T. MACCI PLAVTI CVRCVLIO

ACTVS I

I.i
Palinvrvs Quo ted hoc noctis dicam proficisci foras
Cum istoc ornatu cumque hac pompa, Phaedrome?
Phaedromvs Quo Venus Cupidoque imperat, suadet Amor:
si media nox est sive est prima vespera,
si status condictus cum hoste intercedit dies,        5
tamen est eundum quo imperant ingratiis.
Pal. At tandem, tandem++Phaed. Tandem es odiosus mihi.
Pal. Istuc quidem nec bellum est nec memorabile:
tute tibi puer es, lautus luces cereum.
Phaed. Egon apicularum congestum opera non feram,        10
ex dulci oriundum melculo dulci meo?
Pal. Nam quo te dicam ego ire? Phaed. Si tu me roges,
dicam ut scias. Pal. Si rogitem, quid respondeas?
Phaed. Hoc Aesculapi fanum est. Pal. Plus iam anno scio.
Phaed. Huic proxumum illud ostiumst oculissimum.         15
salve, valuistin? Pal. Ostium occlusissimum,
caruitne febris te heri vel nudiustertius
et heri cenavistine? Phaed. Deridesne me?
Pal. Quid tu ergo, insane, rogitas valeatne ostium?
Phaed. Bellissimum hercle vidi et taciturnissimum,        20
numquam ullum verbum muttit: cum aperitur tacet,
cum illa noctu clanculum ad me exit, tacet.
Pal. Numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo
facis aut inceptas facinus facere, Phaedrome?
num tu pudicae cuipiam insidias locas        25
aut quam pudicam esse oportet? Phaed. Nemini,
nec me ille sirit Iuppiter. Pal. Ego item volo.
ita tuom conferto amare semper, si sapis,
ne id quod ames populus si sciat, tibi sit probro.
semper curato ne sis intestabilis.        30
Phaed. Quid istuc est verbi? Pal. Caute ut incedas via:        32
quod amas amato testibus praesentibus.        31
Phaed. Quin leno hic habitat. Pal. Nemo hinc prohibet nec vetat,        33
quin quod palam est venale, si argentum est, emas.
nemo ire quemquam publica prohibet via;
dum ne per fundum saeptum facias semitam,
dum ted abstineas nupta, vidua, virgine,
iuventute et pueris liberis, ama quid lubet.
Phaed. Lenonis hae sunt aedes. Pal. Male istis evenat.
Phaed. Qui? Pal. Quia scelestam servitutem serviunt.        40
Phaed. Obloquere. Pal. Fiat maxume. Phaed. Etiam taces?
Pal. Nempe obloqui me iusseras. Phaed. At nunc veto.
sed ita uti occepi dicere: ei ancillula est.
Pal. Nempe huic lenoni qui hic habitat? Phaed. Recte tenes.
Pal. Minus formidabo, ne excidat. Phaed. Odiosus es.        45
eam volt meretricem facere. ea me deperit,
ego autem cum illa facere nolo mutuom.
Pal. Quid ita? Phaed. Quia proprium facio: amo pariter simul.
Pal. Malus clandestinus est amor, damnumst merum.
Phaed. Est hercle ita ut tu dicis. Pal. Iamne ea fert iugum?        50
Phaed. Tam a me pudica est quasi soror mea sit, nisi
si est osculando quippiam impudicior.
Pal. Semper tu scito, flamma fumo est proxima;
fumo comburi nil potest, flamma potest.
qui e nuce nuculeum esse volt, frangit nucem:        55
qui volt cubare, pandit saltum saviis.
Phaed. At illa est pudica neque dum cubitat cum viris.
Pal. Credam, pudor si cuiquam lenoni siet.
Phaed. Immo ut illam censes? ut quaeque illi occasiost,
subripere se ad me; ubi savium oppegit, fugit.        60
id eo fit, quia hic leno, aegrotus incubat
in Aesculapi fano, is me excruciat. Pal. Quid est?
Phaed. Alias me poscit pro illa triginta minas,
alias talentum magnum; neque quicquam queo
aequi bonique ab eo impetrare. Pal. Iniuriu's,        65
qui quod lenoni nulli est id ab eo petas.
Phaed. Nunc hinc parasitum in Cariam misi meum
petitum argentum a meo sodali mutuom.
quod si non affert, quo me vortam nescio.
Pal. Si deos salutas, dextrovorsum censeo.        70
Phaed. Nunc ara Veneris haec est ante horunc fores;
me inferre Veneri vovi ieientaculum.
Pal. Quid? tu te pones Veneri ieientaculo?
Phaed. Me, te atque hosce omnis. Pal. Tum tu Venerem vomere vis.
Phaed. Cedo, puere, sinum. Pal. Quid facturu's? Phaed. Iam scies.        75
anus hic solet cubitare custos ianitrix,
nomen Leaenae est, multibiba atque merobiba.
Pal. Quasi tu lagoenam dicas, ubi vinum Chium
solet esse. Phaed. Quid opust verbis? vinosissima est;
eaque extemplo ubi vino has conspersi fores,        80
de odore adesse me scit, aperit ilico.
Pal. Eine hic cum vino sinus fertur? Phaed. Nisi nevis.
Pal. Nolo hercle, nam istunc qui fert afflictum velim;
ego nobis afferri censui. Phaed. Quin tu taces?
si quid super illi fuerit, id nobis sat est.        85
Pal. Quisnam istic fluviust, quem non recipiat mare?
Phaed. Sequere hac, Palinure, me ad fores, fi mi obsequens.
Pal. Ita faciam. Phaed. Agite bibite, festivae fores;
potate, fite mihi volentes propitiae.
Pal. Voltisne olivas [aut] pulpamentum [aut] capparim?        90
Phaed. Exsuscitate vostram huc custodem mihi.
Pal. Profundis vinum: quae te res agitant? Phaed. Sine.
viden ut aperiuntur aedes festivissumae?
num muttit cardo? est lepidus. Pal. Quin das savium?
Phaed. Tace, occultemus lumen et vocem. Pal. Licet.        95

