PAULINI NOLENSIS POEMATA

POEMA PRIMUM.
Dum adhuc degeret in seculo Paulinus, Gestidio volucres mittit.

PAULINUS domino merito suspiciendo GESTIDIO.

Injuria quidem est patrifamilias maritimis deliciis abundanti terrenum aliquid et agreste praebere; sed ego, ut et causa mihi esset apud unanimitatem tuam aliquid colloquendi, et aliquod sermoni huic obsequium viderer adjungere, pauculas de paucissimis, quas pueruli vespere inferunt, ficedulas misi: quarum cum erubescerem paucitatem, plura etiam versiculis verba subtexui, quasi vero numerum loquacitate facturus. Sed quia utraque culpabilia sunt, tu utrisque benigne ac familiariter ignoscendo facies, ut nec inhumana videatur paucitas, nec odiosa garrulitas.

Sume igitur pastas dumoso in rure volucres,
Quas latitans silicis sub tegmine callidus auceps,
Dum simili mentitur aves fallitque susurro,
Agmina viscatis suspendit credula virgis.
Tunc referens tenuem non parvo munere praedam,               5
Digerit aucupium tabulis, et primus opimis
Ordo nitet sensim tenuatus ad ima tabellae,
Ut minus offendat macies; praelata saginae
Gratia praeventos pingui juvat alite visus.

POEMA II.
In seculo adhuc agens eidem Gestidio mittit ostrea.

Pauperis ut placeat carum tibi munus amici,
Munera ne reputes, quae mittis ditia nobis.
Nam tibi quid dignum referam pro piscibus illis,
Quos tibi vicinum locupleti gurgite littus
Suppeditat, mira specie formaque diremptos.               5
At mihi vix alto vada per saxosa profundo
Rarus in obscura generatur sphondylus alga.
Hinc te participans, bis quinque et bis tibi ternas
Transmisi aequoreo redolentes nectare testas,
Quas viscus praedulce replet bicolore medulla.               10
Oro libens sumas; nec vilia dedigneris,
Quae sunt parva modo, magno metitus amore.

POEMATIS III FRAGMENTUM.
De regibus ex Suetonio collectis.

Europamque, Asiamque duo vel maxima terrae
Membra, quibus Libyam dubie Sallustius addit
Europae adjunctam, possit cum tertia dici,
Regnatas multis, quos fama oblitterat, et quos
Barbara Romanae non tradunt nomina linguae,               5
Illibanum, Numidamque Avelim, Parthumque Vononem,
Et Caranum, Pellaea dedit qui nomina Regum,
Quique mages docuit mysteria vana Nechepsus;
Et qui regnavit sine nomine mox Sesoostris.
................................................               10
Audax Icario qui fecit nomina ponto,
Et qui Chalcidicas moderate enavit ad arces.

POEMA IV.
AD DEUM MATUTINA PRECATIO.
Paulo post suam a seculo conversionem hac in oratione honestos mores
a Deo postulat, ac felicem sibi et suis deprecatur posteritatem.

Omnipotens Genitor rerum, cui summa potestas,
Exaudi si justa precor, ne sit mihi tristis
Ulla dies, placidam nox rumpat nulla quietem.
Nec placeant aliena mihi, quin et mea prosint
Supplicibus, nullusque habeat mihi vota nocendi.               5
Aut habeat nocitura mihi. Male velle facultas
Nulla sit, ac bene posse adsit tranquilla potestas.
Mens contenta suo, nec turpi dedita lucro,
Vincat corporeas casto bene conscia lecto
Illecebras; turpesque jocos, obscenaque dicta               10
Oderit illa nocens, et multum grata malignis
Auribus effuso semper rea lingua veneno.
Non obitu affligar cujusquam aut funere crescamus.
Invideam nunquam cuiquam, nec mentiar umquam
Adsit laeta domus, epulis alludat inemptis               15
Verna satur, fidusque comes, nitidusque minister,
Morigera et conjux, caraque ex conjuge nati.
Moribus haec castis tribuat Deus, hi tibi mores
Perpetuam spondent ventura in secula vitam.

POEMA V.
AD DEUM ALIA PRECATIO.
Varia Dei attributa enumerat, et gratiam a Deo precatur
qua peccata vitet, ut Dei judicio securus occurrat.

