T. MACCI PLAVTI MENAECHMI
PERSONAE
PENICVLVS PARASITVS
MENAECHMVS
MENAECHMVS (SOSICLES)
EROTIUM MERETRIX
CYLINDRUS COCVS
MESSENIO SERVVS
ANCILLA
MATRONA
SENEX
MEDICVS
ARGVMENTVM
Mercator Siculus, quoi erant gemini filii,
Ei surrupto altero mors optigit.
Nomen surrepticii illi indit qui domist
Avos paternus, facit Maenaechmum e Sosicle.
Et is germanum, postquam adolevit, quaeritat
Circum omnis oras. post Epidamnum devenit:
Hic fuerat alitus ille surrepticius.
Menaechmum omnes civem credunt advenam
Eumque appellant meretrix, uxor et socer.
I se cognoscunt fratres postremo invicem.
PROLOGVS
Salutem primum iam a principio propitiam
mihi atque vobis, spectatores, nuntio.
apporto vobis Plautum, lingua non manu,
quaeso ut benignis accipiatis auribus.
nunc argumentum accipite atque animum advortite;
5
quam potero in verba conferam paucissuma.
Atque hoc poetae faciunt in comoediis:
omnis res gestas esse Athenis autumant,
quo illud vobis graecum videatur magis;
ego nusquam dicam nisi ubi factum dicitur.
10
atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen
non atticissat, verum sicilicissitat.
huic argumento antelogium hoc fuit;
nunc argumentum vobis demensum dabo,
non modio, neque trimodio, verum ipso horreo:
15
tantum ad narrandum argumentum adest benignitas.
Mercator quidam fuit Syracusis senex,
ei sunt nati filii gemini duo,
ita forma simili pueri, ut mater sua
non internosse posset quae mammam dabat, 20
neque adeo mater ipsa quae illos pepererat,
ut quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat:
ego illos non vidi, ne quis vostrum censeat.
postquam iam pueri septuennes sunt, pater
oneravit navem magnam multis mercibus;
25
imponit geminum alterum in navem pater,
Tarentum avexit secum ad mercatum simul,
illum reliquit alterum apud matrem domi.
Tarenti ludi forte erant, cum illuc venit.
mortales multi, ut ad ludos, convenerant:
30
puer aberravit inter homines a patre.
Epidamniensis quidam ibi mercator fuit,
is puerum tollit avehitque Epidamnium.
pater eius autem postquam puerum perdidit,
animum despondit, eaque is aegritudine
35
paucis diebus post Tarenti emortuost.
Postquam Syracusas de ea re rediit nuntius
ad avom puerorum, puerum surruptum alterum
patremque pueri Tarenti esse emortuom,
immutat nomen avos huic gemino alteri;
40
ita illum dilexit, qui subruptust, alterum:
illius nomen indit illi qui domi est,
Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit;
et ipsus eodem est avos vocatus nomine
(propterea illius nomen memini facilius,
45
quia illum clamore vidi flagitarier).
ne mox erretis, iam nunc praedico prius:
idem est ambobus nomen geminis fratribus.
Nunc in Epidamnum pedibus redeundum est mihi,
ut hanc rem vobis examussim disputem.
50
si quis quid vestrum Epidamnum curari sibi
velit, audacter imperato et dicito,
sed ita ut det unde curari id possit sibi.
nam nisi qui argentum dederit, nugas egerit;
qui dederit, magis maiores nugas egerit.
55
verum illuc redeo unde abii, atque uno asto in loco.
Epidamniensis ille, quem dudum dixeram,
geminum illum puerum qui surrupuit alterum,
ei liberorum, nisi divitiae, nil erat:
adoptat illum puerum surrupticium
60
sibi filium eique uxorem dotatam dedit,
eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.
nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat,
ingressus fluvium rapidum ab urbe haud longule,
rapidus raptori pueri subduxit pedes
65
abstraxitque hominem in maximam malam crucem.
illi divitiae evenerunt maximae.
is illic habitat geminus surrupticius.
Nunc ille geminus, qui Syracusis habet,
hodie in Epidamnum veniet cum servo suo
70
hunc quaeritatum geminum germanum suom.
haec urbs Epidamnus est, dum haec agitur fabula:
quando alia agetur, aliud fiet oppidum;
sicut familiae quoque solent mutarier:
modo ~ni caditat leno, modo adulescens, modo senex,
75
pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus
* * *
76a
ACTVS I
I.i
PENICVLVS Iuventus nomen fecit Peniculo mihi,
ideo quia mensam, quando edo, detergeo.
homines captivos qui catenis vinciunt
et qui fugitivis servis indunt compedes,
80
nimis stulte faciunt mea quidem sententia.
nam homini misero si ad malum accedit malum,
maior lubido est fugere et facere nequiter.
nam se ex catenis eximunt aliquo modo.
tum compediti anum lima praeterunt
85
aut lapide excutiunt clavom. nugae sunt eae.
quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles,
esca atque potione vinciri decet.
apud mensam plenam homini rostrum deliges;
dum tu illi quod edit et quod potet praebeas,
90
suo arbitratu adfatim cottidie,
numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit,
facile adservabis, dum eo vinclo vincies.
ita istaec nimis lenta vincla sunt escaria:
quam magis extendas, tanto adstringunt artius.
95
nam ego ad Menaechmum hunc eo, quo iam diu
sum iudicatus; ultro eo ut me vinciat.
nam illic homo homines non alit, verum educat,
recreatque: nullus melius medicinam facit.
ita est adulescens; ipsus escae maxumae
100
cerialis cenas dat, ita mensas exstruit,
tantas struices concinnat patinarias:
standumst in lecto, si quid de summo petas.
sed mi intervallum iam hos dies multos fuit:
domi domitus sum usque cum caris meis.
105
nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum.
id quoque iam, cari qui instruontur deserunt.
nunc ad eum inviso. sed aperitur ostium.
Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras.
I.ii
MENAECHMVS Ni mala, ni stulta sies, ni indomita imposque animi,
110
quod viro esse odio videas, tute tibi odio habeas.
praeterhac si mihi tale post hunc diem
faxis, faxo foris vidua visas patrem.
nam quotiens foras ire volo, me retines, revocas, rogitas,
quo ego eam, quam rem agam, quid negoti geram,
115
quid petam, quid feram, quid foris egerim.
portitorem domum duxi, ita omnem mihi
rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago.
nimium ego te habui delicatam; nunc adeo ut facturus dicam.
quando ego tibi ancillas, penum,
120
lanam, aurum, vestem, purpuram
bene praebeo nec quicquam eges,
malo cavebis si sapis,
virum observare desines.
atque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam
hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.
PEN. Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi;
125
nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.
MEN. Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.
ubi sunt amatores mariti? dona quid cessant mihi
conferre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter?
hanc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero.
130
sic hoc decet, dari facete verba custodi catae.
hoc facinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre:
meo malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur.
avorti praedam ab hostibus nostrum salute socium.
PEN. Heus adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi?
135
MEN. Perii, in insidias deveni. PEN. Immo in praesidium,
ne time.
M. Quis homo est? P. Ego sum. M. O mea Commoditas,
o mea Opportunitas,
salve. P. Salve. M. Quid agis? P. Teneo dextera
genium meum.
MEN. Non potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis.
PEN. Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio.
140
MEN. Vin tu facinus luculentum inspicere? PEN. Quis id
coxit coquos?
iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias videro.
MEN. Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete,
ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum?
PEN. Saepe. sed quid istae picturae ad me attinent? MEN.
Age me aspice. 145
ecquid adsimulo similiter? PEN. Quis istest ornatus tuos?
MEN. Dic hominem lepidissimum esse me. PEN. Vbi essuri
sumus?
MEN. Dic modo hoc quod ego te iubeo. PEN. Dico: homo
lepidissime.
MEN. Ecquid audes de tuo istuc addere? PEN. Atque hilarissime.
MEN. Perge <perge>. PEN. Non pergo hercle, nisi scio
qua gratia. 150
litigium tibi est cum uxore, eo mi abs te caveo cautius.
MEN. Clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus
diem.
PEN. Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum?
dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos.
154-155
MEN. Te morare, mihi quom obloquere. PEN. Oculum ecfodito
per solum 156
mihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris.
MEN. Concede huc a foribus. PEN. Fiat. MEN. Etiam
concede huc. PEN.Licet.
MEN. Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo.
PEN. Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus.
160
MEN. Quidum? PEN. Ne te uxor sequatur, respectas identidem.