I.ii

Leaena Flos veteris vini meis naribus obiectust,
eius amor cupidam me huc prolicit per tenebras.
ubi ubi est, prope me est. euax, habeo.
salve, anime mi, Liberi lepos.
ut veteris vetus tui cupida sum.        100
nam omnium unguentum odor prae tuo nautea est,
tu mihi stacta, tu cinnamum, tu rosa,
tu crocinum et casia es, tu telinum,
nam ubi tu profusu's, ibi ego me pervelim sepultam.
sed quom adhuc naso odos obsecutust meo,        105
da vicissim meo gutturi gaudium.
nil ago tecum: ubi est ipsus? ipsum expeto
tangere, invergere in me liquores tuos,
sine, ductim. sed hac abiit, hac persequar.
Phaed. Sitit haec anus. Pal. Quantillum sitit? Phaed. Modica est,         110
        capit quadrantal.
Pal. Pol ut praedicas, vindemia [haec] huic anui non sat est soli.
canem esse hanc quidem magis par fuit: sagax nasum habet. Leaena Amabo,
cuia vox sonat procul?        112a
Phaed. Censeo hanc appellandam anum.
adibo. redi et respice ad me, Leaena.
Leaena Imperator quis est?        115
Phaed. Vinipollens lepidus Liber,
tibi qui screanti, siccae, semisomnae
adfert potionem et sitim sedatum it.
Leaena Quam longe a me abest? Phaed. Lumen hoc vide.
Leaena Grandiorem gradum ergo fac ad me, obsecro.        120
Ph. Salve. Le. Egon salva sim, quae siti sicca sum? Ph. At iam bibes.
        Leaena Diu fit.
Phaed. Em tibi anus lepida. Leaena Salve, oculissime homo.
Pal. Age, effunde hoc cito in barathrum, propere
prolue cloacam. Phaed. Tace. Nolo huic male dici. Pal. Faciam igitur male
        potius.
Le. Venus, de paulo paululum hoc tibi dabo haud lubenter.        125
nam tibi amantes propitiantes vinum potantes danunt
omnes, mihi haud saepe evenunt tales hereditates.
Pal. Hoc vide ut ingurgitat impura in se merum avariter, faucibus plenis.
Phaed. Perii hercle, huic quid primum dicam nescio. Pal. Em istuc, quod
        mihi dixti.
Phaed. Quid id est? Pal. Periisse ut te dicas. Phaed. Male tibi di        130
        faciant. Pal. Dic isti.
Le. Ah. Pal. Quid est? ecquid lubet? Le. Lubet. Pal. Etiam mihi
        quoque stimulo fodere lubet te.
Phaed. Tace, ++Pal. Noli, taceo. ecce autem bibit arcus, pluet credo
        hercle hodie.
Phaed. Iamne ego huic dico? Pal. Quid dices? Phaed. Me periisse. Pal.
        Age dice. Phaed. Anus, audi.
hoc volo scire te: perditus sum miser.
Leaena At pol ego oppido servata.        135
sed quid est? quid lubet perditum dicere
te esse? Phaed. Quia id quod amo careo.
Leaena Phaedrome mi, ne plora amabo.
tu me curato ne sitiam, ego tibi quod amas iam huc adducam.++
Phaed. Tibine ego, si fidem servas mecum, vineam pro aurea statua         140
        statuam,
quae tuo gutturi sit monumentum.        140a
qui me in terra aeque fortunatus erit, si illa ad me bitet,
Palinure? Pal. Edepol qui amat, si eget, misera adficitur, , aerumna.
Phaed. Non ita res est, nam confido parasitum hodie adventurum
cum argento ad me. Pal. Magnum inceptas, si id expectas quod nusquamst.
Phaed. Quid si adeam ad fores atque occentem? Pal. Si lubet, neque         145
        veto neque iubeo,
quando ego te video immutatis moribus esse, ere, atque ingenio.
Phaed. Pessuli, heus pessuli, vos saluto lubens,
vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro,
gerite amanti mihi morem, amoenissumi,
fite causa mea ludii barbari,        150
sussilite, obsecro, et mittite istanc foras,
quae mihi misero amanti ebibit sanguinem.
hoc vide ut dormiunt pessuli pessumi
nec mea gratia commovent se ocius.
re spicio, nihili meam vos gratiam facere.        155
st tace, tace. Pal. Taceo hercle equidem. Phaed. Sentio sonitum.
tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt.

