C. PLINII NATVRALIS HISTORIAE LIBER SECVNDVS

[1] Mundum et hoc quodcumque nomine alio caelum appellare libuit, cuius circumflexu degunt cuncta, numen esse credi par est, aeternum, inmensum, neque genitum neque interiturum umquam. huius extera indagare nec interest hominum nec capit humane coniectura mentis.

[2] sacer est, aeternus, immensus, totus in toto, immo vero ipse totum, infinitus ac finito similis, omnium rerum certus et similis incerto, extra intra cuncta conplexus in se, idemque rerum naturae opus et rerum ipsa natura.

[3] furor est mensuram eius animo quosdam agitasse atque prodere ausos, alios rursus occasione hinc consumpta aut hic data innumerabiles tradidisse mundos, ut totidem rerum naturas credi oporteret aut, si una omnes incubaret, totidem tamen soles totidemque lunas et cetera etiam in uno et inmensa et innumerabilia sidera, quasi non eaedem quaestiones semper in termino cogitationi sint occursurae desiderio finis alicuius aut, si haec infinitas naturae omnium artifici possit adsignari, non idem illud in uno facilius sit intellegi, tanto praesertim opere. furor est profecto, furor egredi ex eo et, tamquam interna eius cuncta plane iam nota sint, ita scrutari extera, quasi vero mensuram ullius rei possit agere qui sui nesciat, aut mens hominis videre quae mundus ipse non capiat

[4] furor est profecto, furor egredi ex eo et, tamquam interna eius cuncta plane iam nota sint, ita scrutari extera, quasi vero mensuram ullius rei possit agere qui sui nesciat, aut mens hominis videre quae mundus ipse non capiat.

[5] Formam eius in speciem orbis absoluti globatam esse nomen in primis et consensus in eo mortalium orbem appellantium, sed et argumenta rerum docent, non solum quia talis figura omnibus sui partibus vergit in sese ac sibi ipsa toleranda est seque includit et continet nullarum egens compagium nec finem aut initium ullis sui partibus sentiens, nec quia ad motum, quo subinde verti mox adparebit, talis aptissima est, sed oculorum quoque probatione, quod convexu mediusque quacumque cernatur, cum id accidere in alia non possit figura.

[6] Hanc ergo formam eius aeterno et inrequieto ambitu, inenarrabili celeritate, viginti quattuor horarum spatio circumagi solis exortus et occasus haut dubium reliquere. an sit inmensus et ideo sensum aurium excedens tantae molis rotatae vertigine adsidua sonitus, non equidem facile dixerim, non, Hercule, magis quam circumactorum simul tinnitus siderum suosque volventium orbes an dulcis quidam et incredibili suavitate concentus. nobis qui intus agimus iuxta diebus noctibusque tacitus labitur mundus.

[7] esse innumeras ei effigies animalium rerumque cunctarum inpressas nec, ut in volucrum notamus ovis, levitate continua lubricum corpus, quod clarissimi auctores dixere, terrenorum argumentis indicatur, quoniam inde deciduis rerum omnium seminibus innumerae, in mari praecipue ac plerumque confusis monstrificae, gignantur effigies, praeterea visus probatione, alibi ursi, tauri alibi, alibi litterae figura, candidiore medio per verticem circulo.

[8] equidem et consensu gentium moveor; namque et Graeci nomine ornamenti appellavere eum et nos a perfecta absolutaque elegantia mundum. caelum quidem haut dubie caelati argumento diximus, ut interpretatur M. Varro.

[9] adiuvat rerum ordo discripto circulo qui signifer vocatur in duodecim animalium effigies et per illas solis cursus congruens tot saeculis ratio.

[10] Nec de elementis video dubitari quattuor esse ea: ignium summum, inde tot stellarum illos conlucentium oculos; proximum spiritus, quem Graeci nostrique eodem vocabulo aera appellant, vitalem hunc et per cuncta rerum meabilem totoque consertum; huius vi suspensam rum quarto aquarum elemento librari medio spatii tellurem.

[11] ita mutuo conplexu diversitatis effici nexum et levia ponderibus inhiberi quo minus evolent, contraque gravia ne ruant suspendi, levibus in sublime tendentibus. sic pari in diversa nisu in suo quaeque consistere, inrequieto mundi ipsius constricta circuitu, quo semper in se recurrente imam atque mediam in toto esse terram, eandemque universo cardine stare pendentem, librantem per quae pendeat, ita solam inmobilem circa eam volubili universitate; eandem ex omnibus necti eidemque omnia inniti.

[12] inter hanc caleumque eodem spiritu pendent certis discreta spatiis septem sidera, quae ab incessu vocamus errantia, cum errent nulla minus illis. eorum medius sol fertur, amplissima magnitudine ac potestate nec temporum modo terrarumque, sed siderum etiam ipsorum caelique rector.

[13] hunc esse mundi totius animum ac planius mentem, hunc principale naturae regimen ac numen credere decet opera eius aestimantes. hic lucem rebus ministrat aufertque tenebras, hic reliqua sidera occultat, inlustrat; hic vices temporum annumque semper renascentem ex usu naturae temperat; hic caeli tristitiam discutit atque etiam humani nubila animi serenat; hic suum lumen ceteris quoque sideribus fenerat, praeclarus, eximius, omnia intuens, omnia etiam exaudiens, ut principi litterarum Homero placuisse in uno eo video.

[14] Quapropter effigiem dei formamque quaerer inbecillitatis humanae reor. quisquis est deus, si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animae, totus animi, totus sui. innumeros quidem credere atque etiam ex vitiis hominum, ut Pudicitiam, Concordiam, Mentem, Spem, Honorem, Clementiam, Fidem, aut, ut Democrito placuit, duos omnino, Poenam et Beneficium, maiorem ad socordiam accedit.

[15] fragilis et laboriosa mortalitas in partes ita digessit infirmitatis suae memor, ut portionibus coleret quisque quo maxime indigeret. itaque nomina alia aliis gentibus et numina in iisdem innumerabilia invenimus, inferis quoque in genera discriptis morbisque et multis etiam pestibus, dum esse placatas trepido metu cupimus.

[16] ideoque etiam publice Febris fanum in Palatio dicatum est, Orbonae ad aedem Larum, ara et Malae Fortunae Esquiliis. quam ob rem maior caelitum populus etiam quam hominum intellegi potest, cum singuli quoque ex semet ipsis totidem deos faciant Iunones Geniosque adoptando sibi, gentes vero quaedam animalia et aliqua etiam obscena pro dis habeant ac multa dictu magis pudenda, per fetidos cibos, alia et similia, iurantes.

[17] matrimonia quidem inter deos credi tantoque aevo ex iis neminem nasci et alios esse grandaevos semper canosque, alios iuvenes atque pueros, atri coloris, aligeros, claudos, ovo editos et alternis diebus viventes morientesque, puerilium prope deliramentorum est, sed super omnem inpudentiam, adulteria inter ipsos fingi, mox iurgia et odia, atque etiam furtorum esse et scelerum numina.

[18] deus est mortali iuvare mortalem, et haec ad aeternam gloriam via. hac proceres iere Romani, hac nunc caelesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis aevi rector Vespasianus Augustus fessi rebus subveniens.

[19] hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, ut tales numinibus adscribant. quippe et aliorum nomina deorum et quae supra retuli siderum ex hominum nata sunt meritis. Iovem quidem aut Mercurium aliterve alios inter se vocari et esse caelestem nomenclaturam,

[20] quis non interpretatione naturae fateatur inridendum? agere curam rerum humanarum illud, quicquid est, summum ac vel tam tristi atque multiplici ministerio non pollui credamus dubitemusne? vix prodest iudicare, utrum magis conducat generi humano, quando aliis nullus est deorum respectus, aliis pudendus.

[21] externis famulantur sacris ac digitis deos gestant, monstra quoque colunt, damnant et excogitant cibos, imperia dira in ipsos, ne somno quidem quieto, inrogant. non matrimonia, non liberos, non denique quicquam aliud nisi iuvantibus sacris deligunt. alii in Capitolio fallunt ac fulminantem periurant Iovem. et hos iuvant sacra, illos sacra sua poenis agunt.

[22] Invenit tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsa mortalitas numen, quo minus etiam plana de deo coniectatio esset. toto quippe mundo et omnibus locis omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola invocatur ac nominatur, una accusatur, res una agitur, una cogitatur, sola laudatur, sola arguitur et cum conviciis colitur, volubilis ....que, a plerisque vero et caeca existimata, vaga, inconstans, incerta, varia indignorumque fautrix. huic omnia expensa, huic feruntur accepta, et in toto ratione mortalium sola utramque paginam facit, adeoque obnoxiae sumus sortis, ut prorsus ipsa pro deo sit qua deus probatur incertus.

[23] pars alia et hanc pellit astroque suo eventus adsignat et nascendi legibus, semelque in omnes futuros umquam deo decretum, in reliquum vero otium datum. sedere coepit sententia haec, pariterque et eruditum vulgus et rude in eam cursus vadit.

[24] ecce fulgurum monitus, oraculorum praescita, haruspicum praedicta atque etiam parva dictu in auguriis sternumenta et offensiones pedum. Divus Augustus prodidit laevum sibi calceum praepostere inductum quo die seditione militari prope adflictus est.

[25] quae singula inprovidam mortalitatem involvunt, solum ut inter ista vel certu sit nihil esse certi nec quicquam miserius homine aut superbius. ceteris quippe animantium sola victus cura est, in quo sponte naturae benignitas sufficit, uno quidem vel praeferendo cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia, ambitione superque de morte non cogitant.

[26] Verum in his deos agere curam rerum humanarum credi ex usu vitae est poenasque maleficiis aliquando seras, occupato deo in toto mole, numquam autem inritas esse nec ideo proximum illi genitum nominem, ut vilitate iuxta beluas esset.

[27] inperfectae vero in homine naturae praecipua solatia, ne deum quidem posse omnia—namque nec sibi potest motem consciscere, si velit, quod homini dedit optimum in tantis vitae poenis, nec mortalies aeternitate donare aut revocare defunctos nec facere ut qui vixit non vixerit, qui honores gessit non gesserit—nullumque habere in praeterita ius praeterquem oblivionis atque (ut facetis quoque argumentis societas haec cum deo copuletur) ut bis dena viginti non sunt aut multa similiter efficere non posse. per quae declaratur haut dubie naturae potentia idque esse quod deum vocemus. in haec divertisse non fuerit alienum, vulgata iam propter adsiduam quaestionem de deo.

[28] Hinc redeamus ad reliqua naturae. sidera, quae adfixa diximus mundo, non illa, ut existimat volgus, singulis attributa nobis et clara divitibus, minora pauperibus, obscura defectis ac pro sorte cuiusque lucentia adnumerata mortalibus, cum suo quaeque homine orta moriuntur nec aliquem exstingui decidua significant.

[29] non tanta caelo societas nobiscum est, ut nostro fato mortalis sit ibi quoque siderum fulgor. illa nimio alimento tracti umoris ignea vi abundantiam reddunt, cum deicdere creduntur, ut apud nos quoque luminibus accensis liquore olei notamus accidere.

[30] ceterum aeterna caelestibus est natura intexentibus mundum intextuque concretis, potentia autem ad terram magnopere eorum pertinens, quae propter effectus claritatemque et magnitudinem in tanta subtilitate nosci potuerunt, sicut suo demonstrabimus loco. circulorum quoque caeli ratio in terrae mentione aptus dicetur, quando ad eam tota pertinet, signiferi modo inventoribus non dilatis. obliquiatem eius intellexisse, hoc est rerum fores aperuisse,

[31] Anaximander Miletus traditur primus Olympiade quinquagesima octava, signa deinde in eo Cleostratus, et prima arietis ac sagittarii, sphaeram ipsam ante multo Atlas. Nunc relicto mundi ipsius corpore reliqua inter caelum terrasque tractentur.

[32] summum esse quod vocant Saturni sidus ideoque minimum videri et maximo ambire circulo ac tricesimo anno ad brevissima sedis suae principia regredi crtum est, omnium autem errantium siderum meatus, interque ea solis et lunae, contrarium mundo agere cursum, id est laevum, ilo semper in dextra praecipiti.

[33] et quamvis adsidua conversione immensae celeritatis attollantur ab eo rapianturque in occasum, adverso tamen ire motu per suos quaeque passus. ita fieri, ne convolutus aer eandem in partem aeterna mundi vertigine ignavo globo torpeat, sed fundatur adverso siderum verbere discretus et digestus.

[34] Saturni autem sidus gelidae ac rigentis esse naturae, multumque ex eo inferiorem Iovis circulum et ideo motu celeriore duodenis circumagi annis. tertium Martis, quod quidam Herculis vocant, igne ardens solis vicinitate, binis fere annis converti, ideoque huius ardore nimio et rigore Saturni, interiectum ambobus, ex utroque temperari Iovem salutaremque fieri.

[35] deinde solis meatum esse partem quidem trecentarum sexaginta, sed ut observatio umbrarum eius redeat ad notas, quinos annis dies adici superque quartam partem diei. quam ob causam quinto anno unus intercalarius dies additur, ut temporum ratio solis itineri congruat.

[36] Infra solem ambit ingens sidus appellatum Veneris, alterno meatu vagum ipsisque congominibus aemulum solis ac lunae. praeveniens quippe et ante matutinum exoriens luciferi nomen accepit ut sol atler diemque maturans, contra ab occasu refulgens nuncupatur vesper ut prorogans lucem vicemve lunae reddens.

[37] quam naturam eius Pythagoras Samius primus deprehendit Olympiade circiter XLII, qui fuit urbis Romae annus XCLII. iam magnitudine extra cuncta alia sidera est, claritatis quidem tantae, ut unius huius stellae radiis umbrae reddantur. itaque et in magno nominum ambitu est. alii enim Iunonis, alii Isidis, alii Matris Deum appellavere.

[38] huius natura cuncta generantur in terris. namque in alterutro exortu genitali rore conspergens non terrae modo conceptus inplet, verum animantium quoque omnium stimulat. signiferi autem ambitum peragit trecenis et duodequinquagenis diebus, a sole numquam abstinens partibus sex atque quadraginta longius, ut Timaeo placet.

[39] Simili ratione, sed nequaquam magnitudine aut vi, proximum illi Mercurii sidus, a quibusdam appellatum Apollinis, inferiore circulo fertur VIIII diebus ociore ambitu, modo ante solis exortum, modo post occasum splendens, numquam ab eo XII partibus remotior, ut Cidenas et Sosigenes docent. ideo et peculiaris horum siderum ratio est neque communis cum supra dictis.

[40] nam ea et quarta parte caeli a sole abesse et tertia, et adversa soli saepe cernuntur, maioresque alios habent cuncta plenae conversionis ambitus in magni anni ratione dicendos.

[41] Sed omnium admirationem vincit novissimum sidus, terris familiarissimum et in tenebrarum remdium ab natura apertum, lunae. multiformis haec ambigua torsit ingenia contemplantium

[42] et proximum ignorare sidus maxime indignantium, crescens semper aut senescens et modo curvata in cornua facie, modo aequa portione divisa, modo sinuata in orbem, maculosa eademque subito praenitens, inmensa orbe pleno ac repente nulla, alias pernox, alias sera et parte diei solis lucem adiuvans, deficiens et in defectu tamen conspicua—

[43] quae mensis exitu latet, tum laborare non creditur—iam vero humilis et excelsa, et ne id quidem uno modo, sed alias admota caelo, alias contigua montibus, nunc in aquilonem elata, nunc in austros deiecta. quae singula in ea deprehendit hominum primus Endymion; ob id amor eius fama traditur. non sumus profecto grati erga eos qui labore curaque lucem nobis aperuere in hac luce, miraque humani ingeni peste sanguinem et caedes condere annalibus iuvat, ut scelera hominum noscantur mundi ipsius ignaris.