Omnipotens quem mente colo, Pater unice rerum,
Ignorate malis, et nulli ignote piorum;
Principio extremoque carens, antiquior aevo,
Quod fuit aut veniet: cujus formamque modumque
Nec mens complecti poterit, nec lingua profari:               5
Cernere quem solus, coramque audire jubentem
Fas habet, et patriam propter considere dextram,
Ipse opifex rerum, rebus causa ipse creandis;
Ipse Dei Verbum, Verbum Deus anticipator
Mundi, quem facturus erat: generatus in illo               10
Tempore quo tempus nondum fuit: editus ante
Quam jubar et rutilus coelum illustravit Eous:
Quo sine nil actum, per quem facta omnia, cujus
In coelo solium, cui subdita terra sedenti,
Et mare, et obscurae chaos insuperabile noctis,               15
Irrequies cuncta ipse movens, vegetator inertum;
Non genito ex Genitore Deus, qui fraude superbi
Offensus populi gentes in regna vocavit:
Stirpis adoptivae meliore propage colendus.
Cernere quem licuit proavis: quo Numine viso,               20
Et Patrem vidisse datum, contagia nostra
Qui tulit, et diri passus ludibria lethi,
Esse iter aeternae docuit remeabile vitae.
Nec solam remeare animam, sed corpore toto
Coelestes intrare plagas, et inane sepulcri               25
Arcanum vacuis adopertum linquere terris.
Nate Patris summi, nostroque salutifer aevo:
Virtutes patrias Genitor cui tradidit omnes,
Nil ex invidia retinens, plenusque datorum,
Pande viam precibus, patriasque haec perfer ad aures.               30
Da Pater invictam contra omnia crimina mentem
Vipereumque nefas nocituri averte veneni:
Sit satis, antiquam serpens quod perdidit Evam,
Deceptumque adjunxit Adam. Nos sera nepotum
Semina, veridicis aetas praedicta prophetis               35
Vitemus laqueos, quos letifer implicat anguis.
Pande viam, qua me post vincula corporis aegri
In sublime feram: puri qua lactea coeli
Semita ventosae superat vaga lumina lunae:
Qua proceres abiere pii, quaque integer olim               40
Raptus quadrijugo penetrat super aethera curru
Elias, et solido cum corpore praevius Enoch.
Da, Pater, aeterni speratam luminis auram,
Si lapides non juro deos, unumque verendi
Suspiciens altare sacri, libamina vitae               45
Intemerata fero: si te Dominique Deique
Unigeni cognosco Patrem, mixtumque duobus
Qui super aequoreas volitabat Spiritus undas.
Da, Genitor, veniam, cruciataque pectora purga,
Si te non pecudum fibris, non sanguine fuso               50
Quaero: nec arcanis numen conjecto sub extis.
Si scelere abstineo, errori ipse obnoxius: et si
Opto magis, quam fido, bonus purusque probari,
Confessam dignare animam: si membra caduca
Exsecror, et tacitum si poenitet, altaque sensus               55
Formido excruciat, tormentaque sera gehennae
Anticipat, patiturque suos mens saucia manes.
Da, Pater, haec nostro fieri rata vota precatu:
Nil metuam, cupiamque nihil: satis hoc rear esse,
Quod satis est: nil turpe velim, nec causa pudoris               60
Sim mihi: nec faciam cuiquam, quae tempore eodem
Nolim facta mihi: nec vero crimine laedar,
Nec maculer dubio: paulum distare videtur
Suspectus, vereque reus. Male posse facultas
Nulla sit, et bene posse adsit tranquilla potestas.               65
Sim tenui victu atque habitu, sim carus amicis:
Et semper genitor sine vulnere nominis hujus.
Non animo doleam, non corpore, cuncta quietis
Fungantur membra officiis: nec saucius ullis
Partibus amissum quidquam desideret usus.               70
Pace fruar, securus agam, miracula terrae
Nulla putem: suprema mihi cum venerit hora,
Nec timeat mortem bene conscia vita, nec optet.
Purus ab occultis cum te indulgente videbor,
Omnia despiciam, fuerit cum sola voluptas               75
Judiciuin sperare tuum: quod dum sua differt
Tempora, cunctaturque dies, procul exige saevum
Insidiatorem blandis erroribus anguem.
Haec pia, sed maesto trepidantia vota reatu,
Christe apud aeternum placabilis assere Patrem,               80
Salvator, Deus ac Dominus, mens, gloria, Verbum,
Filius, et vero verum de lumine lumen,
Aeterno cum Patre manens, in secula regnans;
Consona quem celebrat modulato carmine plebes,
Et responsuris ferit aera vocibus: Amen.               85

POEMA VI.
(De S. Johanne Baptista Christi Praecursore.)

