PHAEDRI AVGVSTI LIBERTI FABVLARVM AESOPIARVM LIBER TERTIVS

Prologus

Phaedri libellos legere si desideras,
uaces oportet, Eutyche, a negotiis,
ut liber animus sentiat uim carminis.
"Verum" inquis "tanti non est ingenium tuum,
momentum ut horae pereat officiis meis."
Non ergo causa est manibus id tangi tuis,
quod occupatis auribus non conuenit.
Fortasse dices: "Aliquae uenient feriae,
quae me soluto pectore ad studium uocent."
Legesne, quaeso, potius uiles nenias,
impendas curam quam rei domesticae,
reddas amicis tempora, uxori uaces,
animum relaxes, otium des corpori,
ut adsuetam fortius praestes uicem?
Mutandum tibi propositum est et uitae genus,
intrare si Musarum limen cogitas.
Ego, quem Pierio mater enixa est iugo,
in quo Tonanti sancta Mnemosyne Ioui,
fecunda nouies, artium peperit chorum,
quamuis in ipsa paene natus sim schola,
curamque habendi penitus corde eraserim,
nec Pallade hanc inuita in uitam incubuerim,
fastidiose tamen in coetum recipior.
Quid credis illi accidere qui magnas opes
exaggerare quaerit omni uigilia,
docto labori dulce praeponens lucrum?
Sed iam, "quodcumque fuerit," ut dixit Sinon
ad regem cum Dardaniae perductus foret,
librum exarabo tertium Aesopi stilo,
honori et meritis dedicans illum tuis.
Quem si leges, laetabor; sin autem minus,
habebunt certe quo se oblectent posteri.
Nunc, fabularum cur sit inuentum genus,
breui docebo. Seruitus obnoxia,
quia quae uolebat non audebat dicere,
affectus proprios in fabellas transtulit,
calumniamque fictis elusit iocis.
Ego illius pro semita feci uiam,
et cogitaui plura quam reliquerat,
in calamitatem deligens quaedam meam.
quodsi accusator alius Seiano foret,
si testis alius, iudex alius denique,
dignum faterer esse me tantis malis,
nec his dolorem delenirem remediis.
Suspicione si quis errabit sua,
et, rapiens ad se quod erit commune omnium,
stulte nudabit animi conscientiam,
huic excusatum me uelim nihilo minus.
Neque enim notare singulos mens est mihi,
uerum ipsam uitam et mores hominum ostendere.
rem me professum dicet fors aliquis grauem.
Si Phryx Aesopus potuit, si Anacharsis Scythes
aeternam famam condere ingenio suo,
ego litteratae qui sum proprior Graeciae,
cur somno inerti deseram patriae decus,
Threissa cum gens numeret auctores deos,
Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo,
qui saxa cantu mouit et domuit feras
Hebrique tenuit impetus dulci mora?
Ergo hinc abesto, Liuor, ne frustra gemas,
quom iam mihi sollemnis dabitur gloria.
Induxi te ad legendum? Sincerum mihi
candore noto reddas iudicium peto.

I. Anus ad Amphoram

Anus iacere uidit epotam amphoram,
adhuc Falerna faece e testa nobili
odorem quae iucundum late spargeret.
Hunc postquam totis auida traxit naribus:
"O suauis anima, quale in te dicam bonum
antehac fuisse, tales cum sint reliquiae!"
Hoc quo pertineat dicet qui me nouerit.

II. Panthera et Pastores

Solet a despectis par referri gratia.
Panthera inprudens olim in foueam decidit.
Videre agrestes; alii fustes congerunt,
alii onerant saxis; quidam contra miseriti
periturae quippe, quamuis nemo laederet,
misere panem ut sustineret spiritum.
Nox insecuta est; abeunt securi domum,
quasi inuenturi mortuam postridie.
At illa, uires ut refecit languidas,
ueloci saltu fouea sese liberat
et in cubile concito properat gradu.
Paucis diebus interpositis prouolat,
pecus trucidat, ipsos pastores necat,
et cuncta uastans saeuit irato impetu.
Tum sibi timentes qui ferae pepercerant
damnum haut recusant, tantum pro uita rogant.
At illa: "Memini quis me saxo petierit,
quis panem dederit; uos timere absistite;
illis reuertor hostis qui me laeserunt."

