PETRARCAE VITA DE ROMULO PRIMO ROMANORUM REGE
1. Romulus Romanorum regum primus Romaneque reipublice parens fuit, ardentis animi vir in primis atque armis eximius; talem venturis nempe successibus fata prospexerant, quo auctore, tot circumtonanibus vicinorum minis e dumosis collibus in celum usque venturi imperii fundamenta consurgerent.
2. Neque enim tuto poterat molli aree tanta rerum moles imponi; solum stabile vehementisque ducem spiritus res tanta poscebat. Affuit, atque ubi prius herbarum vix armento satis herculeo, vix capellis Faustuli abunde frondium esse consueverat, illic arcem omnium terrarum struxit ac supremum mortalibus principatum.
3. Is ergo cum Remo fratre simul Rea Silvia, que et Ilia dicta, matre haud dubia, Marte autem seu ficto patre seu credito genitus, ubi primum lucis limen attigit, non in matre solum sed in se etiam ac fratre sevitiam Amulii Albanorum regis expertus est.
4. A quo in Tyberim mergi iussi casu quodam seu, quod de tanto futuro imperio credi licet, divina providentia liberati sunt immensis rebus insperata primordia preparante. Supergresso enim forte ripas amne inaccessibilique alveo stagnantibus secus ripam vadis, abiecti, abeuntibus regii sceleris ministris, incolumes evasere.
5. Eo rursus seu vera seu ficta lupa - utraque enim fama est - infantum vagitu excita et quasi humanitus miserata diverterat; cuius lacte alti interim, donec a pastore regio - Faustulus is erat quem supra nominavi - labellis fere ubera sugentes, lupa illos itidem relambente, reperti et usque ad pubertatis annos caritate patria educati sunt.
6. Enimvero tunc in dies magis ac magis indoles emergere factisque clarescere, iam cari undique lateque terribiles nil inausum linquere, iamque altor ipse rebus monitus in ea, quam ab initio conceperat, opinione firmari regios adolescentes fore.
7. Id aliquandiu celatum tandem patuit. Remo capto a satellitibus regis et pene destinato atque ad solatium iniurie materno avo Numitori tradito, cuius in agros fratres ambo impetum fecisse fefebantur; quo conspecto, non in iram versus, ut mos est, pro iniuria illata,
8. sed latenti quadam animi dulcedine erga illum motus et, audito quod gemini essent extimataque hinc etate hinc effigie generosa minimeque pastoria, nepotum in memoriam adductus querendoque circumstantias, pedetentim eo pervenerat ut hunc paulominus nepotum suorum alterum esse minime dubitaret, itaque liberius illum habere non ut captivum sed, quod vere erat, ut suum.
9. Hinc in perniciem regis pronior via; siquidem, patefacta Romulo non modo presenti conditione fraterni status sed origine etiam utriusque in id tempus poccultata, admonete putativo eos patre non sua, ut crediderant, sed regia stirpe progenitos, eitaque per ordinem et eorum simul et avi ac matris iniuria, rebus cognitis animosior Romulus et non modo liberaturus fratrem, sed illum seque et avum et matrem vindicaturus accingitur; non aperto quidem impetu, impar viribus, sed clanculum iuvenibus hinc atque hinc missis, qui una hora in regiam convenirent.
10. Sic dispositis insidiis et in tempus accurente Remo, in Amulium irruitur incautum et tale nichil opinantem. Ceso rege, Numitor, Amulii frater et ab illo pridem regno pulsus, restituitur, non minus nepotum repertorum quam recuperati regni insperat sorte letus.
11. Inde autem quod ingentibus animis augustum avitum regnum videretur, Alba avo derelicta ipsi, vel infantie cunabula vel periculi sui locum amantes, ad iacienda illic nove urbis fundamenta festinant.
12. Sic auspicato horrida et ut proprie dicam pastoralis regia, mox futura aurea, in Palatino monte construitur et, fratre quidem auspiciis victo, Romuli solius ex nomine urbi nomen inditum, orbi postmodum populisque et regibus formidandum.
13. Ceterum seu hinc orto certamine, seu contempto fratris edicto Remus nova menia transcendens interficitur et, sive imperii cupiditas sive ille iustitie rigor fuit, variat enim in multis vetustissime rei fides, unus Romulus regni frena sortitus patrios simul externosque sacrorum ritus instituit, regiumque habitum et insignia ac lictores duodecim sibi assumpsit, et novas leges edidit, unicum et populi glutinum et pacis ac concordie fundamentum.
14. Tria hinc maxime providenda videbantur, et consilium scilicet et augmentum cepte urbis et longevitas; erat enim parvis in menibus magna raritas accolarum, eaque ipsa brevissimi temporis spem dabat propagande sobolis deficiente commercio.