MEN. Sed quid ais? PEN. Egone? id enim quod tu vis, id
aio atque id nego.
MEN. Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris,
facere coniecturam? ***
PEN. *** captum sit collegium.
165
MEN. Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines?
PEN. Summum olfactare oportet vestimentum muliebre,
nam ex istoc loco spurcatur nasum odore ~ inlucido.
MEN. Olfacta igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis. PEN.
Decet.
MEN. Quid igitur? quid olet? responde. PEN. Furtum, scortum,
prandium. 170
tibi fuant
MEN. elocutus, nam
nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium.
mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium. PEN. Eu.
MEN. Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus. PEN.
Eu, 175
expedite fabulatu's. iam fores ferio? MEN. Feri.
vel mane etiam. PEN. Mille passum commoratu's cantharum.
MEN. Placide pulta. PEN. Metuis, credo, ne fores Samiae
sient.
MEN. Mane, mane obsecro hercle: eapse eccam exit. oh, solem
vides 179-180
satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus?
181
I.iii
EROTIVM Anime mi, Menaechme, salve. PEN. Quid ego? ER.
Extra numerum es mihi.
PEN. Idem istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet.
MEN. Ego istic mihi hodie adparari iussi apud te proelium.
184-185
ER. Hodie id fiet. MEN. In eo uterque proelio potabimus;
186
uter ibi melior bellator erit inventus cantharo,
~ tuest legio adiudicato, cum utro hanc noctem sies.
ut ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male.
ER. Interim nequis quin eius aliquid indutus sies.
190
quid hoc est? MEN. Induviae tuae atque uxoris exuviae, rosa.
ER. Superas facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant.
PEN. Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt;
nam si amabas, iam oportebat nasum abreptum mordicus.
194-195
MEN. Sustine hoc, Penicule: exuvias facere quas vovi volo.
196
PEN. Cedo; sed obsecro hercle, salta sic cum palla postea.
MEN. Ego saltabo? sanus hercle non es. PEN. Egone an
tu magis?
si non saltas, exue igitur. MEN. Nimio ego hanc periculo
surrupui hodie. meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum
200
Hercules haud aeque magno umquam abstulit periculo.
cape tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus.
ER. Hoc animo decet animatos esse amatores probos.
PEN. Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere.
MEN. Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae.
205
PEN. Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur.
MEN. Scin quid volo ego te accurare? ER. Scio, curabo
quae voles.
MEN. Iube igitur tribus nobis apud te prandium accurarier
atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier,
glandionidam suillam, laridum pernonidam,
210
aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum,
madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant;
atque actutum. ER. Licet ecastor. MEN. Nos prodimus ad
forum.
iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus.
ER. Quando vis veni, parata res erit. MEN. Propera modo.
215
sequere tu. PEN. Ego hercle vero te et servabo et te sequar,
neque hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi.
ER. Evocate intus Culindrum mihi coquom actutum foras.
I.iv
sportulam cape atque argentum. eccos tris nummos habes.
CYLINDRVS Habeo. ER. Abi atque obsonium adfer; tribus
vide quod sit satis: 220
neque defiat neque supersit. CYL. Cuius modi hi homines erunt?
ER. Ego et Menaechmus et parasitus eius. CYL. Iam isti
sunt decem;
nam parasitus octo hominum munus facile fungitur.
ER. Elocuta sum convivas, ceterum cura. CYL. Licet.
cocta sunt, iube ire accubitum. ER. Redi cito. CYL. Iam
ego hic ero. 225
ACTVS II
II.i
MENAECHMVS Voluptas nullast navitis, Messenio,
maior meo animo, quam quom ex alto procul
terram conspiciunt. MESSENIO Maior, non dicam dolo,
[quam] si adveniens terram videas quae fuerit tua.
sed quaeso, quam ob rem nunc Epidamnum venimus?
230
an quasi mare omnis circumimus insulas?
MEN. Fratrem quaesitum geminum germanum meum.
MESS. Nam quid modi futurum est illum quaerere?
hic annus sextust postquam ei rei operam damus.
Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios,
235
mare superum omne Graeciamque exoticam
orasque Italicas omnis, qua adgreditur mare,
sumus circumvecti. si acum, credo, quaereres,
acum invenisses, si appareret, iam diu.
hominem inter vivos quaeritamus mortuom;
240
nam invenissemus iam diu, si viveret.
MEN. Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi,
qui sese dicat scire eum esse emortuom:
operam praeterea numquam sumam quaerere.
verum aliter vivos numquam desistam exsequi.
245
ego illum scio quam cordi sit carus meo.
MESS. In scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum
redimus, nisi si historiam scripturi sumus?
MEN. Dictum facessas, datum edis, caveas malo.
molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo. MESS. Em
250
illoc enim verbo esse me servom scio.
non potuit paucis plura plane proloqui.
verum tamen nequeo contineri quin loquar.
audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium,
viaticati hercle admodum aestive sumus.
255
ne tu hercle, opinor, nisi domum revorteris,
ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes.
nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis
voluptarii atque potatores maxumi;
tum sycophantae et palpatores plurumi
260
in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres
nusquam perhibentur blandiores gentium.
propterea huic urbi nomen Epidamno inditumst,
quia nemo ferme huc sine damno devortitur.
MEN. Ego istuc cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium.
265
MESS. Quid eo vis? MEN. Iam aps te metuo de verbis tuis.
MESS. Quid metuis? MEN. Ne mihi damnum in Epidamno duis.
tu magnus amator mulierum es, Messenio,
ego autem homo iracundus, animi perditi;
id utrumque, argentum quando habebo, cavero,
270
ne tu delinquas neve ego irascar tibi.
MESS. Cape atque serva. me lubente feceris.
II.ii
CYLINDRVS Bene opsonavi atque ex mea sententia,
bonum anteponam prandium pransoribus.
sed eccum Menaechmum video. vae tergo meo,
275
prius iam convivae ambulant ante ostium,
quam ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar.
Menaechme, salve. MEN. Di te amabunt quisquis <es>.
CYL. Quisquis *** <es> ego sim?
MEN. Non hercle vero. CYL. Vbi convivae ceteri?
280
MEN. Quos tu convivas quaeris? CYL. Parasitum tuom.
MEN. Meum parasitum? certe hic insanust homo.
MESS. Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos?
* * *
MEN. Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum?
285
MESS. Peniculum eccum in vidulo salvom fero.
CYL. Menaechme, numero huc advenis ad prandium.
nunc opsonatu redeo. MEN. Responde mihi,
adulescens: quibus hic pretiis porci veneunt
sacres sinceri? CYL. Nummis. MEN. Nummum a me accipe:
290
iube te piari de mea pecunia.
nam equidem insanum esse te certo scio,
qui mihi molestu's homini ignoto, quisquis es.
CYL. Cylindrus ego sum: non nosti nomen meum?
MEN. Si tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris.
295
ego te non novi, neque novisse adeo volo.
CYL. Est tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam.
MEN. Pro sano loqueris quom me appellas nomine.
sed ubi novisti me? CYL. Vbi ego te noverim,
qui amicam habes eram meam hanc Erotium?
300
MEN. Neque hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio.
CYL. Non scis quis ego sim, qui tibi saepissime
cyathisso apud nos, quando potas? MESS. Ei mihi,
quom nihil est qui illi homini diminuam caput.
MEN. Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem
305
Epidamnum numquam vidi neque veni? CYL. Negas?
MEN. Nego hercle vero. CYL. Non tu in illisce aedibus
~ habitas? MEN. Di illos homines, qui illic habitant, perduint.
CYL. Insanit hic quidem, qui ipse male dicit sibi.
audin, Menaechme? MEN. Quid vis? CYL. Si me consulas,
310
nummum illum quem mihi dudum pollicitu's dare --
nam tu quidem hercle certo non sanu's satis,
Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi--
iubeas, si sapias, porculum adferri tibi.
314-315
MES. Eu hercle hominem multum, et odiosum mihi.
316
CYL. Solet iocari saepe mecum illoc modo.
quam vis ridiculus est, ubi uxor non adest.
quid ais tu? MEN. Quid vis, inquam. CYL. Satin hoc quod
vides
tribus vobis opsonatumst, an opsono amplius,
320
tibi et parasito et mulieri? MEN. Quas [tu] mulieres,
quos tu parasitos loquere? MESS. Quod te urget scelus,
qui huic sis molestus? CYL. Quid tibi mecum est rei?
ego te non novi: cum hoc quem novi fabulor.