Summe Pater rerum, coelique aeterna potestas,
Cum quo nostra salus, sanctorum gloria Christe,
Spiritus et Patri pariter Natoque cohaerens,
Qui mentes linguasque regis, viresque ministras,
Promeruit quas sola fides: cui plena potestas,               5
Brutis ingenium, vocemque infundere mutis,
Praesta Evangelico ductum de fonte Johannem,
In nostra arenti decurrere carmina rivo.
Ille quidem tantus, quantum potuit dare mundo,
               10 Qui nasci talem nova per miracula jussit:
Sed licitum magnis tenues impendere curas,
Nec dedignantur vilem coelestia laudem:
Pars etiam meriti, meritum celebrare piorum:
Nec nova nunc, aut nostra canam: dixere prophetae
Cuncta prius, sanctique viri sermone soluto               15
Promissum exortum, vitam mortemque sacrarunt:
Si mors illa fuit, meruit quae sanguine coelum.
Nos tantum modulis evolvere dicta canoris
Vovimus, et versu mentes laxare legentum:
Sic (nam magna licet parvis, antiqua novellis,
Perfecta indoctis conferre, aeterna caducis)               20
Inspirante Deo quidquid dixere priores,
Aptavit citharis nomen venerabile David,
Consona coelesti pangens modulamina plectro:
Nos quoque fas meminisse Dei, quamquam obsita multis
Pectora criminibus coelestem admittere sensum.               25
Zacharias Syria quondam de gente sacerdos,
Credita solemni curabat templa paratu.
Vita viri, pietate, fide, gravitate, pudore,
Obsequio condigna Dei conjux huic alma
Elisabeth prisca sanctorum stirpe virorum               30
Progenita, et tanto virtutibus aequa marito.
Sed (quod in opprobrio matrum posuere priores
Prole carens, sterilem ducebat maesta senectam
Spemque omnem sobolis transacta excluserat aetas,
Forte sacrum sollenne Deo plebs cuncta ferebat,               35
Et plus antistes sacros adoleverat ignes,
Intima divinis decorans altaria flammis:
Ecce sacram propter coelestis nuntius aram
Adstitit, ac veste insignis, venerabilis ore,
Se coelo missum vultuque habituque probavit,               40
Tum sancta in tales laxavit pectora voces.
Accipe, coelesti Domino dilecte sacerdos,
Aeterni mandata Dei, cui cura piorum
Perpetua est, jugis qui puro in pectore custos
Emeritum sanctis impendere scivit amorem.               45
Ac primum: genus hic exstincto semine non vult
Interiisse tuum, fecundaque viscera fecit
Conjugis, effeto quae jam cessabat in aevo.
Cur tamen addubitas, mortali tu quoque sensu,
Omnia posse Deum? sed credes, ille probabit.               50
Nascetur dignus tanto sponsore beatus,
Perpetuusque puer, qui primo protinus aevo
Te major, sacras invicto in pectore vires
Autoris dono plus quam genitoris habebit.
Nec sane, nato quae prima vocabula ponas,               55
Arbitrii jurisque tui est: Deus ipse profecto,
Qui nasci jubet, hunc idem jubet esse Johannem.
Nominis hic titulus, meritorum immensa propago,
Quae necdum genito potuit praenoscere solus,
Qui dabit, et tanto tribuet tibi gaudia nato:               60
Nec vero tribuet tantum tibi, gloria parva est
Intra unam conclusa domum; sed quantus ab ortu
Tenditur in serae finita crepuscula lucis,
Totus prole tua tecum laetabitur orbis.
Quid mirum? cuncta vitiorum faece carebit,               65
Coelestem ducens sine labe et crimine vitam,
Vesano servans abstemia pectora vino,
Omniaque evitans malesuadi pocula succi.
Cumque hominum generi vel post errata salutem
Spondeat, ab sancta quisquis renovabitur unda,               70
Ipse in se nihilum, quo purificetur, habebit.
Ac ne plura tibi variis ambagibus edam,
Eliae meritum doctus nescire sacerdos
Non potes, exosae qui mortis lege remissa,
Aeternam degit proprio cum corpore vitam,               75
Igneus excelsum quem vexit ad aethera currus,
Flammantum rapido nisu glomeratus equorum:
Hunc tuus aequabit meritorum stemmate natus,
Tantumdem et laudis simul et virtutis habebit.               80
Ergo ad condignas tanto pro munere grates,
Ne dubiam suspende fidem, ne mota faventis
Ira Dei meritam statuat post praemia poenam.
Haec ait, et tenues elabitur ales in auras,
Fragrantemque sacro procul aera fundit odore.               85
Diriguit trepida confusus mente sacerdos,
Ac dum promissum cunctantia corda volutant,
Dum se diffidit tantum meruisse favorem,
Ut summi sit cura Dei, dimissus ut alto
Nuntius e coelo, famulo tam clara referret               90
A Domino mandata suo, ludique veretur,
Somniaque illa putat, mores dum parcius aequo
Aestimat ipse suos, nec se meruisse fatetur:
Infidum facit ipsa fides, dum credere dignum
Se non vult, poenas incredulitate meretur.               95
Protinus adstricta est dubitanti lingua palato,
Et motus oblita sui, molitaque vocis,
Articulare sonum, pigro torpore cohaesit.
Dumque cupit narrare suae miracula plebi,
Conatus frustra, defixo obmutuit ore.               100
Maestus abit, versatque inclusa mente dolorem,
Et veniam erratis arcano in corde precatur.
Quanta Dei pietas! quamque exorabile Numen!
Poenituisse sat est. Rata qui dat, temporis ordo
Volvitur, et gravida (mirum) distenditur alvo               105
Elisabeth, sanctumque gerunt pia viscera pondus,
Et venit effeto munus juvenile sub aevo.
Inde aliud, sanctus Gabriel, qui nuntius idem
Zachariae fuerat, multo majora volutans,
Ad Mariam molitur iter, quae sponsa marito,               110
Sed mage lecta Deo, mundi paritura salutem,
Virgo illibatum servabat casta pudorem:
Cui postquam insignis coelesti forma decore
Constitit ante oculos, vultus demissa pudicos,
Tinxit suffuso rutilantes sanguine malas.               115
Ille ait: O toto quem solis circulus ambit,
Quaeque fuere prius, quae sunt quae deinde sequentur
Virginibus cunctis felicior orbe puella,
Magno lecta Deo, mater dicaris ut ejus,
Cujus et ille pater! Felix age concipe pondus,               120
Impolluta viro, coituque immunis ab omni,
Verbo feta Dei: corpus tua viscera praestent
Illi, qui coelum, terras, mare, sidera fecit:
Qui semper fuit, et nunc est et tempore in omni
Semper erit: mundi Dominus, lucisque creator,               125
Et lux ipse poli per te mortalia membra
Induet; atque oculos hominum, coetusque subibit.
Imperturbatos tantarum in praemia laudum
Tolle animos, dabit ille tibi viresque, fidemque,
Qui voluit (nam cuncta regit, nutuque gubernat)               130
Filius esse tuus, Domini cum Filius esset.
Dixerat, et visus pariter terrasque reliquit,
Assuetumque sibi facili petit aethera nisu.
Implentur praecepta Dei, creditque puella
Protinus, atque auget meritum vitamque priorem               135
Prompta fides: tacitis elementa latentia causis
Divinum informant corpus, sacrandaque crescit
Sarcina: coelestem Dominum pia confovet alvus.
Interea gravidam soboles, quamquam edita necdum,
Instigat Mariam sanctam, ut progressa revisat               140
Elisabeth, longo quae jam venerabilis aevo,
Dilectum Domino puerum paritura gerebat.
Auscultat nato genitrix, vis tanta fidei,
Et quo jussa venit: movit materna Johannes
Viscera, et implevit divino pectora sensu.               145
Jam vates, necdum genitus, conclusus in alvo,
Jamque propheta prius gesta et ventura videbat.
Illa ubi concepto fulgentem lumine longe
Conspexit Mariam, celeri procul incita gressu
Obvia progreditur, venerataque brachia tendens,               150
Salve, o mater, ait, Domini, salve pia virgo,
Immunis thalami, coitusque ignara virilis,
Sed paritura Deum: tanti fuit esse pudicam,
Intactae ut ferres titulos, et praemia nuptae.
Cur mihi non meritae, nec tanto munere dignae               155
Officii defertur honos? Cur gloria coeli,
In nostros delata Lares et vilia tecta,
Obscuris tantum lumen penetralibus infert?
Sed mitis placidusque suis cultoribus adsit,
Praestet et hunc genitus, quem praestitit ante favorem.               160
Dixit, et amplexus ulnis circumdata junxit,
Jamque Deum venerata, pio dedit oscula ventri.
Dic age nunc, Judaea nocens, et sanguine regis
Commaculata tui, verbis si nulla priorum
Est adhibenda fides, sacros si fallere vates               165
Creditis, et Mosen ipsum, si fallere David
Impia perversae putat inclementia gentis,
Credite non genitis: materna clausus in alvo
Quid videat, sancto matris docet ore Johannes.
Quis precor hunc docuit, quem casto viscere virgo               170
Contineat, quantus maneat nova secula partus?
Sed sanctis abstrusa patent, nec visa profanis.
Verum egressa modum latos petit orbita campos,
Atque oblita mei procurrere longius audet.
Spero, erit ut possim firmato robore quondam               175
Hoc quoque per spatium fores agitare quadrigas.
Nunc coeptum repetamus iter: mortalia dicat
Pagina mortalis: Dominum divina loquantur.
Jamque adeo exacto, quantum natura jubebat,
Tempore, matura puer inclytus editur alvo,               180
Et promissa Dei magna non credita poena
Implet certa fides, et natus comprobat infans.
Conveniunt contingentes de more propinqui,
Ut puer veterum de nomine ducta parentum
Aptent collatis quaesita vocabula causis:               185
Sed negat arbitrium cognatis esse relictum,
Coelestis jussi per natum conscia mater.
Ergo placet dudum praeclusa voce silentem
Consuluisse patrem, promendi sola facultas
Indicii, quod lingua nequit, si littera signat.               190
Consulitur, sumit tabulas, scribitque Johannem.
Mirantur cuncti, nullumque habuisse priorum
Praescriptum nomen recolunt de stirpe parentum.
Quantum sera fides valuit! Quia dextra notavit
Quod mens crediderat, peccati poena remissa est.               195
Solvuntur vinctae laxata repagula linguae.
Respondet jam voce senex, proditque propinquis,
Tecta diu mandata Dei, spondetque futura,
Dum transacta probat. Talem fore quis dubitaret,
Quem Domini jussis, naturae lege remissa,               200
Insolito exortu nasci potuisse videret?
Exemplum cunctis celebrandum incredulitatis
Ante oculos cunctis posuit, vel poena parentis,
Vel venia: atque animis instat simul hinc metus, hinc spes.
Labitur interea cunarum tempus: in ipsis               205
Exstat divini species manifesta vigoris.
Blanditiae, risusque silent, incertaque cessant
Murmura: serietas lascivi praevia sensus,
Jam tenera informat venturis moribus ora.
Inde ubi prima puer stabili vestigia nisu               210
Fixerat, et certam signarent verba loquelam:
Mos erat aut sancti dicta auscultare parentis,
Aut antiquorum praeclara ediscere facta,
Vel quas ipse Deus leges interprete Mose
Condiderat, sacri quas servat pagina saxi.               215
Haec, et quae teneram firmarent cetera mentem,
Tractabat recolens: neque enim ignorasse priora
Credendus, dederat Dominus cui nosse futura.
At postquam robur membris accessit ab aevo:
(Nam mens plena Deo tardos praevenerat annos:)               220
Illa sibi jam tum statuit discenda, docere
Quae nequeunt homines: simul effugienda ciborum,