I.iii

Leaena Placide egredere et sonitum prohibe forium et crepitum cardinum,
ne quod hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium.
mane, suffundam aquolam. Pal. Viden ut anus tremula medicinam facit?        160
eapse merum condidicit bibere, foribus dat aquam quam bibant.
Planesivm Vbi tu es, qui me convadatu's Veneriis vadimoniis?
sisto ego tibi me et mihi contra itidem ut sistas suadeo.
Phaed. Assum; nam si absim, haud recusem quin mihi male sit, mel meum.
Plan. Anime mi, procul amantem abesse haud consentaneumst.        165
Phaed. Palinure, Palinure. Pal. Eloquere, quid est quod Palinurum voces?
Phaed. Est lepida. Pal. Nimis lepida. Phaed. Sum deus. Pal. Immo homo
        haud magni preti.
Phaed. Quid vidisti aut quid videbis magis dis aequiparabile?
Pal. Male valere te, quod mi aegrest. Phaed. Male mi morigeru's, tace.
Pal. Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum licet. 170
Phaed. Recte obiurgat. sane haud quicquamst, magis quod cupiam iam diu.
Plan. Tene me, amplectere ergo. Phaed. Hoc etiam est quam ob rem cupiam
        vivere.
quia te prohibet erus, clam [ero] potior. Pl. Prohibet? nec prohibere quit,
nec prohibebit nisi mors meum animum aps te abalienaverit.
Pal. Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum:        175
nam bonum est pauxillum amare sane, insane non bonum est;
verum totum insanum amare, hoc est quod meus erus facit.
Phaed. Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites,
sibi honores, sibi virtutes, sibi pugnas, sibi proelia:
dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est.        180
Pal. Quid tu? Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome?
nam hoc quidem edepol haud multo post luce lucebit. Phaed. Tace.
Pal. Quid, taceam? quin tu is dormitum? Phaed. Dormio, ne occlamites.
Pal. Tu quidem vigilas. Phaed. At meo more dormio: hic somnust mihi.
Pal. Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est.        185
Plan. Irascere, si te edentem hic a cibo abigat. Pal. Ilicet,
pariter hos perire amando video, uterque insaniunt.
viden ut misere moliuntur? nequeunt complecti satis.
etiam dispertimini? Plan. Nullum homini est perpetuom bonum:
iam huic voluptati hoc adiunctum est odium. Pal. Quid ais, propudium?        190
tun etiam cum noctuinis oculis odium me vocas?
ebriola, persollae nugae. Phaed. Tun meam Venerem vituperas?
~ quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat?
at ne tu hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo.
em tibi male dictis pro istis, dictis moderari ut queas.        195
Pal. Tuam fidem, Venus noctuvigila. Phaed. Pergin etiam, verbero?
Plan. Noli, amabo, verberare lapidem, ne perdas manum.
Pal. Flagitium probrumque magnum, Phaedrome, expergefacis:
bene monstrantem pugnis caedis, hanc amas, nugas meras.
hocine fieri, ut inmodestis hic te moderes moribus?        200
Phaed. Auro contra cedo modestum amatorem: a me aurum accipe.
Pal. Cedo mihi contra aurichalco cui ego sano serviam.
Plan. Bene vale, ocule mi, nam sonitum et crepitum claustrorum audio,
aeditumum aperire fanum * quo usque, quaeso, ad hunc modum
inter nos amore utemur semper surrepticio?        205
Phaed. Minime, nam parasitum misi nudiusquartus Cariam
petere argentum, is hodie hic aderit. Plan. Nimium consultas diu.
Phaed. Ita me Venus amet, ut ego te hoc triduom numquam sinam
in domo esse istac, quin ego te liberalem liberem.
Plan. Facito ut memineris. tene etiam, prius quam hinc abeo, savium.        210
Phaed. Siquidem hercle mihi regnum detur, numquam id potius persequar.
quando ego te videbo? Plan. Em istoc verbo vindictam para:
si amas, eme, ne rogites, facito ut pretio pervincas tuo.
bene vale. Phaed. Iamne ego relinquor? pulcre, Palinure, occidi.
Pal. Ego quidem, qui et vapulando et somno pereo. Phaed. Sequere me.++ 215

ACTVS II

II.i
Cappadox Migrare certumst iam nunc e fano foras,
quando Aesculapi ita sentio sententiam,
ut qui me nihili faciat nec salvom velit.
valetudo decrescit, adcrescit labor;
nam iam quasi zona liene cinctus ambulo,        220
geminos in ventre habere videor filios.
nil metuo nisi ne medius disrumpar miser.
Palinvrvs Si recte facias, Phaedrome, auscultes mihi
atque istam exturbes ex animo aegritudinem.
paves, parasitus quia non rediit Caria:        225
adferre argentum credo; nam si non ferat,
tormento non retineri potuit ferreo,
quin reciperet se huc esum ad praesepem suam.
Ca. Quis hic est qui loquitur? Pa. Quoiam vocem ego audio?
Capp. Estne hic Palinurus Phaedromi? Pal. Quis hic est homo        230
cum collativo ventre atque oculis herbeis?
de forma novi, de colore non queo
novisse. iam iam novi: leno est Cappadox.
congrediar. Capp. Salve, Palinure. Pal. O scelerum caput,
salveto. quid agis? Capp. Vivo. Pal. Nempe ut dignus es.        235
sed quid tibi est? Capp. Lien enecat, renes dolent,
pulmones distrahuntur, cruciatur iecur,
radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.
Pal. Tum te igitur morbus agitat hepatiarius.
Capp. Facile est miserum inridere. Pal. Quin tu aliquot dies        240
perdura, dum intestina exputescunt tibi,
nunc dum salsura sat bonast: si id feceris,
venire poteris intestinis vilius.
Capp. Lien dierectust. Pal. Ambula, id lieni optumumst.
Capp. Aufer istaec, quaeso, atque hoc responde quod rogo.        245
potin coniecturam facere, si narrem tibi
hac nocte quod ego somniavi dormiens?
Pal. Vah, solus hic homost qui sciat divinitus.
quin coniectores a me consilium petunt:
quod eis respondi, ea omnes stant sententia.        250