[44] proxima ergo cardini, ideoque minimo ambitu, vicenis diebus septenisque et tertia diei parte peragit spatia eadem, quae Saturni sidus altissimum XXX, ut dictum et, annis. dein morata in coitu solis biduo, cum tardissime, a tricesima luce rursum ad easdem vices exit, haut scio an omnium, quae in caelo pernosci potuerunt, magistra: in XII mensium spatia oportere dividi annum,

[45] quando ipsa totiens solem redeuntem ad principia consequitur; solis fulgore, ut reliqua siderum, regi, siquidem in totum mutuata ab eo luce fulgere, qualem in repercussu aquae volitare conspicimus; ideo molliore et inperfecta vi solvere tantum umorem atque etiam augere, quem solis radii absumant. ideo inaequali lumine adspici, quia, ex adverso demum plena, reliquis diebus tantum ex se terris ostendat, quantum a sole ipsa concipiat;

[46] in coitu quidem non cerni, quoniam haustum omnem lucis aversa illo regerat, unde acceperit. sidera vero haut dubie umore terreno pasci, quia dimidio orbe numquam maculoso cernatur, scilicet nondum suppetente ad hauriendum ultra iusta vi; masculas enim non aliud esse quam terrae raptas cum umore sordes. defectus autem suos et solis, rem in tota contemplatione naturae maxime miram et ostento similem, magnitudinem umbraeque indices exsistere.

[47] quippe manifestum est solem interventu lunae occultari lunamque terrae obiectu ac vices reddi, eosdem solis radios luna interpositu suo auferente terrae terraque lunae. hac subeunte repentinas obduci tenebras rursumque illius umbra sidus hebetari. neque aliud esse noctem quam terrae umbram, figuram autem umbrae similem metae ac turbini inverso, quando mucrone tantum ingruat neque lunae excedat altitudinem, quoniam nullum aliud sidus eodem modo obscuretur et talis figura semper mucrone deficiat.

[48] spatio quidem consumi umbras indicio sunt volucrum praealti volatus. ergo confinium illis est aeris terminus initiumque aetheris. supra lunam pura omnia ac diurnae lucis plena. a nobis autem per noctem cernuntur sidera, ut reliqua lumina est tenebris, et propter has causas nocturno tempore deficit luna. stati autem atque menstrui non sunt utrique defectus propter obliquitatem signiferi lunaeque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in scripulis partium congruente siderum motu.

[49] Haec ratio mortales animos subducti in caelum ac velut inde contemplantibus trium maximarum rerum naturae partium magnitudinem detegit. non posset quippe totus sol adimi terris intercedente luna, si terra maior esset quam luna. tertia ex utroque vastitas solis aperietur, ut non sit necesse amplitudinem eius oculorum argumentis atque coniectura animi scrutari:

[50] inmensum esse, quia arborum in limitibus porrectarum in quotlibet passuum milia umbras paribus iaciat intervallis, tamquam toto spatio medius, et quia per aequinoctium omnibus in meridiana plaga habitantibus simul fiat a vertice, item quia circa solstitialem circulum habitantium meridie ad septentrionem umbrae cadant, ortu vero ad occasum, quae fieri nullo modo possent, nisi multo quam terra maior esset, nec non quod montem Idam exoriens latitudine exsuperet, dextra laevaque large amplectens, praesertim tanto discretus intervallo.

[51] Defectus lunae magnitudinem eius haut dubia ratione declarat, sicut terrae parvitatem ipse deficiens. namque cum sint tres umbrarum figurae constetque, si par lumini sit materia quae iaciat, umbram columnae effigie iaci nec habere finem, si vero maior materia quam lumen, turbinis recti, ut sit imum eius angustissimum et simili modo infinita longitudo, si minor materia quam lux, metae existere effigiem in cacuminis finem desinentem talemque cerni umbram deficiente luna:

[52] palam fit, ut nula amplius relinquatur dubitatio, superari magnitudinem terrae. id quidem et tacitis naturae ipsius indiciis: cur enim partitis vicibus anni brumalis abscedit aut noctium opacitate terras reficit? exusturus haut dubie, et sic quoque exurens quadam in parte. tanta magnitudo est.

[53] Et rationem quidem defectus utriusque primus Romani generis in vulgum extulit Sulpicius Gallus, qui consul cum M. Marcello fuit, sed tum tribunus militum, sollicitudine exercitu liberato pridie quam Perses rex superatus a Paulo est in concionem ab imperatore productus ad praedicendam eclipsim, mos et composito volumine. apud Graecos autem investigavit primus omnium Thales Milesius Olympiadis XLVIII anno quarto praedicto solis defectu, qui Alyatte rege factus est urbis dconditae anno CLXX. post eos utriusque sideris cursum in sexcentos annos praececinit Hipparchus, menses gentium diesque et horas ac situs locorum et visus populorum complexus, aevo teste haut alio modo quam consiliorum naturae particeps.

[54] viri ingentes supraque mortalia, tantorum numinum lege deprehensa et misera hominum mente iam soluta, in defectibus scelera aut mortem aliquam siderum pavente—quo in metu fuisse Stesichori et Pindari vatum sublimia ora palam est deliquio solis—aut in luna veneficia arguente mortalitate et ob id crepitu dissono auxiliante—quo pavore ignarus causae Nicias Atheniensium imperator veritus classem portu educere opes eorum adflixit—: macte ingenio este, caeli interpretes rerumque naturae capaces, argumenti repertores,

[55] quo deos hominesque vicistis! quis enim haec cernens et statos siderum (quoniam ita appellare placuit) labores non suae necessitati mortales genitos ignoscat? Nunc confessa de iisdem breviter atque capitulatim attingam ratione admodum necessariis locis strictimque reddita, nam neque instituti operis talis argumentatio est neque omnium rerum afferri posse causas minus mirum est quam constare in aliquis.

[56] Defectus CCXXIII mensibus redire in suos orbes certum est, solis defectus non nisi novissima primare fieri luna, quod vocant coitum, lunae autem non nisi plena, semperque citra quam proxime fuerint; omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus statis diebus horisque sub terra nec tamen, cum superne fiant, ubique cerni, aliquando propter nubila, saepius globo terrae obstante convexitatibus mundi.

[57] intra ducentos annos Hipparchi sagacitate compertum est et lunae defectum aliquando quinto mesne a priore fieri, solis vero septimo, eundem bis in XXX diebus super terras occultari, sed ab aliis hoc cerni, quaeque sunt in hoc miraculo maxime mira, cum conveniat umbra terrae lunam heetari, nunc ab occasus parte hoc ei accidere, nunc ab exortus, quanam ratione, cum solis exortu umbrae illa hebetatrix sub terra esse debeat, semel iam acciderit ut in occasu lunae deficeret utroque super terram conspicuo sidere. nam ut XV diebus utrumque sidus quaereretur, et nostro aevo accidit imperatoribus Vespasianis patre III. filio consulibus.

[58] Lunam semper aversis a sole cornibus, si crescat, ortus spectare, si minuatur, occasus, haut dubium est; lucere dodrantes semunicas horarum ab secunda adicientem usque ad plenum orbem detrahentemque in deminutionem; intra XIIII autem partes solis semper occultam esse. qui argumento amplior errantium stellarum qui lunae magnitudo colligitur, quando illae et a septenis interdum partibus emergant. sed altitudo cogit minores videri, sicut adfixas caelo solis fulgor interdiu non cerni, cum aeque ac noctu luceant idque manifestum fiat defectu solis et praealtis puteis.

[59] Errantium autem tres, quas supra solem diximus sitas, occultantur meantes cum eo, exoriuntur vero matutino discedentes partibus numquam amplius undenis. postea radiorum eius contactu reguntur et in triquetro a partibus CXX stationes matutinas faciunt, quae est primae vocantur, mox in adverso a partibus CLXXX exortus vespertinos, iterumque in CXX ab alio latere appropinquantes stationes vespertinas, quas est secundas vocant, donec assecutus in partibus duodenis occultet illas, qui vespertini occasus appellantur.

[60] Martis stella, ut propior, etiam ex quadrato sentit radios, a XC partibus, unde et nomen accepit motus primus et secundus nonagenarius dictus ab utroque exortu. eadem stationalis senis mensibus commoratur in signis, alioqui bimestris, cum cetera utraque statione quaternos menses non inpleant.

[61] inferiores autem duae occultantur in coitu vespertino simili modo, relictaeque a sole totidem in partibus faciunt exortus matutinos, ad quos longissimis distantiae suae metis solem inequuntur adeptaeque occasu matutino conduntur ac praetereunt. mox eodem intervallo vespere exoriuntur usque ad quos diximus terminos. ab his retrogradiuntur ad solem et occasu vespertino delitescunt. Veneris stella et stationes duas, matutinam verspertinamque, ab utroque exortu facit a longissimis distantiae suae finibus, Mercurii stationum breviore momento quam ut deprehendi possint.

[62] Haec est luminum occultationum ratio, perplexior motu multisque involuta miraculis, siquidem magnitudines suas et colores mutant, et eaedem ad septentrionem accedunt abeuntque ad austrum terrisque propiores aut caelo repente cernuntur. in quibus aliter multa quam priores tradituri fatemur ea quoque illorum esse muneris qui primi vias quaerendi demonstraverint, modo ne quis desperet saecula proficere semper.

[63] pluribus de causis haec omnia accidunt: prima circulorum, quos Graeci ayidaV in stellis vocant; etenim Graecis utendum erit vocabulis. sunt autem hi sui cuique earum aliique quam mundo, quoniam terra a verticibus duobus, quos appellaverunt polos, centrum caeli nec non et signiferi est oblique inter eos siti. omnia autem haec constant ratione circini semper indubitata. ergo ab alio cuique centro apsides suae exsurgunt ideoque diversos habent orbes motusque dissimiles, quoniam interiores apsidas necesse est breviores esse.

[64] igitur a terrae centro apsides altissimae sunt Saturno in scorpione, Iovi in virgine, Marti in leone, soli in geminis, Veneri in sagittario, Mercurio in capricorno, lunae in tauro, mediis omnium partibus, et e contrario ad terrae centrum humillimae atque proximae. sic fit ut tardius moveri videantur, cum altissimo ambitu feruntur, non quia adcelerent tardentve naturales motus, qui certi ac singuli sunt illis, sed quia deductas ab summa apside lineas coartari ad centrum necesse est, sicut in toris radios, idemque motus alias maior, alias minor centri propinquitate sentitur.

[65] altera sublimitatium causa, quoniam a suo centro apsidas altissimas habent in aliis signis, Saturnus in librae parte vicesima, Iuppiter cancri quinta decima, Mars capricorni XXVIII, sol arietis XVIIII, Venus piscium XXVII, Mercurius virginis XV, luna tauri III. tertia altitudinum ratio caeli mensura, non circuli, intelligitur, subire eas aut descendere per profundum aeris oculis aestimantibus.

[66] Huic conexa latitudinum signiferi obliquitatisque causa est. per hunc stellae quas diximus feruntur, nec aliud habitatur in terris quam quod illi subiacet, reliqua a polis squalent. Veneris tantum stella excedit eum binis partibus, quae causa intellegitur efficere ut quaedam animalia et in desertis mundi nascantur. luna quoque per totam latitudinem eius vagatur, sed omnino non excedens eum. ab his Mercurii stella laxissime, ut tamen e duodenis partibus—tot enim sunt latitudinis—non amplius octonas pererret, neque has aequaliter, sed duas in medio eius et supra quattuor, infra duas.

[67] sol deinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inaequalis, Martis stella quattuor mediis, Iovis media et super eam duabus, Saturni duabus ut sol. haec erit latitudinum ratio ad austrum descendentium aut ad aquilonem subeuntium. hac constare et tertiam illam a terra subeuntium in caelum, et pariter scandi eam quoque existimavere inmensa et omnes eas conplexa causas.

[68] Convenit stellas in occasu vespertino proximas esse terrae et altitudine et latitudine, exortusque matutinos ne initio cuiusque fieri, stationes in mediis latitudinum articulis, quae vocant ecliptica. perinde confessum est motum augeri, quamdiu in vicino sint terrae; cum abscedant in altitudinem, minui. quae ratio lunae maxime sublimitatibus adprobatur. aeque non est dubium in exortibus matutinis etiamnum augeri atque a stationibus primis tris superiores deminuere se usque ad stationes secundas.

[69] quae cum ita sint, manifestum erit ab exortu matutino latitudines scandi, quoniam in eo primum habitu incipiat parcius adici motus, in stationibus vero primis et altitudinem subiri, quoniam tum primum incipiant detrahi numeri stellaeque retroire. cuius rei ratio privatim reddenda est. percussae in qua diximus parte et triangulo solis radio inhibentur rectum agere cursum et ignea vi levantur in sublime.

[70] hoc non protinus intellegi potest visu nostro, ideoque existimantur stare, unde et nomen accepit statio. progreditur deinde eiusdem radii violentia et retroire cogit vapore percussas. multo id magis in vespertino earum exortu, toto sole adverso cum in summas apsidas expelluntur minimaeque cernuntur, quoniam altissime absunt, et minimo feruntur motu, tanto minore, cum hoc in altissimis apsidum evenit signis.

[71] ab exortu vespertino latitudo descenditur, superveniente ab alio latere radio eademque vi rursus ad terras deprimente, qua sustulerat in caelum e priore triquetro. tantum interest, subeant radii an superveniant, multoque eadem magis in vespertino occasu accidunt, haec est superiorum stellarum ratio; difficlior reliquar et a nullo ante nos reddita.

[72] Primum igitur dicatur, cur Veneris stella numquam longius XLVI partibus, Mercurii XX ab sole abscedant, saepe citra eas ad solem reciprocent. conversas habent utraeque apsidas ut infra solem sitae, tantumque circulis earum subter est quantum superne praedictarum, et ideo non possunt abesse amplius, quoniam curvatura apsidum ibi non habet longitudinem maiorem. ergo utrique simili ratione modum statuunt apsidum suarum margines, ac spatia longitudinis latitudinum evagatione pensant. at enim

[73] cur non semper ad quadraginta sex et ad partes viginti perveniunt? immo vero, sed ratio canonicos fallit. namque apparet apsidas quoque earum moveri, quod numquam transeant solem. itaque cum in partem ipsam eius incidere margines alterutro latere, tum et stellae ad longissima sua intervalla pervenire intelleguntur. cum citra fuere margines, totidem partibus et ipsae ocius redire coguntur, cum sit illa semper utrique extremitas summa.

[74] Hinc et ratio motuum conversa intellegitur. superiores enim celerrime feruntur in occasu vespertino, hae tardissime; illae a terra altissime absunt, cum tardissime moventur, hae, cum ocisime, quia, sicut in illis propinquitas centri adcelerat, ita in his extremitas circuli. illae ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunt, hae vero augere; illae retro cursum agunt a statione matutina usque vespertinam, Veneris a vespertina usque ad matutinam.

[75] incipit autem ab exortu matutino latitudinem scandere, altitudinem vero ac solem insequi a statione matutina, ocissima in occasu matutino et altissima, degredi autem latitudine motumque minuere ab exortu vespertino, retro quidem ire simulque altitudine degredi ab statione vespertina, Mercurii rursus stella utroque modo scandere ab exortu matutino, degredi vero latitudine a vespertino, consecutoque sole ad quindecim partium intervallum consistit quadriduo prope inmobilis.

[76] mox ab altitudine descendit retroque graditur ab occasu vespertino usque exortum matutinum, tantumque haec et luna totidem diebus, quot subiere, descendunt. Veneris quindecies pluribus subit, rursus Saturni et Iovis duplicato degrediuntur, Martis etiam quadruplicato. tanta est naturae varietas, sed ratio evidens. nam quae in vaporem solis nituntur, etiam descendunt aegre.

[77] Multa promi amplius circa haec possunt secreta naturae legesque, quibus ipsa servat, exempli gratia in Martis sidre, cuius est maxime inobservabilis cursus, numquam id stationem facere Iovis sidere triquetro, raro admodum LX partibus discreto, qui numerus sexangulas mundi efficit formas, nec exortus nisi in duobus signis tantum, cancri et leonis, simul edere, Mercurii vero sidus exortus vespertinos in piscibus raros facere, creberrimos in virgine, in libra matutinos, item matutinos in aquario, rarissimos in leone, retrogradum in tauro et geminis non fieri, in cancro vero non citra vicesimam quintam partem,

[78] lunam bis coitum cum sole in nullo alio aigno facere quam geminis, non coire aliquando in sagittario tantum, novissimam vero primamque eadem die vel nocte nullo alio in signo quam ariete conspici—id quoque paucis mortalium contigit, et inde fama cernendi Lynceo—, non conparere in caelo Saturni sidus et Martis, cum plurimum, diebus CLXX, Iovis XXXVI aut, cum minimum, LII, Mercuri XIII aut, cum plurimum, XVII.