MESS. Non edepol tu homo sanus es, certo scio.
325
CYL. Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.
proin tu ne quo abeas longius ab aedibus.
numquid vis? MEN. Vt eas maximam malam crucem.
CYL. Ire hercle meliust te interim atque accumbere,
dum ego haec appono ad Volcani violentiam.
330
ibo intro et dicam te hic adstare Erotio,
ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris.
MEN. Iamne abiit <illic>? edepol haud mendacia
tua verba experior esse. MESS. Observato modo:
nam istic meretricem credo habitare mulierem,
335
ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo.
MEN. Sed miror qui ille noverit nomen meum.
MESS. Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent:
ad portum mittunt servolos, ancillulas;
si quae peregrina navis in portum advenit,
340
rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet,
postilla extemplo se applicant, agglutinant:
si pellexerunt, perditum amittunt domum.
nunc in istoc portu stat navis praedatoria,
aps qua cavendum nobis sane censeo.
345
MEN. Mones quidem hercle recte. MESS. Tum demum sciam
recte monuisse, si tu recte caveris.
MEN. Tace dum parumper, nam concrepuit ostium:
videamus qui hinc egreditur. MESS. Hoc ponam interim.
asservatote haec sultis, navales pedes.
350
II.iii
EROTIVM Sine fores sic, abi, nolo operiri.
intus para, cura, vide, quod opust fiat:
sternite lectos, incendite odores; munditia
inlecebra animost amantium.
354-355
amanti amoenitas malost, nobis lucrost.
356
sed ubi ille est, quem coquos ante aedis esse ait? atque eccum video,
qui mi est usui et plurimum prodest.
item hinc ultro fit, ut meret, potissimus nostrae domi ut sit;
nunc eum adibo, adloquar ultro.
360
animule mi, mihi mira videntur,
te hic stare foris, fores quoi pateant,
magis quam domus tua domus quom haec tua sit.
omne paratumst, ut iussisti
atque ut voluisti, neque tibi
365
ulla morast intus.
prandium, ut iussisti, hic curatumst:
ubi lubet, ire licet accubitum.
M. Quicum haec mulier loquitur? E. Equidem tecum. M.
Quid mecum tibi
fuit umquam aut nunc est negoti? ER. Quia pol te unum ex omnibus
370
Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo.
nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.
MEN. Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio,
quae hominem ignotum compellet me tam familiariter.
MESS. Dixin ego istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt,
375
praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent.
nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae.
sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico. ER.
Quid est?
MESS. Vbi tu hunc hominem novisti? ER. Ibidem ubi hic
me iam diu,
in Epidamno. MESS. In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem,
380
nisi hodie, numquam intro tetulit? ER. Heia, delicias facis.
mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.
MEN. Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine.
nimis miror, quid hoc sit negoti. MESS. Oboluit marsuppium
huic istuc quod habes. MEN. Atque edepol tu me monuisti probe.
385
accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium.
ER. Eamus intro, ut prandeamus. MEN. Bene vocas: tam
gratiast.
ER. Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium?
MEN. Egon te iussi coquere? ER. Certo, tibi et parasito
tuo.
MEN. Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis.
390
ER. Peniculo. MEN. Quis iste est Peniculus? qui extergentur
baxeae?
ER. Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi
detulisti, quam ab uxore tua surrupuisti. MEN. Quid est?
tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es?
certe haec mulier cantherino ritu astans somniat.
395
ER. Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi
facta quae sunt? MEN. Dic quid est id quod negem quod fecerim?
ER. Pallam te hodie mihi dedisse uxoris. MEN. Etiam nunc
nego.
ego quidem neque umquam uxorem habui neque habeo, neque huc
umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem.
400
prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni. ER. Eccere,
perii misera, quam tu mihi nunc navem narras? MEN. Ligneam,
saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;
quasi supellex pellionis, palus palo proxumust.
ER. Iam, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul.
405
MEN. Nescio quem, mulier, alium hominem, non me quaeritas.
ER. Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre,
qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia,
ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia,
409-410
tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit,
411
nunc Hiero est? MEN. Haud falsa, mulier, praedicas. MESS.
Pro Iuppiter,
num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate?
MEN. Hercle opinor, pernegari non potest. MESS. Ne feceris.
414-415
periisti, si intrassis intra limen. MEN. Quin tu tace modo.
416
bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri,
si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi
non imprudens advorsabar: hunc metuebam, ne meae
419-420
uxori renuntiaret de palla et de prandio.
421
nunc, quando vis, eamus intro. ER. Etiam parasitum manes?
MEN. Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit,
eum volo intromitti. ER. Ecastor haud invita fecero.
sed scin quid te amabo ut facias? MEN. Impera quid vis modo.
425
ER. Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas,
ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo.
MEN. Hercle qui tu recte dicis: eadem ignorabitur,
ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit.
ER. Ergo mox auferto tecum, quando abibis. MEN. Maxime.
430
ER. Eamus intro MEN. Iam sequar te. hunc volo etiam conloqui.
eho Messenio, accede huc. MESS. Quid negoti est? MEN.
~sussciri.
M. Quid eo opust? M. Opus est. scio ut me dices. M.
Tanto nequior.
MEN. Habeo praedam: tantum incepi operis. ei quantum potes,
434-435
abduc istos in tabernam actutum devorsoriam.
436
tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi.
MESS. Non tu istas meretrices novisti, ere. MEN. Tace,
inquam ***
mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero.
mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo,
440
est hic praeda nobis.++MESS. Perii, iamne abis? periit probe:
ducit lembum dierectum navis praedatoria.
sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier:
dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi.
sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi.
445
ACTVS III
III.i
PENICVLVS Plus triginta annis natus sum, quom interea loci,
numquam quicquam facinus feci peius neque scelestius,
quam hodie, quom in contionem mediam me immersi miser.
ubi ego dum hieto, Menaechmus se subterduxit mihi
atque abiit ad amicam, credo, neque me voluit ducere.
450
qui illum di omnes perduint, qui primus commentust ***
contionem habere, qui homines occupatos occupat.
non ad eam rem otiosos homines decuit deligi,
qui nisi adsint quom citentur, census capiat ilico?
* * * 455
adfatim est hominum, in dies qui singulas escas edint,
quibus negoti nihil est, qui essum neque vocantur neque vocant:
eos oportet contioni dare operam atque comitiis.
si id ita esset, non ego hodie perdidissem prandium,
460
quoi tam credo ~ datum voluisse quam me video vivere.
ibo: etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum.
sed quid ego video? Menaechmus cum corona exit foras.
sublatum est convivium, edepol venio adversum temperi.
observabo, quid agat, hominem. post adibo atque adloquar.
465
III.ii
MENAECHMVS Potine ut quiescas? ego tibi hanc hodie probe
lepideque concinnatam referam temperi.
non faxo eam esse dices: ita ignorabitur.
PEN. Pallam ad phrygionem fert confecto prandio
vinoque expoto, parasito excluso foras.
470
non hercle is sum qui sum, ni hanc iniuriam
meque ultus pulchre fuero. observa quid dabo.
MEN. Pro di immortales, quoi homini umquam uno die
boni dedistis plus, qui minus speraverit?
prandi, potavi, scortum accubui, apstuli
475
hanc, quoius heres numquam erit post hunc diem.
PEN. Nequeo quae loquitur exaudire clanculum;
satur nunc loquitur de me et de parti mea.
MEN. Ait hanc dedisse me sibi, atque eam meae
479-480
uxori surrupuisse. quoniam sentio
481
errare, extemplo, quasi res cum ea esset mihi,
coepi adsentari: mulier quidquid dixerat,
idem ego dicebam. quid multis verbis <opust>?
minore nusquam bene fui dispendio.
485
PEN. Adibo ad hominem, nam turbare gestio.
MEN. Quis hic est, qui adversus it mihi? PEN. Quid ais,
homo
levior quam pluma, pessime et nequissime,
flagitium hominis, subdole ac minimi preti?
quid de te merui, qua me causa perderes?
490
ut surrupuisti te mihi dudum de foro!
fecisti funus med absente prandio.
cur ausu's facere, quoi ego aeque heres eram?
MEN. Adulescens, quaeso, quid tibi mecum est rei,
qui mihi male dicas homini ignoto insciens?
495
an tibi malam rem vis pro male dictis dari?
PEN. ~Pol eam quidem edepol te dedisse intellego.