II.ii

Cocvs Palinure, quid stas? quin depromuntur mihi
quae opus sunt, parasito ut sit paratum prandium,
quom veniat? Pal. Mane sis, dum huic conicio somnium.
Coc. Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers.
Pal. Fateor. Coc. Abi, deprome. Pal. Age tu interea huic somnium        255
narra, meliorem quam ego sum suppono tibi.
nam quod scio omne ex hoc scio. Cap. Operam ut det. Pal. Dabit.++
Capp. Facit hic quod pauci, ut sit magistro obsequens.
da mi igitur operam. Coc. Tam etsi non novi, dabo.
Capp. Hac nocte in somnis visus sum viderier        260
procul sedere longe a me Aesculapium,
neque eum ad me adire neque me magni pendere
visumst. Coc. Item alios deos facturos scilicet:
sane illi inter se congruont concorditer.
nihil est mirandum, melius si nil fit tibi,        265
namque incubare satius te fuerat Iovi,
qui tibi auxilio in iure iurando fuit.
Capp. Siquidem incubare velint qui periuraverint,
locus non praeberi potis est in Capitolio.
Coc. Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio        270
petas, ne forte tibi evenat magnum malum,
quod in quiete tibi portentumst. Capp. Bene facis.
ibo atque orabo.++Coc. Quae res male vortat tibi.++
Palinvrvs Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est?
estne hic parasitus qui missust in Cariam?        275
heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius.
Phaedromvs Quid istic clamorem tollis? Pal. Parasitum tuom
video currentem ellum usque in platea ultima.
hinc auscultemus quid agat. Phaed. Sane censeo.

II.iii

Cvrcvlio Date viam mihi, noti [atque] ignoti, dum ego hic officium meum 280
facio: fugite omnes, abite et de via decedite,
ne quem in cursu capite aut cubito aut pectore offendam aut genu.
ita nunc subito, propere et celere obiectumst mihi negotium,
nec quisquamst tam opulentus, qui mi obsistat in via,
nec strategus nec tyrannus quisquam, nec agoranomus,        285
nec demarchus nec comarchus, nec cum tanta gloria,
quin cadat, quin capite sistat in via de semita.
tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant,
qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis,
constant, conferunt sermones inter se drapetae,        290
obstant, obsistunt, incedunt cum suis sententiis,
quos semper videas bibentes esse in thermipolio,
ubi quid subripuere: operto capitulo calidum bibunt,
tristes atque ebrioli incedunt: eos ego si offendero,
ex unoquoque eorum exciam crepitum polentarium.        295
tum isti qui ludunt datatim servi scurrarum in via,
et datores et factores omnis subdam sub solum.
proin se domi contineant * , vitent infortunio.
Phaed. Recte hic monstrat, si imperare possit. nam ita nunc mos viget,
ita nunc servitiumst: profecto modus haberi non potest.        300
Cvr. Ecquis est qui mihi commonstret Phaedromum genium meum?
ita res subita est, celeriter mihi [hoc] homine convento est opus.
Pal. Te ille quaerit. Phaed. Quid si adeamus? heus, Curculio, te volo.
Cvrc. Quis vocat? quis nominat me? Phaed. Qui te conventum cupit.
C. Haud magis cupis quam ego te cupio. Ph. O mea opportunitas,        305
Curculio exoptate, salve. Cvrc. Salve. Phaed. Salvom gaudeo
te advenire. cedo tuam mi dexteram. ubi sunt spes meae?
eloquere, obsecro hercle. Cvrc. Eloquere, te obsecro, ubi sunt meae?
Phaed. Quid tibist? Cvrc. Tenebrae oboriuntur, genua inedia succidunt.
Phaed. Lassitudine hercle credo. Cvrc. Retine, retine me, obsecro.        310
Phaed. Viden ut expalluit? datin isti sellam, ubi assidat, cito
et aqualem cum aqua? properatin ocius? Cvrc. Animo male est.
Pal. Vin aquam? Cvrc. Si frustulenta est, da, obsecro hercle, obsorbeam.
Pal. Vae capiti tuo. Cvrc. Obsecro hercle, facite ventum ut gaudeam.
Pal. Maxume. Cvrc. Quid facitis, quaeso? Pal. Ventum. Cvrc. Nolo         315
        equidem mihi
fieri ventulum. Phaed. Quid igitur vis? Cvrc. Esse, ut ventum gaudeam.
Pal. Iuppiter te dique perdant. Cvrc. Perii, prospicio parum,
gramarum habeo dentes plenos, lippiunt fauces fame,
ita cibi vacivitate venio lassis lactibus.
Ph. Iam edes aliquid. Cv. Nolo hercle aliquid: certum quam aliquid         320
        mavolo.
Pal. Immo si scias, reliquiae quae sint. Cvrc. Scire nimis lubet
ubi sient, nam illis conventis sane opus est meis dentibus.
Ph. Pernam, abdomen, sumen sueris, glandium++Cv. Ain tu omnia haec?
in carnario fortasse dicis. Ph. Immo in lancibus,
quae tibi sunt parata, postquam scimus venturum. Cvrc. Vide        325
ne me ludas. Phaed. Ita me amabit quam ego amo, ut ego haud mentior.
sed quod te misi, nihilo sum certior. Cvrc. Nihil attuli.
Phaed. Perdidisti me. Cvrc. Invenire possum, si mi operam datis.
postquam tuo iussu profectus sum, perveni in Cariam,
video tuom sodalem, argenti rogo uti faciat copiam.        330
scires velle gratiam tuam, noluit frustrarier,
ut decet velle hominem amicum amico, atque opitularier:
respondit mihi paucis verbis, atque adeo fideliter,
quod tibi est item sibi esse, magnam argenti inopiam.
Phaed. Perdis me tuis dictis. Cvrc. Immo servo et servatum volo.        335
postquam mihi responsum est, abeo ab illo maestus ad forum
med illo frustra advenisse. forte aspicio militem.
aggredior hominem, saluto adveniens. 'salve' inquit mihi,
prendit dexteram, seducit, rogat quid veniam Cariam;
dico me illo advenisse animi causa. ibi me interrogat,        340
ecquem in Epidauro Lyconem tarpezitam noverim.
dico me novisse. 'quid? lenonem Cappadocem?' annuo
visitasse. 'sed quid eum vis?' 'quia de illo emi virginem
triginta minis, vestem, aurum; et pro is decem coaccedunt minae.'
'dedisti tu argentum?' inquam. 'immo apud trapezitam situm est        345
illum quem dixi Lyconem, atque ei mandavi, qui anulo
meo tabellas obsignatas attulisset, ut daret
operam, ut mulierem a lenone cum auro et veste abduceret.'
postquam hoc mihi narravit, abeo ab illo. revocat me ilico,
vocat me ad cenam; religio fuit, denegare nolui.        350
'quid si abeamus ac decumbamus?' inquit. consilium placet:
'neque diem decet morari, neque nocti nocerier.'
'omnis res paratast'. et nos, quibus paratum est, assumus.
postquam cenati atque appoti, talos poscit sibi in manum,
provocat me in aleam, ut ego ludam: pono pallium;        355
ille suom amiculum opposivit, invocat Planesium.
Phaed. Meosne amores? Cvrc. Tace parumper. iacit volturios quattuor.
talos arripio, invoco almam meam nutricem Herculem,
iacto basilicum; propino magnum poclum: ille ebibit,
caput deponit, condormiscit. ego ei subduco anulum,        360
deduco pedes de lecto clam, ne miles sentiat.
rogant me servi quo eam: dico me ire quo saturi solent.
ostium ubi conspexi, exinde me ilico protinam dedi.
Phaed. Laudo. Cvrc. Laudato quando illud quod cupis effecero.
        * * *        364a
eamus nunc intro, ut tabellas consignemus. Phaed. Num moror?
Cvrc. Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium,
haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula,
poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.
tu tabellas consignato, hic ministrabit, ego edam.
dicam quem ad modum conscribas. sequere me hac intro. Phaed. Sequor.++        370