[79] Colores ratio altitudinum temperat, siquidem earum similitudinem trahunt, in quarum aera venere subeundo, inguitque adpropinquantes utralibet alieni meatus circulus, frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ventosus in horrem, sol atque commissurae apsidum extremaeque orbitae atram in obscuritatem. suus quidem cuique color est: Saturno candidus, Iovi clarus, Marti igneus, Lucifero candens, Vesperi refulgens, Mercurio radians, lunae blandus, soli, cum oritur, ardens, postea radians, his causis conexo visu et earum quae caelo continentur.

[80] namque modo multitudo conferta inest circa dimidos orbes lunae, placida nocte leniter inlustrante eas, modo raritas, ut fugisse miremur, plenilunio abscondente aut cum solis suprave dictarum radii visus praestrinzere nostros. et ipsa autem luna ingruentium solis radiorum haut dubie differentias sentit, hebetante cetero inflexus mundi convexitate eos praeterquam ubi recti angulorum conpetant ictus. itaque in quadrato solis dividua est, in triquetro seminani ambitur orbe, inpletur autem in adverso, rursusque minuens easdem effigies paribus edit intervallis, simili ratione qua super solem tria sidera.

[81] Sol autem ipse quattuor differentias habet, bis aequata nocte diei, vere et autumno, in centrum incidens terrae octavis in partibus arietis ac librae, bis permutatis spatiis, in auctum diei bruma, octava in parte capricorni, noctis vero solstitio, totidem in partibus cancri. inaequalitatis causa obliquitas est signiferi, cum pars aequa mundi super subterque terras omnibus fiat momentis. sed quae recta in exortu suo consurgunt signa longiore tractu tenent lucem; quae vero obliqua, ociore transeunt spatio.

[82] Latet plerosque magna caeli adsectatione conpertum principibus doctrinae viris, superiorem trium siderum ignes esse qui decidui ad terras fulminum nomen habeant, sed maxime Iovis medio loco siti, fortassis quoniam contagium nimii umoris ex superiore circulo atque ardoris ex subiecto per hunc modum egerat, ideoque dictum Iovem fulmina iaculari. ergo ut e flagrante ligno carbo cum crepitu, sic a sidere caelestis igni exspuitur praescita secum adferens, ne abdicata quidem sui parte in divinis cessante operibus. idque maxime turbato fit aere, quia collectus umor abundantium stimulat aut quia turbatur quodam ceu gravidi sideris partu.

[83] Intervalla quoque siderum a terra multi indagare temptarunt, et solem abesse a luna undeviginti partes quantam lunam ipsam a terra prodiderunt. Pythagoras vero, vir sagacis animi, a terra ad lunam | CXXVI | stadiorum esse collegit, ad solem ab ea duplum, inde ad duodecim signa triplicatum, in qua sententia et Gallus Sulpicius fuit noster.

[84] Sed Pythagoras interdum et musica ratione appellat quantum absit a terra luna, ab ea ad Mercurium dimidium spatii et ab eo ad Veneris, a quo ad solem sescuplum, a sole ad Martem tonum [id est quantum ad lunam a terra], ab eo ad Iovem dimidium et ab eo ad Saturni, et inde sescuplum ad signiferum; ita septem tonis effici quam dia paswn armonian hoc est universitatem concentus; in ea Saturnum Dorio moveri phthongo, Iovem Phrygio et in reliquis similia, iucunda magis quam necessaria subtilitate.

[85] Stadium XXV nostros efficit passus, hoc est pedes DCXXV. Posidonius non minus XL stadiorum a terra altitudinem esse, in quam nubila ac venti nubesque perveniant, inde purum liquidumque et inperturbatae ucis aera, sed a turbido ad lunam viciens C milia stadiorum, inde ad solem quinquiens miliens, et spatio fieri, ut tam inmensa eius magnitudo non exurat terras. plures autem DCCCC in altitudinem nubes subire prodiderunt. inconperta haec et inextricabilia, sed prodenda, quia sunt prodita, in quis tamen una ratio geometricae collectionis numquam fallacis possit non repudiari, si cui libeat altius ita persequi, nec ut mensura—id enim velle paene dementis otii est—, sed ut tantum aestimatio coniectanti donstet animo.

[86] nam cum CCCLX et fere sex partibus orbis solis ex circuitu eius patere appareat circulum, per quem meat, semperque dimetiens tertiam partem ambitus et tertiae paulo minus septimam colligat, apparet dempta eius dimidia, quoniam terra centralis interveniat, sextam fere partem huius inmensi spatii, quod circa terram circuli solaris animo conprehenditur, inesse altitudinis spatio, lunae vero duodecimam, quoniam tanto breviore quam sol ambitu currit. ita fieri eam in medio solis ac terrae.

[87] miror quo procedat inprobitas cordis humani parvolo aliquo invitata successu, sicut in supra dictis occasionem inpudentiae ratio largitur. ausisque divinare solis ad terram spatia eadem ad caelum agunt, quoniam sit medius sol, ut protinus mundi quoque ipsius mensura veniat in digitos. quantas enim dimetiens habeat septimas, tantas habere circulum duoetvicesimas, tamquam plane a perpendiculo mensura caeli constet.

[88] Aegyptia ratio, quam Petosiris et Nechepsos ostendere, singulas partes in lunari circulo, ut citum est, minimo XXXIII stadiis paulo amplius patere colligit, in Saturni amplissimo duplum, in solis, quem medium esse diximus, utriusque mensurae dimidium. quae computatio plurimum habet pudoris, quoniam ad Saturni circulum addito signiferi ipsius intervallo nec numerabilis multiplicatio efficitur.

[89] Restant pauca de mundo, namque et in ipso caelo stellae repente nascuntur. plura eodem genera. cometas Graeci vocant, nostri crinitas, horrentes crine sanguineo et comarum modo in vertice hsipidas. iidem pogonias quibus inferiore ex parte in speciem barbae longae promittitur iuba. acontiae iaculi modo vibrantur, ocissimo significatu. haec fuit, de qua quinto consulatu suo Titus Imperator Caesar praeclaro carmine perscripsit, ad hunc diem novissima visa. easdem breviores et in mucronem fastigata xiphias vocavere, quae sunt omnium pallidissimae et quodam gladii nitore ac sine ullis radiis, quos et disceus, nomini similis, colore autem electro, raros e margine emittit.

[90] pitheus doliorum cernitur figura, in concavo fumidae lucis. ceratias cornus speciem habet, qualis fuit cum Graecia apud Salamina depugnavit. lampadias ardentes imitatur faces, hippeus equinas iubas, celerrimi motus atque in orbem circa se euntes. fit et candidus DioV cometes, argenteo crine ita refulgens, ut vix contueri liceat, specieque humana dei effigiem in se ostendens. fiunt et hirci, villorum specie et nube aliqua circumdati. semel adhuc iubae effigies mutata in hastam est, Olympiade CVIII, urbis anno CCCCVIII. brevissimum quo cernerentur spatium VII dierum adnotatum est, longissimum CLXXX.

[91] Moventur autem aliae errantium modo, aliae inmobiles haerent, omnes ferme sub ipso septentrione aliqua eius parte non certa, sed maxime in candida, quae lactei circuli nomem accepit. Aristoteles tradit et simul plures cerni, nemini compertum alteri, quod equidem sciam, ventos autem ab iis graves aestusve significari. fiunt et hibernis mensibus et in austrino polo, sed ibi citra ullum iubar. diraque conperta Aethiopum et Aegypti populis spirae modo intorta, visu quoque torvo, nec stella verius quam quidam igneus modus.

[92] sparguntur aliquando et errantibus stellis ceterisque crines. sed cometes numquam in occasura parte caeli est, terrificum magna ex parte sidus atque non leviter piatum, ut civili motu Octavio consule iterumque Pompei et Caesaris bello, in nostro vero aevo circa veneficium, quo Claudius Caesar imperium reliquit Domitio Neroni, ac deinde principatu eius adsiduum prope ac saevum. referre arbitrantur, in quas partes sese iaculetur aut cuius stellae vires accipiat quasque similitudines reddat et quibus in locis emicet:

[93] tibiarum specie musicae arte portendere, obscenis autem moribus in verendis partibus signorum, ingeniis et eruditioni, si triquetram stellarum situs edat; venena fundere in capite septentrionalis austrinave serpentis. Cometes in uno totius orbis loco colitur in templo Romae, admodum Faustus Divo Augusto iudicatus ab ipso, qui incipiente eo apparuit ludis, quos faciebat Veneri Genetrici non multo post obitum patris Caesaris in collegio ab eo instituto. namque his verbis in ....

[94] gaudium prodit is: Ipsis ludorum meorum diebus sidus crinitum per septem dies in regione caeli sub septemtrionibus est conspectum. id oriebatur circa undecimam horam diei clarumque et omnibus e terris conspicuum fuit. eo sidere significari vulgus credidit Caesaris animam inter deorum inmortalium numina receptam, quo nomine id insigne simulacro capitis eius, quod mox in foro consecravimus, adiectum est. haec ille in publicum; interiore gaudio sibi illum natum seque in eo nasci interpretatus est. et, si verum fatemur, salutare id terris fuit. Sunt qui et haec sidera perpetua esse credant suoque ambitu ire, sed non nisi relicta ab sole cerni; alii vero qui nasci umore fortuito et ignea vi ideoque solvi.

[95] Idem Hipparchus numquam satis laudatus, ut quo nemo magis adprobaverit cognationem cum homine siderum animasque nostras partem esse caeli, novam stellam et aliam in aevo suo genitam deprehendit eiusque motu, qua fulsit, ad dubitationem est adductus, anne hoc saepius fieret moverenturque et eae, quas putamus adfixas, ideoque ausus rem etiam deo inprobam, adnumerare posteris stellas ac sidera ad nomen expungere organis excogitatis, per quae singularum loca atque magnitudines signaret, ut facile discerni posset ex eo non modo an obirent ac nascerentur, sed an omnino aliquae transirent moverenturque, item an crescerent minuerenturque, caelo in hereditate cunctis relicto, si quisquam, qui cretionem eam caperete, inventus esset.

[96] Emicant et faces, non nisi cum decidunt visae, qualis Germanico Caesare gladiatorum spectaculum edente praeter ora populi meridiano transcucurrit. duo genera earum. lampadas vocant plane faces, alterum bolidas, quale Mutinensibus malis visum est. distant quod faces vestigia longa faciunt priore ardente parte, bolis vero perpetua ardens longiorem trahit limitem. Emicant et trabes simili modo, quas dokouV vocant, qualis cum Lacedaemonii classe victi imperium Graeci amisere. fit et caeli ipsius hiatus, quod vocant chasma,

[97] fit et sanguinea species et, quo nihil terribilius mortalium timori est, incendium ad terras cadens inde, sicut Olympiadis CVII anno tertio, cum rex Philippus Graeciam quateret. atque ego haec statis temporibus naturae vi, ut cetera, arbitror existere, non, ut plerique, variis de causis, quas ingeniorum acumen excogitat, quippe ingentium malorum fuere praenuntia; sed ea accidisse non quia haec facta sunt arbitror, verum haec ideo facta quia incasura erant illa, raritate autem occultam eorum esse rationem ideoque non, sicut exortus supra dictos defectusque et multa alia, nosci.

[98] Cernuntur et stellae cum sole totis diebus, plerumque et circa solis orbem ceu speiceae coronae et versicolores circuli, qualiter Augusto Caesare in prima iuventa urbem intrante post obitum patris ad nomen ingens capessendum. existunt eaedem coronae circa lunam et circa nobilia astra caeloque inhaerentia. circa solem arcus adparuit L. Opimio Q. Fabio cos., orbis C. Porcio M'. Acilio, circulus rubri coloris L. Iulio P. Rutilio cos. Fiunt prodigiosi et longiores solis defectus, qualis occiso dictatore Caesare et Antoniano bello totius paene anni pallore continuo

[99] et rursus soles plures simul cernuntur, nec supra ipsum nec infra, sed ex obliquo, numquam iuxta nec contra terram nec noctu, sed aut oriente aut occidente. semel et meridie conspecti in Bosporo produntur, qui ab matutino tempore duraverunt in occasum. trinos soles et antiqui saepius videre, sicut Sp. Postumio Q. Mucio et Q. Marcio M. Porcio et M. Antonio P. Dolabella et M. Lepido L. Planco cos., et nostra aetas vidit Divo Caludio principe, consulatu eius Cornelio Orfito collega. plures quam tres simul visi ad hoc aevi numquam produntur. Lunae quoque trinae, ut Cn. Domitio C. Fannio consulibus, apparuere.

[100] Quod plerisque appellaverunt soles nocturnos, lumen de caelo noctu visum est C. Caecilio Cn. Papirio consulibus et saepe alias, ut diei species nocte luceret. Clipeus ardens ab occasu ad ortum scintillans transcucurrit solis occasu L. Valerio C. Mario consulibus. Scintillam visam e stella cadere et augeri terrae adpropinquantem ac, postquam lunae magnitudine facta sit, inluxisse ceu nubilo die, dein, cum in caelum se reciperet, lampadem factam semel umquam proditur Cn. Octavio C. Scribonio consulibus. vidit id Silanus proconsul cum comitatu suo. Fieri videntur et discursus stellarum numquam temere, ut non ex ea parte truces venti cooriantur.

[101] Existunt stellae et in mari terrisque. vidi nocturnis militum vigiliis inhaerere pilis pro vallo fulgorem effigie ea; et antennis navigantium aliisque navium partibus ceu vocali quodam sono insistunt, ut volucres sedem ex sede mutantes, graves, cum solitariae venere, mergentesque navigia et, si in carinae ima deciderint, exurentes, geminae autem salutares et prosperi cursus nuntiae, quarum adventu fugari diram illam ac minacem appellatamque Helenam ferunt et ob id Polluci ac Castori id numen adsignant eosque in mari invocant. hominum quoque capita vespertinis magno praesagio circumfulgent. omnia incerta ratione et in naturae maiestate abdita.

[102] Hactenus de mundo ipso sideribusque: nunc reliqua caeli memorabilia. namque et hoc caelum appellavere maiores quod alio nomine a‘ra, omne quod inani simile vitalem hunc spiritum fundit. infra lunam haec sedes multoque inferior, ut animadverto propemodum constare, infinitum ex superiore natura a‘ris, infinitum terreni halitus miscens utraque sorte confunditur. hinc nubila, tonitrua et alia fulmina, hinc grandines, pruinae, imbres, procellae, turbines, hinc plurima mortalium mala et rerum naturae pugna secum.

[103] terrena in caelum tendentia deprimit siderum vis eademque quae sponte non subeant ad se trahit. decidunt imbres, nebulae subeunt, siccantur amnes, ruunt grandines. torrent radii et terram in medium undique inpellunt, iidem infracti resiliunt et quae potuere auferunt secum. vapor ex alto cadit rursusque in altum redit. venti ingruunt inanes iidemque cum rapina remeant. tot animalium haustus spiritum e sublimi trahit, at ille contra nititur, tellusque ut inani caelo spiritum fundit.

[104] sic ultro citro commeante natura ut tormento aliquo mundi celeritate discordia accenditur. nec stare pugnae licet, sed adsidue rapta convolvitur et circa terram inmenso rerum causas globo ostendit, subinde per nubes caelum aliud obtexens. ventorum hoc regnum. itaque praecipua eorum natura ibi et ferme reliquas complexa eas causas, quoniam tonitruum et fulminum iactus horum violentiae plerique adsignant, quin et ideo lapidibus pluere interim, quia vento sint rapti, et multa similiter. quam ob rem simul plura dicenda sunt.

[105] Tempestatum imbriumque quasdam statas esse causas, quasdam vero fortuitas aut adhuc rationis inconpertae, manifestum est. quis enim aestates et hiemes quaeque in temporibus annua vice intelleguntur siderum motu fieri dubitet? ergo ut solis natura temperando intellegitur anno, sic reliquorum quoque siderum propria est cuiusque vis et ad suam cuique naturam fertilis. alia sunt in liquorem soluti umoris fecunda, alia concreti in pruinas aut coacti in nives aut glaciati in grandines, alia flatus, teporis alia aut vaporis, alia roris, alia rigoris. nec vero haec tanta debent existimari, quanta cernuntur, cum esse eorum nullum minus luna tam inmensae altitudinis ratio declaret.

