Pontifex sequenti die secretum consistorium advocat cardinalesque hoc modo alloquitur: `Sextus agitur annus, viri fratres, postquam beati Petri cathedram ascendimus. Quis vestrum interea defensionem fidei non multis magnisque precibus nobis commendavit? Quis non dixit bellum contra Turcum gerendum esse et omnes Ecclesiae thesauros effundendos? Vestro consilio suasuque Mantuam ivimus, christianos ut ibi reges in belli societatem accersiremus. Non successit ex sententia, non audiverunt christiani vocem pastoris. Reuersi domum perturbata omnia reperimus.
Vidimus per id tempus vos ferme omnes trepidare metu nec quisquam vestrum consilia nostra probabat. Ruturam ecclesiam arbitramini nec poteratis de nobis non dura loqui qui re Turcorum obmissa bellum gallicum suscepissemus Ferdinandique magis causam quam Christi defenderemus. ....
Sed quid ageremus? Occupati bello domestico foris pugnare non poteramus ...
Quorsum haec, quaeritis, tam longa narratio? Nempe ut intelligatis beneficia magni dei, quibus et Romanam Ecclesiam et vos nosque cumulavit, ut cogitetis una nobiscum vicem rependere atque habere gratias largitori. Peracta sunt duo gravissima bella, Siculum ac Picense, et quamvis reliquiae in Regno nonnullae remanserint, satis est quod nostris cogitationibus impedimento esse non possunt; ipse per se Ferdinandus minuta haec quae restant evellere offendicula sufficit. Nobis iam liberum est adversus Turcas arma capessere. Non possumus amplius nec volumus differre. Nunc desiderium nostrum implere licet, nunc pro fide pugnare fas est, quod semper optavimus. Novit deus cogitationes nostras hisque viam iam tandem expeditam reddidit. Rogastis nos saepius ut hoc ipsum ageremus; nunc vos rogabimus. Cavete ne, quod in nobis reprehendistis, increpare possimus in vobis. Nunc vestra fides, vestra religio, vestra devotio in lucem veniet. Si vera erit, non ficta caritas vestra, nos sequemini. Exemplum dabimus vobis ut, quemadmodum nos ipsi facturi sumus, ita et vos faciatis. Nos autem magistrum et dominum nostrum Iesum Christum, pium et sanctum pastorem, imitabimur qui pro suis ovibus animam ponere non dubitavit. Ponemus et nos vitam nostram pro grege nostro, quando aliter christianae religioni, ne Turcorum viribus conculcetur, subvenire non possumus. Armabimus classem quantam pro facultatibus Ecclesiae instruere poterimus. Ascendemus navem, quamvis senes morbisque conquassati. Dabimus vela ventis atque in Graeciam et Asiam navigabimus. Et: 'Quid ages', dicet quispiam 'in bello, senex? sacerdos, mille morbis oppressus, et in proelium ibis? Quid togata valebit in pugna cohors? Quid sacer ordo cardinalium praestabit in castris? Vix tympana tubasque ferent, ne dicam bombardas hostium. In delitiis egere iuventam, et tu senium macerabis armis? Inconsulte agis. Melius domi cum cardinalibus atque omni curia remanebis. Classem vero argento paratam fortique et assueto malis milite instructam mittes in hostem aut Hungaris aurum suggeres qui copias quam validissimas in Turcos agant.' Pulchre dictum et utile, si assit aurum. Sed unde id corrademus? Aerarium nostrum diutino bello exhaustum est nec proventus Ecclesiae ii sunt qui tantae rei sufficiant, quamvis divino munere aluminis vena reperta est quae magis ac magis divinae pietati nos obligat et ad tuendam religionem invitat. ...