ACTVS III

III.i
Lyco Beatus videor: subduxi ratiunculam,
quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet:
dives sum, si non reddo eis quibus debeo.
[si reddo illis quibus debeo, plus alieni est.]
verum hercle vero cum belle recogito,        375
si magis me instabunt, ad praetorem sufferam.
[habent hunc morem plerique argentarii,
ut alius alium poscant, reddant nemini,
pugnis rem solvant, si quis poscat clarius.]
qui homo mature quaesivit pecuniam,        380
nisi eam mature parsit, mature esurit.
cupio aliquem emere puerum, qui usurarius
nunc mihi quaeratur. usus est pecunia.
Cvrcvlio Nil tu me saturum monueris. memini et scio.
ego hoc effectum lepide tibi tradam. tace.        385
edepol ne ego hic med intus explevi probe,
et quidem reliqui in ventre cellae uni locum,
ubi reliquiarum reliquias reconderem.
quis hic est qui operto capite Aesculapium
salutat? attat, quem quaerebam. sequere me.        390
simulabo quasi non noverim. heus tu, te volo.
Lyc. Vnocule, salve. Cvrc. Quaeso, deridesne me?
Lyc. De Coclitum prosapia te esse arbitror,
nam ei sunt unoculi. Cvrc. Catapulta hoc ictum est mihi
apud Sicyonem. Lyc. Nam quid id refert mea,        395
an aula quassa cum cinere effossus siet?
Cvrc. Superstitiosus hic quidem est, vera praedicat;
nam illaec catapultae ad me crebro commeant.
adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi
quod insigne habeo, quaeso ne me incomities.        400
Lyc. Licetne inforare, si incomitiare non licet?
Cvrc. Non inforabis me quidem, nec mihi placet
tuom profecto nec forum nec comitium.
sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes,
inibis a me solidam et grandem gratiam.        405
Lyconem quaero tarpezitam. Lyc. Dic mihi,
quid eum nunc quaeris? aut cuiati's? Cvrc. Eloquar.
ab Therapontigono Platagidoro milite.
Lyc. Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine,
dum scribo, explevi totas ceras quattuor.        410
sed quid Lyconem quaeris? Cvrc. Mandatumst mihi,
ut has tabellas ad eum ferrem. Lyc. Quis tu homo es?
Cvrc. Libertus illius, quem omnes Summanum vocant.
Lyc. Summane, salve. qui Summanu's? fac sciam.
Cvrc. Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius,        415
summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant.
Lyc. Alibi te meliust quaerere hospitium tibi:
apud me profecto nihil est Summano loci.
sed istum quem quaeris ego sum. Cvrc. Quaeso, tune is es,
Lyco trapezita? Lyc. Ego sum. Cvrc. Multam me tibi        420
salutem iussit Therapontigonus dicere,
et has tabellas dare me iussit. Lyc. Mihin? Cvrc. Ita.
cape, signum nosce. nostin? Lyc. Quidni noverim?
clupeatus elephantum ubi machaera dissicit.
Cvrc. Quod istic scriptum est, id te orare iusserat        425
profecto ut faceres, suam si velles gratiam.
Lyc. Concede, inspiciam quid sit scriptum. Cvrc. Maxime,
tuo arbitratu, dum auferam abs te id quod peto.
Lyc. 'Miles Lyconi in Epidauro hospiti
suo Therapontigonus Platagidorus plurimam        430
salutem dicit.' Cvrc. Meus hic est, hamum vorat.
Lyc. 'Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet
tibi, ut ei detur quam istic emi virginem,
quod te praesente isti egi teque interprete,
et aurum et vestem. iam scis ut convenerit:        435
argentum des lenoni, is huic det virginem.'
ubi ipsus? cur non venit? Cvrc. Ego dicam tibi:
quia nudiusquartus venimus in Cariam
ex India; ibi nunc statuam volt dare auream
solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet        440
septempedalis, factis monumentum suis.
Lyc. Quam ob rem istuc? Cvrc. Dicam. quia enim Persas, Paphlagones,
Sinopes, Arabes, Cares, Cretanos, Syros,
Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam,
Centauromachiam et Classiam Vnomammiam,        445
~ Libyamque oram omnem Conterebromniam,
dimidiam partem nationum usque omnium
subegit solus intra viginti dies.
Lyc. Vah. Cvrc. Quid mirare? Lyc. Quia enim in cavea si forent
conclusi, itidem ut pulli gallinacei,        450
ita non potuere uno anno circumirier.
credo hercle te esse ab illo, ita nugas blatis.
Cvrc. Immo etiam porro, si vis, dicam. Lyc. Nil moror.
sequere hac, te absolvam qua advenisti gratia.
atque eccum video. leno, salve. Cappadox Di te ament.        455
Lyc. Quid hoc quod ad te venio? Capp. Dicas quid velis.
Lyc. Argentum accipias, cum illo mittas virginem.
Capp. Quid quod iuratus sum? Lyc. Quid id refert tua,
dum argentum accipias? Capp. Qui monet quasi adiuvat.        459-460
sequimini. Cvrc. Leno, cave in te sit mora mihi.++        461