[106] igitur in suo quaeque motu naturam suam exercent, quod manifestum Saturni maxime transitus imbribus faciunt. nec meantium modo siderum haec vis est, sed multorum etiam adhaerentium caelo, quotiens errantium accessu inpulsa aut coneiectu radiorum exstimulata sunt, qualiter in suculus sentimus accidere, quas Graeci ob id pluvio nomine appellant. quin et sua sponte quaedam statisque temporibus, ut haedorum exortus. arcturi vero sidus non ferme sine procellosa grandine emergit.

[107] Nam caniculae exortu acendi solis vapores quis ignorat? cuius sideris effectus amplissimi in terra sentiuntur: fervent maria exoriente eo, fluctuant in cellis vina, moventur stagna. orygem appellat Aegyptus feram, quam in exortu eius contra stare et contueri tradit ac velut adorare, cum sternuerit. canes quidem toto eo spatio maxime in rabiem agi non est dubium.

[108] Quin partibus quoque signorum quorundam sua vis inest, ut autumnali aequinoctio brumaeque, cum tempestatibus confici sidus intellegimus, nec imbribus tantum tempestatibusque, sed multis et corporum et ruris experimentis. adflantur alii sidere, alii commoventur statis temporibus alvo, nervis, capite, mente. olea et populus alba et salices solstitio folia circumagunt. floret ipso brumali die suspensi in tectis arentis herba pulei.

[109] rumpuntur intentae spiritu membranae. miretur hoc qui non observet cotidiano experimento, herbam unam, quae vocatur heliotropium, abeuntem solem intueri semper omnibusque horis cum eo verti, vel nubilo obumbrante. iam quidem lunari potestate ostrearum conchyliorumque et concharum omnium corpora augeri ac rursus minui, quin et soricum fibras respondere numero lunae exquisivere diligentiores, minimumque animal, formicam, sentire vires sideris interlunio semper cessantem.

[110] quo turpior homini inscitia est fatenti praecipue iumentorum quorundam in oculis morbos cum luna increscere ac minui. patrocinatur vastitas rei, inmensa discreta altitudine in duo atque septuaginta signa, hoc est rerum aut animantium effigies, in quas digessere caelum periti. in iis quidem MDC adnotavere stellas, insignes scilicet effectu visuve, exempli gratia in cauda tauri septem quas appellavere vergilias, in fronte suculas, booten, quae sequitur septem triones.

[111] Extra has causas non negaverim exsistere imbres ventosque, quoniam umidam a terra, alias vero propter vaporem fumidam exhalari caliginem certum est nubesque liquore egresso in sublime aut a‘re coacto in liquorem gigni. densitas earum corpusque haut dubio coniectatur argumento, cum solem obumbrent, perspicuum alias etiam urinantibus in quamlibet profundam aquarum altitudinem.

[112] Igitur non eam infitias posse in has et ignes superne stellarum decidere, quales sereno saepe cernimus, quorum ictu concuti a‘ra verum est, quando et tela vibrata stridunt, cum vero in nubem perveniunt, vaporem dissonum gigni, ut candente ferro in aquam demerso, et fumidum verticem volvi. hinc nasci procellas et, si in nube luctetur flatus aut vapor, tonitrua edi; si erumpat ardens, fulmina; si longiore tractu nitatur, fulgetras. his findi nubem, illis perrumpi, et esse tonitrua inpactorum ignium plagas, ideoque protinus coruscare igneas nubium rimas.

[113] posse et repulsu siderum depressum qui a terra meaverit spiritum nube cohibitum tonare, natura strangulante sonitum, dux rixetur, edito fragore, cum erumpat, ut in membrana spiritu intenta. posse et attritu, dum praeceps feratur, illum, quisquis est, spiritum accendi. posse et conflictu nubium elidi, ut duorum lapidum, hinc bruta fulmina et vana, ut quae nullam habeant rationem naturae. his percuti montes, his maria, omnesque alios inritos iactus. illa vero fatidica ex alto statisque de causis et ex suis venire sideribus.

[114] Simili modo ventos vel potius flatus posse et arido siccoque anhelitu terrae gigni non negaverim, posse et aquis a‘ra exspirantibus, qui neque in nebulam densetur nec crassescat in nubes, posse et solis inpulsu agi, quoniam ventus haut aliud intellegatur quam fluctus a‘ris, pluribusque etiam modis. namque et e fluminibus ac nivibus et e mari videmus, et quidem tranquillo, et alios, quos vocant altanos, e terra consurgere. qui, cum e mari redeunt, tropaei vocantur, si pergunt, apogei.

[115] Montium vero flexus crebrique vertices et conflexa cubito aut confracta in umeros iuga, concavi vallium sinus, scindentes inaequalitate ideo resultantem a‘ra—quae causa etiam voces multis in locis reciprocas facit—, sine fine ventos generant. iam quidem et specus, qualis in Dalmatia ore vasto, praeceps hiatu, in quem deiecto levi pondere quamvis tranquillo die turbini similis emicat procella; nomen loco est Senta. quin et in Cyrenaica provincia rupes quaedam austro traditur sacra, quam profanum sit attrectari hominis manu, confestim austro volvente harenas. in domibus etiam multis madefacta inclusa opacitate conceptacula auras suas habent. adeo causa non deest.

[116] Sed plurimum interest, flatus sit an ventus. illos statos atque perspirantes, quos non tractus aliquis, verum terrae sentiunt, qui non aura, non procella, sed, mares appellatione quoque ipsa, venti sunt, sive adsiduo mundi motu et contrario siderum occursu nascuntur, sive hic est ille generabilis rerum naturae spiritus huc illuc tamquam in utero aliquo vagus, sive disparili errantium siderum ictu radiorumque multiformi iactu flagellatus aër, sive a suis sideribus exeunt his propioribus sive ab illis caelo adfixis cadunt, palam est illos quoque legem habere naturae non ignotam, etiamsi nondum percognitam.

[117] viginti amplius auctores Graeci veteres prodidere de his observationes. quo magis miror orbe discordi et in regna, hoc est in membra, diviso tot viris curae fuisse tam ardua inventu, inter bella praesertim et infida hospitia, piratis etiam, omnium mortalium hostibus, transituros fama terrentibus, ut hodie quaedam in suo quisque tractu ex eorum commentariis, qui numquam eo accessere, verius noscat quam indifgenarum scientia, nunc vero pace tam festa, tam gaudente proventu rerum artiumque principe, omnino nihil addisci nova inquisitione, immo ne veterum quidem inventa perdisci.

[118] non erant maiora praemia, in multos dispersa fortunae magnitudine, et ista plures sine praemio alio quam posteros iuvandi eruerunt. namque mores hominum senuere, non fructus, et inmensa multitudo aperto, quodcumque est, mari hospitalique litorum omnium adpulsu navigat, sed lucri, non scientiae, gratia. nec reputat caeca mens et tantum avaritiae intenta id ipsum scientia posse tutius fieri. quapropter scrupulosius, quam instituto fortassis conveniat operi, tractabo ventos, tot milia navigantium cernens.

[119] Veters quattuor omnino servavere per totidem mundi partes—ideo nec Homerus plures nominat—hebeti, ut mox iudicatum est, ratione; secuta aetas octo addidit nimis subtili atque concisa. proximis inter utramque media placuit, ad brevem ex numerosa additis quattuor. sunt ergo bini in quattuor caeli partibus, ab oriente aequinoctiali subsolanus, ab oriente brumali vulturnus. illum apelioten, hunc Graeci eurum appellant. a meridie auster et ab occasu brumali Africus; notum et Liba nominant. ab occasu aequinoctiali favonius, ab occasu solstitiali corus; zephyrum et argesten vocant. a septentrionibus septentrio, interque eum et exortum solstitialem quilo, aparctias et boreas dicti.

[120] numerosior ratio quattuor his interiecerat, thrascian media regione inter septentrionem et occasum solstitialem, itemque caecian media inter aquilonem et exortum aequinoctialem ab ortu solstitiali, Phoenica media regione inter ortum brumalem et meridiem, item inter Liba et notum conpositum ex utroque medium inter meridiem et hibernum occidentem Libonotum. nec finis. alii quippe mesen nomie etiamnum addidere inter borean et caecian, et inter eurum notumque euronotum. sunt etiam quidam peculiares quibusque gentibus venti, non ultra certum procedentes tractum, ut Atheniensibus sciron, paulo ab argeste deflexus, reliquae Graeciae ignotus. aliubi flatus idem Olympias vocatur.

[121] consuetudo omnibus his nominibus argesten intellegit. caecian aliqui vocant Hellespontian, et eosdem alii aliter. item in Narbonensi provincia clarissimus ventorum est circius nec ullo omnium violentia inferior, Ostiam plerumque secto Ligustico mari perferens. idem idem non modo in reliquis partibus caeli ignotus est, sed ne Viennam quidem eiusdem provinciae urbem attingens: paucis ante milibus iugi modici occursu tantus ille ventorum coercitus! et austros in Aegyptum penetrare negat Fabianus. quo fit manifesta lex naturae, ventis etiam et tempore et fine dicto.

[122] Ver ergo aperit navigantibus maria, cuius in principio favonii hibernum molliunt caelum sole aquarii XXV obtinente partem. is dies sextus Februarias ante idus. competit ferme et hoc omnibus, quos deinde ponam, per singulas intercalationes uno die anticipantibus rursusque lustro sequenti ordinem servantibus. favonium quidam a. d. VIII kalendas Martias chelidonian vocant ab hirundinis visu, nonnulli vero ornithian, uno et LXX die post brumam ab adventu avium flantem per dies VIIII. favonio contrarius est quem subsolanum appellavimus.

[123] dat aestatem exortus vergiliarum in totidem partibus tauri VI diebus ante Maias idus, quod tempus austrinum est, huic vento septentrione contrario. ardentissimo autem aestatis tempore exoritur caniculae sidus sole primam partem leonis ingrediente, qui dies XV ante Augustas kalendas est. huius exortum diebus VIII ferme aquilones antecedunt, quos prodromos appellant.

[124] post biduum autem exortus iidem aquilones constantius perflant diebus XL. quos etesias appellant. mollire eos creditur solis vapor geminatus ardore sideris, nec ulli ventorum magis stati sunt. post eos rursus austri frequentes usque ad sidus arcturi, quod exoritur XI diebus ante aequinoctium autumni. cum hoc corus incipit. corus autumnat; huic est contrarius vulturnus.

[125] post id aequinoctium diebus fere IIII et XL vergiliarum occasus hiemem inchoat, quod tempus in III idus Novembres incidere consuevit; hoc est aquilonis hiberni multumque aestivo illi dissimilis, cuius ex adverso est Africus. ante brumam autem VII diebus totidemque post eam sternitur mare alcyonum feturae, unde nomen II dies traxere. reliquum tempus hiemat. nec tamen saevitia tempestatum concludit mare. piratae primum coegere mortis periculo in mortem ruere et hiberna experiri maria; nunc idem avaritia cogit.

[126] Ventorum frigidissimi sunt quos a septentrione diximus spirare et vicinus iis corus. hi et reliquos conpescunt et nubes abigunt. umidi Africus et praecipue auster Italiae. narrant et in Ponto caecian in se trahere nubes. sicci corus et vulturnus, praeterqueam desinentes. nivales aquilo et septentrio. grandines septentrio inportat et corus. aestuosus auster, tepidi vulturnus et favonius. iidem subsolano sicciores, et in totum omnes a septentrione et occidente sicciores quam a meridie et oriente.

[127] saluberrimus autem omnium aquilo, noxius auster et magis siccus, fortassis quia umidus frigidior est. minus esurire eo spirante creduntur animantes. etesiae noctu desinunt fere et a tertia diei oriuntur. in Hispania et Asia ab oriente flatus est eorum, in Ponto ab aquilone, reliquis in partibus a meridie. spirant autem et a bruma, cum vocantur ornithiae, sed leniores et paucis diebus. permutant et duo naturam cum situ: auster Africae serenus, aquilo nubilus.

[128] omnes venti vicibus suis spirant, maiore ext parte autem ut contrarius desinenti incipiat. cum proximi cadentibus surgunt, a laevo latere in dextrum ut sol ambiunt. de ratione eorum menstrua quarta maxime luna decernit. isdem autem ventis in contrarium navigatur prolatis pedibus, ut noctu plerumque adversa vela concurrant. austro maiores fluctus eduntur quam aquilone, quoniam ille inferus ex imo mari spirat, hic summo.

[129] ideoque post austros noxii praecipue terrae motus. noctu auster, interdiu aquilo vehementior, et ab ortu flantes diuturniores sunt ab occasu flantibus. septentriones inpari fere desinunt numero, quae observatio et in aliis multis rerum naturae partibus valet; mares itaque existimantur inpares numeri. sol et auget et conprimit flatus: auget exoriens, occidens, conprimit meridianus aestivis temporibus. itaque medio diei aut noctis plerumque sopiuntur, quia aut nimio frigore aut aestu solvuntur. et imbribus venti sopiuntur. exspectantur autem maxime unde nubes discussae adperuvere caelum.

[130] omnium quidem—si libeat observare minimos ambitus—redire easdem vices quadriennio exacto Eudoxus putat, non ventorum modo, verum et reliquarum tempestatum magna ex parte. et est principium lustri eius semper intercalario anno caniculae ortu. de generalibus ventis haec.

[131] Nunc de repentinis flatibus, qui exhalante terra, ut dictum est, coorti rursusque deiecti, interim obducta nubium cute, multiformes exsistunt. vagi quippe et ruentes torrentium modo, ut aliquis placere ostendimus, tonitrua et fulgura edunt. maiore vero inlati pondere incursusque, si late siccam rupere nubem, procellam gignunt, quae vocatur a Graecis ecnephias; sin vero depresso sinu artius rotati effregerunt, sine igni, hoc est sine fulmine, verticem faciunt, qui typon vocatur, id est vibratus ecnephias.

[132] defert hic secum aliquid abruptum e nube gelidia, convolvens versansque et ruinam suam illo pondere adgravans ac locum ex loco mutans rapida vertiigne, praecipua navigantium pestis, non antemnas modo, verum ipsa navigia contorta franges, tenui remedio aceti in advenientem effusi, cui frigidissima est natura. idem inlisu ipso repercussus correpta secum in caelum refert sorbetque in excelsum.

[133] quod si maiore depressae nubis eruperit specu, sed minus lato quam procella, nec sine fragore, turbinem vocant, proxima quaeque prosternentem. idem ardentior accensusque, dum furit, prester vocatur, amburens contacta pariter et proterens. non fit autem aquilonius typhon, nec nivalis aut nive iacente ecnephias. quod si simul rupit nubem exarsitque et ignem habuit, non postea concepit, fulmen est.

[134] distat a prestere quo flamma ab igni. hic late funditur flatu, illud conglobatur impetu. vertex autem remeando distat a turbine et quo stridor a fragore, procella latitudine ab utroque, disiecta nube verius quam rupta. fit et caligo beluae similis in nube, dira navigantibus. vocatur et columna, cum spissatus umor rigensque ipse se sustinet, ex eodem genere et aulon, cum veluti fistula nubes aquam trahit.

[135] Hieme et aestate rara fulmina contrariis de causis, quoniam hieme densatus a‘r nubium crassiore corio spissatur, omnisque terrarum exhalatio rigens ac gelida quicquid accipit ignei vaporis exstinguit. quae ratio inmunem Scythiam et circa rigentia a fulminum casu praestat, e diverso nimius ardor Aegyptium, siquidem calidi siccique halitus terrae raro admodum tenuesque et infirmas densantur in nubes.

[136] vere autem et autumno crebriora fulmina, corruptis in utroque tempore aestatis hiemisque causis, qua ratione crebra in Italia, quia mobilior aer mitiore hieme et aestate nimbosa semper quodammodo vernat vel autumnat. Italiaeque partibus iis, quae a septentrione descendunt ad teporem, qualis est urbis et Campaniae tractus, iuxta hieme et aestate fulgurat, quod non in alio situ.