III. Aesopus et Rusticus

Vsu peritus hariolo ueracior
uulgo perhibetur; causa sed non dicitur,
notescet quae nunc primum fabella mea.
Habenti cuidam pecora perpererunt oues
agnos humano capite. Monstro territus
ad consulendos currit maerens hariolos.
Hic pertinere ad domini respondet caput,
et auertendum uictima periculum.
Ille autem adfirmat coniugem esse adulteram
et insitiuos significari liberos,
sed expiari posse maiore hostia.
Quid multa? Variis dissident sententiis,
hominisque curam cura maiore adgrauant.
Aesopus ibi stans, naris emunctae senex,
natura numquam uerba cui potuit dare,
"Si procurare uis ostentum, rustice,
uxores" inquit "da tuis pastoribus."

IV. Lanius et Simius

Pendere ad lanium quidam uidit simium
inter relicuas merces atque opsonia;
quaesiuit quidnam saperet. Tum lanius iocans
"Quale" inquit "caput est, talis praestatur sapor."
Ridicule magis hoc dictum quam uere aestimo;
quando et formosos saepe inueni pessimos,
et turpi facie multos cognoui optimos.

V. Aesopus et Petulans

Successus ad perniciem multos deuocat.
Aesopo quidam petulans lapidem impegerat.
"Tanto" inquit "melior!" Assem deinde illi dedit
sic prosecutus: "Plus non habeo mehercule,
sed unde accipere possis monstrabo tibi.
Venit ecce diues et potens; huic similiter
impinge lapidem, et dignum accipies praemium."
Persuasus ille fecit quod monitus fuit,
sed spes fefellit impudentem audaciam;
comprensus namque poenas persoluit cruce.

VI. Musca et Mula

Musca in temone sedit et mulam increpans
"Quam tarda es" inquit "non uis citius progredi?
Vide ne dolone collum conpungam tibi."
Respondit illa: "Verbis non moueor tuis;
sed istum timeo sella qui prima sedens
cursum flagello temperat lento meum,
et ora frenis continet spumantibus.
quapropter aufer friuolam insolentiam;
nam et ubi tricandum et ubi sit currendum scio."
Hac derideri fabula merito potest
qui sine uirtute uanas exercet minas.

VII. Lupus ad Canem

Quam dulcis sit libertas breuiter proloquar.
Cani perpasto macie confectus lupus
forte occurrit; dein, salutati inuicem
ut restiterunt," Vnde sic, quaeso, nites?
Aut quo cibo fecisti tantum corporis?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame."
Canis simpliciter: "Eadem est condicio tibi,
praestare domino si par officium potes."
"Quod?" inquit ille. "Custos ut sis liminis,
a furibus tuearis et noctu domum.
Adfertur ultro panis; de mensa sua
dat ossa dominus; frusta iactat familia,
et quod fastidit quisque pulmentarium.
Sic sine labore uenter impletur meus."
"Ego uero sum paratus: nunc patior niues
imbresque in siluis asperam uitam trahens.
Quanto est facilius mihi sub tecto uiuere,
et otiosum largo satiari cibo!"
"Veni ergo mecum." Dum procedunt, aspicit
lupus a catena collum detritum cani.
"Vnde hoc, amice?" "Nil est." "Dic, sodes, tamen."
"Quia uideor acer, alligant me interdiu,
luce ut quiescam, et uigilem nox cum uenerit:
crepusculo solutus qua uisum est uagor."
"Age, abire si quo est animus, est licentia?"
"Non plane est" inquit. "Fruere quae laudas, canis;
regnare nolo, liber ut non sim mihi."

