Illustrissimo principi ex sanguine cesarum sato
domino Sigismundo Austrie etc. duci, Tirolisque
comiti, domino suo secundario Eneas Silvius
poeta regalisque secretarius salutem plurimam
dicit.
In cesaris curiam quam primum migravi, magna
me cupido incessit, tibi ut aliquid scriberem. sed
veritus sum moderni seculi morem, cui nichil
placet nisi quod est sui simillimum. omnes hodie
fere, qui scribunt, quamvis unum alloquantur,
numero utuntur plurali, tanquam multiplicando
personas plus honoris adjiciant reverentioresque
videantur. que consuetudo late in Germania patet
et apud Italos aliquandiu viguit. at postquam
Franciscus Petrarcha, omisso temporis sui
squalore, priscam cepit eloquentiam imitari
plerisque sic loqui placuit, ut castior etas locuta
est veterum, venit ex Grecia posthec Manuel
Chrysoloras, qui Constantie sepultus est, vir
plurium litterarum, cujus majores, orti Rome,
Constantinum magnum post translationem
imperii Bizantium, que nunc Constantinopolis
dicitur, secuti fuerunt. hic Italos, jam scabrosi et
obvoluti sermonis penitentes, non plus tamen
habentes luminis, quam Franciscus attulerat, ad
veram eloquentiam reduxit, ita ut similis videatur
hodie Italorum facundia illi, que Octaviani
temporibus viguit, si quis Leonardum Aretinum,
Guarinum Veronensem, Poggium Florentinum,
Aurispam Siculum, Antonium Vicentinum et alios
legeret, qui nunc vigentes apud Italos florent, in
quibus et Tuliane fluvius eloquentie et lacteus Titi
Livii Patavini rivus elucet. hi nunc eos, ad quos
scribunt, singulari compellant numero, quia tam
Grecos quam Latinos sic locutos fuisse
commemorant, sicut Socratis et Demosthenis ac
Ciceronis et Mecenatis epistole ad maximos viros
scripte testantur. nec gentiles solum, sed eos,
quos veneramur sanctos viros, imitari se dicunt,
Hieronymum, Augustinum, Ambrosium,
Gregorium, qui non solum homines sed ipsam
divinam, que omnia nutu suo regit, majestatem
adorsi sermonibus, preste (!), inquiunt, da, fac,
concede, miserere, largire, qui tamen multo
ornatius pluralitate uti novissent quam nos. sed
visum est illis recte loquendi ducibus ornatum
omnem atque leporem confundi, si, ut modo fit,
locuti fuissent. his ego quoque consentio, nec
meo nomine scribens, aliter quempiam compello
ad te tamen daturus litteras quid agam subdubito
veritus, ne tuorum hominum plus consuetudini
tribuas quam meo judicio, et arbitraris forsitan
regibus atque principibus non aliter
rescribendum esse, quam ipsi prescripserint,
quibus mos est uti pluralitate: mandamus,
inquiunt, volumus, facimus, sed hoc quod ab
humilitate traxit originem, nefas est ad jactantiam
ducere. reges nanque cum scribunt, etsi
dominatum habeant, ut quicquid eis placet, legis
vigorem habeat ea tamen moderatione utuntur,
cum scribunt, ut precipientes aliquid non se solos
videri velint fecisse, sed cum aliorum consilio. nec
te mereat, quod principes inferiores, scribentes
superioribus, pluralem numerum tanquam
superbie fomitem abjiciant, sicut ad cesarem
imperii principem misse littere manifestant. scribit
enim dux Mediolani: supplico, peto, rogo, me
vestre majestati commissum facio. nam et hoc
rationem habet aliam quam arbitrere, et quia
inferiores potestates a superioribus derivantur,
non ab re est pluralitatem deponi, cum inferior
scribit, tanquam dicat inferior ad te loquens, o
superior, aliorum vice uti non possum, quia tu
illos mihi commisisti, quos erga alios represento,
erga te minime, quia tu illos et me representas.
quod vero regibus ac magistratibus consuetudo
sit pluralitatem offerre, nichil te urgeat. nam id
est, quod stomachabar modo. quis enim idcirco
pluralitatem principibus dedat, quod ipsi ea
propter moderationem utantur. non honorare hoc
est, sed deprimere atque contempnere, tanquam
nil ipsi sine subditis queant. quibus, si vellemus
reverentiam impartiri, quod ipsi modeste faciunt,
nos honorifice fugeremus. nec enim, quia
Romanus pontifex servorum dei se servum
appellat, idcirco nos sibi scribentes eundem sibi
reddimus titulum, sed pro servo servorum
patrem dicimus patrum.