Et potus, sanctae contagia noxia vitae.
Tecta igitur sancti, quamquam immaculata, parentis
Deserit, ac turbas hominum, coetusque nocentes               225
Effugit, ac solas loca tendit ad invia terras,
In queis se tantum mens impolluta videret,
Liberaque a curis sacra ad praecepta vacaret.
Vestis erat curvi setis conserta cameli,
Contra luxuriem molles duraret ut artus,               230
Arceretque graves compuncto corpore somnos.
Hunc vilis rigidos ad lumbos zona ligabat,
Praebebant victum facilem silvestria melia,
Pomaque, et incultis enatae cautibus herbae,
Arentemque sitim decurrens unda levabat.               235
Quis locus hic vitiis? Aditum quem prava cupido
Invenit haec inter sacra et penetralia mentis?
Quo peccet, qui nil cupiat? Quo tendat iniqui
In latebras sensus, quisquis non indiget ullo?
Sic primi vixere homines, mundoque recenti               240
Hos autor dederat ventura in secula mores;
Inseruit donec sese malesuada voluptas,
Ac secum luxus, et amorem invexit habendi.
Hinc odia, hinc lites, hinc fraus, hinc livor, et irae,
Caedes, arma, cruor, conflictus, praelia, mortes:               245
Hinc offensa Dei, quam tartara saeva piabunt.
Verum ego cur nimium communes arguo culpas;
Immemor ipse mei, quem non commissa gravare,
Sed veniam sperare decet? Mirabimur immo
Rectius invictum, nullique imitabile prisci               250
Exemplum secli, transgressum humana labore,
Semideumque virum, qui labe immunis ab omni,
Cum sua tam saevis cruciarit corpora poenis,
Praescripsit quid nos vel post peccata deceret:
At postquam invictam firmans per talia mentem,               255
Exegit largum tempus, statuitque reperta
Quae fuerant quaerenda, sibi vox edita coelo est:
Jam satis impensum spatii, dilecte propheta,
Quo tibi prodesses: tempus tibi quae data sentis,
Ut prosint aliis, et quae jam perdita, servent.               260
Perge igitur sanctas puri Jordanis ad undas.
Hic quicumque hominum vitae commissa prioris
Poenitet, et tandem sensu meliora volutat,
Ablue confessum: quisquis tibi mente fideli
Crediderit delere pio commissa lavacro,               265
Ille renatus erit, talis modo vita sequatur,
Quae probet ablutos vitam damnasse priorem.
Paruit auditis famulanti mente Johannes,
Protinus et ripas jussi descendit ad amnis.
Praedicat hic praecepta Dei sermone verendo,               270
Infunditque novam credentum in corda salutem.
Diluit infusis credentum crimina lymphis,
Absolvitque metus hominum, poenasque remittit,
Atque ignem restinguit aquis: oblivia suadet
Errorum, praestatque novae nova corpora vitae.               275
O Pater, o hominum rerumque aeterne creator,
Quot gradibus parcit pietas tua! quis pater unquam
Sustinet erranti toties ignoscere nato?
Das genti sensum, quo vel bona vel mala noscant.
Non satis: innectis servandae vincula legis,               280
Proponisque malis poenas, et praemia justis.
Haec quoque quis sprevit? Redeat quandoque libebit,
In promptu venia est: sanctum patet ecce lavacrum,
Quod renovet vitam, veteresque oblitteret actus,
Quodque novos homines faciat. Quid quaerimus ultra?               285
Et tamen ulterior venia est: violaverit ullus
Hoc quoque polluto prolapsus corpore donum.
Quamquam jam nimius longe processerit error,
Desinat, et redeat: cum se damnaverit ipse,
Absolvi meruit: si poenitet, irrita culpa est,               290
O vere, quod ais, pondus leve, quodque cohaeret,
Suave jugum, toties homini cum ignoscitur uni,
Et tamen erramus, finis nec criminis ullus
Humano generi: sed crescit laus tua; nam quo
Major culpa rei, parcentis gloria major.               295
Grates ergo tibi referat mens omnis, et omnis
Lingua canat, quantumque potest humana propago,
Si placuisse nequit, fieri vel grata laboret.
Panditur immensum, si demus vela, profundum
In laudes, Pater alme, tuas: sed conscia tanti               300
Mens oneris trepidat, propriasque haud inscia vires
Consulit, et dignis potius dicenda relinquit.
Reddamur coeptis: opus hoc tibi, sancte Johannes,
Quo renoves puras abluto corpore mentes.
Non haec prima dedit Domini sententia, qua te               305
Admonuit claram mittens per nubila vocem:
Secula multa prius sancti Deus ore locutus
Isaiae vatis, veteris qui maximus aevi:
Mittam, ait, ante tuos oculos, o nate, ministrum,
Qui sentosarum purgans concreta viarum               310
Gressibus ille tuis, celsos subsidere montes,
Idem depressas faciet consurgere valles:
Diriget hic quae prava, et leniet aspera, dura
Molliet, et totum coget planescere mundum.
Tune, precor, donum summi Patris, alme Johannes,               315
Cum Christo promisse venis, teque imputat ille
Qui misit natum? Tune, o praedicte prophetis,
Nominis angelici tu participatus honore?
Per te prima Dei sese clementia profert:
Prima tibi dandae veniae permissa potestas:               320
Te cum multa novae peterent miracula plebis,
De te Christus ait: Concessum est visere talem,
Qualem nulla prius viderunt secla prophetam.
Dico ego, qui solus quae gesta gerendaque novi,
Inter mortales dederit quos femina partus,               325
Quosque dabit sollemni hominum de more creatos,
Nullus erit possit qui se praeferre Johanni.
Haec de te ille refert, qui quaelibet intima cordis
Humani, et cunctos seclorum ex ordine tractus
Pervidet, ut quae sunt oculis subjecta videmus.               330