MEN. Responde, adulescens, quaeso, quid nomen tibist?
PEN. Etiam derides, quasi nomen non noveris?
MEN. Non edepol ego te, quod sciam, umquam ante hunc diem
500
vidi neque novi; verum certo, quisquis es,
si aequom facias, mihi odiosus ne sies.
PEN. Menaechme, vigila. MEN. Vigilo hercle equidem, quod
sciam.
PEN. Non me novisti? MEN. Non negem, si noverim.
PEN. Tuom parasitum non novisti? MEN. Non tibi
505
sanum est, adulescens, sinciput, intellego.
PEN. Responde, surrupuistin uxori tuae
pallam istanc hodie atque dedisti Erotio?
MEN. Neque hercle ego uxorem habeo neque ego Erotio
dedi nec pallam surrupui. PEN. Satin sanus es?
510
occisast haec res. non ego te indutum foras
exire vidi pallam? MEN. Vae capiti tuo.
omnis cinaedos esse censes, tu quia es?
tun med indutum fuisse pallam praedicas?
514-515
PEN. Ego hercle vero. MEN. Non tu abis quo dignus es?
516
aut te piari iube, homo insanissime.
PEN. Numquam edepol quisquam me exorabit, quin tuae
uxori rem omnem iam, uti sit gesta, eloquar;
omnes in te istaec recident contumeliae:
520
faxo haud inultus prandium comederis.
MEN. Quid hoc est negoti? satine, ut quemque conspicor,
ita me ludificant? sed concrepuit ostium.
III.iii
ANCILLA Menaechme, amare ait te multum Erotium,
ut hoc una opera <sibi> ad aurificem deferas,
525
atque huc ut addas auri pondo unciam
iubeasque spinter novom reconcinnarier.
MEN. Et istuc et aliud, si quid curari volet,
me curaturum dicito, quidquid volet.
ANC. Scin quid hoc sit spinter? MEN. Nescio, nisi aureum.
530
ANC. Hoc est quod olim clanculum ex armario
te surrupuisse aiebas uxori tuae.
MEN. Numquam hercle factum est. ANC. Non meministi, obsecro?
redde igitur spinter, si non meministi. MEN. Mane.
immo equidem memini. nempe hoc est, quod illi dedi.
535
ANC. Istuc. MEN. Vbi illae armillae sunt, quas una dedi?
ANC. Numquam dedisti. MEN. Nam pol hoc unum dedi.
ANC. Dicam curare? MEN. Dicito: curabitur.
et palla et spinter faxo referantur simul.
539-540
ANC. Amabo, mi Menaechme, inauris da mihi
541
faciendas pondo duom nummum, stalagmia,
ut te libenter videam, quom ad nos veneris.
MEN. Fiat. cedo aurum, ego manupretium dabo.
ANC. Da sodes abs te: <ego> post reddidero tibi.
545
MEN. Immo cedo abs te: ego post tibi reddam duplex.
ANC. Non habeo. MEN. At tu, quando habebis, tum dato.
ANC. Numquid [me] vis?MEN. Haec me curaturum dicito--
ut quantum possint quique liceant veneant.
iamne abiit intro? abiit, operuit fores.
550
di me quidem omnes adiuvant, augent, amant.
sed quid ego cesso, dum datur mi occasio
tempusque, abire ab his locis lenoniis?
propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum.
demam hanc coronam atque abiciam ad laevam manum,
555
ut, siquis sequatur, hac me abiisse censeant.
ibo et conveniam servom, si potero, meum,
ut haec, quae bona dant di mihi, ex me sciat.
ACTVS IV
IV.i
MATRONE Egone hic me patiar frustra in matrimonio,
ubi vir compilet clanculum quidquid domist
560
atque ea ad amicam deferat? PEN. Quin tu taces?
manufesto faxo iam opprimes: sequere hac modo.
pallam ad phrygionem cum corona ebrius
ferebat, hodie tibi quam surrupuit domo.
sed eccam coronam quam habuit. num mentior?
565
em hac abiit, si vis persequi vestigiis.
atque edepol eccum optume revortitur;
sed pallam non fert. MAT. Quid ego nunc cum illoc agam?
PEN. Idem quod semper: male habeas; sic censeo.
huc concedamus: ex insidiis aucupa.
570
IV.ii
MENAECHMVS Vt hoc utimur maxime more moro
molestoque multum, atque uti quique sunt
optumi, maxume morem habent hunc:
clientes sibi omnes volunt esse multos:
bonine an mali sint, id haud quaeritant;
575
res magis quaeritur quam clientum fides
cuius modi clueat.
si est pauper atque haud malus, nequam habetur,
sin dives malust, is cliens frugi habetur.
qui neque leges neque aequom bonum usquam colunt,
580
sollicitos patronos habent.
datum denegant quod datum est, litium pleni, rapaces
viri, fraudulenti,
qui aut faenore aut periuriis habent rem paratam,
mens est in quo *
584a
eis ubi dicitur dies, simul patronis dicitur.
[quippe qui pro illis loquimur quae male fecerunt]
aut ad populum aut in iure aut apud aedilem res est.
sicut me hodie nimis sollicitum cliens quidam habuit, neque quod volui
agere aut quicum licitumst, ita med attinuit, ita detinuit.
apud aediles pro eius factis plurumisque pessumisque
590
dixi causam, condiciones tetuli tortas, confragosas:
aut plus aut minus quam opus fuerat dicto dixeram ~ controversiam,
ut
sponsio fieret. quid ille? qui *** praedem dedit.
nec magis manufestum ego hominem umquam ullum teneri vidi:
omnibus male factis testes tres aderant acerrumi.
595
di illum omnes perdant, ita mihi
hunc hodie corrupit diem,
meque adeo, qui hodie forum
umquam oculis inspexi meis.
diem corrupi optimum:
iussi adparari prandium,
amica exspectat me, scio.
ubi primum est licitum, ilico
properavi abire de foro.
600
iratast, credo, nunc mihi;
placabit palla quam dedi,
quam hodie uxori abstuli atque huic detuli Erotio.
601a
PEN. Quid ais? MAT. Viro me malo male nuptam. PEN.
Satin audis quae illic loquitur?
MAT. Satis. MEN. Si sapiam, hinc intro abeam, ubi mi
bene sit. PEN. Mane; male erit potius.
MAT. Ne illam ecastor faenerato abstulisti. PEN. Sic
datur.
MAT. Clanculum te istaec flagitia facere censebas potis?
605
MEN. Quid illuc est, uxor, negoti? MAT. Men rogas? MEN.
Vin hunc rogem?
MAT. Aufer hinc palpationes. PEN. Perge tu. MEN.
Quid tu mihi
tristis es? MAT. Te scire oportet. PEN. Scit, sed dissimulat
malus.
ME. Quid negotist? MA. Pallam-- ME. Pallam? MA.
Quidam pallam-- PEN. Quid paves?
MEN. Nil equidem paveo. PEN. Nisi unum: palla pallorem
incutit. 610
at tu ne clam me comesses prandium. perge in virum.
MEN. Non taces? PEN. Non hercle vero taceo. nutat, ne
loquar.
MEN. Non hercle ego quidem usquam quicquam nuto neque nicto
tibi.
MA. Ne ego mecastor mulier misera. ME. Qui tu misera
es? mi expedi.
PEN. Nihil hoc confidentius, qui quae vides ea pernegat.
615
MEN. Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor, (satin hoc est tibi?)
me isti non nutasse. PEN. Credit iam tibi de isto: illuc redi.
MEN. Quo ego redeam? PEN. Equidem ad phrygionem censeo.
ei, pallam refer.
MEN. Quae istaec palla est? PEN. Taceo iam, quando haec
rem non meminit suam.
* * * 619a
MEN. Numquis servorum deliquit? num ancillae aut servi tibi
responsant? eloquere. impune non erit. MAT. Nugas agis.
MEN. Tristis admodum es. non mi istuc satis placet. MAT.
Nugas agis.
MEN. Certe familiarium aliquoi irata es. MAT. Nugas agis.
MEN. Num mihi es irata saltem? MAT. Nunc tu non nugas
agis.
MEN. Non edepol deliqui quicquam. MAT. Em rursum nunc
nugas agis. 625
MEN. Dic, mea uxor, quid tibi aegre est? PEN. Bellus
blanditur tibi.
MEN. Potin ut mihi molestus ne sis? num te appello? MAT.
Aufer manum.