ACTVS IV

IV.i
Choragvs Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus.
halapantam an sycophantam magis esse dicam nescio.
ornamenta quae locavi metuo ut possim recipere;
quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo        465
credidi; tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras,
commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco,
ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit,
vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum.
qui periurum convenire volt hominem ito in comitium;        470
qui mendacem et gloriosum, apud Cloacinae sacrum,
ditis damnosos maritos sub basilica quaerito.
ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent,
symbolarum collatores apud forum piscarium.
in foro infimo boni homines atque dites ambulant,        475
in medio propter canalem, ibi ostentatores meri;
confidentes garrulique et malevoli supera lacum,
qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam
et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier.
sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore.        480
pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male.
in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant,
[in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem]
vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant.
[ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam.]        485
sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi.++

ACTVS V

IV.ii
Cvrcvlio I tu prae, virgo: non queo quod pone me est servare.
et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet.
Cappadox Nemo it infitias. Cvrc. At tamen meliusculum est monere.
Lyco Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali        490
causa manu assereret, mihi omne argentum redditum iri,
minas triginta. Capp. Meminero, de istoc quietus esto.
et nunc idem dico. Cvrc. Et quidem meminisse ego haec volam te.
Capp. Memini, et mancupio tibi dabo. Cvrc. Egon ab lenone quicquam
mancupio accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua,        495
qui abiurant si quid creditum est? alienos mancupatis,
alienos manu emittitis alienisque imperatis,
nec vobis auctor ullus est nec vosmet estis ulli.
item genus est lenonium inter homines meo quidem animo
ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque:         500
odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli,
nec vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet;
qui constitit, culpant eum, conspicitur vituperatur,
eum rem fidemque perdere, tam etsi nil fecit, aiunt.
Lyc. Edepol lenones meo animo novisti, lusce, lepide.        505
Cvrc. Eodem hercle vos pono et paro: parissimi estis hibus:
hi saltem in occultis locis prostant, vos in foro ipso;
vos faenore homines, hi male suadendo et lustris lacerant.
rogitationis plurimas propter vos populus scivit,
quas vos rogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam;        510
quasi aquam ferventem frigidam esse, ita vos putatis leges.
Lyc. Tacuisse mavellem. Capp. Hau male meditate maledicax es.
Cvrc. Indignis si male dicitur, male dictum id esse dico,
verum si dignis dicitur, bene dictumst meo quidem animo.
ego mancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam.        515
Lyco, numquid vis? Ly. Bene vale. Cv. Vale. Ca. Heus tu, tibi ego dico.
Cvrc. Eloquere, quid vis? Capp. Quaeso, ut hanc cures, bene sit isti.
bene ego istam eduxi meae domi et pudice. Cvrc. Si huius miseret,
ecquid das qui bene sit? Capp. Malum. Cvrc. Opust hoc qui te procures.
Capp. Quid stulta ploras? ne time, bene hercle vendidi ego te;        520
fac sis bonae frugi sies, sequere istum bella belle.
Lyc. Summane, numquid nunciam me vis? Cvrc. Vale atque salve,
nam et operam et pecuniam benigne praebuisti.
Lyc. Salutem multam dicito patrono. Cvrc. Nuntiabo.++
Lyc. Numquid vis, leno? Capp. Istas minas decem, qui me procurem,        525
dum melius sit mihi, des. Lyc. Dabuntur, cras peti iubeto.++
Capp. Quando bene gessi rem, volo hic in fano supplicare.
nam illam minis olim decem puellam parvolam emi,
sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi;
periisse credo. quid id mea refert? ego argentum habeo.        530
quoi homini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt.
nunc rei divinae operam dabo. certumst bene me curare.++

IV.iii

Therapontigonvs Non ego nunc mediocri incedo iratus iracundia,
sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis.
nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas,        535
quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere.
Lyco Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio,
sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo.
Ther. Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas.
Lyc. Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi,        540
nec daturus sum. Ther. Idem ego istuc quom credebam credidi,
te nihil esse redditurum. Lyc. Quor nunc a me igitur petis?
Ther. Scire volo quoi reddidisti. Lyc. Lusco liberto tuo,
is Summanum se vocari dixit, ei reddidi.
[qui has tabellas obsignatas attulit. Ther. Quas tu mihi tabellas?]        545
quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias?
nec mihi quidem libertus ullust. Lyc. Facis sapientius
quam pars ~ lenonum, libertos qui habent et eos deserunt.
Ther. Quid feci ~ Lyc. Quod mandasti feci, tui honoris gratia,
tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem.        550
Ther. Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes.
Lyc. Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem?
ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, vale.
Ther. Quid valeam? Lyc. Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem.++
Ther. Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus        555
ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?