Hec fortasse nimium longo sunt repetita principio,
que me a proposito remotius abduxerunt. spero
tamen his factum esse, ut vel mecum sentias, vel
sequenti magnos auctores mihi des veniam, te
singulariter alloquenti. quod si alia ratione non
facies, tua saltem singularis benignitas et innata te
monebit humanitas.
Nunc quid sit, quod maluerim scribere,
absolvendum est. nanque eum in hanc patruelis
tui cesaris curiam veni, multa mihi de tua
prestanti virtute sunt dicta. alius benignitatem
precipuam referebat, alius mirificam honestatem
atque modestiam, alius prudentem ultra quam
etas ferret te predicabat, alius te liberalem et justi
amantissimum affirmabat, alius, quod raro inter
hujus etatis principes reperitur, te Latini sermonis
observantissimum commemorabat. quibus ex
rebus et mirari te simul et amare occepi et
tanquam monstrum putabam adolescentem
principem tot virtutibus elucescere. non tamen
statim credulus fui nec omni voci prebui fidem;
accessi alios, percunctatus sum universos, reperi
omnes uno ore loquentes. nec ista apud me satis,
adhesi lateri tuo, et inter coronas nobilium
tanquam explorator ingressus mores tuos, dum
adhuc me ignorares, sum speculatus. attendi
gestus, sermonem, vultum, nichil non perlustravi,
vidi modestum incessum, Latinum incorruptum
notavi. famam res ipsa vicit, non potui mihi non
credere, sed oculos meos et aures, tuarum
virtutum testes, admisi et earum factus sum
predicator, quarum antea fueram inquisitor. nec
me ista in assentatoris modum referre censeas.
Ante omnia enim tibi suadeo, ut omne genus
adulatorum quasi pestem teterrimam fugias, ut
nullos homines magis detesteris, quam eos, qui
tibi blandiuntur, qui te coram laudant, qui omnia
que facis probant, qui ubi negas negant, et ubi
affirmas. affirmant. ajunt, ajo apud Terentium
inquit Gnato et Juvenalis, si dixerit estuo sudat.
nam hoc est genus hominum pessimum, quod
principes maxime dejicit et precipitat, timendum
non solum adolescentie sed etiam senectuti.
Cur tamen te palam commendaverim, non tacebo.
elucent sane in te, quas commendavi, virtutes,
sed illas non retuli, ut glorieris, non ut te jactes,
superbia vel infleris. solum hec scribo, ut
custodias tantum bonum, ut serves et amplifices
hunc thesaurum, ut sic te habeas, quod virtutes
tue cum etate crescant et fias in dies virtuosior ne
in vitium aliquorum incidas, qui boni fuerunt
juvenes et pessimi senes, et ut est in proverbio:
bonus pullus, mala gallina. ego enim cupio, ut ex
bono adolescente fias vir optimus. quod eo tibi
facilius erit, quo melius es nutritus. et sane debes
ante omnia genitori tuo, clarissimo principi, grates
referre, qui tuum animum excolendum putavit,
qui te sub disciplina tenuit et preceptores tradidit
eruditos. hec enim amplissima est supellex et
hereditas quam principatus melior. opes enim et
potentatus et hujus honores seculi bona fortune
sunt, fluxa, mutabilia, caduca, que ut fortuna vult
huc atque illuc feruntur. illa enim mortale genus
quasi in ludo habet, et hunc deprimit hominem,
hunc exaltat. nec ei magnum est ex figulo regem
et rursus ex rege figulum facere. hinc Juvenalis
versus: si fortuna volet fies de rhetore consul, si
volet hec eadem, fies de consule rhetor.
Magnus Alexander subacta India ut quantum
posset ostenderet, ortulanum quendam ad regni
fastigium erexit. Diocletianus vero, cum orbis
haberet imperium, deposita purpura et fascibus,
rigandis ortorum oleribus et plantandis arboribus
operam prebuit. at animi bona, que sunt
continentia, castitas, fortitudo, justitia, moderatio,
intellectus, ingenium, memoria, stabili quodam
nexu adherent homini nec aufferri a nobis nisi
cum vita possunt. hec vere nostra sunt bona, hec
dum luce inter mortales fruimur, vitam prestant
suaviorem, postquam migramus ex hoc seculo,
spem dant felicitatis eterne. cum ergo has dotes
natura tibi concesserit, et parentis cura in te illas
auxerit, monitum te esse volo, ut serves bonum,
quod est in te. ad quam rem maxime necessarium
censeo litterarum studium quo jam initiatus
existis. quia tamen jam illas videris quasi aliquid
jugum abjecisse, non erit ab re, si te ad eas coner
reducere. non enim, ut aliqui arbitrantur, idcirco
principes discunt litteras, ut Latinum scientes
participare cum alienigenis queant. nam etsi hoc
frugi est, alia tamen nobilior ratio est. quoniam
enim omnis bene vivendi norma litterarum studio
continetur, ideo illas expedit novas. nec sat est
imbibisse principia nisi et ultra progresaus fiat.
seculi tamen principes nostri plerumque illas ad
philosophos relegant aut juris interpretes,
tanquam principes non deceat bene vivere.