POEMA VII.
PARAPHRASIS PSALMI I.
Paulinus, tunc Theologicorum arcanorum rudis,
putabat Christianos omnes, quamvis malos,
modo incolumem servassent fidem,
salutem quamdam consecuturos.

Beatus ille, qui procul vitam suam
Ab impiorum segregarit coetibus,
Et in via peccantium non manserit,
Nec in cathedra pestilenti sederit:
Sed corde toto fixus in legem Dei               5
Praecepta vitae nocte volvit et die,
Mentemque castis institutis excolit.
Erit ille ut arbor quae propinqua flumini,
Humore ripae nutriente pascitur,
Suoque fructum plena reddet tempore,               10
Et, fronde numquam defluente, pervirens
Stabit perenni vividum lignum coma.
Non haec iniquos prosequetur gloria,
Sed ut favillam pulveris ventus rapit,
Sic ira iniquos verret a vultu Dei.               15
Idcirco tali dividentur ordine
Hominum per orbem dissipatorum greges,
Ut judicandi non resurgant impii,
Qui denegarunt debitum cultum Deo,
Sed puniendi: nam suum crimen videns,               20
Non indigebit quaestione detegi,
Quoniam imminentem praeferent mortis notam,
Signum salutis non gerentes frontibus.
Peccator autem, non et impius tamen,
Quae magna turba est, non resurget gloriae,               25
Verum resurget deputanda examini.
Nec enim sedere cum piis judex potest,
Causas suorum redditurus actuum,
Varieque gestis aut probandus, aut reus.
Sine lege passim legis ignari cadent,               30
In lege lapsus, lege judicabitur.
Opus per omne curret ignis arbiter,
Quod non cremarit flamma, sed probaverit,
Illud perrenni praemio pensabitur.
Qui concremanda gesserit, damnum feret,               35
Sed ipse salvus evolabit ignibus.
Tamen subusti corporis signis miser
Vitam tenebit, non tenebit gloriam:
Quia carne victus, mente non versus tamen,
Etsi negarit debitam legi fidem,               40
Per multa saepe devolutus crimina:
Tamen fidei nomen aeternum gerens,
Numquam salutis exsulabit finibus.
Idcirco cuncti nunc in isto seculo,
Dum currit aetas, et dies aevi patet,               45
Rectas agamus semitas firmo pede,
Nec deferamur lubrico latae viae,
Praestat per arctum dimicantes tramitem
Laboriosis introire nisibus.
Vias bonorum laetus agnoscit Deus,               50
At impiorum pronum iter delebitur.