PEN. Sic datur. properato absente me comesse prandium,
post ante aedis cum corona me derideto ebrius.
MEN. Neque edepol ego prandi neque hodie huc intro tetuli pedem.
630
PEN. Tun negas? MEN. Nego hercle vero. PEN. Nihil
hoc homine audacius.
non ego te modo hic ante aedis cum corona florea
vidi astare? quom negabas mi esse sanum sinciput,
et negabas me novisse, peregrinum aibas esse te?
MEN. Quin ut dudum divorti abs te, redeo nunc demum domum.
635
PEN. Novi ego te. non mihi censebas esse, qui te ulciscerer.
omnia hercle uxori dixi. MEN. Quid dixisti? PEN. Nescio,
eam ipsus roga. MEN. Quid hoc est, uxor? quidnam hic narravit
tibi?
quid id est? quid taces? quin dicis quid sit? MAT. Quasi tu
nescias.
* * *
[palla mi est domo surrepta. MEN. Palla surrepta est tibi?]
639a
MAT. Me rogas? MEN. Pol haud rogem te, si sciam. PEN.
O hominem malum,
ut dissimulat. non potes celare: rem novit probe.
omnia hercle ego edictavi. MEN. Quid id est? MAT. Quando
nil pudet
neque vis tua voluntate ipse profiteri, audi atque ades.
et quid tristis <sim> et quid hic mihi dixerit, faxo scias.
palla mi est domo surrupta. MEN. Palla surruptast mihi?
645
PEN. Viden ut <te> scelestus captat? huic surruptast,
non tibi.
nam profecto tibi surrupta si esset -- salva non foret.
MEN. Nil mihi tecum est. sed tu quid ais? MAT. Palla,
inquam, periit domo.
MEN. Quis eam surrupuit? MAT. Pol istuc ille scit qui
illam abstulit.
MEN. Quis is homo est? MAT. Menaechmus quidam. MEN.
Edepol factum nequiter.
650
quis is Menaechmust? MAT. Tu istic, inquam. MEN. Egone?
MAT.
Tu. MEN.Quis arguit?
MAT. Egomet. PEN. Et ego. atque huic amicae detulisti
Erotio.
MEN. Egon dedi? MAT. Tu, tu istic, inquam. vin adferri
noctuam,
quae 'tu tu' usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus.
[MEN. Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor (satin hoc est tibi?)
655
non dedisse. MAT. Immo hercle vero, nos non falsum dicere.]
MEN. Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi.
MAT. Equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec pallium
cuiquam utendum. mulierem aequom est vestimentum muliebre
dare foras, virum virile. quin refers pallam domum?
660
MEN. Ego faxo referetur. MAT. Ex re tua, ut opinor, feceris;
nam domum numquam introibis, nisi feres pallam simul.
eo domum. PEN. Quid mihi futurum est, qui tibi hanc operam dedi?
MAT. Opera reddetur, quando quid tibi erit surruptum domo.
PEN. Id quidem edepol numquam erit, nam nihil est quod perdam
domi. 665
cum viro cum uxore di vos perdant. properabo ad forum,
nam ex hac familia me plane excidisse intellego.
MEN. Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras;
quasi non habeam, quo intromittar, alium meliorem locum.
si tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio,
670
quae me non excludet ab se, sed apud se occludet domi.
nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi;
aliam illi redimam meliorem. heus, ecquis hic est ianitor?
aperite atque Erotium aliquis evocate ante ostium.
IV.iii
EROTIVM Quis hic me quaerit? MEN. Sibi inimicus magis
quam aetati tuae. 675
ER. Mi Menaechme, cur ante aedis astas? sequere intro. MEN.
Mane.
scin quid est quod ego ad te venio? ER. Scio, ut tibi ex me
sit volup.
MEN. Immo edepol pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi,
mihi eam redde. uxor rescivit rem omnem, ut factum est, ordine.
ego tibi redimam bis tanto pluris pallam, quam voles.
680
ER. Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem ut ferres, paulo
prius,
et illud spinter, ut ad aurificem ferres, ut fieret novom.
MEN. Mihi tu ut dederis pallam et spinter? numquam factum reperies.
nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi atque abii ad forum,
nunc redeo, nunc te postillac video. ER. Video quam rem agis.
685
quia commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas viam.
MEN. Neque edepol te defrudandi causa posco (quin tibi
dico uxorem rescivisse) --ER. Nec te ultro oravi ut dares:
tute ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi;
eandem nunc reposcis: patiar. tibi habe, aufer, utere
690
vel tu vel tua uxor, vel etiam in loculos compingite.
tu huc post hunc diem pedem intro non feres, ne frustra sis;
quando tu me bene merentem tibi habes despicatui,
nisi feres argentum, frustra me ductare non potes.
aliam posthac invenito quam habeas frustratui.
695
MEN. Nimis iracunde hercle tandem. heus tu, tibi dico, mane,
redi. etiamne astas? etiam audes mea revorti gratia?
abiit intro, occlusit aedis. nunc ego sum exclusissimus:
neque domi neque apud amicam mihi iam quicquam creditur.
ibo et consulam hanc rem amicos, quid faciendum censeant.
700
ACTVS V
V.i
MENAECHMVS Nimis stulte dudum feci, quom marsuppium
Messenioni cum argento concredidi.
immersit aliquo sese, credo, in ganeum.
Provisam quam mox vir meus redeat domum.
sed eccum video. salva sum, pallam refert.
705
MEN. Demiror ubi nunc ambulet Messenio.
MAT. Adibo atque hominem accipiam quibus dictis meret.
non te pudet prodire in conspectum meum,
flagitium hominis, cum istoc ornatu? MEN. Quid est?
quae te res agitat, mulier? MAT. Etiamne, impudens,
710
muttire verbum unum audes aut mecum loqui?
MEN. Quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam?
MAT. Rogas me? <o> hominis impudentem audaciam!
MEN. Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem
Graii esse praedicabant? MAT. Non equidem scio.
715
MEN. Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis:
omnia mala ingerebat, quemquem aspexerat.
itaque adeo iure coepta appellari est canes.
MAT. Non ego istaec <tua> flagitia possum perpeti.
nam med aetatem viduam esse mavelim,
720
quam istaec flagitia tua pati quae tu facis.
MEN. Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti
an sis abitura a tuo viro? an mos hic ita est,
peregrino ut advenienti narrent fabulas?
MAT. Quas fabulas? non, inquam, patiar praeterhac,
725
quin vidua vivam quam tuos mores perferam.
MEN. Mea quidem hercle causa vidua vivito,
vel usque dum regnum optinebit Iuppiter.
MAT. At mihi negabas dudum surrupuisse te,
nunc eandem ante oculos attines: non te pudet?
730
MEN. Eu hercle, mulier, multum et audax et mala es.
tun tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi
dedit alia mulier ut concinnandam darem?
MAT. Ne istuc mecastor -- siam patrem accersam meum
atque ei narrabo tua flagitia quae facis.
735
ei, ~ Deceo, quaere meum patrem, tecum simul
ut veniat ad me: ita rem esse dicito.
iam ego aperiam istaec tua flagitia. MEN. Sanan es?
quae mea flagitia? MAT. Pallam atque aurum meum
domo suppilas tuae uxori et tuae
740
degeris amicae. satin haec recte fabulor?
MEN. Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam,
tuam qui possim perpeti petulantiam.
quem tu hominem<esse me> arbitrere, nescio;
ego te simitu novi cum Porthaone.
745
MAT. Si me derides, at pol illum non potes,
patrem meum, qui huc advenit. quin respicis?
novistin tu illum? MEN. Novi cum Calcha simul:
eodem die illum vidi quo te ante hunc diem.
MAT. Negas novisse me? negas patrem meum?
750
MEN. Idem hercle dicam, si avom vis adducere.
MAT. Ecastor pariter hoc atque alias res soles.
V.ii
SENEX Vt aetas mea est atque ut hoc usus facto est
gradum proferam, progrediri properabo.
sed id quam mihi facile sit, haud sum falsus.
755
nam pernicitas deserit: consitus sum
senectute, onustum gero corpus, vires
reliquere: ut aetas mala est; mers mala ergost.
nam res plurumas pessumas, quom advenit, fert:
quas si autumem omnis, nimis longus sermost.
760
sed haec res mihi in pectore et corde curaest,
quidnam hoc sit negoti, quod filia sic
repente expetit me, ut ad sese irem.
nec, quid id sit, mihi certius facit, quid
763a
velit, quid me accersat.
verum propemodum iam scio, quid siet rei.