Oro igitur te, ne his auscultes, quoniam nemo in
clarum virum aut famosum principem potest
evadere, nisi cum nature dotibus adjunctam
habeat doctrinam. omnes sane, qui superioribus
seculis claruerunt, principes studiosi litterarum
fuerunt. Philippus Macedo Alexandro nato
gavisus est, quod eo tempore filium habuisset,
quo florebat Aristotiles. nec Alexander hac, qua
tu nunc es, etate litteras a se relegavit, sed
profectus in Asiam Aristotelem et Calistenem
magistros secum duxit, nec audire philosophiam
inter armorum strepitus ac tumultus cessavit. felix
nimirum, si vitio vinolentie caruisset. Alcibiades et
Themistocles, qui apud Grecos illustres habentur,
studiosi fuerunt philosophie. Epaminundas
Thebanus, qui Grecie princeps est habitus, non
minorem litteris quam armis operam tribuit.
transeo ad Romanos. quid limatius, quid
eloquentius scribi potest quam ea commentaria,
que Julius Cesar de se condidit? is enim, cum in
Gallia bellum gereret, diem armis, noctem litteris
dabat. heres ejus Augustus et orationem solutam
et carmen optime dictavit extantque adhuc ejus
elegantissimi versus in Eneidos laudem. quid
Fabios, Cornelios aut Catones referam? quid de
Pompejo dicam, qui tam affectus litteris fuit, ut
egrotantem Possidonium philosophum, quamvis
consul ipse foret, non omiserit in Rhodo visitare.
Cato, cum esset Latina plenus doctrina, litteras
Grecas diu contempsit, postea propositi penitens,
quod juvenis sprevit, senex concupivit nec
dubitavit, senium suum litteris peregrinis imbuere
et ad Grecam volubilitatem os contorquere. recte
hi quidem, qui etsi principatum haberent
dominarenturque populis, servire tamen litteris
voluerunt. sed norant illi Platonis vocem, que
dicta divinitus cum a Cicerone tum a Boetio
refertur. beatas scilicet fore res publicas, si
rectores earum studere sapientie contigisset, que
sapientia haud dubium ex philosophie fontibus
hauritur. tu tamen fortasse fabulosa reris, que de
antiquis sunt scripta, qui et in otio negotium et in
negotio otium diligenter referuntur curasse. sed
hanc opinionem possunt tibi aufferre nonnulli
viventes, qui etsi rei publice presint, et munera
regant arduissima, disciplinas tamen non
negligunt. Leonellus, marchio Extensis tam
eleganter scribit, ut nichil inter ejus et Ciceronis
litteras putes distare. sororia de marchione
Salutiarum dicuntur. marchionis Mantue filii et
arma tractant et litteras colunt. Alfonsus,
Aragonum rex, cui et Sicilia paret et illa Italie para
obedit, que olim magna Grecia dicebatur, qui
totiens victus tandem vicit et adversam fortunam
in favorem sui convertit, nunquam in castris est
sine libris. quocunque it et bibliotheca sequitur.
sive in tectis est sive in tentoriia manet, singulis
diebus aut legit aliquid aut audit.
Egredior Italiam et penitus toto divisos orbe
Britanos petam; ibi dux est Clocestrie, qui
regnum, quod modo Anglicum dicimus, pluribus
annis gubernavit. huic tanta litterarum est cura, ut
ex Italia magistros asciverit, poetarum et
oratorum interpretes. videsne, quia et hoc
seculum principes litteratos admittit? inter hos et
tu poteris nuerari, si quod cepisti studium, fueris
prosecutus. nec enim ideo litteratum te dicam,
quod Latine pronunties. nam etsi hoc pulcrum
est, corvis tamen et picis datur. victo Antonio cum
rediret Octavianus, Latinum corvus edoctus,
salve, inquit, auguste cesar imperator. hinc
Persianum illud: quis expedivit psitaco suum
chere picasque docuit nostra verba conari et addit
causam, magister artis ingeniique largitor venter.
Quid tamen tibi videtur, cum venit Hungarus aut
Italus aut Gallicus Latineque fatur, cum tu
adolescens illos intelligas, alii senes tanquam
surdi audiant. pulcrius tamen erit et tunc te
litteratum vocitabo, cum oratores intelliges, cum
philosophos nosces, cum poetas tuapte
percurres. hoc tibi fortasse grande videtur et
arduum nimis. haud sic est. nolo te noctes
diesque libros volvere sed unam dumtaxat
cujusque diei horam exposco, quam litteris
prebeas.