POEMA VIII.
PARAPHRASIS PSALMI II.

Cur gentes fremuere, et inania cur meditati
Sunt populi? Adstiterunt proceres cum regibus acti
Adversum Dominum et Christum, vesana ferentes.
Vincula rumpamus, juga discutiamus eorum:
Qui manet aeterno totis moderamine coelis,               5
Irridebit eos, justaque loquetur in ira,
Terribilique minas verbo turbabit iniquos.
Ast ego Rex ab eo parili ditione creatus,
Praeceptum Domini super almum praedico Sion.
Ipse ad me Dominus, Meus, inquit, filius es tu,               10
Teque hodie genui. Pete: sis mihi gentibus heres,
Et tua fundatur totis possessio terris.
Ferrea virga tibi est, valido quia jure tumentes
Orbe regis toto populos: ceu vasa recocto
Ficta luto frangens corda, ut meliora reformes.               15
Et nunc ecce omnes stratis advertite, reges
Mentibus, et quicumque hominum famulantia corda
Judicio regitis, rerumque tenetis habenas:
Deservite Deo trepidi, mixtoque fideles
Exsultate metu: fiat discordia concors,               20
Dissimiles socians affectus pectore in uno;
Ne timor affligat mentes, vel gaudia solvant,
Si careant laeto, pavidi formidine lethi.
Discite justitiam, rectosque capessite mores,
Et justo trepidate Deo, gaudete benigno,               25
Nequando meritum Deus irascatur in orbem,
Vosque via justa juste pereatis abacti.
Amodo jam resilire via properetis iniqua,
Ecce brevi, cum magna potentis inarserit ira,
Ventilet ut totum divino examine mundum,               30
Segreget et paleas igni, frumenta saluti:
Tunc omnes, quibus est in eo spes fida, beati.

POEMA IX.
PARAPHRASIS PSALMI CXXXVI.

Sedimus ignotos dirae Babylonis ad amnes
Captivi, Judaea manus, miserabile flentes.
Cum patrium memori traheremus pectore Sion,
Et meritum justa suspiraremus ab ira
Exsilium: lentis qua consita ripa salictis,               5
Hospitibus populis umbras praebebat amicas.
Illic Assyriae mediis in moenibus urbis,
Obliti laetas per maesta silentia voces,
De salicum ramis suspendimus organa nostra.
Namque dabat nobis durum gravis ira dolorem,               10
Quod solita in sancto depromi cantica templo
Haec ad delicias sibi nos cantare jubebat
Impius ille, domo qui nos abduxerat, hostis.
Ergone divinas laudes et carmina castis
Apta choris, inter sacra barbara, foedaque busta.               15
Inter et accensas funestis ignibus aras,
Heu! male de nostro laetis moerore, canemus?
Deque pio ritu luxum faciemus iniquum,
Mystica ad hostilem modulantes cantica ludum?
Quo miseri nunc ore sacros cantabimus hymnos?               20
Quove loco Babylon poscit sibi cantica Sion?
Sed Domini carmen tellus aliena mereri
Non capit, indignas sacra vox avertitur aures.
Si tamen ut captis dominus violentior instas,
Et, si tantus amor, Sion pia noscere vobis               25
Cantica, si pergis me cogere non tua fari,
Et divina tibi quaenam sint cantica Sion,
Accipe quid captae Deus ultor spondeat urbi.
Ne longum speres isto gaudere triumpho
Impie; quo sacrum prodi tibi praecipis hymnum:               30
Ecce quis est hymnus Domini, quae cantica Sion:
Si fuero oblitus mea moenia, te mea cura,
Urbs Hierusalem, fiat mea non memor unquam
Dextra mei, mea lingua meis et adhaereat arens
Faucibus, aeterno nisi te complectar amore:               35
Et nisi principio promissi in secula regni,
Laetitiaeque meae primo reminiscar in anno,
Te cunctis Hierusalem praeponere terris.
Esto memor tum prolis Edom, ut versa vice nostrum
Aspiciat confusa diem, quo plebs tua claram               40
Moenibus aeternis Hierusalem habitabit,
Cui nunc gens oblita tui, crudele minatur
Excidium, dicens: Invisam funditus urbem
Diruite et vacuate manu, vestigia donec
Nulla relinquantur, muris ad inane redactis.               45
Infelix miserae Babylonis filia, felix
Qui tibi pro nobis in nos tua gesta rependet.
Nec minus ille beatus erit, qui parva tenebit
Et simul elidet solidae tua pignora petrae.
Si cupis exstincta Babylonis stirpe beari,               50
In te ipso primis gliscentia crimina flammis
Frange fide, jam propter adest petra Christus: in ipso
Vipeream sobolem validis elide lacertis.
Nam Babylon nomen Confusio: filia cujus
Est caro, peccatis mater: quae turba saluti               55
Noxia, corporeis ducit mala semina fibris.
Haec vincenda tibi, si vis evincere mortem:
Namque tuis tales inclusos ossibus hostes,
Si permittantur crescendo assumere vires,
Difficili vinces luctamine: praeripe parvos,               60
Dum rudis ex utero cordis per pectora capta
Reptat adhuc teneris vitiorum infantia membris:
Quae nisi praecaveas, aucta virtute necabit
Concordem vitiis animam terrena propago.               65
Ne parcas igitur talem mactare catervam.
Non tibi crimen erit, nocituram perdere gentem,
Ultricemque malo perfundere sanguine petram:
Gaudet enim justus, si concidat impia proles:
Nam magis atque magis pius ista caede piatur,               70
Si perimat peccata suis dominantia membris,
Et fracta in Christo vitiorum plebe triumphet.