764a
credo cum viro litigium natum esse aliquod.
ita istaec solent, quae viros subservire
sibi postulant, dote fretae, feroces.
et illi quoque haud abstinent saepe culpa.
verum est modus tamen, quoad pati uxorem oportet;
nec pol filia umquam patrem accersit ad se,
770
nisi aut quid commissi aut iurgi est <iusta> causa.
sed id quidquid est, iam sciam. atque eccam eampse
ante aedis et eius virum tristem video.
id est quod suspicabar.
appellabo hanc. MAT. Ibo advorsum. salve multum, mi pater.
775
SEN. Salva sis. salven advenio? salven accersi iubes?
quid tu tristis es? quid ille autem abs te iratus destitit?
nescio quid vos velitati estis inter vos duos.
loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos.
MAT. Nusquam equidem quicquam deliqui: hoc primum te absolvo,
pater. 780
verum vivere hic non possum neque durare ullo modo.
proin tu me hinc abducas. SEN. Quid istuc autem est? MAT.
Ludibrio, pater,
habeor. SEN. Vnde? MAT. Ab illo, quoi me mandavisti,
meo viro.
SEN. Ecce autem litigium. quotiens tandem edixi tibi,
ut caveres, neuter ad me iretis cum querimonia? 785
MAT. Qui ego istuc, mi pater, cavere possum? SEN. Men
interrogas?
MAT. Nisi non vis. SEN. Quotiens monstravi tibi, viro
ut morem geras, 787-788
quid ille faciat, ne id observes, quo eat, quid rerum gerat.
789
MAT. At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo. SEN.
Sane sapit,
atque ob istanc industriam etiam faxo amabit amplius.
MAT. Atque ibi potat. SEN. Tua quidem ille causa potabit
minus,
si illic sive alibi libebit? quae haec, malum, impudentiast?
una opera prohibere, ad cenam ne promittat, postules,
neve quemquam accipiat alienum apud se. serviren tibi
795
postulas viros? dare una opera pensum postules,
inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.
MAT. Non equidem mihi te advocatum, pater, adduxi, sed viro.
hinc stas, illim causam dicis. SEN. Si ille quid deliquerit,
multo tanto illum accusabo, quam te accusavi, amplius.
800
quando te auratam et vestitam bene habet, ancillas penum
recte praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere.
MAT. At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo,
me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit.
SEN. Male facit, si istuc facit; si non facit, tu male facis,
805
quae insontem insimules. MAT. Quin etiam nunc habet pallam,
pater,
<et>spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia rescivi, refert.
SEN. Iam ego ex hoc, ut factumst, scibo. <ibo>ad hominem
atque adloquar.
dic mi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam.
quid tu tristis es? quid illa autem irata abs te destitit?
810
MEN. Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iovem
deosque do testes -- SEN. Qua de re aut cuius rei rerum omnium?
MEN. Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit
hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse *** deierat.
si ego intra aedis huius umquam, ubi habitat, penetravi <pedem>,
815-816
omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus.
817
SEN. Sanun es, qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem
in eas aedis intulisse ubi habitas, insanissime?
MEN. Tun, senex, ais habitare med in illisce aedibus?
820
SEN. Tun negas? MEN. Nego hercle vero. SEN. Immo
hercle ~ludere negas;
nisi quo nocte hac exmigrastis. concede huc, <mia>filia.
quid tu ais? num hinc exmigrastis? MAT. Quem in locum aut <quam>ob
rem, obsecro?
SEN. Non edepol scio. MAT. Profecto ludit te hic. non
tu tenes?
SEN. Iam vero, Menaechme, satis iocatu's. nunc hanc rem gere.
825
MEN. Quaeso, quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es?
* **
~ tibi aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo?
MAT. Viden tu illi oculos virere? ut viridis exoritur colos
ex temporibus atque fronte, ut oculi scintillant, vide.
829-830
MEN. Quid mihi meliust, quam quando illi me insanire praedicant,
831
ego med adsimulem insanire, ut illos a me absterream?
MAT. Vt pandiculans oscitatur. quid nunc faciam, mi pater?
SEN. Concede huc, mea nata, ab istoc quam potest longissime.
MEN. Euhoe Bacche, Bromie, quo me in silvam venatum vocas?
835
audio, sed non abire possum ab his regionibus,
ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis,
poste autem illinc hircus ~ alus, qui saepe aetate in sua
perdidit civem innocentem falso testimonio.
SEN. Vae capiti tuo. MEN. Ecce, Apollo mi ex oraclo imperat,
840
ut ego illi oculos exuram lampadibus ardentibus.
MAT. Perii, mi pater, minatur mihi oculos exurere.
[MEN. Ei mihi, insanire me aiunt, ultro cum ipsi insaniunt.]
SEN. Filia, heus. MAT. Quid est? quid agimus? SEN.
Quid si ego huc servos cito?
ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant,
845
prius quam turbarum quid faciat amplius. MEN. Enim haereo;
ni occupo aliquid mihi consilium, hi domum me ad se auferent.
pugnis me votas in huius ore quicquam parcere,
ni a meis oculis abscedat in malam magnam crucem.
faciam quod iubes, Apollo. SEN. Fuge domum, quantum potest,
850
ne hic te obtundat. MAT. Fugio. amabo, adserva istunc, mi pater,
ne quo hinc abeat. sumne ego mulier misera, quae illaec audio?
MEN. Haud male, <Apollo>illanc amovi; nunc hunc impurissimum,
barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre,
ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua
855
comminuam illo scipione quem ipse habet. SEN. Dabitur malum,
me quidem si attigeris aut si propius ad me accesseris.
MEN. Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc
senem
osse fini dedolabo assulatim viscera.
SEN. Enim vero illud praecavendumst, atque adcurandumst mihi;
860
sane ego illum metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi.
MEN. Multa mi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes
capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere,
ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum.
iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulus in manust.
865
agite equi, facitote sonitus ungularum appareat,
cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas.
SEN. Mihin equis iunctis minare? MEN. Ecce, Apollo, denuo
me iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere.
sed quis hic est qui me capillo hinc de curru deripit?
870
imperium tuom demutat atque edictum Apollinis.
SEN. Eu hercle morbum acrem ac durum *** di vostram fidem.
vel hic qui insanit, quam valuit paulo prius;
ei derepente tantus morbus incidit.
ibo atque accersam medicum iam quantum potest.
875
V.iii
MEN. Iamne isti abierunt, quaeso, ex conspectu meo,
qui me vi cogunt, ut validus insaniam?
quid cesso abire ad navem, dum salvo licet?
vosque omnis quaeso, si senex revenerit,
879-880
ne me indicetis qua platea hinc aufugerim.
881
SENEX Lumbi sedendo, oculi spectando dolent,
manendo medicum, dum se ex opere recipiat.
odiosus tandem vix ab aegrotis venit.
ait se obligasse crus fractum Aesculapio, 885
Apollini autem brachium. nunc cogito,
utrum me dicam ducere medicum an fabrum.
atque eccum incedit. move formicinum gradum.
V.iv
MEDICVS quid esse illi morbi, dixeras? narra, senex.
num laruatust aut cerritus? fac sciam.
890
num eum veternus aut aqua intercus tenet?
SEN. Quin ea te causa duco, ut id dicas mihi
atque illum ut sanum facias. MED. Perfacile id quidemst.
sanum futurum, mea ego id promitto fide.
SEN. Magna cum cura ego illum curari volo.
895
MED. Quin suspirabo plus sescenta in die:
ita ego eum cum cura magna curabo tibi.
SEN. Atque eccum ipsum hominem. observemus, quam rem agat.
V.v
MENAECHMVS Edepol ne hic dies pervorsus atque advorsus mi optigit.
quae me clam ratus sum facere, ea omnia fecit palam
900
parasitus, qui me complevit flagiti et formidinis,
meus Vlixes, suo qui regi tantum concivit mali.
quem ego hominem, siquidem vivo, vita evolvam sua
sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meast:
meo cibo et sumptu educatust. anima privabo virum.
905
condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius:
quia rogo, palla ut referatur rursum ad uxorem meam,
mihi se ait dedisse. eu edepol ne ego homo vivo miser.
SEN. Audin quae loquitur? MED. Se miserum praedicat.
SEN.
Adeas velim.
MED. Salvos sis, Menaechme. quaeso, cur apertas brachium?