Illud autem cure tibi esse volo, ut doctus sit,
quem audias, et prudens, quem sumas
magistrum, nec te vana titulorum ambitio fallat.
non enim propterea doctior est aliquis, quod
magisterii nomen aut Parisius est aut Athenis
sortitus. ille autem peritus est, qui naturali
preditus ingenio vigili cura perscrutatus est
magistros artium auctores, qui cum multa viderit
atque legerit librorum volumina, tum memorie
plurima commendaverit, qui non solum divinis
litteris sed etiam secularibus sit imbutus. ex his
unum apud te vellem degere, quocum pro tuo
loquereris arbitrio, qui tempus docendi non ex se
sumeret, sed tua ex voluntate, qui cum velis legat,
cum nolis taceat. sed tuum erit, quot diebus velle
aliquid. nanque postquam biennio hunc modum
servaveris, nimirum plus te lucri ex lectione
corrasisse putabis, quam si provinciam aliquam
vis adeptus. ego quidem laudo edes tuas
militibus plenas esse. hi enim sunt, qui tutantur
patriam et decorum est armorum gloria principem
eminere. sed nullum apud te fore virum doctum
nec laudo nec probo. sicut enim milites pascis ita
et doctrinarum institutores nutrire posses, qui te
justi et injusti differentias et limites edocerent
virumque redderent ex omni parte perfectum.
non decet te illos sequi, qui, ut sumptus minuant,
doctores excludunt, leones tamen pascunt, sicut
est illud Juvenalis: e non habet infelix Numitor,
quod mittat amico, Quintille quod donet, habet,
nec defuit illi, unde emeret multa pascendum
carne leonem jam domitum. et ironice subjungit:
constat leviore belua sumptu nimirum et capiunt
plus intestina poete.
Sume igitur tibi grandis doctrine virum nec parcas
expensis, ubi ingens redundat emolimentum.
queris fortasse quod emolimentum? edicam
paucis, ne litterarum utilitatem contempnas.
postquam enim viriles attigeris annos, hoc tibi
honoris et commodi erit, ut te in consilio loquente
ceteri sileant, cum tu unus plus omnibus sapias.
nemo te decipere poterit, nemo dicere audebit
hoc equum et hoc iniquum, nisi verum id esse
manifeste cognoverit. si quis presumpserit
inhonesti aliquid suadere, presto eris rationibus
confutare. si affari volueris populum, quo pacto
loquendum sit, littere te instituent; si aut laudare
aliquem aut vituperare volueris, et Quintilianus et
Cicero te docebit; si bellum suscipiendum erit et
armis opera danda, Vegetius modum ostendet et
Livius et Quintus Curtius et Justinus et Lucius
Florus et Suetonius et Salustius Crispus et
historicorum cuneus, in quibus et Alexandri
magni fortitudinem et Anibalis caliditatem et Fabii
versutias et Scipionis prudentiam et Julii Cesaris
disciplinam militarem et Sertorii ac Marcelli
audaciam et Jugurte sagacitatem et omnium, qui
res bellicaas gesserunt, artes invenies. nunquam
tam multa expereundo videbis quam multa
legendo perdisces. si quomodo rem publicam
gubernes scire volueris, legendi erunt tibi
politicorum libri, quos Aristotiles composuit et
Leonardus Aretinus Latinos fecit. veterem autem
translationem tibi nequaquam assumes, quia et
eloquentiam vitiat et intellectum nimis vexat. ad
regendam familiam et teipsum utilis erit
economica ethicaque Aristotelis, tum de officiis
Cicero et epistole Senece omnesque libri ipsius.
quomodo regenda sit uxor scripsit Franciscus
Barbarus Venetus, quomodo liberi educandi
Plutarchus. quomodo te cum amicis habere
debeas et quomodo in senectute Arpinas Cicero.
idem quoque de mortis contemptu aliarumque
passionum scripsit in Tusculanis. morales virtutes
quomodo amplectende sint, et hi, quos modo
retuli, auctores et post eos Macrobius facunde
tradiderunt. vis agriculturam cognoscere,
Virgilius Georgicorum te admonebit; vis orbis
situm mentis oculis perlustrare et diversarum
provinciarum vitas ac mores intueri, et quid
queque regio ferat et quid queque recuset, assit
Plinius de naturali historia, assit
Ptolomeus,Solinus, Isidorus Hispalensis; vis celi
sidera et planetarum cursus et grandinis et
pluviarum et fulminis causas scire, ad Aristotelem
redito, Senecam, Vergilium; vis regum mores et
fastidia principantium perscrutari, secundum
Senecam in tragediis legito; vis plebeos homines
et milites gloriosos et lenonum insidias et
servorum deceptiones, ut evitare illas possis,
intelligere, Plautum tibi et Terentium assumito;
vis quomodo fulminanda sint vitia edoceri,
Oratius, Juvenalis et Persius in promptu sint; vis
pastorum consuetudinem cernere Bucolicon
Virgilianum habeto; vis fabulas gentium et fastos
et tristium miserias et amantium epistolas et
amoris remedia nosse, Naso te versibus erudiet.