[137] Fulminum ipsorum plura genera traduntur. quae sicca veniunt, non adurunt, sed dissipant; quae umida, non urunt, sed infuscant. tertium est quod clarum vocant, mirificae maximae naturae, quo dolia exhauriuntur intactis operimentis nulloque alio vestigio relicto, aurum et aes et argentum liquatur intus, sacculis ipsis nullo modo ambustis ac ne confuso quidem signo cerae. Marcia, ... princeps Romanorum, icta gravida partu exanimatio ipsa citra ullum aliud incommodum vixit. in Catilinanis prodigiis Pompeiano ex municipio M. Herennius decurio sereno die fulmine ictus est.

[138] Tuscorum litterae novem deos emittere existimant, eaque esse undecim generum; Iovem enim trina iaculari. Romani duo tantum ex iis servavere, diurna attribuentes Iovi, nocturna Summano, rariora sane eadem de causa frigidioris caeli. Etruria erumpere terra quoque arbitratur, quae infera appellat, brumali tempore facta saeva maxime et exsecrabilia, cum sint omnia, quae terrena existimant, non illa generalia nec a sideribus venientia, sed ex proxima atque turbidiore natura. argumentum evidens, quod omnia superiora e caelo decidentis obliquos habent ictus, haec autem, quae vocant terrena, rectos.

[139] et quae ex propiore materia cadunt, ideo creduntur e terra exire, quoniam ex repulsu nulla vestigia edunt, cum sit illa ratio non inferi ictus, sed adversi. a Saturni ea sidere proficisci subtilius ista consectati putant, sicut cremantia a Martis, qualiter cum Vlsinii, oppidum Tuscorum opulentissimum, totum concrematum est fulmine. vocant et familiaria in totam vitam fatidica, quae prima fiunt familiam suam cuique indepto. ceterum existimant non ultra decem annos portendere privata, praeterquam aut primo patrimonio facta aut natali die, publica non ultra tricesimum annum, praeterquam in deductione oppidi.

[140] Exstat annalium memoria sacris quibusdam et precationibus vel cogi fulmina vel impetrari. vetus fama Etruriae est, impetratum Volsinios urbem depopulatis agris subeunte monstro, quod vocavere Oltam, evocatum a Porsina suo rege. et ante eum a Numa saepius hoc factitatum in primo annalium suorum tradit L. Piso, gravis auctor, quod imitatum parum rite Tullum Hostilium ictum fulmine. lucosque et aras et sdacra habemus interque Statores ac Tonantes et Feretrios Elicium quoque accepimus Iovem.

[141] varia in hoc vitae sententia et pro cuiusque animo. imperare naturae sacra audacis est credere, nec minus hebetis beneficiis abrogare vires, quando in fulgurum quoque interpretatione eo profecit scientia, ut ventura alia finito die praecinat et an peremptura sint factum aut prius alia facta quae lateant, innumerabilibus in utroque publicis privatisque experimentis. quam ob rem sint ista ut rerum naturae libuit, alias certa alias dubia, aliis probata aliis damnanda: nos de cetero quae sunt in his memorabilia non omittemus.

[142] Fulgetrum prius cerni quam tonitrua audiri, cum simul fiant, certum est, nec mirum, quoniam lux sonitu velocior, ictum autem et sonitum congruere ita modulante natura, sed sonitum profecti esse fulminis, non iinlati, etiamnum spiritum ociorem fulmine, ideo quati prius omne et adflari quam percuti, nec quemquam tangi qui prior viderit fulmen aut tonitrua audierit. laeva prospera existimantur, quoniam laeva parte mundi ortus est. nec tamen adventus spectatur quam reditus, sive ab ictu resilit ignis sive opere confecto aut igne consumpto spiritus remeat.

[143] in sedecim partes caelum in eo spectu divisere Tusci. prima est a septemtrionibus ad aequinocatialem exortum, secunda ad meridiem, tertia ad aequinoctialem occasum, quarta obtinet quod est reliquum ab occasu ad septemtriones. has iterum in quaternas divisere partes, ex quibus octo ab exortu sinistras, totidem e contrario appellavere dextras. ex iis maxime dirae quae septemtriones ab occasu attingunt. itaque plurimum refert unde venerint fulmina et quo concesserint. optimum est in exortivas redire partes.

[144] ideo cum a prima caeli parte venerint et in eandem concesserint, summa felicitas portendetur, quale Sullae dictori ostentum datum accepimus. cetera ad ipsius mundi portionem minus prospera aut dira. quaedam fulgura enuntiare non putant fas nec audire, praeterquam si hospiti indicentur aut parenti. magna huius observationis vanitas tacta Iunonis aede Romae deprehensa est Scauro consule, qui mox princeps fuit. noctu magis quam interdiu sine tonitribus fulgurat.

[145] Unum animal, hominem, non semper exstinguit, cetera ilico, hunc videlicet natura tribuente honorem, cum tot beluae viribus praestent. omnia contrarias incubant partes. homo, nisi convertatur in percussas, non respirat. superne icti considunt. vigilans ictus convenientibus oculis, dormiens patentibus reperitur. hominem ita exanimatum cremari fas non est, condi terra religio tradidit. nullum animal nisi exanimatum fulmine accenditur. vulnera fulminatorum frigidiora sunt reliquo corpore.

[146] ex iis, quae terra gignuntur, lauri fruticem non icit nec umquam quinque altius pedibus descendit in terram. ideo pavidi altiores specus tutissimos putant aut tabernacula pellibus beluarum, quas vitulos appellant, quoniam hoc solum animal ex marinis non percutiat, sicut nec e volucribus aquilam, quae ob hoc armigera huius teli fingitur. in Italia inter Tarracinam et aedem Feroniae turres belli civilis temporibus desiere fieri, nulla non earum fulmine diruta.

[147] Praeter haec inferiore caelo relatum in monumenta est lacte et sanguine pluisse M'. Acilio C. Porcio cos. et saepe alias, sicut carne P. Volumnio Servio Sulpicio cos., exque ea non perputruisse quod non diripuissent aves, item ferro in Lucanis anno ante quam M. Crassus a Parthis interemptus est omnesque cum eo Lucani milites, quorum magnus numerus in exercitu erat.effigies quo pluit ferri spongiarum similis fuit. haruspices praemonuerunt superna volnera. L. autem Paulo C. Marcello cos. lana pluit circa castellum Carissanum, iuxta quod post annum T. Annius Milo occisus est. eodem causam dicente lateribus coctis pluisse in acta eius anni relatum est.

[148] Armorum crepitus et tubae sonitus auditos e caelo Cimbricis bellis accepimus, crebroque et prius et postea. tertio vero consulatu Mari ab Amerinis et Tudertibus spectata arma caelestia ab ortu occasuque inter se concurrentia, pulsis quae ab occasu erant. ipsum ardere caelum minime mirum est et saepius visum maiore igni nubibus correptis.

[149] Celebrant Graeci Anaxagoran Clazomenium Olympiadis LXXVIII secundo anno praedixisse caelestium litterarum scientia, quibus diebus saxum casurum esset e sole, idque factum interdiu in Thraciae parte ad Aegos flumen, qui lapis etiam nunc ostenditur magnitudine vehis, colore adusto, comete quoque illis noctibus flagrante. quod si quis praedictum credat, simul fateatur necesse est, maioris miraculi divinitatem Anaxagorae fuisse solvique rerum naturae intellectum et confundi omnia, si aut ipse sol lapis esse aut umquam lapidem in eo fuisse credatur. decidere tamen crebro non erit dubium.

[150] in Abydi gymnasio ex ea causa colitur hodieque modicus quidem, sed quem in media terrarum casurum idem Anaxagoras praedixisse narretur. colitur et Cassandriae, quae Potidaea quondam vocitata est, ob id deducta. ego ipse vidi in Vocontiorum agro paulo ante delatum. Arcus vocamus extra miraculum frequentes et extra ostentum. nam ne pluvios quidem aut serenos dies cum fide portendunt. manifestum est radium solis inmissum cavae nubi repulsa acie in solem refringi, colorumque varietatem mixtura nubium, ignium, a‘ris fieri. certe nisi sole adverso non fiunt nec umquam nisi dimidia circuli forma nec noctu, quamvis Aristoteles prodat aliquando visum, quod tamen fatetur idem non nisi XXX luna posse fieri.

[151 fiunt autem hieme maxime ab aequinoctio autumnali die decrescente. quo rursus crescente ab aequinoctio verno non exsistunt, nec circa solstitium longissimis diebus, bruma vero [id est brevissimis] frequenter, iidem sublimes humili sole humilesque sublimi, et minores oriente aut occidente, sed in latitudinem dimissi, meridie exiles, verum ambitus maioris. aestate autem per meridiem non cernuntur, post autumni aequinoctium quacumque hora, nec umquam plures simul quam duo.

[152] Cetera eiusdem naturae non multis dubia esse video: grandinem conglaciato imbre gigni et nivem eodem umore mollius coacto, pruinam autem ex rore gelido; per hiemem nives cadere, non grandines, ipsaque grandines interdiu saepius quam noctu, et multo celerius resolvi quam nives; nebulas nec aestate nec maximo frigore exsistere, rores neque gelu neque ardoribus neque ventis nec nisi serena nocte; gelando liquorem minui, resolutaque glacie non eundem inveniri modum; varietates colorum figurarumque in nubibus cerni, prout admixtus ignis superet aut vincatur.

[153] Praeterea quasdam proprietates quibusdam locis esse, roscidas aestate Africae noctes, in Italia Locris et in lacu Velino nullo non die apparere arcus, Rhodi et Syracusis numquam tanta nubila obduci, ut non aliqua hora sol cernatur, qualia aptius suis referentur locis. haec sint dicta de a‘re.

[154] Sequitur terra, cui uni rerum naturae partium eximia propter merita cognomen indidimus maternae nascentes excipit, natos alit semelque editos et sustinet semper, novissime conplexa gremio iam a reliqua natura abdicatos, tum maxime ut mater operiens, nullo magis sacra merito quam quo nos quoque sacros facit, etiam monimenta ac titulos gerens nomenque prorogans nostrum et memoriam extendens contra brevitatem aevi, cuius numen ultimum iam nullis precamur irati grave, tamquam nesciamus hanc esse solam quae numquam irascatur homini.

[155] aquae subeunt in imbres, rigescunt in grandines, tumescunt in fluctus, praecipitantur in torrentes, aer densatur nubibus, furit procellis: at haec benigna, mitis, indulgens ususque mortalium semper ancilla, quae coacta generat, quae sponte fundit, quos odores saporesque, quos sucos, quos tactos, quos colores! quam bona fide creditum faenus reddit! quae nostra causa alit! pestifera enim animantia, vitali spiritu havente culpam: illi necesse est semina excipere et genita sustinere; sed in malis generantium noxa est. illa serpentem homine percusso amplius non recipit poenasque etiam incertum nomine exigit. illa medicas fundit herbas et semper homini parturit.

[156] quin et venena nostri miseritam instituisse credi potest, ne in taedio vitae fames, more terrae meritis alienissima, lenta nos consumeret tabe, ne lacerum corpus abrupta dispergerent, ne laquei torqueret poena praepostera incluso spiritu, cui quaereretur exitus, ne in profundo quaesita morte sepultura pabulo fieret, ne ferri cruciatus scinderet corpus. ita est, miserita genuit id, cuius facillimo haustu inlibato corpore et cum toto sanguine exstinguerentur, nullo labore, sitientibus similes, qualiter defunctos non volucres, non ferae attingerent terraeque servaretur qui sibi ipsi periisset.

[157] verum fateamur: terra nobis malorum remedium genuit, nos illud vitae facimus venenum. non enim et ferro, quo carere non possumus, simili modo utimur? nec tamen quereremur merito, etiamsi maleficii causa tulisset. adversus unam quippe naturae partem ingrati sumus. quas non ad delicias quasque non ad contumelias servit homini? in maria iacitur aut, ut freta admittamus, eroditur. aquis, ferro, igni, ligno, lapide, fruge omnibus cruciatur horis multoque plus, ut deliciis quam ut alimentis famuletur nostris.

[158] et tamen quae summa patitur atque extrema cute tolerabilia videantur: penetramus in viscera, auri argentique venas et aeris ac plumbi metalla fodientes, gemmas etiam et quosdam parvulos quaerimus lapides scrobibus in profundum actis. viscera eius extrahimus, ut digito gestetur gemma, quo petitur. quot manus atteruntur, ut unus niteat articulus! si ulli essent inferi, iam profecto illos avaritiae atque luxuriae cuniculi refodissent. et miramur, si eadem ad noxam genuit aliqua!

[159] ferae enim, credo, custodiunt illam arcentque sacrilegas manus. non inter serpentes fodimus et venas auri tractamus cum veneni radicibus? placatiore tamen dea ob haec, quod omnes hi opulentiae exitus ad scelera caedesque et bella tendunt, quodque sanguine nostro rigamus insepultisque ossibus tegimus, quibus tamen velut exprobato furore tandem ipsa se obducit et scelera quoque mortalium occultat. Inter crimina ingrati animi et hoc duxerim quod naturam eius ignoramus.

[160] est autem figura prima, de qua consensus iudicat. orbem certe dicimus terrae globumque verticibus includi fatemur. neque enim absoluti orbis est forma in tanta montium excelsitate, tanta camporum planitie, sed cuius amplexus, si cuncta liniarum comprehendantur ambitu, figuram absoluti orbis efficiat, id quod ipsa rerum natura cogit, non isdem causis, quas attulimus in caelo. namque in illo cava in se convexitas vergit et cardini suo, hoc est terrae, undique incumbit. haec ut solida ac conferta adsurgit intumescenti similis extraque protenditur. mundus in centrum vergit, at terra exit a centro, inmensum eius globum in formam orbis adsidua circa eam mundi volubilitate cogente.

[161] Ingens hic pugna litterarum contraque vulgi, circumfundi terrae undique homines conversisque inter se pedibus stare, et cunctis similem esse verticem, simili modo et quacumque parte media calcari, illo quaerente, cur non decidant contra siti, tamquam non ratio praesto sit, ut nos non decidere mirentur illi. intervenit sententia quamvis indocili probabilis turbae, inaequali globo, ut si sit figura pineae nucis, nihilo minus terram undique incoli.

[162] sed quid hoc refert, alio miraculo exoriente, pendere ipsam ac non cadere nobiscum, ceu spiritus vis, mundo praesertim inclusi, dubia sit, aut possit cadere, natura repugnante et quo cadat negante. nam sicut ignium sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis, spiritus nisi in spiritu, sic terrae, arcentibus cunctis, nisi in se locus non est. globum tamen effici mirum est in tanta planitie maris camporumque. cui sententiae adest Dicaearchus, vir in primis eruditus, regum cura permensus montes, ex quibus altissimum proditi Pelium MCCL passuum ratione perpendiculi, nullam esse eam proportionem universae rotunditatis colligens. mihi incerta haec videtur coniectatio, haud ignaro quosdam Alpium vertices longo tractu nec breviore quinquaginta milium passuum adsurgere.

[163] sed vulgo maxime haec pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. atqui non aliud in rerum natura adspectu manifestius. namque et dependentes ubique guttae parvis globantur orbibus et pulveri inlatae frondiumque lanugini inpositae absoluta rotunditate cernuntur, et in poculis repletis media maxime tument, quae propter subtilitatem umoris mollitiamque in se residentem ratione facilius quam visu deprehenduntur. idque etiam magis mirum, in poculis repletis addito umore minimo circumfluere quod supersit, contra evenire ponderibus aditis ad vicenos saepe denarios, scilicet quia intus recepta liquorem in verticem attollant, at cumulo eminenti infusa delabantur.

[164] eadem est causa, propter quam e navibus terra non cernatur, e navium malis conspicua, ac procul recedente navigio, si quid quod fulgeat religetur in mali cacumine, paulatim descendere videatur et postremo occultetur. denique oceanus, quem fatemur ultimum, quanam alia figura cohaereret atque non decideret nullo ultra margine includente? id ipsum ad miraculum redit, quonam modo, etiamsi globatur, extremum non decidat mare. contra quod, ut sint plana maria et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio magnaque gloria inventores Graeci subtilitate geometrica docent.

[165] namque cum e sublimi in inferiora aquae ferantur et sit haec natura earum confessa nec quisquam dubitet in litore ullo accessisse eas quo longissime devexitas passa sit, procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius a centro esse terrae, omnesque linias, quae emittantur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri quam quae ad extremum mare a primis aquis; ergo totas omnique ex parte aquas vergere in centrum ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur.