VIII. Soror ad Fratrem

Praecepto monitus saepe te considera.
Habebat quidam filiam turpissimam,
idemque insignem pulchra facie filium.
Hi speculum, in cathedra matris ut positum fuit,
pueriliter ludentes forte inspexerunt.
Hic se formosum iactat; illa irascitur
nec gloriantis sustinet fratris iocos,
accipiens (quid enim?) cuncta in contumeliam.
Ergo ad patrem decurrit laesura inuicem,
magnaque inuidia criminatur filium,
uir natus quod rem feminarum tetigerit.
Amplexus ille utrumque et carpens oscula
dulcemque in ambos caritatem partiens,
"Cotidie" inquit "speculo uos uti uolo,
tu formam ne corrumpas nequitiae malis,
tu faciem ut istam moribus uincas bonis."

IX. Socrates ad Amicos

Vulgare amici nomen sed rara est fides.
Cum paruas aedes sibi fundasset Socrates
(cuius non fugio mortem si famam adsequar,
et cedo inuidiae dummodo absoluar cinis),
ex populo sic nescioquis, ut fieri solet:
"Quaeso, tam angustam talis uir ponis domum?"
"Vtinam" inquit "ueris hanc amicis impleam!"

X. Poeta de Credere et non Credere

Periculosum est credere et non credere.
Vtriusque exemplum breuiter adponam rei.
Hippolytus obiit, quia nouercae creditum est;
Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.
Ergo exploranda est ueritas multum, prius
quam stulte praua iudicet sententia.
Sed, fabulosam ne uetustatem eleuem,
narrabo tibi memoria quod factum est mea.
Maritus quidam cum diligeret coniugem,
togamque puram iam pararet filio,
seductus in secretum a liberto est suo,
sperante heredem suffici se proximum.
qui, cum de puero multa mentitus foret
et plura de flagitiis castae mulieris,
adiecit, id quod sentiebat maxime
doliturum amanti, uentitare adulterum
stuproque turpi pollui famam domus.
Incensus ille falso uxoris crimine
simulauit iter ad uillam, clamque in oppido
subsedit; deinde noctu subito ianuam
intrauit, recta cubiculum uxoris petens,
in quo dormire mater natum iusserat,
aetatem adultam seruans diligentius.
Dum quaerunt lumen, dum concursant familia,
irae furentis impetum non sustinens
ad lectum uadit, temptat in tenebris caput.
Vt sentit tonsum, gladio pectus transigit,
nihil respiciens dum dolorem uindicet.
Lucerna adlata, simul adspexit filium
sanctamque uxorem dormientem [illum prope],
sopita primo quae nil somno senserat,
representauit in se poenam facinoris
et ferro incubuit quod credulitas strinxerat.
Accusatores postularunt mulierem,
Romamque pertraxerunt ad centumuiros.
Maligna insontem deprimit suspicio,
quod bona possideat. Stant patroni fortiter
causam tuentes innocentis feminae.
A diuo Augusto tum petiere iudices
ut adiuuaret iuris iurandi fidem,
quod ipsos error implicuisset criminis.
Qui postquam tenebras dispulit calumniae
certumque fontem ueritatis repperit,
"Luat" inquit "poenas causa libertus mali;
namque orbam nato simul et priuatam uiro
miserandam potius quam damnandam existimo.
Quod si delata perscrutatus crimina
paterfamilias esset, si mendacium
subtiliter limasset, a radicibus
non euertisset scelere funesto domum."
Nil spernat auris, nec tamen credat statim,
quandoquidem et illi peccant quos minime putes,
et qui non peccant impugnantur fraudibus.
Hoc admonere simplices etiam potest,
opinione alterius ne quid ponderent.
Ambitio namque dissidens mortalium
aut gratiae subscribit aut odio suo.
Erit ille notus quem per te cognoueris.
Haec exsecutus sum propterea pluribus,
breuitate nimia quoniam quosdam offendimus.