nec Statius Thebaidos vel Achileidos inutilis erit,
sententiis gravibus ubique refertus. post hec
vero, ut fias perfectior, et cum de religione
cogites, tum de salute anime Jeronimi libros
evolves, Augustini, Ambrosii, Gregorii, Lactantii,
Cypriani, Leonis. scripturam sacram semper domi
habebis et nunc vetus nunc novum intueberis
testamentum. hec que nunc scribo, si quis extra
Italiam doctus legeret, me maxime argueret, quod
inter auctores legendos non numeraverim
Thoman Aquinatem aut Alexandrum de Ales vel
magnum Albertum vel Petrum Blesensem et
Nicolaum de Lira et Alanum et hanc novorum
turbam. sed tu cave, ne istos audias. nam etsi
docti sunt docere tamen alios nequeunt. ego tibi
id suadeo, quod per me rectum puto nec
sompnio, sed viros totius Italie peritissimos in
hanc sententiam habeo concurrentes. crede mihi,
nichil discendum est, quod dediscere oporteat,
sed illis in auctoribus te exerce, qui sunt
probatiores. suscipere nanque semper optima
debemus ad imitandum. tu ergo hos sequeris, hos
audies hosque leges, quos tibi prenominavi, si vis
et multarum rerum scius et princeps toto in orbe
singularis et mirandus haberi. interveniendum
tamen non suadeo, ut conjunctus hominum
fugias. nec te solitarium esse volo, nisi cum
meditari aliquid volueris et in secessum mentis
progredi ad aliquod tempus. imo suadeo, ut sis
affabilis, ut communis omnibus, ut te videndum
prebeas, ut nunc hos nunc illos alloquaris, ut
consilia ingrediaris, ut conciones adeas, ut populo
te exhibeas et per te loquaris. scio nanque frugi
esse, que homines litteris didicerint, experimento
comprobari. nec ego hos homines laudo, qui sic
se litteris dedunt, ut res ceteras parvi faciant,
qualem fuisse Democritu Diogenemque constat,
qui sibi dumtaxat vixerunt. illi sunt omni laude et
preconio digni, qui et rei publice servierunt et
litterarum studia non omiserunt, ut et Platonem et
Aristotelem et Demosthenem et Julium et
Ciceronem et Plinium et Mecenatem et
Augustum. hi nanque, quod ex litteris hauserant,
in administranda re publica exercebant. idem et tu
facies, si vir et princeps optimus esse volueris:
litteris suum tempus et suum rei publice dabis.
nunc judicium facies, nunc tenebis consilium,
nunc arma tractabis, nunc rem familiarem
conspicies et in his omnibus, quid littere valeant,
experieris et otii utilitatem cum negotii commodo
conjungens miram omnibus de te spem facies et
vel soliis vel cum paucis orbe toto mirandus
habeberis princeps. nec tam splendor forme tue,
qui est egregius, nec vestes auree aut ornatus
crinium et equorum pompa tantum te honestabit
quantum ipsarum decor litterarum et virtutum
fama, quarum facies, si videri posset, ut
Aristoteles inquit, pulcrior est quam Lucifer aut
Hesperus. ad hec autem sicuti mihi videtur, jam
tuapte incensus es. cum enim subditi tui nuper ex
Athesi venientes majestati regie supplicaverunt,
ut te ad regendam provinciam mitteret, non sum,
dixti, adhuc adeo maturus, ut gubernare patriam
possim. digna vox, que tuo progreditur ex ore et
quam omnis laudatura sit etas. convenit enim,
quid ferre recusent et quid valeant humeri,
quemlibet meditari, cum aliquid est gerendum,
quia cui lecta potenter erit res hic demum recte se
habebit. nam quod Bias ait: magistratus virum
ostendit, nos rectissime de principatu dicemus, in
quo, qui moderationem servat, diis est quam
hominibus similior. nec enim arduum est in
paupertate servare continentiam, sed ut Martialis
ait, difficile est opibus non tradere mores. magna
peccandi facultas sequitur principatum, adest
irritamen gule, copia vini et quesitorum undique
ciborum et laute gloria mense ut verbis utamur
Lucani. sunt mulieres formose, que tum oculis,
tum verbis, tum osculis, tum amplexibus
adolescentulorum mentes et oculos fascinant.