IV.iv

Cappadox Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto.
postquam rem divinam feci, venit in mentem mihi,
ne trapezita exulatum abierit, argentum ut petam,
ut ego potius comedim quam ille. Ther. Iusseram salvere te.        560
Capp. Therapontigone Platagidore, salve; salvos quom advenis
in Epidaurum, hic hodie apud me++numquam delinges salem.
Ther. Bene vocas, verum locata res est++ut male sit tibi.
sed quid agit meum mercimonium apud te? Capp. Nil apud me quidem,
ne facias testis, neque equidem debeo quicquam. Ther. Quid est?        565
Capp. Quod fui iuratus feci. Ther. Reddin an non virginem,
prius quam te huic meae machaerae obicio, mastigia?
Capp. Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes.
illa abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi
male loqui, profecto, cui ego nisi malum nil debeo.        570
T. Mihin malum minitare? C. Atque edepol non minitabor, sed dabo,
mihi si perges molestus esse. Ther. Leno minitatur mihi,
meaeque pugnae proeliares plurimae optritae iacent?
at ita me machaera et clupeus *
bene iuvent pugnantem in acie: nisi mi virgo redditur,         575
iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant.
Capp. At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum
bene me amassint meaque axitia linteumque extersui,
ut ego tua magnifica verba neque istas tuas magnas minas
non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat.        580
ego illam reddidi qui argentum a te attulit. Ther. Quis is est homo?
Capp. Tuom libertum esse aiebat sese Summanum. Ther. Meum?
attat, Curculio hercle verba mihi dedit, cum cogito.
is mihi anulum subripuit. Capp. Perdidistin tu anulum?
miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo.        585
Ther. Vbi nunc Curculionem inveniam? Capp. In tritico facillume,
vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias.
ego abeo, vale atque salve.++Ther. Male vale, male sit tibi.
quid ego faciam? maneam an abeam? sicin mi esse os oblitum?
cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi.        590

V.i

Cvrcvlio Antiquom poetam audivi scripsisse in tragoedia,
mulieres duas peiores esse quam unam. res itast.
verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi
non vidi aut audivi, neque pol dici nec fingi potest
peior quam haec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum,        595
rogat unde habeam. 'quid id tu quaeris?' 'quia mi quaesitost opus.'
nego me dicere. ut eum eriperet, manum arripuit mordicus.
vix foras me abripui atque effugi. apage istanc caniculam.

V.ii

Planesivm Phaedrome, propera. Phaedromvs Quid properem? Plan. Parasitum
        ne amiseris.
magna res est. Phaed. Nulla est mihi, nam quam habui absumpsi celeriter. 600
Plan. Teneo. Phaed. Quid negotist? Plan. Rogita unde istunc habeat
        anulum.
pater istum meus gestitavit * Cvrc. At mea matertera.
Plan. Mater ei utendum dederat. Cvrc. Pater ~ uois rusum tibi.
Plan. Nugas garris. Cvrc. Soleo, nam propter eas vivo facilius.
Plan. Quid nunc? obsecro, parentes ne meos mihi prohibeas.        605
Cvrc. Quid ego? sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem et patrem?
Plan. Libera ego sum nata. Cvrc. Et alii multi qui nunc serviunt.
Phaed. Enim vero irascor. Cvrc. Dixi equidem tibi, unde ad me hic
        pervenerit.
quotiens dicendum est? elusi militem, inquam, in alea.
Th. Salvos sum, eccum quem quaerebam. quid agis, bone vir? Cv. Audio. 610
si vis tribus bolis, vel in chlamydem. Ther. Quin tu is in malam crucem
cum bolis, cum bulbis? redde mihi iam argentum aut virginem.
Cvrc. Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu virginem
me reposcis? Ther. Quam ab lenone abduxti hodie, scelus viri.
C. Nullam abduxi. T. Certe eccistam video. Ph. Virgo haec libera         615
        est.
Ther. Mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi manu?
Phaed. Quis tibi hanc dedit mancipio? aut unde emisti? fac sciam.
Ther. Ego quidem pro istac rem solvi ab trapezita meo.
quam ego pecuniam quadruplicem abs te et lenone auferam.
Phaed. Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines,        620
ambula in ius. Ther. Non eo. Phaed. Licet [te] antestari? Ther. Non
        licet.
Phaed. Iuppiter te, miles, perdat, intestatus vivito;
at ego, quem licet, te. accede huc. Ther. Servom antestari? Cvrc. Vide.
em ut scias me liberum esse. ergo ambula in ius. Ther. Em tibi.        624-625
C. O cives, cives. T. Quid clamas? Ph. Quid tibi istum tactio est?        626
T. Quia mihi lubitum est. Ph. Accede huc tu, ego illum tibi dedam, tace.
Plan. Phaedrome, obsecro serva me. Ph. Tamquam me et genium meum.
miles, quaeso ut mihi dicas unde illum habeas anulum,
quem parasitus hic te elusit. Plan. Per tua genua te obsecro,        630
ut nos facias certiores. Ther. Quid istuc ad vos attinet?
quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit.
Cvrc. Vt fastidit gloriosus. Ther. Mitte istum, ego dicam omnia.
Cvrc. Nihil est quod ille dicit. Plan. Fac me certiorem, obsecro.
Ther. Ego dicam, surge. hanc rem agite atque animum advortite.        635
pater meus habuit Periplanes ~Planesium
is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo,
ut aequom fuerat, filio. Plan. Pro Iuppiter.
Ther. Et isto me heredem fecit. Plan. Pietas mea,
serva me, quando ego te servavi sedulo.        640
frater mi, salve. Ther. Qui credam ego istuc? cedo,
si vera memoras, quae fuit mater tua?
Plan. Cleobula. Ther. Nutrix quae fuit? Plan. Archestrata.
ea me spectatum tulerat per Dionysia.        644-645
postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat,         646
exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont,
ego pertimesco: [tum] ibi me nescio quis arripit
timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam.
nec quo me pacto abstulerit possum dicere.        650
Ther. Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi,
ubi is est homo qui te surripuit? Plan. Nescio.
verum hunc servavi semper mecum una anulum;
cum hoc olim perii. Ther. Cedo, ut inspiciam. Cvrc. Sanan es,
quae isti committas? Plan. Sine modo. Ther. Pro Iuppiter,        655
hic est quem ego tibi misi natali die.
tam facile novi quam me. salve, mea soror.
Plan. Frater mi, salve. Phaed. Deos volo bene vortere
istam rem vobis. Cvrc. Et ego nobis omnibus:
tu ut hodie adveniens cenam des sororiam,        660
hic nuptialem cras dabit. promittimus.
Ther. Tace tu. Cvrc. Non taceo, quando res vortit bene.
tu istanc desponde huic, miles. ego dotem dabo.
Ther. Quid dotis? Cvrc. Egone? ut semper, dum vivat, me alat.
verum hercle dico. Ther. Me lubente feceris.        665
sed leno hic debet nobis triginta minas.
Phaed. Quam ob rem istuc? Ther. Quia ille ita repromisit mihi:
si quisquam hanc liberali asseruisset manu,
sine controversia omne argentum reddere.
nunc eamus ad lenonem. Cvrc. Laudo. Phaed. Hoc prius volo,        670
meam rem agere. Ther. Quid id est? Phaed. Vt mihi hanc despondeas.
Cvrc. Quid cessas, miles, hanc huic uxorem dare?
T. Si haec volt. Pl. Mi frater, cupio. T. Fiat. C. Bene facis.
Phaed. Spondesne, miles, mi hanc uxorem? Ther. Spondeo.
Cvrc. Et ego hoc idem una spondeo. Ther. Lepide facis.        675
sed eccum lenonem, incedit, thensaurum meum.