[166] Quod ita formasse artifex natura credi debet, ut, cum terra arida et sicca constare per se ac sine umore non posset, nec rursus stare aqua nisi sustinente terra, mutuo inplexu iungerentur, hac sinus pandente, illa vero permeante totam, intra extra, supra infra, venis ut vinculis discurrentibus, atque etiam in summis iugis erumpente, quo spiritu acta et terrae pondere expressa siphonum modo emicat tantumque a periculo decidendi abest, ut in summa quaeque et altissima exsiliat. qua ratione manifestum est, quare tot fluminum cotidiano accessu maria non crescant. est igitur in toto suo globo tellus medio ambitu praecincta circumfluo mari, nec argumentis hoc investigandum, sed iam experimentis cognitum.

[167] A Gadibus columnisque Herculis Hispaniae et Galliarum circuitu totus hodie navigatur occidens. septentrionalis vero oceanus maiore ex parte navigatus est, auspiciis Divi Augusti Germaniam classe circumvecta ad Cimbrorum promunturium et inde inmenso mari prospecto aut fama cognito Scythicam ad plagam et umore nimio rigentia. propter quod minime verisimile est illic maria deficere, ubi umoris vis superet. iuxta vero ab ortu ex Indico mari sub eodem sidere pars tota vergens in Caspium mare pernavigata est Macedonum armis Seleuco atque Antiocho regnantibus, qui et Seleucida et Antiochida ab ipsis appellari voluere.

[168] et circa Caspium multa oceani litora explorata parvoque brevius quam totus hinc aut illinc septentrio ermeigatus, ut iam coniecturae locum sic quoque non relinquat ingens argumentum paludis Maeoticae, sive ea illius oceani sinus est, ut multos adverto credidisse, sive angusto discreti situ restagnatio. alio latere Gadium ab eodem occidente magna pars meridiani sinus ambitu Mauretaniae navigatur hodie. maiorem quidem eius partem et orientis victoriae Magni Alexandri lustravere usque in Arabicum sinum, in quo res gerente C. Caesare Augusti filio signa navium ex Hispaniensibus naufragiis feruntur agnita.

[169] et Hanno Carthaginis potentia florente circumvectus a Gadibus ad finem Arabiae navigationem eam prodidit scripto, sicut ad exterea Europae noscenda missus eodem tempore Himilco. praeterea Nepos Cornelius auctor est Eudoxum quendam sua aetate, cum Lathyrum regum fugeret, Arabico sinu egressum Gades usque pervectum multoque ante eum Caelius Antipater vidisse se qui navigasset ex Hispania in Aethiopiam commercii gratia.

[170] idem Nepos de septentrionali circuitu tradit Quinto Metello Celeri, Afrani in consulatu collegae, sed tum Galliae proconsuli, Indos a rege Sueborum dono datos, qui ex India commercii causa navigantes tempestatibus essent in Germaniam abrepti. sic maria circumfusa undique dividuo globo partem orbis auferunt nobis, nec inde huc ne hinc illo pervio tractu. quae contemplatio apta detegendae mortalium vanitati poscere videtur, ut totum hoc, quicquid est, in quo singulis nihil satis est, ceu subiectum oculis quantum sit ostendam.

[171] Iam primum in dimidio conputari videtur, tamquam nulla portio ipsi decedat oceano, qui toto circumdatus medio et omnes ceteras fundens recipiensque aquas et quicquid exit in nubes ac sidera ipsa tot ac tantae magnitudinis pascens, quo tandem aplitudinis spatio credetur habitare? inproba et infinita debet esse tam bastae molis possessio.

[172] adde quod ex relicto plus abstulit caelum, nam cum sint eius quinque partes, quas vocant zonas, infesto rigore et aeterno gelu premitur omne, quicquid est subiectum duabus extremis utrimque circa vertices, hunc, qui trionum septem vocatur, eumque, qui adversus illi austrinus appellatur. perpetua caligo utrobique et alieno molliorum siderum adspectu maligna ac pruina tantum albicans lux. verum media terrarum, qua solis orbita est, exusta flammis et cremata comminus vapore torretur. circa duae tantum inter exustam et rigentes temperantur eaeque ipsae inter se non perviae propter incendium siderum,

[173] ita terrae tres partes abstulit caelum; oceani rapina in incerto est. sed et relicta nobis una portio haud scio an etiam in maiore damno sit, idem siquidem oceanus infusus in multos, ut dicemus, sinus adeo viciono accessu interna maria adlatrat, ut centum quindecim milibus passuum Arabicus sinus distet ab Aegyptio mari, Caspius vero | CCCLXXV | a Pontico, idem interfusus intrat per tot maria, quibus Africam, Europam, Asiam dispescit, ut quantum terrarum occupet?

[174] conputetur etiamnum mensura tot fluminum, tantarum paludium, addantur et lacus, stagna, iam elata in caelum et ardua aspectu quoque iuga, iam silvae vallesque praeruptae et solitudines ac mille causis deserta; detrahantur hae tot portiones terrae, immo vero, ut plures tradidere, mundi puncto (neque enim aliud est terra in universo): haec est materia gloria nostrae, haec sedes. hic honores gerimus, hic exercimus imperia, hic opes cupimus, hic tumultuamur humanum genus, hic instauramus bella etiam civilia mutuisque caedibus laxiorem facimus terram!

[175] et, ut publicos gentium furores transeam, haec, in qua conterminos pellimus furtoque vicini caespitem nostro solo adfodimus, ut, qui latissime rura metatus fuerit ultraque famam exegerit adcolas, quota terrarum parte gaudeat vel, cum ad mensuram avaritiae suae propagaverit, quam tandem portionem eius defunctus obtineat?

[176] Mediam esse mundi totius haut dubiis constat argumentis, sed clarissimo aequinocti paribus horis. nam nisi in medio esset, aequales dies noctesque habere non posse deprehendere est dioptraeque vel maxime confirmant, cum aequinoctiali tempore ex eadem linia ortus occasusque cernatur, solstitiali exortus per suam liniam, brumali occasus. quae accidere nullo modo possent hisi in centro sita.

[177] Tres autem circuli supra dictis zonis inplexi inaequalitates temporum distingunt: solstitialis a parte signiferi excelsissima nobis ad septentrionalem plagam versus, contraque ad alium polum brumalis, item medio ambitu signiferi orbis incedens aequinoctialis. Reliquorum quae miramur causa in ipsius terrae figura est, quam globo similem et cum ea aquas isdem intellegitur argumentis. sic enim fit haut dubie, ut nobis septentrionalis plagae sidera numquam occidant, contra meridianae numquam oriantur, rursusque haec illis non cernantur, attollente se contra medios visus terrarum globo.

[178] septentriones non cernit Trogodytice et confinis Aegyptus, nec canopum Italia et quem vocant Berneics crinem, item quem sub Divo Augusto cognominavere Caesaris thronon, insignes ibi stellas. adeoque manifesto adsurgens fastigium curvatur, ut canopus quartam fere partem signi unius supra terram eminere Alexandriae intuentibus videatur, eadem a Rhodo terram quodammodo ipsam stringere, in Ponto omnino non cernatur, ubi maxime sublimis septentrio. idem a Rhodo absconditur vigilia occultus, secunda se ostendit, in Mero‘ solstitio vesperi paulisper apparet paucisque ante exortum arcturi diebus pariter cum die cernitur.

[179] navigantium haec maxime cursus deprehendunt, in alia adverso, in alia prono mari, subitoque conspicuis atque ut e freto emergentibus, quae in anfractu pilae latuere, sideribus. neque enim, ut dixere aliqui, mundus hoc polo excelsiore se attollit—aut undique cernerentur haec sidera—, verum haec eadem quibusque proximis sublimiora creduntur eademque demersa longinquis, utque nunc sublimis in deiectu positis videtur hic vertex, sic in illam terrae devexitatem transgressis illa se attollunt, residentibus quae hic excelsa fuerant, quod nisi in figura pilae accidere non posset.

[180] Ideo defectus solis ac lunae vespertinos orientis incolae non sentiunt nec matutinos ad occasum habitantes, meridianos vero serius nobis illi. apud Arbilam Magni Alexandri victoria luna defecisse noctis secunda hora est prodita eademque in Sicilia exoriens. solis defectum Vipsano et Fonteio cos., qui fuere ante paucos annos, factum pridie kalendas Maias Campania hora diei inter septimam et octavam sensit, Corbulo dux in Armenia inter horam diei decimam et undecimam prodidit visum, circuiti globi alia aliis detegente et occultante. quod si plana esset terra, simul omnia apparerent cunctis noctesque non fierent inaequales; nam aeque aliis quam in medio sitis paria duodeciim horarum intervalla cernerentur, quae nunc non in omni parte simili modo congruunt.

[181] Ideo nec nox diesque, quamvis eadem, toto orbe simul est, oppositu globi noctem aut ambitu diem adferente. multis hoc cognitum experimentis, in Africa Hisaniaque turrium Hannibalis, in Asia vero propter piraticos terrores simili specularum praesidio excitato, in quis praenuntios ignes sexta hora diei accensos saepe conpertum est tertia noctis a tergo ultimis visos. eiusdem Alexandri cursor Philonides ex Sicyone Elin mille et ducenta stadia novem diei confecit horis indeque, quamvis declivi itinere, tertia noctis hora remensus est saepius. causa, quod eunti cum sole iter erat, eundem remeans obvium contrario praetervertebat occursu. qua de causa ad occasum navigantes, quamvis brevissimo die, vincunt spatia nocturnae navigationis, ut solem ipsum comitantes.

[182] Vasaque horoscopa non ubique eadem sunt usui, in trecenis stadiis aut, ut longissime, in quingenis utantibus semet umbris solis. itaque umbilici, quem gnomonem appellant, umbra in Aegypto meridiano tempore aequinoctii die paulo plus quam dimidiam gnomonis mensuram efficit, in urbe Roma nona pars gnomonis deest umbrae, in oppido Ancona superest quinta tricesima, in parte Italiae, quae Venetia appellatur, isdem horis umbra gnomoni par fit. Simili modo tradunt in Syene oppido, quod est supra Alexandriam quinque milibus stadium, solstiti die medio nullam umbram iaci puteumque eius experimenti gratia factum totum inluminari. ex quo apparere tum solem illi loco supra verticem esse, quod et in India super flumen Hypasim fieri tempore eodem Onesicritus scribit. constatque in Berenice urbe Trogodytarum, et inde stadiis | IIII | .DCCCXX in eadem gente Ptolemaide oppido, quod in margine Rubri maris ad primos elephantorum venatus conditum est, hoc idem ante solstitum quadragenis quinis diebus totidemque postea fieri, et per eos XC dies in meridiem umbras iaci.

[184] rursus in Meroë—insula haec caputque gentis Aethipum V milibus stadium a Syene in amne Nilo habitatur—bis anno absumi umbras, sole duodevicesimam tauri partem et quartam decimam leonis tunc obtinente. in Indiae gente Oretum mons est Maleus nomine, iuxta quem umbrae aestate in austrum, hieme in septentrionem iaciuntur. quindecim tantum noctibus ibi apparet septentrio. in eadem India Patalis, celeberrimo portu, sol dexter oritur, umbrae in meridiem cadunt.

[185] septentrionem ibi Alexandro morante adnotantum prima tantum parte noctis aspici. Onesiciritus, dux eius, scripsit, quibus in locis Indiae umbrae non sint, septentrionem non conspici, et ea loca appellari ascia, nec horas dinumerari ibi. et tota Trogodytice umbras bis quadragenis quinis diebus in anno Eratosthenes in contrarium cadere prodidit.

[186] sic fit, ut vario lucis incremento in Mero‘ longissimus dies XII horas aequinoctiales et octo partes unius horae colligat, Alexandriae vero XIIII horas, in Italia XV, in Britannia XVII, ubi aestate lucidae noctes haut dubie se promittunt, id quod cogit ratio credi, solstiti diebus accedente sole propius verticem mundi angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus noctesque e diverso ad brumam remoto.

[187] quod fieri in insula Thyle Pytheas Massiliensis scribit, sex dierum navigatione in septentrionem a Britannia distante, quidam vero et in Mona, quae distat a Camaloduno Britannia oppido circiter | CC |, adfirmant. Umbrarum hanc rationem et quam vocant gnomonicen invenit Anaximenes Milesius, Anaximandri, de quo diximius, discipulus, primusque horologium, quod appellant sciothericon, Lacedaemone ostendit.

[188] Ipsum diem alii aliter observavere: Babylonii inter duos solis exortus, Athenienses inter duos occasus, Umbri a meridie ad meridiem, vulgus omne a luce ad tenebras, sacerdotes Romani et qui diem finiere civilem, item Aegyptii et Hipparchus a media nocte in mediam. minora autem intervalla esse lucis inter ortus solis iuxta solstitia quam aequinoctia apparet, quia positio signiferi circa media sui obliquior est, iuxta solstitium autem rectior.

[189] Contexenda sunt his caelestibus nexa causis. namque et Aethiopas vicini sideris vapore torreri adustisque similes gigni, barba et capillo vibrato, non est dubium, et adversa plaga mundi candida atque glaciali cute esse gentes, flavis promissas crinibus, truces vero ex caeli rigore has, illas mobilitate sapientes, ipsoque crurum argumento illis in supera sucum revocari natura vaporis, his in inferas partes depelli umore deciduo; hic graves feras, illic varias effigies animalium provenire et maxime alitum multas figuras igni volucres; corporum autem proceritatem utrobique, illic ignium nisu, hic umoris alimento;

[190] medio vero terrae salubri utrimque mixtura fertiles ad omnia tractus, modicos corporum habitus magna et in colore temperie, ritus molles, sensus liquidos, ingenia fecunda totiusque naturae capacia, isdem imperia, quae numquam extimis gentibus fuerint, sicut ne illae quidem his paruerint, avolsae ac pro numine naturae urguentis illas solitariae.

[191] Babyloniorum placita et motus terrae hiatusque, qua cetera omnia, siderum vi existimant fieri, sed illorum trium, quibus fulmina adsignant, fieri autem meantium cum sole aut congruentium et maxime circa quadrata mundi. praeclara quaedam et inmortalis in eo, si credimus, divinitas perhibetur Anaximandro Milesio physico, quem ferunt Lacedaemoniis praedixisse ut urbem ac tecta custodirent, instare enim motum terrae, cum et urbs tota eorum corruit et Taygeti montis magna pars, ad formam puppis eminens, abrupta cladem eam insuper ruina pressit. perhibetur et Pherecydi, Pythagorae doctori, alia coniectatio, sed et illa divina, haustu aquae e puteo praesensisse ac praedixisse civibus terrae motum.

[192] quae si vera sunt, quantum a deo tandem videri possunt tales distare, dum vivant? et haec quidem arbitrio cuiusque existimanda relinquantur: ventos in causa esse non dubium reor. neque enim umquam intremiscunt terrae nisi sopito mari caeloque adeo tranquillo, ut volatus avium non pendeant, subtracto omni spiritu qui vehit, nec umquam nisi post ventos, condito scilicet in venas et cava eius occulta flatu. neque aliud est in terra tremor quam in nube tonitruum, nec hiatus aliud quam cum fulmen erumpit incluso spiritu luctante et ad libertatem exire nitente.

[193] Varie itaque quatitur, et mira eduntur opera, alibi prostratis moenibus, alibi hiatu profundo haustis, alibi egestus molibus, alibi emissis amnibus, nonnumquam etiam ignibus calidisve fontibus, alibi averso fluminum curu. praecedit vero comitaturqe terribilis sonus, alias murmuri similis, alias mugitibus aut clamori humano armorumve pulsantium fragori, pro qualitate materiae excipientis formaque vel cavernarum vel cuniculi, per quem meet, exilius grassante in angusto, eodem rauco in recurvis, resultante in duris, ferevente in umidis, fluctuante in stagnantibus, furente contra solida.

[194] itaque et sine motu saepe editur sonus. nec simplici modo quatitur umq, sed tremit vibratque. hiatus vero alias remanet ostendens quae sorbuit, alias occultat ore conpresso rursusque ita inducto solo, ut nulla vestigia exstent, urbibus plerumque devoratis agrorumque tractu hausto, maritima autem maxime quatiuntur, nec montuosa tali malo carent. exploratum mihi est Alpes Apenninumque saepius tremuisse.