assunt corruptores, adulatores, joculatores,
histriones, qui arcem adolescentie undique
nituntur expugnare. ille avaritie cultor venalem
justitiam facit. suscipe, inquit, hoc et
commendatum habe. qui dat perliberalis est
homoet habet multum, quod det. alius ad iram
provocat; in te, inquit, peccavit Sempronius,
suscipe gladium, vindica scelus. tune princeps
injuriam feres, quam nec privatus impunitam
relinqueret? mulier, alius inquit, formosa te amat
et amore tuo moritur. cur non compateris et
misereris adolescentule et gaudes cum ea? eamus
venatum, ait vir robustus. quid torpes? cervorum
greges et aprorum clausi sunt, spectaculum tibi
pulcrum prebebo. veni, mitte hos senes res
publicas tueri, tu letus esto, dum tempus fert. at
hi, quibus in palato vivendi est causa, quid stas
inquiunt, princeps? jam epule allate sunt et
frigescunt, veni dum accipenser calidus est et
antequam fumare lepus desinat. squilla est
optima et aper et boletus in mensa. quid stas et
voluptatis tantum amittis? multi vitia suadent,
pauci virtutes. quid faciet adolescens, cujus etas
parumper ac roboris habet, et cujus animus a
natura proclivis est in libidinem? vix grandevi
homines resistere tot blanditiis poterunt, ne dicam
adoledcentes. sed ajunt aliqui: consilium habebit
princeps, majores natu astabunt, quid sit
agendum. primo res patrie censebunt. scitum est,
sed omnes, qui principem coronant, facere illum
sibi amicum student, et non que sunt apta, sed
que jocunda putant in consilio dicunt et nititur
perac quisque ut carior sit, nec est, qui libera
proferat animi verba et quamvis pura bene
consulet, liberum eat adolescenti, quos vult sequi.
et quia inexpertus est parumque pensi habet, non
quod expedit sed quod libet plerunque
amplectitur. et quippe quemadmodum mea fert
opinio, aut maturum esse principem oportet et
suo consilio fretum, aut adeo rudem, ut in
modum trunchi nichil per ac disponat, sed quod
major pars suadet executioni mandetur. nam qui
aliquid scit, minus tamen quam satis est,
periculosus est rei publice et imperia sepe
subvertit, cum non ad rationem sed ad libidinem
regat. hinc est, quod in libris regum puellum octo
annorum bene rexisse reperimus, sive is septem
annorum fuit Ioas filius Ochoczie; non enim is
rexit, sed ejus satrape regnum administrarunt.
Est autem principatus irritamentum quoddam
vitiorum et admodum pauci reperiuntur, qui non
aberrent, cum frenis omnibus sunt soluti. a Saul
usque ad Sedechiam novem et triginta reges in
Juda et Israhel fuerunt, inter quos solum octoboni
connumerantur, reliqui vero ignari, imperiti,
indocti, impotentes, avari, superbi, iracundi,
crudeles, libidinosi, adulatorum et stultitie servi,
qui ambitione nescio qua efferata tanquam ad
pestem mortalium nati idolia servientes bellis
semper indulserunt, pacis atque otii hostes
fuerunt. et hi tamen in populo dei regnabant, et
horum plerique per servos domini prophetas
fuerunt uncti. nec Salomon, quamvis scientiam et
sapientiam a deo fuisset assecutus, perseverare
potuit, sed adamavit mulieres alienigenas et his
copulatus est ardentissimo amore. fueruntque ei
uxores quasi regine septingente et concubine
trecente et averterunt mulieres cor ejus, ut
sequeretur deos alienos. nec David, quamvis
esset electus a deo, vitiis caruit, siquidem et
homicidium simul et adulterium perpetravit,
quod non fecisset, dum pastor erat, sed cum
licentia regni provocavit. quid alius faciat, cui
minus sit roboris? quid juvenis, quid adolescens?
an est aliquis, qui annis teneris dominium censeat
committendum, cum sepe robustior etas sub illo
deficiat? prudenter tu quidem, qui patrueli et
sanguini tuo potius quam aliis credidisti nec
dominatum prius suscipere quam peritiam
voluisti. alius fortasse aliter fecisset, qui, opinione
inflatus aui, quid ad me, dixisset, obedientia ista?
ego jam liber esse volo, jam scio bonum et malum,
quid melius est quam imperare? dicam illi, fac, et
faciet; jam ut evolem tempus est. sic Dedali filius,
ut est in fabulis. nanque cum pater alarum
remigium sibi et filio cera et pice coaptasset, ut
laberinti carcerem fugeret, liquidum petiit aerem
et, sequere me, inquit, Icare, nec a me quoquam
recedas. paruit ille tam diu, quoad timor artis
mansit ignote. ubi vero jam se volandi scium
putavit, nec se amplius rectore credidit indigere,
jussum patris egressus percussis amplius alis
vagari cepit, et modo huc modo illuc discurrens
ac continuo altius evolans, regionem igniferam
attigit, ubi dissolutis alarum compagibus et omni
penna solis ardore peruata ruinam fecit et nudus
in mari cecidit, quod adhuc ex ejus nomine
vocatur Icarium.