910
non tu scis, quantum isti morbo nunc tuo facias mali?
MEN. Quin tu te suspendis? SEN. Ecquid sentis? MED.
Quidni sentiam?
non potest haec res ellebori ~iungere optinerier.
sed quid ais, Menaechme? MEN. Quid vis? MED. Dic mihi
hoc quod te rogo:
album an atrum vinum potas? MEN. Quin tu is in malam crucem?
915
MED. Iam hercle occeptat insanire primulum. *** MEN.
Quin tu me interrogas,
purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum?
soleamne esse avis squamosas, piscis pennatos? SEN. Papae,
audin tu ut deliramenta loquitur? quid cessas dare
919-920
potionis aliquid prius quam percipit insania?
921
MED. Mane modo, etiam percontabor alia. SEN. Occidis
fabulans.
MED. Dic mihi hoc: solent tibi umquam oculi duri fieri?
MEN. Quid? tu me lucustam censes esse, homo ignavissime?
MED. Dic mihi: en umquam intestina tibi crepant, quod sentias?
925
MEN. Vbi satur sum, nulla crepitant; quando esurio, tum crepant.
MED. Hoc quidem edepol hau pro insano verbum respondit mihi.
perdormiscin usque ad lucem? facilen tu dormis cubans?
MEN. Perdormisco, si resolvi argentum cui debeo--
qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint.
930
MED. Nunc homo insanire occeptat: de illis verbis cave tibi.
SEN. Immo Nestor nunc quidem est de verbis, praeut dudum fuit;
nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem.
MEN. Quid, ego? SEN. Dixti insanus, inquam. MEN.
Egone? SEN. Tu istic, qui mihi
etiam me iunctis quadrigis minitatu's prosternere.
935
egomet haec te vidi facere, egomet haec ted arguo.
936-940
MEN. At ego te sacram coronam surrupuisse Iovi scio,
941
et ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio,
et postquam es emissus, caesum virgis sub furca scio;
tum patrem occidisse et matrem vendidisse etiam scio.
satin haec pro sano male dicta male dictis respondeo?
945
SEN. Obsecro hercle, medice, propere, quidquid facturu's, face.
non vides hominem insanire? MED. Scin quid facias optimum est?
ad me face uti deferatur. SEN. Itane censes? MED. Quippini?
ibi meo arbitratu potero curare hominem. SEN. Age ut lubet.
MED. Elleborum potabis faxo aliquos viginti dies.
950
MEN. At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies.
MED. I, arcesse homines, qui illunc ad me deferant. SEN.
Quot sunt satis?
MED. Proinde ut insanire video, quattuor, nihilo minus.
SEN. Iam hic erunt. asserva tu istunc, medice. MED. Immo
ibo domum,
ut parentur quibus paratis opus est. tu servos iube
955
hunc ad me ferant. SEN. Iam ego illic faxo erit. MED.
Abeo. SEN.Vale.
MEN. Abiit socerus, abiit medicus. [nunc] solus sum. pro Iuppiter,
quid illuc est quod med hisce homines insanire praedicant?
nam equidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotavi unum diem,
neque ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio.
960
salvus salvos alios video, novi homines, adloquor.
an illi perperam insanire me aiunt, ipsi insaniunt?
quid ego nunc faciam? domum ire cupio: uxor non sinit;
huc autem nemo intromittit. nimis proventum est nequiter.
hic ero usque: ad noctem saltem, credo, intromittar domum.
965
V.vi
MESSENIO Spectamen bono servo id est, qui rem erilem
procurat, videt, collocat cogitatque,
ut absente ero rem eri diligenter
tutetur, quam si ipse adsit aut rectius.
tergum quam gulam, crura quam ventrem oportet
970
potiora esse, cui cor modeste situmst.
recordetur id, qui nihili sunt, quid eis preti
detur ab suis eris, ignavis, improbis viris:
verbera compedes
molae, [magna] lassitudo fames frigus durum,
975
haec pretia sunt ignaviae.
id ego male malum metuo: propterea bonum esse certumst potius quam
malum;
nam magis multo patior facilius verba: verbera ego odi,
nimioque edo lubentius molitum, quam molitum praehibeo.
propterea eri imperium exsequor, bene et sedate servo id;
980
atque mihi id prodest.
alii ita ut in rem esse ducunt, sint: ego ita ero ut me esse oportet;
metum mihi adhibeam, culpam abstineam, ero ut omnibus in locis sim
praesto:
[servi, qui cum culpa carent metuont, solent esse eris utibiles.
983a
nam illi, qui nil metuont, postquam malum promeriti, tunc ei metuont.]
983b
metuam haud multum. prope est quando erus ob facta pretium exsolvet.
<eo>ego exemplo servio, tergi ut in rem esse arbitror.
postquam in tabernam vasa et servos conlocavi, ut iusserat,
ita venio adversum. nunc foris pultabo, adesse ut me sciat,
~ neque virum ex hoc saltu damni salvom ut educam foras.
sed metuo, ne sero veniam depugnato proelio.
V.vii
SENEX Per ego vobis deos atque homines dico, ut imperium meum
990
sapienter habeatis curae, quae imperavi atque impero:
facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet,
nisi quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis.
cave quisquam, quod illic minitetur, vostrum flocci fecerit.
quid statis? quid dubitatis? iam sublimen raptum oportuit.
995
ego ibo ad medicum: praesto ero illi, cum venietis. MEN. Occidi,
quid hoc est negoti? quid illisce homines ad me currunt, opsecro?
quid voltis vos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis?
quo rapitis me? quo fertis me? perii, opsecro vestram fidem,
Epidamnienses, subvenite, cives. quin me mittitis?
1000
MESS. Pro di immortales, obsecro, quid ego oculis aspicio meis?
erum meum indignissime nescio qui sublimen ferunt.
MEN. Ecquis suppetias mihi audet ferre? MESS. Ego, ere,
audacissime.
o facinus indignum et malum, Epidamnii cives, erum
meum hic in pacato oppido luci deripier in via,
1005
qui liber ad vos venerit.
mittite istunc. MEN. Obsecro te, quisquis es, operam mihi ut
des,
neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam.
MESS. Immo et operam dabo et defendam et subvenibo sedulo.
numquam te patiar perire, me perirest aequius.
1010
eripe oculum isti, ab umero qui tenet, ere, te obsecro.
hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque obseram.
maximo hodie malo hercle vostro istunc fertis. mittite.
MEN. Teneo ego huic oculum. MESS. Face ut oculi locus
in capite appareat.
vos scelesti, vos rapacis, vos praedones. LORARII Periimus.
1015
obsecro hercle. MESS. Mittite ergo. MEN. Quid me vobis
tactiost?
pecte pugnis. MESS. Agite abite, fugite hinc in malam crucem.
em tibi etiam: quia postremus cedis, hoc praemi feres.
nimis bene ora commetavi atque ex mea sententia.
edepol, ere, ne tibi suppetias temperi adveni modo. 1020
MEN. At tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene.
nam absque te esset, hodie numquam ad solem occasum viverem.
MESS. Ergo edepol, si recte facias, ere, med emittas manu.
MEN. Liberem ego te? MESS. Verum, quandoquidem, ere,
te servavi. MEN. Quid est?
adulescens, erras. MESS. Quid, erro? MEN. Per Iovem adiuro
patrem, 1025
med erum tuom non esse. MESS. Non taces? MEN. Non mentior;
nec meus servos umquam tale fecit quale tu mihi.
MESS. Sic sine igitur, si tuom negas me esse, abire liberum.
MEN. Mea quidem hercle causa liber esto atque ito quo voles.
MESS. Nempe iubes? MEN. Iubeo hercle, si quid imperi
est in te mihi. 1030
MESS. Salve, mi patrone. cum tu liber es, Messenio,
gaudeo. credo hercle vobis. sed, patrone, te obsecro,
ne minus imperes mihi quam cum tuos servos fui.
apud ted habitabo et quando ibis, una tecum ibo domum.
MEN. Minime. MESS. Nunc ibo in tabernam, vasa atque argentum
tibi 1035
referam. recte est obsignatum in vidulo marsuppium
cum viatico: id tibi iam huc adferam. MEN. Adfer strenue.
MESS. Salvom tibi ita ut mihi dedisti reddibo. hic me mane.