XI. Eunuchus ad Improbum

Eunuchus litigabat cum quodam improbo,
qui super obscena dicta et petulans iurgium
damnum insectatus est amissi corporis.
"En" ait "hoc unum est cur laborem ualidius,
integritatis testes quia desunt mihi.
Sed quid Fortunae, stulte, delictum arguis?
Id demum est homini turpe quod meruit pati."

XII. Pullus ad Margaritam

In sterculino pullus gallinacius
dum quaerit escam margaritam repperit.
"Iaces indigno quanta res" inquit "loco!
Hoc si quis pretii cupidus uidisset tui,
olim redisses ad splendorem pristinum.
Ego quod te inueni, potior cui multo est cibus,
nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest."
Hoc illis narro qui me non intellegunt.

XIII. Apes et Fuci Vespa Iudice

Apes in alta fecerant quercu fauos.
Hos fuci inertes esse dicebant suos.
Lis ad forum deducta est, uespa iudice;
quae, genus utrumque nosset cum pulcherrime,
legem duabus hanc proposuit partibus:
"Non inconueniens corpus et par est color,
in dubium plane res ut merito uenerit.
Sed, ne religio peccet inprudens mea,
aluos accipite et ceris opus infundite,
ut ex sapore mellis et forma faui,
de quis nunc agitur, auctor horum appareat."
Fuci recusant, apibus condicio placet.
Tunc illa talem rettulit sententiam:
"Apertum est quis non possit et quis fecerit.
Quapropter apibus fructum restituo suum."
Hanc praeterissem fabulam silentio,
si pactam fuci non recusassent fidem.

XIV. De Lusu et Seueritate

Puerorum in turba quidam ludentem Atticus
Aesopum nucibus cum uidisset, restitit,
et quasi delirum risit. Quod sensit simul
derisor potius quam deridendus senex,
arcum retensum posuit in media uia:
"Heus" inquit "sapiens, expedi quid fecerim."
Concurrit populus. Ille se torquet diu,
nec quaestionis positae causam intellegit.
Nouissime succumbit. Tum uictor sophus:
"Cito rumpes arcum, semper se tensum habueris;
at si laxaris, cum uoles erit utilis."
Sic lusus animo debent aliquando dari,
ad cogitandum melior ut redeat tibi.

XV. Canis ad Agnum

Inter capellas agno palanti canis
"Stulte" inquit "erras; non est hic mater tua."
Ouesque segregatas ostendit procul.
"Non illam quaero quae cum libitum est concipit,
dein portat onus ignotum certis mensibus,
nouissime prolapsam effundit sarcinam;
uerum illam quae me nutrit admoto ubere,
fraudatque natos lacte ne desit mihi."
"Tamen illa est potior quae te peperit." "Non ita.
Beneficium sane magnum natali dedit,
ut expectarem lanium in horas singulas!
Vnde illa sciuit niger an albus nascerer?
Age porro, parere si uoluisset feminam,
quid profecisset cum crearer masculus?
Cuius potestas nulla in gignendo fuit,
cur hac sit potior quae iacentis miserita est,
dulcemque sponte praestat beneuolentiam?
Facit parentes bonitas, non necessitas."
[His demonstrare uoluit auctor uersibus
obsistere homines legibus, meritis capi.]

XVI. Cicada et Noctua

Humanitati qui se non accommodat
plerumque poenas oppetit superbiae.
Cicada acerbum noctuae conuicium
faciebat, solitae uictum in tenebris quaerere
cauoque ramo capere somnum interdiu.
Rogata est ut taceret. Multo ualidius
clamare occepit. Rursus admota prece
accensa magis est. Noctua, ut uidit sibi
nullum esse auxilium et uerba contemni sua,
hac est adgressa garrulam fallacia:
"Dormire quia me non sinunt cantus tui,
sonare citharam quos putes Apollinis,
potare est animus nectar, quod Pallas mihi
nuper donauit; si non fastidis, ueni;
una bibamus." Illa, quae arebat siti,
simul gaudebat uocem laudari suam,
cupide aduolauit. Noctua, obsepto cauo,
trepidantem consectata est et leto dedit.
Sic, uiua quod negarat, tribuit mortua.