Prosequar iterum fabulas. Phaeton, filius Phebi,
patrem rogavit, sibi ut, quam peteret, rem
concederet. juravit per Stigem pater nichil se
negaturum. filius currum solis sibi regendum
committi postulavit. penituit Phebum proissi,
scientem tanti regiminis impotentem natum. sed
quia jurarat, negare non potuit, quamvis Cicero in
officiis hoc juramentum potius rescindendum
putasset. ascendit currum Phaetom
gloriabundusque lora recepit, tumque et se
regem et deo similem arbitratus est: ubi vero ad
medium celi est ventum, cum solis equos inhibere
non posset illique vagarentur et mundum omnem
ignibus confragrarent, Jovis fulmine ictus est et in
Heridanum precipitatus.
Hisce figmentis admonent quemlibet poete, ut,
antequam presit et dominetur, vires suas rigide
metiatur, ne sub pondere ruat, quoniam onus est
non voluptas aliis imperare, si modo id volumus
cum ratione efficere et in eum finem regere,
propter quem reges sunt instituti. leges Romane,
que ab Atheniensibus et Spartanis, quas
tradiderunt Ligurgus et Solon, sunt orte, pueros
usque in annum quartum decimum sub tutela
esse voluerunt, post hanc etatem ad annum 24.
curatores adolescentibus dabant. nam ante hoc
evum infirmam censebant etatem. eam ob causam,
cum duo Scipiones a Carthaginiensibus in
Hispania fuissent occisi et Anibal Italiam armis
premeret, iturum se cum exercitu in Hispaniam,
patrem et patruum ulturum, Scipio Africanus
major repromittens diu per senatum rejectus est,
quod quartum et vigesimum dumtaxat annum
esset natus. tandem cum esset alius nemo, qui se
diceret provecturum, provinciam necessitate
magis quam voluntate senatus obtinuit.
Carthaginenses, eorum imperatore defuncto
Amilcare, imperium filio, qui juvenis erat,
committere recusarunt. nec Anibal prius dux
Penorum creatus est, quam anno esset occisus,
qui patri successerat. rex Numidie Massinissa
filios suos moriens, quia juvenes erant, Romano
populo et presertim Cornelie familie
commendavit. quid tibi gentilium gesta
connumero? prohibent sacri canones ante
vigesimum quartum annum fieri quemquam
presbiterum aut pontificem ante trigesimum.
referamus aliquid ex veteri testamento, nam et ibi
quoque consilia juvenum ad regimen patrie
immatura videntur. mortuo Salomone, qui super
duodecim tribus regnabat, venit filius ejus
Roboan in Sichen, ubi congregatus erat omnis
Israhel ad constituendum eum regem. et dixit
multitudo, pater tuus durissimum jugum
imposuit nobis, tu itaque nunc minue paululum
de imperio patris tui et de jugo durissimo et
serviemus tibi. qui ait, ite ad tertium diem t
revertimini ad me. cumque abiisset populus, iniit
consilium rex cum senioribus, qui responderunt:
si obedieris hodie populo huic et petitioni eorum
cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia,
erunt tibi servi cunctis diebus. at ille reliquit
consilium senum et adhibuit adolescentes, qui
nutriti fuerunt cum eo, qui dixerunt ei: sic
loqueris populo huic: minimus digitus meus
grossior est dorso patris mei et nunc pater meus
posuit super vos jugum, ego autem addam super
jugum vestrum; pater mens cecidit vos flagellis,
ego autem cedam vos scorpionibus. fecitque sic et
irritato populo recesserunt ab eo decem tribus,
qui constituerunt sibi regem Jeroboham, filium
Nabath. scissus est Israhel in perpetuum, quia
inexpertus rex consilia juvenum recepit. melius
fuerat illum infantem fuisse, nam tunc senibus
auscultatum fuisset. Ochozias, filius Joran, duos
et viginti natus annos regimen accepit in Israhel et
afflixit populum domini et fecit, quod malum erat
coram deo. nec aliter se habuit Achas, filius
Joatan, qui viginti annorum erat cum regnare
cepit in Juda. nemo pejor quam Manases inter
reges fuit, qui 12. etatis anno suscepit imperium.
similis ei filius Amon fuit, qui regnum 22. etatis
anno inchoavit et a servis suis propter scelera,
quibus implicitus erat, occisus fuit. quid Joacham
referam et duos Joachim, patrem et filium, aut
Sedechiam nominem, qui perdita Jerosolima
captus a Chaldeis prius ante se natos suos occidi
vidit, postea privatus est oculis. hi omnes infra 3.
et 20. annum regnare ceperunt et quoniam
inexperti erant, malum coram deo gerentes, et se
et suos populos pessundarunt.