Audimus insusurrationes vestras: 'Si adeo difficile bellum censes, qua spe pergis non apparatis viribus quae sufficiant?' Istuc venimus. Bellum necessarium cum Turcis imminet. Nisi sumimus arma atque occurrimus hosti, actum de religione censemus. Tales inter Turcos erimus, qualem inter christianos Iudeorum despectam cernimus gentem. Nisi bellum sumimus, infames sumus. At bellum sine pecunia geri non potest. Quaerere occurrit hoc loco: ubi pecuniam perquiremus? 'A fidelibus christianis', respondebitis. Urgemus amplius: `Quo pacto?' Quonam modo? Omnes tentatae viae sunt, nulla voto respondit. Indiximus Mantuae conventum: quis inde fructus emersit? Misimus in provincias legatos: spreti atque irrisi fuere. Imposuimus clero decimas: appellatum est pernicioso exemplo ad futurum concilium. Iussimus indulgentias praedicari: aucupium id esse ad extorquendas pecunias dixere et inventum curialis avaritiae. Omnia quaecunque agimus in partem deteriorem populus accipit. Ea conditio nostra est quae mensariorum perdita fide: nihil creditur nobis; despectui sacerdotium est et infame nomen cleri. aiunt nos in delitiis agere, cumulare pecunias, ambitioni servire, mulabus insedere pinguioribus ac nobilioribus equis, extendere fimbrias paludamentorum, et inflatis buccis sub rubente pilleo et ampliori cucullo per Urbem vadere, canes ad venandum alere, histrionibus et parasitis multa largiri, in defensionem fidei nihil. Nec omnino mentiuntur: sunt plerique inter cardinales et reliquos curiales qui haec agunt et, si verum fateri volumus, nimius est curiae nostrae vel luxus vel fastus. Hinc odiosi populo sumus adeo, ut nec vera dicentes audiamur.
Quid agendum in tanta contumacia censetis? An non quaerenda via est qua perditam fidem recuperemus? Utique dicitis: `Et quae via huc nos ducet?' Nulla certe nostris temporibus usitata. Ad insueta iam pridem itinera transeundum. Quaerendum est quibus artibus maiores nostri hoc nobis imperium Ecclesiae latissimum pepererunt atque illis utendum; principatus enim facile his modis retinetur, quibus ab initio partus est. Abstinentia, castitas, innocentia, zelus fidei. religionis fervor, contemptus mortis martyriique cupido romanam ecclesiam toti orbi prefecerunt, primi Petrus et Paulus inclyto martyrio dicauerunt. Secuti deinde pontifices alter post alterum longa serie ad gentilium tribunalia rapti, dum falsos deos accusant Christumque verum et singularem deum manifesta voce fatentur, exquisitis suppliciis mortem obiere eoque pacto novellae plantationi consuluerunt. Credidere discipuli magistros vera locutos, qui suam doctrinam morte firmassent nec ullis potuerint ab ea tormentis avelli, veri et probati pastores qui pro gregibus suis animam posuerunt magistrum et dominum imitati Iesum, aeternum et optimum pastorem, qui pro suis ovibus in ara crucis occisus humanum genus pio Patri reconciliavit. Conversis deinde ad Christum Romanis, apertis ecclesiis et evangelio passim disseminato, cessavere martyria et sancti confessores introiere, qui doctrinae lumine sanctiorisque vitae fulgore non minus christianis plebibus profuerunt quam martyres, vitiis hominum frena ponentes quae solent in pace latius evagari. Ab his et ab illis ecclesia nostra magna effecta est. Servari non potest, nisi predecessores nostros imitemur qui regnum ecclesiae condidere. Nec satis est confessores esse, praedicare populis, fulminare vitia, virtutes in caelum tollere: ad priores illos accedendum est, qui pro testamento domini sua corpora tradiderunt.
Nihil est quod pro salute gregis nobis commissi perpeti non debeamus, etiam si anima ponenda sit.
Turci modo istam, modo illam christianorum provinciam vastant. Bosna hoc anno capta est et rex gentis obtruncatus. Trepidant Hungari, trepidant vicini omnes. Quid agemus? Armatas illi copias mittemus obviam? Non es aurum unde parentur. Quid ergo? Reges hortabimur illi occurrant qtque hostes e nostris finibus propulsent? At hoc frustra temptatum est. Non belle dicitur: ite! Fortasse melius audient: venite! Hoc temptare libet. Stat sententia in bellum contra Turcas pergere christianosque principes, ut nos sequantur, facto simul et verbis invitare. Fortasse cum viderint magistrum et patrem suum, Romanum pontificem, Jesu Christi vicarium, sentem et aegrotum in bella vadentem, pudebit eos manere domi; arma capient defensionemque sacrae religionis fortibus animis amplectentur. Haec nisi via christianos in bellum excitat, nescimus aliam; hanc ingredi placet. Scimus rem senio nostro pergravem esse nosque ad certam quodammodo mortem profecturos. Neque hanc recusamus. Cuncta deo committimus. Fiat voluntas eius. Moriendum nobis aliquando est, neque interest quo in loco, dum bene moriamur. Beati qui moriuntur in obsequio domini. Mors bona malam vitam redimit. Nobiscum bene actum putabimus, si deo placuerit in eius servitio nostros finiri dies. Vos qui tantopere nos adhortati estis in Turcos movere bellum, domi in otio remanere non decet: oportet membra suo coaptari capiti et illud sequi quocunque ierit.