XVII. Arbores in Deorum Tutela

Olim quas uellent esse in tutela sua
diui legerunt arbores. Quercus Ioui,
at myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea,
pinus Cybebae, populus celsa Herculi.
Minerua admirans quare steriles sumerent
interrogauit. Causam dixit Iuppiter:
"Honorem fructu ne uideamur uendere."
"At mehercules narrabit quod quis uoluerit,
oliua nobis propter fructum est gratior."
Tum sic deorum genitor atque hominum sator:
"O nata, merito sapiens dicere omnibus.
Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria."
Nihil agere quod non prosit fabella admonet.

XVIII. Pauo ad Iunonem de uoce sua

Pauo ad Iunonem uenit, indigne ferens
cantus luscinii quod sibi non tribuerit;
illum esse cunctis auribus mirabilem,
se derideri simul ac uocem miserit.
Tunc consolandi gratia dixit dea:
"Sed forma uincis, uincis magnitudine;
nitor smaragdi collo praefulget tuo,
pictisque plumis gemmeam caudam explicas."
"Quo mi" inquit "mutam speciem si uincor sono?"
"Fatorum arbitrio partes sunt uobis datae;
tibi forma, uires aquilae, luscinio melos,
augurium coruo, laeua cornici omina;
omnesque propriis sunt contentae dotibus.
Noli adfectare quod tibi non est datum,
delusa ne spes ad querelam reccidat."

XIX. Aesopus Respondet Garrulo

Aesopus domino solus cum esset familia,
parare cenam iussus est maturius.
Ignem ergo quaerens aliquot lustrauit domus,
tandemque inuenit ubi lucernam accenderet,
tum circumeunti fuerat quod iter longius
effecit breuius: namque recta per forum
coepit redire. Et quidam e turba garrulus:
"Aesope, medio sole quid tu lumine?"
"Hominem" inquit "quaero." Et abiit festinans domum.
Hoc si molestus ille ad animum rettulit,
sensit profecto se hominem non uisum seni,
intempestiue qui occupato adluserit.

Epilogus

Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens:
primum, esse uidear ne tibi molestior,
distringit quem multarum rerum uarietas;
dein, si quis eadem forte conari uelit,
habere ut possit aliquid operis residui;
quamuis materiae tanta abundet copia,
labori faber ut desit, non fabro labor.
Breuitatis nostrae praemium ut reddas peto
quod es pollicitus; exhibe uocis fidem.
Nam uita morti propior est cotidie;
et hoc minus redibit ad me muneris,
quo plus consumet temporis dilatio.
Si cito rem perages, usus fiet longior;
fruar diutius si celerius coepero.
Languentis aeui dum sunt aliquae reliquiae,
auxilio locus est: olim senio debilem
frustra adiuuare bonitas nitetur tua,
cum iam desierit esse beneficio utilis,
et Mors uicina flagitabit debitum.
Stultum admouere tibi preces existimo,
procliuis ultro cum sis misericordiae.
Saepe impetrauit ueniam confessus reus:
quanto innocenti iustius debet dari?
Tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius;
dein simili gyro uenient aliorum uices.
Decerne quod religio, quod patitur fides,
ut gratuler me stare iudicio tuo.
Excedit animus quem proposui terminum,
sed difficulter continetur spiritus,
integritatis qui sincerae conscius
a noxiorum premitur insolentiis.
Qui sint, requiris. Apparebunt tempore.
Ego, quondam legi quam puer sententiam
"Palam muttire plebeio piaculum est,"
dum sanitas constabit, pulchre meminero.