15. Primum igitur centum ex patribus in senatus lectis -ab etate dicto ordine, nam patrum nomen ab amore curaque reipublice ortum erat-, secundum vero dus inter lucos instituto asilo effectum -sic sanctum templum Greci vocant-, quo aperto multa illico vicinis e regionibus turba confluxerat; tertium nuptiis fiendum apparebat, virilis enim tantum sexus nonnisi unius populum spondebat etatis.
16. Que quoniam superbe quin et ignominiose a finitimis negabantur, vi et ingenio parte sunt; siquidem, repulse ira et dolore dissimulato interim ac supresso, exquisitos rex Neptuno ludos parat edicique diem per vicinos populos iubet. Qui affuit, concursus ingens utriusque sexus proximis ex urbibus atque oppidis Rome fuit et ludorum studio nec minus visende nove illius et ceu subito nate urbis desiderio. Medio igitur spectaculo, versis in ludos omnium oculis animisque, ex condicto rapte virgines, non ad stuprum sed ad nuptias spemque progeniei.
18. Itaque inter indignationem et lacrimas delinite blanditiis raptorum, ante alios Romuli, singule singulis matrimonio iunguntur. Hinc multorum causa radixque certaminum. Questi patres et affines virginium violentiam perfidiamque hospitum, a quibus invitati ad ludos gravissima omnium iniuria se affectos dicerent, raptim se ex urbe proripiunt reversique domum mesti querelas ingeminant, scelus exaggerant, arma capiunt, ultionem parant.
19. Fit ex omnibus populis conventus ad Titum Tatium Sabinorum regem, quod illic et potentie plurimum esset et iniurie. Verum, quia preceps ira moras consiliumque non recipit et pro ardore animorum apparatus belli segnis videbatur, quisque per se, non expectantes alterutrum, in bellum ruunt, primique omnium Ceninenses cum exercitu in Romanos fines irrumpunt.
20. Quibus occurrens Romulus hostes in fugam vertit, regemque hostium Acronem singulari certamine congressus interficit, urbemque illorum et fuga populi et morte regis attonitam facili capit incursu.
21. Ipse victor Romam rediens victi regis exuvias in Capitolium defert, templumque Rome primum extruit dedicatque sub nomine Feretrii Iovis, quo victores romani duces nonnisi de singulari prelio cesis hostium ducibus opima que vocant ferrent spolia. Illic ergo venturi temporis ad exemplum cesi regis spolia suffixit, rarum valde sed eximium posterorum decus.
22. Proximi Anthemates, in Romanos agros facto impetu, victi sunt amissumque oppidum; sed Hersilie romulee coniugis interventu, que una raptarum erat raptarumque omnium preces ac vota regis auribus in vehebat, misericordiam adepti victricemque in urbem recepti sunt.
23. Dehinc Crustumeni arma moventes facili Marte fraguntur, enitescente in dies Romuli virtute, tranlatisque Romam victis crescente urbe hostium ruinis. Plus negotii cum Sabinis fuit qui, quo serius eo maturius agentes, capta per dolum aece Capitolii, proditrice virgine filia Spurii Tarpei qui custos arcis erat -a quo rupi nomen -, adhuc tenere urbis in visceribus anceps prelium intulerunt e loco superiore pugnantes.
24. In quo quidem corruente Hostio Hostilio, qui pro partibus romanis acerrime dum potuit steterat, romana acies omnis avertitur, reluctantem quoque ipsum Romulum impellens.
25. Ille autem, cum nichil humane opis iam speraret, armatas ad celum manus erigens, Iovemque ceu presentem compellans, consternatosque animos suorum celesti ope firmaret ac sisteret, Statori Iovi templum. ut scriptoribus placet secundum Rome, vovit et, quasi receptis celo votis audentior, iam Iovem iubere clara suis voce denuntians.
26. Hinc, et regis exemplum et Iovis imperium secuta, acies in hostem redit; quorum insperato reditu et ante aciem pugnantis Romuli acri incursu mutatus pugne status; et iam fugiant qui fugabant. Inter quos ipse quoque Metius Curtius, Sabinorum secundum regem vir clarissimus et illo die ante alios factis ac virtute conspicuus, impetum non tulit.
27. Palus illi proxima et discrimini fuit et saluti, in quam territi saltu cornipedis invectus magno suorum metu, in adversam tandem ripam hortantium viamque monstrantium confirmatus vocibus emersit; et hinc quoque paludis ortum nomen : lacum curtium dixere. Hoc recepto aucti suis animi rursumque, variente licet iam fortuna inclinataque in Sabinos belli mole, concurritur.
28. Hoc in statu insperate viam pacis invenit pietas : pugnantibus hinc viris hinc patribus, sexus immemor ac periculi raptarum acies intervenit, laccrimosis precibus miserando habitu vel belli finem vel, si pergerent, in se prius belli causam verti gladios obsecrantes, quam se se in presens cede mutua, in longum vero sobolem immeritam ex se ortam, hi filios hi nepotes, tristi parricidio inquinarent, necdum culpe capacibus eternam infamiam irrogarent.