Quod agimus necessitatis est: promissa est profectio nostra Philippo Burgundie duci; votum is voverat profecturum se contra Turcos in bellum, si aut imperator aut rex Franciae aut alius princeps, quem se sequi non dedeceret, idem agere proponeret. Intelligebamus qanti momenti esse profectio Philippi quem magna pars Occidentis sequitur. Cupiebamus hunc iter incipere atque, ut aiunt, glaciem perfringere primum, haud dubitantes quin eum maxima nobilium ac procerum multitudo sectaretur. ......
Adsit tantum divinus favor; ad victoriam cetera succurrrunt. Nec nos pugnaturi pergimus corpore debiles et sacerdotio fungentes, cuius non est proprium versare ferrum. Moysen illum sanctum patrem imitabimur qui pugnante adversus Amalechitas Israhele orabat in monte. Stabimus in alta puppe aut in aliquo montis supercilio habentesque ante oculos divinam eucharistiam, id est dominum nostrum Iesum Christum, ab eo salutem et victoriam pugnantibus nostris militibus implorabimus. Cor contritum et humiliatum non despiciet dominus. Eritis et vos nobiscum exceptis senibus quibus, ut remaneant, ignoscimus; orabitisque pariter et operibus bonis christiano populo divinitatem reddetis propitiam.
Cogitatis dum ista dicimus: 'Quod erit interea romanae regimen Ecclesiae? Recusabunt ultramontani ultra mare te sequi nec in absentia tua satis tutum erit Ecclesiae patrimonium.' Istuc pergimus; omnia provisa sunt. Audite. Romanam curiam et omnia eius officia et duos pariter legatos ex ordine vestro apud urbem relinquemus: alter spiritualibus negotiis praeerit, temporalibus alter.
Hoc pacto, quantum humana possumus ratione prospicere, in tuto dimittemus omnia. Sed nihil est in quo magis speremus quam in adiutorio Altissimi; nisi enim dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Pro deo nostro propriam sedem et romanam Ecclesiam relinquimus et hanc canitiem atque hoc debile corpus suae pietati devovemus. Non erit immemor nostri. Si non dabit reditum, dabit in cealum aditum, et primam sedem sponsamque suam conservabit indemnem.
Audistis propositi nostri seriem. Vos nunc vicissim animi vestri sententias promitte'.
Inter loquendum saepe lacrymatus est pontifex, neque fletum continere cardinales, neque fletum continere cardinales potuerunt, quibus erat mens sanior.
Prior in collegio qui responsurus esset cardinalis ostiensis fuit, rhotomagensis ecclesiae pontifex, homo gallicus et a re proposito longe alienus, delitiarum sectator et otii;
qui iussus sententiam dicere minime adversari ausus est: naturam hominis rei pervicit honestas. 'Ego', inquit, ' et consilium tuum, pontifex, laudo et animum admiror. Te sequar quocunque iusseris; etsi nihil mihi navigatione difficilius est, onus quodcunque imposueris feram'. Cardinalis portuensis, natione Hispanus atque grandaevus, cadentibus ubertim lacrymis nec singultus retinere valens 'Hominem te', inquit, 'hactenus existimavi, pontifex: nunc angelum iudico. Vicisti opinionem meam. Deus adsit tuis coeptis; ego lateri tuo semper comes adero sive aqua sive terra sit iter habendum, nec te per flammas euntem deseram quando recta in caelum vadis.' Similia fere locuti sequentes ad Spoletanum usque pontificis propositum summis in caelum laudibus extulere. (...)
Verum neque imperator neque rex Franciae neque princeps alius eo superior in Turcos poferre arma apposuit animum: solutum se voto Philippus existimabat, cuius non esset impleta conditio.
Piccolomini
Neo-Latin
The Latin Library
The Classics Page