V.iii

Cappadox Argentariis male credi qui aiunt, nugas praedicant:        679
nam et bene et male credi dico; id adeo ego hodie expertus sum.
non male creditur qui numquam reddunt, sed prorsum perit.
vel ille, decem minas dum solvit, omnis mensas transiit.
postquam nil fit, clamore hominem posco: ille in ius me vocat;
pessume metui, ne mihi hodie apud praetorem solveret.
verum amici compulerunt: reddit argentum domo.        685
nunc domum properare certumst. Ther. Heus tu, leno, te volo.
Phaed. Et ego te volo. Capp. At ego vos nolo ambos. Ther. Sta sis ilico,
atque argentum propere propera vomere. Capp. Quid mecum est tibi?
aut tibi? Ther. Quia ego ex te hodie faciam pilum catapultarium
atque ita te nervo torquebo, itidem ut catapultae solent.        690
Phaed. Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes,
ferreo ego dico. Capp. At ego vos ambo in robusto carcere
ut pereatis. Phaed. Collum obstringe, abduce istum in malam crucem.
Th. Quidquid est, ipse ibit potius. Ca. Pro deum atque hominum fidem,
hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi?        695
obsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras.
Plan. Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere.
bene et pudice me domi habuit. Ther. Haud voluntate id sua:
Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam;
nam si valuisset, iam pridem quoquo posset mitteret.        700
Phaed. Animum advortite, si possum hoc inter vos componere.
mitte istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam,
siquidem voltis quod decrero facere. Ther. Tibi permittimus:
Capp. Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum auferat.
T. Quodne promisti? Ca. Qui promisi? Ph. Lingua. Ca. Eadem nunc         705
        nego.
dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi.
Ph. Nihil agit, collum obstringe homini. Ca. Iam iam faciam ut iusseris.
Ther. Quando vir bonus es, responde quod rogo. Capp. Roga quod lubet.
Ther. Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu,
te omne argentum redditurum? Capp. Non commemini dicere.        710
Ther. Quid? negas? Capp. Nego hercle vero. quo praesente? quo in loco?
Ther. Me ipso praesente et Lycone tarpezita. Capp. Non taces?
Ther. Non taceo. Capp. Non ego te flocci facio; ne me territes.
Ther. Me ipso praesente et Lycone factum est. Phaed. Satis credo tibi.
nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam:        715
libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, ~
haec mihi nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est.
Ther. Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur.
Capp. Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome.
et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint.        720
tu me sequere. Ther. Quo sequar te? Capp. Ad trapezitam meum
ad praetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo.
Ther. Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers.
Capp. Ego te vehementer perire cupio, ne tu [me] nescias.
Ther. Itane vero? Capp. Ita hercle vero. Ther. Novi ego hos pugnos        725
        meos.
Capp. Quid tum? Ther. Quid tum, rogitas? hisce ego, si tu me irritaveris,
placidum te hodie reddam. Capp. Age ergo, recipe actutum. Ther. Licet.
Phaed. Tu, miles, apud me cenabis. hodie fient nuptiae.
Ther. Quae res bene vortat mi et vobis. spectatores, plaudite.