[195] et autumno ac vere terrae crebrius moventur, sicut fulmina. ideo Galliae et Aegyptus minime quatiuntur, quoniam hic aestatis causa obstat, illic hiemis. item noctu saepius quam interdiu. maximi autem motus existunt matutini vespertinique, sed propinqua luce crebri, interdiu autem circa meridiem. fiunt et solis lunaeque defectu, quoniam tempestates tunc sopiuntur, praecipue vero cum sequitur imbres aestus imbresve aestum.

[196] Navigantes quoque sentiunt non dubia coniectura, sine flatu intumescente fluctu subito aut quatiente ictu. intremunt vero et in navibus postes aeque quam in aedificiis crepituque praenuntiant. quin et volucres non inpavidae sedent. est et in caelo signum praeceditque motu futuro aut interdiu aut paulo post occasum sereno tenuis ceu lineae nube in longum porrecta spatium.

[197] Est et in puteis turbidior aqua nec sine odoris taedio, sicut in isdem et remedium, quale et crebri specus praebent; conceptum enim spiritum exhalant. quod in totis notatur oppidis: minus quatiuntur crebris ad eluviem cuniculis cavata, multoque sunt tutiora in isdem illis quae pendent, sicuti Neapoli in Italia intellegitur, parte eius, quae solida est, ad tales casus obnoxia. tutissimi sunt aedificiorum fornices, anguli quoque parietum postesque, alterno pulsu renitente. et latere terreno facti parietes minore noxa quatiuntur.

[198] magna differentia est et in ipso genere motus, pluribus siquidem modis quatitur. tutissimum est cum vibrat crispante aedificiorum crepitu et cum intumescit adsurgens alternoque motu residit; innoxium et cum concurrentia tecta contrario ictu arietant, quoniam alter motus alteri renititur. undantis inclinatio et fluctus more quaedam volutatio infesta est aut cum in unam partem totus se motus inpellit. desinunt autem tremores, cum ventus emersit; sin vero duravere, non ante XL dies sistuntur, plerumque et tardius, utpote cum quidam annuo et bienni spatio duraverint.

[199] Factum est semel, quod equidem in Etruscae disciplinae voluminibus invenio, ingens terrarum portentum L. Marcio Sexto Iulio cos. in agro Mutinensi. namque montes duo inter se concurrerunt crepito maxo adsultantes recedentesque, inter eos flamma fumoque in caelum exeunte interdiu, spectante e via Aemilia magna equitum Romanorum familiarumque et viatorum multitudine. eo concursu villae omnes elisae, animalia permulta, quae intra fuerant, exanimata sunt, anno ante sociale bellum, quod haud scio an funestius terrae ipsi Italiae fuerit quam civilia. non minus mirum ostentum et nostra cognovit aetas anno Neronis principis supremo, sicut in rebus eius exposuimus, pratis oleis intercedente publica via in contrarias sedes transgressis in agro Marrucino praediis Vetti Marcelli equitis Romani res Neronis procurantis.

[200] Fiunt simul cum terrae motu et inundationes mareis, eodem videlicet spiritu infusi aut terrae sidentis sinu recepti. maximus terrae memoria mortalium exstitit motus Tiberii Caesaris principatu, XII urbibus Asiae una nocte prostratis; creberrimus Punico bello intra eundem annum septies ac quainquagies nuntiatus Romam, quo quidem anno ad Trasimenum lacum dimicantes maximum motum neque Poeni sensere nec Romani. nec vero simplex malum aut in ipso tantum motu periculum est, sed par aut maius ostento. numquam urbs Romas tremuit, ut non futuri eventus alicuius id praenuntium esset.

[201] Eadem nascentium causa terrarum est, cum idem ille spiritus adtollendo potens solo non valuit erumpere. nascuntur enim, nec fluminum tantum invectu, sicut Echinades insulae ab Acheloo amne congestae maiorque pars Aegypti a Nilo, in quam a Pharo insula noctis et diei cursum fuisse Homero credimus, nec recessu maris, sicuti olim Cerceis. quod accidisse et in Ambraciae portu decem milium passuum intervallo et Atheniensium quinque milium ad Piraeeum memoratur. et Ephesius quondam aedem Dianae adluebat. Herodoto quidem si credimus, mare fuit supra Memphim usque ad Aethiopum montes itemque a planis Arabiae, mare circa Ilium et tota Teuthraniae quaque campos intulerit Maeander.

[202] Nascuntur et alio modo terrae ac repente in aliquo mari emergunt, velut paria secum faciente natura quaeque hauserit hiatus alio loco reddente. Clarae iam pridem insulae Delos et Rhodos memoriae produntur; et natae postea minores, ultra Melon Anaphe, inter Lemnum et Hellespontum Neae, inter Lebedum et Teon Halone, inter Cycladas Thera et Therasia, inter easdem Olympiadis CXLV anno quarto [post annos CXXX] Hiera eademque Automate, et ab ea duobus stadiis post annox CCXLII nostro aevo Iunio Silano Valerio [Balbo] cos. a. d. VIII idus Iulias Thia.

[203] ante nos et iuxta Italiam inter Aeolias insulas, item iuxta Cretam emersit MM.D passuum una cum calidis fontibus, altera Olympiadis CLXIII anno tertio in Tusco sinu, flagrans haec violento cum flatu, proditurque memoriae, magna circa eam multitudine piscium fluitante confestim expirasse quibus ex his cibus fuisset. sic et Pithecussas in Campano sinu ferunt ortas, mox in his montem Epopon, cum repente flamma ex eo emicuisset, campestri aequatum planitiei. in eadem et oppidum haustum profundo, alioque motu terrae stagnum emersisse, et alio provolutis montibus insulam extitisse Prochytam.

[204] Namque et hoc modo insulas rerum natura fecit: avellit Siciliam Italiae, Cyrpum Syriae, Euboeam Boeotiae, Euboeae Atalanten et Macrian, Besbicum Bithyniae, Leucosian Sirenum promunturio. rursus abstulit insulas mari iunxitque terris, Antissam Lesbo, Zephyrium Halicarnaso, Aehtusan Myndo, Dromiscon et Pernen Mileto, Narthecusam Parthenio promunturio. Hybanda, quondam insula Ioniae, ducentis nunc a mari abest stadiis, Syrien Ephesus in mediterraneo habet, Derasidas et Sapphoniam vicina either Magnesia.

[206] Epidaurus et Oridum insulae esse desierunt. in totum abstulit terras primum omnium ubi Atlanticum mare est, si Platoni credimus, inmenso spatio, mox interno quoque: videmus hodie mersam Acarnaniam Ambracio sinu, Achaiam Corinthio, Europam Asiamque Propontide et Ponto. ad hoc perrupit mare Leucada, Antirrhium, Hellespontum, Bosporos duos. Atque ut sinus et stagna praeteream, ipsa se comest terra. devoravit Cibotum altissimum montem cum oppido Cariae, Sipylum in Magnesia et prius in eodem loco clarissimam urbem, quae Tantalis vocabatur, Galenes et Gamales urbium in Phoenice agros cum ipsis, Phegium, Aethiopiae iugum excelsissimum, tamquam non infida grassarentur et litora.

[206] Pyrram et Antissam circa Maeotim pontus abstulit, Helicen et Buram sinus Corinthius, quarum in alto vestigia apparent. ex insula Ceca amplius triginta milia passuum abrupta subito cum plurimis mortalium rapuit et in Sicilia dimidiam Tyndarida urbem ac quicquid ab Italia deest, similiter in Boeotia Eleusina. Motus enim terrae sileantur et quicquid est, ubi saltem busta urbium exstant, simul ut terrae miracula potius dicamus quam scelera naturae. et, Hercules, non caelestia enarratu difficiliora fuerint.

[207] metallorum opulentia tam varia, tam dives, tam fecunda, tot saeculis suboriens, cum tantum cotidie orbe toto populentur ignes, ruinae, naufragia, bella, fraudes, tantum vero luxuria et tot mortales conterant; gemmarum pictura tam multiplex, lapidum tam discolores maculae interque eos candor alicuius praeter lucem omnia excludens; medicatorum fontium vis; ignium tot locis emicantium perpetua tot saeculis incendia; spiritus letales aliubi aut scrobibus emissi aut ipso loci situ mortiferi, aliubi volucribus tantum, ut Soracte vicino urbe tractu, aliubi praeter hominem ceteris animantibus,

[208] nonnumquam et homini, ut in Sinuessano agro et Puteolano! spiracula vocant, alii Chaeronea, scrobes mortiferum spiritum exhalantes, item in Hirpinis Ampsancti ad Mephitis aedem locum, quem qui intravere moriuntur; simili modo Hierapoli in Asia, Matris tantum Magnae sacerdoti innoxium. aliubi fatidici specus, quorum exhalatione temulenti futura praecinant, ut Delphis nobilissimo oraculo. quibus in rebus quid possit aliud causae adferre mortalium quispiam quam diffusae per omne naturae subinde aliter atque aliter numen erumpens?

[209] Quaedam vero terrae ad ingressus tremunt, sicut in Gabiensi agro non procul urbe Roma iugera ferme ducenta equitantium cursu; similiter in Reatino. quaedam insulae semper fluctuantur, sicut in agro Caecubo et eodem Reatino, Mutinensi, Statoniensi, in Vadimonis lacu, ad Cutilias aquas opaca silva, quae numquam die ac nocte eodem loco visitur, in Lydia quae vocantur Calaminae, non ventis solum, sed etiam contis quo libeat inpulsae, multorum civium Mithridatico bello salus. sunt et in Nymphaeo parvae, Saliares dictae, quoniam in symphoniae cantu ad ictus modulantium pedum moventur. in Tarquiniensi lacu magno Italiae duae nomora circumferunt, nunc triquetram figuram edentes, nunc rotundam conplexu ventis inpellentibus, quadratam numquam.

[210] Celebre fanum habet Veneris Paphos, in cuius quandam aream non inpluit, item in Nea, oppido Troadis, circa simulacrum Minervae; in eodem et relicta sacrificia non putrescunt.

[211] iuxta Harpasa oppidum Asiae cautes stat horrenda, uno digito mobilis, eadem, si toto corpore inpellatur, resistens. in Taurorum paeninsula in civitate Parasino terra est, qua sanantur omnia vulnera. at circa Asson Troadis lapis nascitur, quo consumuntur omnia corpora; sarcophagus vocatur. duo sunt montes iuxta flumen Indum: alteri natura ut ferrum omne teneat, alteri ut respuat, itaque, si sint clavi incalciamento,vestigia evelli in altero non possint, in altero sisti. Locris et Crotone pestilentiam numquam fuisse nec in Ilio terrae motum adnotatum est, in Lycia vero semper a terrae motu quadraginta dies serenos esse. in agro Arpano frumentum satum non nascitur; ad aras Mucias in Veiente et apud Tusculanum et in silva Ciminia loca sunt, in quibus in terram depacta non extrahuntur. in Crustumino natum faenum ibi noxium, extra salubre est.

[212] Et de aquarum natura complura dicta sunt, sed aestus mari accedere ac reciprocare maxime mirum, pluribus quidem modis, verum causa in sole lunaque. bis inter duos exortus lunae adfluunt bisque remeant vicenis quaternisque semper horis, et primum attollente se cum ea mundo intumescentes, mox a meridiano caeli fastigio vergente in occasum residentes, rursusque ab occasu subter ad caeli ima et meridiano contraria accedente inundantes, hinc, donec iterum exoriatur, se resorbentes

[213] nec umquam eodem tempore quo pridie reflui, velut anhelantes sidere avido trahente secum haustu maria et adsidue aliunde quam pridie exoriente, paribus tamen intervallis reciproci senisque semper horis, non cuiusque diei aut noctis aut loci, sed aequinoctialibus ideoque inaequales vulgarium horarum spatio, utcumque plures in eos aut diei aut noctis illarum mensurae cadant,

[214] et aequinoctio tantum pares ubique. ingens argumentum plenumque lucis ac vocis etiam diurnae. hebetes esse qui negent subtermeare sidera ac rursus eadem exsurgere, similemque terris, immo vero naturae universae, et inde faciem in isdem ortus occasusque operibus, non aliter sub terra manifesto sideris cursu aliove effectu quam cum praeter oculos nostros feratur.

[215] Multiplex etiamnum lunaris differentia, primumque septenis diebus. quippe modici a nova ad dividuam aestus, pleniores ab ea exundant plenaque maxime fervent. inde mitescunt, pares ad septimam primis, iterumque alio latere dividua augentur. in coitu solis pares plenae. eadem in aquilonia et a terris oongius recedente mitiores quam cum in austros digressa propiore nisu vim suam exercet. per octonos quosque annos ad principia motus et paria incrementa centesimo lunae revocantur ambitu. augent ea cuncta solis annuis causis, duobus aequinoctiis maxime tumentes et autumnali amplius quam verno, inanes vero bruma et magis solstitio.

[216] nec tamen in ipsis quos dixi temporum articulis, sed paucis post diebus, sicuti neque in plena aut novissima, sed postea, nec statim ut lunam mdus ostendat occultetve aut media plaga declinet, verum fere duabus horis aequinoctialibus serius, tardiore semper ad terras omnium, quae geruntur in caelo, effectu cadente quam visu, sicuti fulguris et tonitrus et fulminum.

[217] Omnes autem aestus in oceano maiora integunt spatia nudantque quam in reliquo mari, sive quia in totum universitate animosius quam parte est, sive quia magnitudo aperta sideris vim laxe grassantis efficacius sentit, eandem angustiis arcentibus. qua de causa nec lacus nec amnes similiter moventur.—(octogenis cubitis supra Britanniam intumescere aestus Pytheas Massiliensis auctor est.)—et interiora autem maria terris cluaduntur ut portu;

[218] quibusdam tamen in locis spatiosior laxitas dicioni paret, utpote cum plura exempla sint in tranquillo mari nulloque velorum pulsu tertio die ex Italia pervectorum Uticam aestu fervente. circa litora autem magis quam in alto deprehenduntur hi motus, quoniam et in corpore extrema pulsum venarum, id est spiritus, magis sentiunt. in plerisque tractu exortus aestuariis propter dispares siderum in quoque tractu exortus diversi existunt aestus, tempore, non ratione discordes, sicut in Syrtibus.

[219] Et quorundam tamen privata natura est, velut Tauromenitani euripi saepius et in euboea septies die ac nocte reciprocantis. idem aestus triduo in mense consistit, septima, octava nonaque luna. Gadibus qui est delubro Herculis proximus fons, inclusus as putei modum, alias simul cum oceano augetur minuiturque, alias utrumque contrariis temporibus; eodem in loco alter oceani motibus consentit. in ripa Baetis oppidum est, cuius putei crescente aestu minuuntur, augescunt decedente, mediis temporum inmobiles. eadem natura Hispali oppido uni puteo, ceteris vulgaris. et Pontus semper extra meat in Propontidem, introrsus in Pontum numquam refluo mari.

[220] Omnia plenilunio maria purgantur, quaedam et stato tempore. circa Messanam et Mylas fimo similia expuuntur in litus purgamenta, unde fabula est Solis boves ibi stabulari. his addit—ut nihil, quod equidem noverim, praeteream—Aristoteles nullum animal nisi aestu recedente expirare. observatum id multis in Gallico oceano et dumtaxat in homine compertum.

[221] quo vera coniectatio existit, haut frustra spiritus sidus lunam existimari; hoc esse quod terras saturet accedensque corpora impleat, abscedens inaniat. ideo cum incremento eius augeri conchylia et maxime spiritum sentire quibus sanguis non sit, sed et sanguinem, hominum etiam, cum lumine eius augeri ac minui, frondes quoque et pabula—ut solo loco dicetur—sentire, in omnia eadem penetrante vi.

[222] itaque solis ardore siccatur liquor, et hoc esse masculum sidus accepimus, torrens cuncta sorbensque. sic mari late patenti saporem incoqui salis, aut quia exhausto inde dulci tenuique, quod facillime trahat vis ignea, omne asperius crassiusque linquatur—ideo summam aequorum aquam dulciorem profunda; hanc esse veriorem causam asperi saporis quam quod mare terrae sudor sit aeternus—aut quia plurimus ex arido misceatur illi vapor aut qui terrae natura sicut medicatas aquas inficiat. est in exemplis Dionysio Siciliae tyranno, cum pulsus est ea potentia, accidisse prodigium, ut uno die in portu dulcesceret mare.