Quorum stultitie contraria est adolescentia tua,
que licet quantum in hac etate potest esse
prudentie sortita sit spemque maximam de sua
sapientia prebeat, non tamen prius ad regendam
provinciam mitti voluit, quam et robur etatis et
rerum assequeretur experientiam. sciebas nanque
tuapte ingenio, quoniam non recturus sed
regendus ires, quod sub patruele tuo, cesare
nostro sapientissimo, potius quam sub aliis
tolerare voluisti, ut interim, dum etas crescit,
regiam majestatem secutus intersis consiliis,
judicia noscas, res arduas videas, viros sapientes
audias dietimque fias rerum experientia doctior.
at cum his servandum est, quod supra dixi, ut
temporis aliquod spatium concedas litteris, que
reliquas virtutes tuas condiant et illustrent,
quibus si fueris, ut te spero futurum, rite
imbutus, cum ad regendm venies non par aliis,
sed omnium principum eris speculum teque vicini
omnes suarum litium moderatorem et arbitrum
facient. et quemadmodum ad visendam
sapientiam Salomonis regina Saba et alii orientales
concurrerunt, sic te totus occidens venerabitur et
septentrio et ad famam tue prudentie infiniti
visuri te venient. eris enim quasi Josias, alius filius
Amon, populum tuum recte gubernans nec ad
dexteram neque ad sinistram declinans.
Age igitur, princeps optime et adolescens
clarissime, dum tempus habes, incumbes litteris,
edisce scientiam et studio te prebe. nec sit tibi
cure, si res alique in Athesi sunt innovate. illas
enim patruelis tuus componet et pro sua eximia
tum sapientia tum bonitate pacabit, teque, cum
tempus aderit, et dominio et virtutibus auctum
remittet in patriam. interea regimen recte illi
commisaum est, quia indiget Athesis regio favore
propter finitimos plures, qui tuis inhiant terris et
apertis faucibus expectant, quomodo tuum
possint patrimonium devorare nec aliud verentur
quam nomen regium imperialemque dignitatem.
et licet nonnulli aliqua in presentiarum temptent,
melius tamen regio quam ducali nomine
compescentur, qui, si tu regeres, adolescentiam
contempnentes tuam, acerbius affligerent terram.
Sed mitto hec, quia tute scisti, quid esset
agendum, et te regi commendasti. meum est, te
hortari, ut litterarum quanta sit utilitas
quantusque fructus noscens, nonnichil horarum
studio tribuas, quod jam satis tibi arbitror
persuasum non eloquentia mea, que nulla est,
sed bonitate tua, qui ab ipsa natura innatum
habere videris amorem scientie. sed facio jam
finem, quia rumor, vociferatio et strepitus, in quo
sum, non fert, ut plura dicam. vivo enim inter
clamores, qui rumperent sompnum Druso
vitulisque marinis. unicum est toti cancellarie
receptaculum, complures sumus unis in edibus
commessantes et conbibentes nec formice tam
presse in suis antris quam nos in auleola
degimus. apes distincte cellulis in alvearibus
delitescunt, nos uno in conclavi velut oves in
septis alter alterum premimus, nec spuere
quisquam potest, nisi alterius commaculet vestem
tantumque inter nos servamus silentium, ut picas
in nemoribus vel cornices aut in paludibus ranas
audire te censeas. miror mei, qui tantum
exprimere tibi potuerim. sed hoc forsitan nimis est
tibi, qui jam litteras quasi jugum aliquod abjecisti
et nunc magis vocandus es a studia quam
trahendus. illud mihi molestum est, quod ad te
scribens inter vexationes plurimas perpolire non
potui, quod te legere speravi. at tu veniam dabis
et loco et ingeniolo meo, quod tam hebes est, ut
nedum in tumultu sed vix in quiete ornare queat,
quod scribit.
Vale jam tandem et me quantum cesar permittit
tuum habeto. ex Gretz, nonis decembris anno
1443.
Piccolomini
Neo-Latin
The Latin Library
The Classics Page