29. Flectuntur hinc inde animi ireque franguntur. Mirum dictu, in utroque exercitu fragor subito compressus armorum et bellantium strepitus; tam mitis per modo tam rabidas mentes stupor incesserat! Nec latere diu potuit; mutati ilicet affectus erupere et pietatem quies et silentium pax secuta est.
30. Iunctis regum dextris, ictum fedus et aucta mirum in modum civitas Sabinorum transitu; nec minus utriusuqe gentis erga optime meritas matronas auctus amor, ante alios Romuli, qui illarum eximie pietati magnos ac debitos honores tribuit.
31. Duo nunc etiam supersunt bella: cum Fidenatibus alterum, qui, dum surgentis imperii vires timent suspectasque habent, ante illas quam oporteret expertisunt. Ingressis hostiliter in romanos fines Romulus obviam profectus, haud procul urbe hostium castra posuit, ingenioque metum simulans credulum in insidias hostem traxit.
32. Hinc terror improvisus et repens fuga, usqueadeo ut, victis victoribusque permixtis, custodes portarum vix inter hostem civemque discernerent: intromissi omnes, capta urbs. Alterum cum Veientibus bellum fuit, et Fidenatium amore et Romanorum odio excitum: et his acie victis, pervastato agro, pacem postulantibus, parte finium adempta, centum annorum indutie permittuntur.
33. Hec Romuli primordia, hic vite cursus, hec series rerum fuit, quibus apud illud agreste genus hominum necdum satis eruditos vulgi animos tam paterne quam proprie divinitatis fidem meruit, vir nec animi egens nec ingenii, bello inclitus, domi prudens.
34. Populi equitumque centurias instituit; ut utrunque pacis ac belli tempus suis presidiis niteretur, trcentis insuper expeditissimis armatis ad tutelam sui corporis eque in pace ac bello usus est, qui celeres dicti sunt, a celeritate derivatum nomen. Quibus artibus et dum vixit clarus et post mortem clarior, populo tamen quam senatu acceptior senatui; hinc suspitio in patres.
35. Nam cum annos septem et triginta regnasset, reique militaris solitas curas agens ad paludem Capre, contione in camois habita, recenseret exercitum, et solis repentina defectio, literarum nesciis ac viris militaribus improvisa, simulque tempestas horribilis, que ingenti pluvia et fulminum stridore detonuit, preripuere undique regis aspectum, neque ipse usquam amplius visus est: mirum ac pene incredibile, tanti regis exitum, populo spectante cui dilectissimum fuisse nullus regnat, tam dubium tamque occultum esse potuisse.
36. Opiniones rei varie. Aliqui ad celum raptum deorumque concilio adscriptumvolunt: magnus saltus homini armato et peccatis presso et sanguine lubrico et veri Dei celestisque vie nescio, sed nichil est quod non sibi vehemens et immodicus amor fingat.
37. Tempestate igitur sopita, cum a patribus, qui una circumfusi steterant, populo visendi avido et regem suum certatim requirenti responsum esset abiisse illum ad superos, adstipulante uno tste creditum.
38. Iulius Proculus is fuit, insigni, quantum intelligi datur, apud suos sanctitatis fama et, quod constat, nobilitate generis preclara, ut qui, albanis ortus ex regibus Romamque cum Romulo commigrans, fundator Iulie gentis fuit.
39. Qui prodire ausus in publicum, meste multitudini letum attulit rumorem, eo ipso die Romulum celo demissum plusquam mortali habitu sibi affuisse testatus, et tremore maximo faciem eius suspicere non audenti hoc iussisse: nuntiaret civibus suis artes bellicas excolerent, certi omnem humanam potentiam eorum armis imparem fore, suam urbem, sic diis placitum, omnium caput ac dominam futuram esse terrarum; atque his dictis ablatum ex oculis in celum ascendisse.
40. Hec narranti iurantique Iulio fides habita et divinitatis solatio mitigatus dolor mortis et lenita ira, quam in patres plebs tam cari regis morte conceperat: ita facile quod cupiunt credunt omnes. Alii laniatum a patribus occasione tempestatis arrepta, palustrique forsan limmo, nequa vestigia cedis extarent, inter tenebras abditum opinantur.
41. Ea, ut Livius ait "perobscura fama", ut vero aliis iisque clarissimis scriptoribus videtur utique vera est, quamvis, ut ibidem ait idem, "illamalteram admiratio viri et pavor presens nobilitaverit".
42. Potest et illud forsitan credi, quod quidam suspicati sunt, neque in celum divonitus sublatum neque in terris humanitus laceratum, sed tempestate ipse atque impetu fulminis absumptum, cuius qui aderant quo proprius eo magis attonitis atque insciis, accidisse.
43. Et opinionum quidem in rebus ambiguis iudiciique libertas multiplex, veritas una non amplius; sed hec ipsa in Romuli exitu, ut in plerisque aliis, alte habet.
Petrarch | Neo-Latin | The Latin Library | The Classics Page |