[223] e contrario ferunt lunae femineum ac molle sidus, atque nocturnum solvere umorem et trahere, non auferre. id manifestum esse, quod ferarum occisa corpora in tabem visu suo resolvat somnoque sopitis torporem contractum in caput revocet, glaciem refundat cunctaque umifico spiritu laxet. ita pensari naturae vices semperque sufficere, aliis siderum elementa cogentibus, aliis vero fundentibus, sed in dulcibus aqquis lunae alimentum esse, sicut in marinis solis.

[224] Altissimum mare XV stadiorum Fabianus tradit. alii in Ponto ex adverso Coraxorum gentis—vocant Bathea Ponti—trecentis fere a continente stadiis inmensam altitudinem maris tradunt, vadis numquam repertis. mirabilius id faciunt aquae dulces iuxta mare ut fistulis emicantes. nam nec aquarum natura miraculis cessat. culces mari invehuntur, leviores haut dubie; ideo et marinae, quarum natura gravior, magis invecta sustinent. quaedam vero et dulces inter se supermeant alias, ut in Fucino lacu invectus Pitonius amnis, in Lario Addua, in Verbanno Ticinus, in Benaco Mincius, in Sebinno Ollius, in Lemanno Rhodanus: his trans Alpis, superiores in Italia, multorum milium transitu hospitali suas tantum nec largiores quam intulere aquas evehentes. proditum hoc et in Oronte amne Syriae multisque aliis.

[225] quidam vero odio maris ipsa subeunt vada, sicut Arethusa, fons Syracusanus, in quo redduntur iacta in Alpheum, qui per Olympiam fluens Peloponnesiaco litori infunditur. subeunt terras rursusque redduntur Lycus in Asia, Erasinus in Argolica, Tigris in Mesopotamia et, quae in Aesculapi fonte Athenis mersa sunt, in Phlaerico redduntur. et in Atinate Aquileiensi Timavus.

[226] nihil in Asphaltite Iudeae lacu, qui bitumen gignit, mergi potest nec in Armeniae maioris Aretissa; is quidem nitrosus pisces alit. in Sallentino iuxta oppidum Manduriam lacus, ad margines plenus, neque exhaustis aquis minuitur neque infusis augetur. in Ciconum flumine et in Piceno lacu Velino lignum deiectum lapideo cortice obducitur et in Surio Colchidis flumine adeo, ut lapidem plerumque durans adhuc integat cortex. similiter in flumine Silero ultra Surrentum non virgulta modo inmersa, verum et folia lapidescunt, alias salubri potu eius aquae. in exitu paludis Reatinae saxum crescit [et in Rtubro mari oleae virentesque frutices enascuntur].

[227] Sed fontium plurimorum natura mira est fervore, idque etiam in iugis Alpium ipsoque in mari inter Italiam et Aenariam in Baiano sinu et in Liri fluvio multisque aliis. nam dulcis haustus in mari plurimis locis, ut ad Chelidonias insulas et Aradum et in Gaditano oceano. Patavinorum aquis calidis herbae virentes innascuntur, Pisanorum ranae, ad Vetulonios in Etruria non procul a mari pisces. in Casinate fluvius appellatur Scatebra, frigidus, abundantior aestate; in eo, ut in Arcadia Stymphali, nascuntur aquatiles musculi.

[228] in Dodone Iovis fons, cum sit gelidus et inmersas faces extinguat, si extinctae admoveantur, accendit. idem meridie semper deficit, qua de causa anapauomenon vocant, mox increscens ad medium noctis exuberat, ab eo rursus sensim deficit. in Illyricis supra fontem frigidum expansae vestes accenduntur. Iovis Hammonis stagnum, interdiu frigidum, noctibus fervet. in Trogodytis fons Solis appellatur dulcis et circa meridiem maxime frigidus; mox paulatim tepescens ad noctis media fervore et amaritudine infestatur.

[229] Padi fons mediis diebus aestivis velut interquiescens semper aret. in Tenedo insula fons semper a tertia noctis hora in sextam ab aestivo solstitio exundat, et in Delo insula Inopus fons eodem quo Nilus modo ac pariter cum eo decrescit augeturve. contra Timavum amnem insula parva in mari est cum fontibus calidis, qui pariter cum aestu maris crescunt minuunturque. in agro Pitinate trans Appenninum fluvius Novanus, omnibus solstitiis torrens, bruma siccatur.

[230] In Falisco omnis aqua pota candidos boves facit, in Boeotia amnis Melas oves nigras, Cephisus ex eodem lacu profluens albas, rursus nigras Penius rufasque iuxta Ilium Xanthus, unde et nomen amni. in Ponto fluvius Axiaces rigat campos, in quibus pastae nigro lacte equae gentem alunt. in Reatino fons Neminie appellatus alio atque alio loco exoritur, annonae mutationem significans. Brundisi in portu fons incorruptas praestat aquas navigantibus. Lyncestis aqua quae vocatur acidula vini modo temulentos facit; item in Paphlagonia et in agro Caleno.

[231] Andro in insula templo Liberi patris fontem nonis Ianuariis semper vini saporem fundere Mucianus ter consul credit. dies Qeodosia vocatur. iuxta Nonacrim in Arcadia Styx, nec odore differens nec colore, pota ilico necat; item in Liberoso Taurorum colle tres fontes sine remedio, sine dolore mortiferi. in Carrinensi Hispaniae agro duo fontes iuxta fluunt, alter omnia respuens, alter obsorbens. in eadem gente alius aurei coloris omnes ostendit pisces, nihil extra illam aquam differentes.

[232] in Comensi iuxta Larium lacum fons largus horis singulis semper intumescit ac residit. in Cydonea insula ante Lesbum fons calidus vere tantum fluit. lacus Sannaus in Asia circa nascente absinthio inficitur. Colophone in Apollinis Clarii specu lacuna est, cuius potu mira redduntur oracula, bibentium breviore vita. amnes retro fluere et nostra vidit aetas Neronis principis supremis, sicut in rebus eius rettulimus.

[233] Iam omnes fontes aestate quam hieme gelidiores esse quem fallit? sicut illa permira naturae opera, aes ac plumbum in massa mergi, dilatatum fluitare, eiusdemque ponderis alia sidere, alia invehi, onera in aqua facilius moveri, Syrium lapidem quamvis grandem innatare eundemque comminutum mergi, recentia cadavera ad vadum labi, intumescentia attolli, inania vasa haud facilius quam plena extrahi; pluvias salinis aquas dulciores esse quam reliquas, nec fieri salem nisi admixtis dulcibus;

[234] marinas tardius gelari, celerius accendi; hieme mare calidius esse, autumnale salsius; omne oleo tranquillari, et ob id urinantes ore spargere, quoniam mitiget naturam asperam lucemque deportet; nives in alto mari non cadere; cum omnis aqua deorsum feratur, exilire fontes atque etiam in Aetnae radicibus, flagrantis in tantum, ut quinquagena, centena milia passuum harenas flammarum globo eructet.

[235] namque et ignium, quod est naturae quartum elementum, reddamus aliqua miracula, sed primum ex aquis. In urbe Commagenes Samosata stagnum est emittens limum—maltham vocant—flagrantem. cum quid attigit solidi, adhaeret; praeterea tactu et sequitur fugientes. sic defendere muros oppugnante Lucullo; flagrabat miles armis suis. aquis et accenditur; terra tantum restingui docuere experimenta. similis est natura naphthae. ita appellatur circa Babylonem et in Austacenis Parthiae profluens bituminis liquidi modo. huic magna cognatio ignium, transiliuntque in eam protinus undecumque visam. ita ferunt a Medea paelicem crematam, postquam sacrificatura ad aras accesserat, corona igne rapto

[236] verum in montium miraculis ardet Aetna noctibus semper tantoque aevo materia ignium sufficit, nivalis hibernis temporibus egestumque cinerem pruinis operiens. nec in illo tantum natura saevit exustionem terris denuntians: flagrat in Phaselitis mons Chimaera, et quidem inmortali diebus ac noctibus flamma; ignem eius accendi aqua, extingui vero terra aut fimo Cnidius Ctesias tradit. eadem in Lycia Hephaesti montes taeda flammante tacti flagrant, et adeo ut lapides quoque rivorum et harenae in ipsis aquis ardeant, aliturque ignis ille pluviis; baculo si quis ex iis accenso traxerit sulcum, rivos ignium sequi narrant. flagrat in Bactris Cophanti noctibus vertex.

[237] flagrat in Medis et in Sittacene confinio Persidis, Susis quidem ad Turrim Albam XV caminis, maxo eorum et interdiu, campus. Babylone flagrat e quadam veluti piscina iugeri magnitudine, Aethiopum iuxta Hesperu montem stellarum modo campi noctu; similiter in Megalopolitanorum agro. nam si intermisit ille iucundus frondemque densi supra se nemoris non adurens et iuxta gelidum fontem semper ardens Nymphaei crater, dira Apolloniatis suis portendit, ut Theopompus tradidit; augetur imbribus egeritque bitumen temperandum fonte illo ingustabili, et alias omne bitumine dilutius. sed quis haec miretur?

[238] in medio mari Hiera et Lipara insulae Aeoliae iuxta Italiam cum ipso mari arsere per aliquot dies sociali bello, donec legatio senatus piavit. maxo tamen ardet incendito Theon ochema dictum Aethiopum iugum torrentesque solis ardoribus flammas egerit. tot locis, tot incendiis rerum natura terras cremat!

[239] Praeterea cum sit huius unius elementi ratio fecunda seque ipsa pariat et minimis crescat a scintillis, quid fore putandum est in tot rogis terrae? quae est illa natura, quae voracitatem in toto mundo avidissimam sine damno sui pascit? addantur his sidera innumera ingensque sol, addantur humani ignes et lapidum quoque insiti naturae attritique inter se ligni, iam nubium et origines fulminum: excedet profecto miracula omnia ullum diem fuisse, quo non cuncta conflagrarent, cum specula quoque concava adversa solis radiis facilius etiam accendant quam ullus alius ignis.

[240] quid quod innumerabiles parvi, sed naturales, scatent? in Nymphaeo exit e petra flamma, quae pluviis accenditur; exit et ad aquas Scantias, haec quidem invalida, cum transit, nec longe in alia durans materia—viret aeterno hunc fontem igneum contegens fraxinus—; exit in Mutinensi agro statis Volcano diebus. repertiur apud auctores subiectis Ariciae arvis, si carbo deciderit, ardere terram, in agro Sabino et Sidicino unctum flagrare lapidem, in Sallentino oppido Gnatia inposito ligno in saxum quoddam ibi sacrum protinus flammam existere, in Laciniae Iunonis ara sub diu sita cinerem inmobilem esse perflantibus undique procellis;

[241] quin et repentinos existere ignes et in aquis et in corporibus, etiam humanis: Trasimenum lacum arsisse totum; Servio Tullio dormienti in pueritia ex capite flammam emicuisse, L. Marcio in Hispania interemptis Scipionibus contionanti et milites ad ultionem exhortanti arsisse simili modo alerius Antias narrat. plura mox et distinctius; nunc enim quadam mixtura rerum omnium exhibentur miracula. verum egressa mens interpretationem naturae festinat legentium animus per totum orbem veluti manu ducere.

[242] Pars nostra terrarum, de qua memoro, ambienti, ut citum est, oceano velut innatans longissime ab ortu ad occasum patet, hoc est ab India ad Herculis columnas Gadibus sacratas ||LXXXV|| . LXXX |VIII| p., ut Artemidoro auctori placet, ut vero Isidoro, ||XCVIII|| . |XVIII|. Artemidorus adicit amplius a Gadibus circuitu Sacri promunturii ad promunturium Artabrum, quo longissime frons procurrat Hispaniae,|DCCCCXCI| . D.

[243] mensura currit duplici via: a Gange amne ostioque eius, quo se in Eoum oceanum effundit, per Indiam Parthyenenque ad Myrianrum urbem Syriae in Issico sinu positam |XLIICVIII|. |XV|, inde proxima navigatione Cyprum insulam, Patara Lyciae, Rhodum, Astyopalaeam in Carpathio mari insulam, Taenarum Laconicae, Lilybaeum Siciliae, Caralim Sardiniae ||XXI|| . |XIII|, deinde Gades ||XII|| . |L|, quae mensura universa ab Eoo mari efficit ||LXXXV|| . |LXXXVIII|.

[244] alia via, quae certior et iniri terreno maxime potest, a Gange ad Euphraten amnem ||LI|| . |LXIX|, inde Cappadociae Mazaca |CCXLIIII|, inde per Phrygiam, Cariam, Ephesum |CCCCXCVIIII|, ab Epheso per Aegaeum pelagus Delum |CC|, Isthmum |CCXII| . D, inde terra [et Laconico mari] et Corinthiaco sinu Patras Peloponnesi |XC|, Leucadem |LXXXVII| . D, Romam |CCCLX|, Alpes usque ad Scingomagum vicum |DXVIIII|, per Galliam ad Pyrenaeos montes Illiberim |CCCCLXVIII|, ad oceanum et Hispaniae oram |DCCCXXXI|, traiectu Gadis |VII| . D, quae mensura Artemidori ratione ||LXXXIX|| . |XLV| efficit.

[245] Latitudo autem terrae a meridiano situ ad septentriones, dimidio fere minor, Isidoro colligit ||LIIII|| . |LXII|, quo palam fit quantum et hinc vapor abstulerit et illinc rigor. neque enim deesse terris arbitror aut non esse globi formam, sed inhabitabilia utrimque inconperta esse. haec mensura currit a litore Aethiopici oceani, qua modo habitatur, ad Meroen |DCXXV|, inde Alexandriam ||XII|| . |L|, Rhodum |DLXXXIIII|, Cnidum |LXXXVII| . D, Coum |XXV|, Samum |C|, Chium |XCIIII|, Mytilenen |LXV|, Tenedum |CXIX|, Sigeum promunturium |XII| . D, os Ponti |CCCXII| . D, Carambin promunturium |CCCL|, os Maeotis |CCCXII . D, ostium Tanais |CCLXXV|, qui cursus conpendiis maris brevior fieri potest |LXXIX|.

[246] ab ostio Tanais nihil inmodicum diligentissimi auctores fecere. Artemidorus ulteriora inconperta existimavit, cum circa Tanain Sarmatarum gentes degere fateretur ad septentriones versus; Isidorus adiecit ||XII||. |L| usque ad Thylen, quae coniectura divinationis est. ego non minore quam proxime dicto spatio Sarmatarum fines nosci intellego. et alioqui quantum esse debet quod innumerabiles gentes subinde sedem mutantes capiat? unde ulteriorem mensuram inhabitabilis plagae multo esse maiorem arbitror. nam et a Germania inmensas insulas non pridem conpertas cognitum habeo.

[247] De longitudine ac latitudine haec sunt, quae digna memoratu putem. universum autem circuitum Eratosthenes, in omnium quidem litterarum subtitlitate, set in hac utique praeter ceteros solers, quem cunctis probari video, CCLII milium stadiorum prodidit, quae mensura Romana conputatione efficit trentiens quindeciens centena milia passuum: inprobum ausum, verum ita subtili argumentatione conprehensum, ut pudeat non credere. Hipparchus, et in coarguendo eo et in reliqua omni diligentia mirus, adicit stadiorum paulo minus |XXVI|.

[248] alia Dionysidoro fides. neque enim subtraham exemplum scientia nobilis; senecta diem obiit in patria. funus duxere either propinquae, ad quas pertinebat hereditas. hae cum secutis diebus iusta peragerent, invenisse dicuntur scriptam: pervenisse eum a sepulchro ad infimam terram; esse eo stadiorum |XLII|. nec defuere geometrae qui interpretarentur, significare epistulam a medio terrarum orbe missam, quod deorsum ab summo longissimum esset spatium et idem pilae medium. ex quo consecuta conputatio est, ut circuitum esse |CCLII| stadiorum pronuntiarent. Harmonica ratio, quae cogit rerum naturam sibi ipsam congruere, addit huic mensurae stadiorum |XII| terramque XCVI partem totius mundi facit.

Pliny the Elder The Latin Library The Classics Page