MEN. Nimia mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis:
alii me negant eum esse qui sum, atque excludunt foras
1040
* * * 1040a
vel ille qui se petere argentum modo, qui servom se meum
esse aiebat,<meus servator,>quem ego modo emisi manu;
is ait se mihi allaturum cum argento marsuppium:
id si attulerit, dicam ut a me abeat liber quo volet,
ne tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat.
1045
socer et medicus me insanire aiebant. quid sit, mira sunt.
haec nihilo esse mihi videntur setius quam somnia.
nunc ibo intro ad hanc meretricem, quamquam suscenset mihi,
si possum exorare ut pallam reddat, quam referam domum.
V.viii
MENAECHMVS(SOSICLES) Men hodie usquam convenisse te, audax, audes
1050
dicere,
postquam advorsum mi imperavi ut huc venires? MESSENIO Quin
modo
erupui, homines quom ferebant te sublimen quattuor,
apud hasce aedis. tu clamabas deum fidem atque hominum omnium,
quom ego accurro teque eripio vi pugnando ingratiis.
ob eam rem, quia te servavi, me amisisti liberum.
1055
cum argentum dixi me petere et vasa, tu quantum potest
praecucurristi obviam, ut quae fecisti infitias eas.
SOS. Liberum ego te iussi abire? MESS. Certo. SOS.
Quin certissimumst,
mepte potius fieri servom, quam te umquam emittam manu.
V.ix
MENAECHMVS Si voltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa
magis 1060
facietis,
MES. Pro di immortales, quid ego video? S. Quid vides?
MES.
Speculum tuom.
SOS. Quid negoti est? MES. Tuast imago. tam consimilest
quam potest.
SOS. Pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito.
MEN. O adulescens, salve, qui me servavisti, quisquis es.
1065
MESS. Adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi
piget.
MEN. Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis
<obsequi>. mihi est Menaechmo nomen. SOS. Immo edepol mihi.
MEN. Siculus sum Syracusanus. SOS. Eadem urbs et patria
est mihi.
MEN. Quid ego ex te audio? SOS. Hoc quod res est. MESS.
Novi 1070
equidem hunc: erus est meus.
ego quidem huius servos sum, sed med esse huius credidi.
ego hunc censebam te esse, huic etiam exhibui negotium.
quaeso ignoscas, si quid stulte dixi atque imprudens tibi.
SOS. Delirare mihi videre: non commeministi, simul
te hodie mecum exire ex navi? MESS. Enim vero aequom postulas.
1075
tu erus es: tu servom quaere. tu salveto: tu vale.
hunc ego esse aio Menaechmum. MEN. At ego me. SOS. Quae
haec fabulast?
tu es Menaechmus? MEN. Me esse dico, Moscho prognatum patre.
SOS. Tun meo patre es prognatus? MEN. Immo equidem, adulescens,
meo;
tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo.
1080
MESS. Di immortales, spem insperatam date mihi quam suspicor.
nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo.
nam et patriam et patrem conmemorant pariter qui fuerint sibi.
sevocabo erum. Menaechme. MEN. SOS. Quid vis? MESS.
Non ambos volo,
sed uter vostrorum est advectus mecum navi. MEN. Non ego.
1085
SOS. At ego. MESS. Te volo igitur. huc concede. SOS.
Concessi. quid est?
MESS. Illic homo aut sycophanta aut geminus est frater tuos.
nam ego hominem hominis similiorem numquam vidi alterum.
neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius,
quam hic tui est, tuque huius autem; post eandem patriam ac patrem
1090
memorat. meliust nos adire atque hunc percontarier.
SOS. Hercle qui tu me admonuisti recte, et habeo gratiam.
perge operam dare, obsecro hercle; liber esto, si invenis
hunc meum fratrem esse. MESS. Spero. SOS. Et ego item
spero fore.
MESS. Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te vocari dixeras.
1095
MEN. Ita vero. MESS. Huic item Menaechmo nomen est. in
Sicilia
te Syracusis natum esse dixti: <et>hic natust ibi.
Moschum tibi patrem fuisse dixti: huic itidem fuit.
nunc operam potestis ambo mihi dare et vobis simul.
MEN. Promeruisti ut ne quid ores quod velis, quin impetres.
1100
tam quasi me emeris argento, liber servibo tibi.
MESS. Spes mihi est, vos inventurum fratres germanos duos
geminos, una matre natos et patre uno uno die.
MEN. Mira memoras. utinam efficere quod pollicitu's possies.
MESS. Possum. sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite.
1105
MEN. Vbi lubet, roga: respondebo. nil reticebo quod sciam.
MESS. Est tibi nomen Menaechmo? MEN. Fateor. MESS.
Est itidem tibi?
SOS. Est. MESS. Patrem fuisse Moschum tibi ais? MEN.
Ita vero. SOS. Et mihi.
MESS. Esne tu Syracusanus? MEN. Certo. MESS. Quid
tu? SOS. Quippini?
MESS. Optime usque adhuc conveniunt signa. porro operam date.
1110
quid longissime meministi, dic mihi, in patria tua?
MEN. Cum patre ut abii Tarentum ad mercatum, postea
inter homines me deerrare a patre atque inde avehi.
SOS. Iuppiter supreme, serva me. MESS. Quid clamas? quin
taces?
quot eras annos gnatus, quom te pater a patria avehit?
1115
MEN. Septuennis: nam tunc dentes mihi cadebant primulum.
neque patrem umquam postilla vidi. MESS. Quid? vos tum patri
filii quot eratis? MEN. Vt nunc maxime memini, duo.
MESS. Vter eratis, tun an ille, maior? MEN. Aeque ambo
pares.
MESS. Qui id potest? MEN. Gemini ambo eramus. SOS.
Di me servatum volunt. 1120
MESS. Si interpellas, ego tacebo potius. SOS. Taceo.
MESS.
Dic mihi:
uno nomine ambo eratis? MEN. Minime. nam mihi hoc erat,
quod nunc est, Menaechmo: illum tum vocabant Sosiclem.
SOS. Signa adgnovi, contineri quin complectar non queo.
mi germane gemine frater, salve. ego sum Sosicles.
1125
MEN. Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi?
SOS. Postquam ad nos renuntiatum est te *** et patrem esse mortuom,
avos noster mutavit: quod tibi nomen est, fecit mihi.
MEN. Credo ita esse factum ut dicis. sed mi hoc responde. SOS.Roga.
1129-1130
MEN. Quid erat nomen nostrae matri? SOS. Teuximarchae.
MEN.
Convenit. 1131
o salve, insperate multis annis post quem conspicor.
SOS. Frater, et tu, quem ego multis miseriis laboribus
usque adhuc quaesivi quemque ego esse inventum gaudeo.
MESS. Hoc erat, quod haec te meretrix huius vocabat nomine:
1135
hunc censebat te esse, credo, quom vocat te ad prandium.
MEN. Namque edepol iussi hic mihi hodie prandium appararier,
clam meam uxorem, quoi pallam surrupui dudum domo,
eam dedi huic. S. Hanc, dicis, frater, pallam, quam ego habeo?
M.
<Haec
east.>
quo modo haec ad te pervenit? SOS. Meretrix huc ad prandium
1140
me abduxit, me sibi dedisse aiebat. prandi perbene,
potavi atque accubui scortum, pallam et aurum hoc <abstuli>.
MEN. Gaudeo edepol, si quid propter me tibi evenit boni.
nam illa quom te ad se vocabat, memet esse credidit.
1144-1145
MESS. Numquid me morare quin ego liber, ut iusti, siem?
1146
MEN. Optimum atque aequissimum orat, frater: fac causa mea.
SOS. Liber esto. MEN. Quom tu es liber, gaudeo, Messenio.
MESS. Sed meliorest opus auspicio, ut liber perpetuo siem.
1149-1150
SOS. Quoniam haec evenerunt, frater, nostra ex sententia,
1151
in patriam redeamus ambo. MEN. Frater, faciam, ut tu voles.
auctionem hic faciam et vendam quidquid est. nunc interim
eamus intro, frater. SOS. Fiat. MESS. Scitin quid ego
vos rogo?
M. Quid? MES. Praeconium mi ut detis. M. Dabitur.
MES. Ergo nunciam 1155
vis conclamari auctionem fore? MEN. Equidem die septimi.
MESS. Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi.
venibunt servi, supellex, fundi, aedes, omnia.
venibunt quiqui licebunt, praesenti pecunia.
venibit uxor quoque etiam, si quis emptor venerit.
1160
vix credo tota auctione capiet ~ quinquagesies.
nunc, spectatores, valete et nobis clare plaudite.