POEMA X
AUSONIO PAULINUS.
Quatuor supra memoratas epistolas quartum jam annum agens in Hispania Paulinus recepit,
quarum primae, tertiae quae intercidit, et quartae respondet hoc carmine.

Quarta redit duris haec jam messoribus aestas,
Et toties cano bruma gelu riguit,
Ex quo nulla tuo mihi littera venit ab ore,
Nulla tua vidi scripta notata manu,
Ante salutifero felix cum charta libello               5
Dona negata diu, multiplicata daret.
Trina etenim vario florebat epistola textu,
Sed numerosa triplex pagina carmen erat.
Dulcia multimodis quaedam subamara querelis
Anxia censurae miscuerat pietas.               10
Sed mihi mite patris plus quam censoris acerbum
Sedit, et e blandis aspera penso animo.
Ista suo referenda loco tamen, et graviore
Vindicis heroi sunt agitanda sono.
Interea levior paucis praecurrit iambus,               15
Discreto referens mutua verba pede.
Nunc elegi salvere jubent, dictaque salute,
Ut fecere aliis orsa gradumque, silent
Quid abdicatas in meam curam, pater,               20
Redire Musas praecipis?
Negant Camoenis, nec patent Apollini
Dicata Christo pectora.
Fuit ista quondam non ope, sed studio pari
Tecum mihi concordia,               25
Ciere surdum Delphica Phoebum specu,
Vocare Musas Numina;
Fandique munus munere indultum Dei,
Petere e nemoribus aut jugis.
Nunc alia mentem vis agit, major Deus;               30
Aliosque mores postulat,
Sibi reposcens ab homine munus suum,
Vivamus ut vitae Patri.
Vacare vanis otio aut negotio,
Et fabulosis litteris
Vetat, suis ut pareamus legibus,               35
Lucemque cernamus suam:
Quam vis sophorum callida, arsque rhetorum, et
Figmenta vatum nubilant,
Qui corda falsis atque vanis imbuunt;
Tantumque linguas instruunt,               40
Nihil adferentes ut salutem conferant,
Quod veritatem detegat.
Quid enim tenere vel bonum aut verum queant,
Qui non tenent summae caput,
Veri bonique fomitem et fontem Deum?               45
Quem nemo nisi in Christo videt.
Hic veritatis lumen est, vitae via,
Vis, mens, manus, virtus Patris,
Sol aequitatis, fons bonorum, flos Dei.
Natus Deo, mundi sator,               50
Mortalitatis vita nostrae, et mors necis.
Magister hic virtutum,
Deusque nobis, atque pro nobis homo
Nos induendo se exuit,
Aeterna jungens homines inter et Deum,               55
In utrumque se commercia.
Hic ergo nostris ut suum praecordiis
Vibraverit coelo jubar,
Absterget aegrum corporis pigri situm,
Habitumque mentis innovat;               60
Exhaurit omne quod juvabat antea
Castae voluptatis vice;
Totusque nostra jure Domini vindicat
Et corda, et ora, et tempora;
Se cogitari, intelligi, credi, legi,               65
Se vult timeri et diligi.
Aestus inanes, quos movet vitae labor
Praesentis aevi tramite,
Abolet futurae cum Deo vitae fides.
Quae, quas videmur spernere,               70
Non ut profanas abjicit aut viles opes;
Sed ut magis caras, monet
Coelis reponi creditas Christo Deo,
Qui plura promisit datis;
Contemta praesens vel mage deposita sibi               75
Multo ut rependat fenore.
Sine fraude custos aucta creditoribus
Bonus aera reddet debitor;
Multaque spretam largior pecuniam
Restituet usura Deus.               80
Huic vacantem, vel studentem, et deditum,
In hoc reponentem omnia,
Ne, quaeso, segnem, neve perversum putes,
Nec crimineris impium.
Pietas abesse Christiano qui potest?               85
Namque argumentum mutuum est
Pietatis, esse Christianum: et impii,
Non esse Christo subditum.
Hanc cum tenere discimus, possum tibi
Non exhibere, id est patri,               60
Cui cuncta sancta jura, cara nomina
Debere me voluit Deus?
Tibi disciplinas, dignitatem, litteras,
Linguae, togae, famae decus,
Provectus, altus, institutus debeo,               95
Patrone, praeceptor, pater.
Sed, cur remotus tamdiu degam, arguis,
Pioque motu irasceris?
Conducit istud, aut necesse est, aut placet:
Veniale, quidquid horum erit.               100
Ignosce amanti, si geram quod expedit:
Gratare, si vivam ut libet.
Defore me patriis tota trieteride terris,
Atque alium legisse vagis erroribus orbem,
Culta prius vestrae oblitum consortia vitae               105
Increpitas sanctis mota pietate querelis.
Amplector patrio venerandos pectore motus,
Et mihi gratandas salvis affectibus iras.
Sed reditum inde meum genitor te poscere mallem
Unde dari possit. Revocandum me tibi credam,               110
Cum steriles fundas non ad divina precatus,
Castalidis supplex averso Numine Musis?
Non his numinibus tibi me patriaeque reduces.
Quod datur, in nihilum (sine Numine nomina Musas
Surda vocas, et nulla rogas) levis auferet aura,               115
Irrita ventosae rapiunt haec vota procellae,
Quae non missa Deo vacuis in nubibus haerent,
Nec penetrant superi stellantem Regis in aulam.
Si tibi cura mei reditus, illum aspice, et ora,
Qui tonitru summi quatit ignea culmina coeli,
Qui trifido igne micat, nec inania murmura miscet,
               120 Quique satis coelo soles largitur, et imbres,
Qui super omne quod est, vel in omnia totus ubique
Omnibus infusus rebus regit omnia Christus,
Qui mentes tenet atque movet, qui tempora nostra               125
Et loca disponit; quod si contraria votis
Constituat nostris, prece deflectendus in illa est
Quae volumus: quid me accusas? Si displicet actus
Quem gero agente Deo, prius est si fas reus autor
Cui placet aut formare meos, aut vertere sensus.               130
Nam mea si reputes quae pristina, quae tibi nota,
Sponte fatebor eum modo me non esse sub illo
Tempore qui fuerim, quo non perversus habebar,
Et perversus eram, falsi caligine cernens,
Stulta Dei sapiens, et mortis pabula vivens.               135
Quo magis ignosci mihi fas, quia promtius ex hoc,
Agnosci datur, a summo Genitore novari,
Quod non more meo geritur; non arbitror, istis
Confessus dicar mutatae in prava notandum
Errorem mentis, quoniam sim sponte professus,               140
Me non mente mea vitam mutasse priorem.
Mens nova me fateor cepit, mens non mea quondam,
Sed mea nunc autore Deo, qui si quid in actu
Ingeniove meo sua dignum ad munia vidit,
Gratia prima tibi, tibi gloria debita cedet,               145
Cujus praeceptis partum est quod Christus amaret.
Quare gratandum magis est tibi quam queritandum,
Quod tuus ille, tuis studiis et moribus ortus,
Paulinus, cui te non inficiare parentem
Nec modo, cum credis perversum, sic mea verti               150
Consilia, ut sim promeritus Christi fore, dum sum
Ausonii; feret ille tuae sua praemia laudi,
Deque tua primum tibi deferet arbore fructum.
Unde precor meliora putes, nec maxima perdas.
Praemia, detestando tuis bona fontibus orta.               155
Non etenim mihi mens vaga, sed neque participantum
Vita fugax hominum, Lyciae qua scribis in antris
Pegaseum vixisse equitem, licet avia multi
Numine agente colant, clari velut ante sophorum
Pro studiis Musisque suis: ut nunc quoque castis               160
Qui Christum sumsere animis agitare frequentant
Non inopes animi, neque de feritate legentes
Desertis habitare locis, sed in ardua versi
Sidera, spectantesque Deum, verique profunda
Perspicere intenti; de vanis libera curis               165
Otia amant; strepitusque fori, rerumque tumultus,
Cunctaque divinis inimica negotia donis,
Et Christi imperiis et amore salutis, abhorrent.
Speque fideque Deum sponsa mercede sequuntur,
Quam referet certus non desperantibus autor,               170
Si modo non vincant vacuis praesentia rebus;
Quaeque videt spernat, quae non videt ut mereatur,
Secreta ignitus penetrans coelestia sensus.
Namque caduca patent nostris, aeterna negantur
Visibus, et nunc spe sequimur quod mente videmus,               175
Spernentes varias rerum spectacula formas,
Et male corporeos bona sollicitantia visus.
Attamen haec sedisse illis sententia visa est,
Tota quibus jam lux patuit verique bonique,
Venturi aeternum secli, et praesentis inane.               180
At mihi non eadem cui gloria, cur eadem sit
Fama? fides voti par est, sed amoena colenti,
Nunc etiam et blanda posito locupletis in acta
Littoris, unde haec jam tam festinata locorum,
Invidia est? Utinam justus me carpere livor               185
Incipiat, Christi sub nomine probra placebunt.
Non patitur tenerum mens Numine firma pudorem,
Et laus hic contemta redit mihi judice Christo.
Ne me igitur, venerande parens, his ut male versum
Increpites studiis, neque me vel conjuge carpas,               190
Vel mentis vitio: non anxia Bellerophontis
Mens est, nec Tanaquil mihi, sed Lucretia conjux.
Nec mihi nunc patrii est (ut vis) oblivio coeli,
Qui summum suspecto Patrem, quem qui colit unum,
Hic vere memor est coeli. Crede ergo, pater, nos               195
Nec coeli immemores, nec vivere mentis egentes,
Humanisque agitare locis; studia ipsa piorum
Testantur mores hominum: nec enim impia summum
Gens poterit novisse Deum; sint multa locorum,
Multa hominum studiis inculta, expertia legum,               200
Quae regio agresti ritu caret? Aut quid honestis
Improbitas aliena nocet? Quid tu mihi vastos
Vasconiae saltus, et ninguida Pyrenaei
Objicis hospitia, in primo quasi limine fixus
Hispanae regionis agam, nec sit locus usquam               205
Rure vel urbe mihi, summum qua dives in orbem
Usque patet mersos spectans Hispania soles?
Sed fuerit fortuna, jugis habitasse latronum:
Non lare barbarico rigui, mutatus in ipsos,
Inter quos habui socia feritate, colonos.               210
Non recipit mens pura malum, neque levibus haerent
Inspersae fibris maculae: sic Vascone saltu
Quisquis agit purus sceleris vitam inter iniquos,
Nulla ab inhumano morum contagia ducit
Hospite. Sed mihi cur sit ab illo nomine crimen,               215
Qui diversa colo, ut colui, loca juncta superbis
Urbibus, et laetis hominum celeberrima cultis?
Ac si Vasconicis mihi vita fuisset in oris:
Cur non more meo potius formata, ferinos
Poneret in nostros migrans gens barbara ritus?               220
Nam quod in aversis habitacula ponis Hiberis
Urbibus, et deserta tuo legis oppida versu,
Montanamque mihi Calagurrim et Bilbilim acutis
Pendentem scopulis, collemque jacentis Herdae
Exprobras, velut his habitem laris exsul et urbis               225
Extra hominum tecta atque vias: an credis Hiberae
Has telluris opes, Hispani nescius orbis,
Quo gravis ille poli sub pondere constitit Atlas,
Ultima nunc ejus mons portio metaque terrae
Discludit bimarem celso qui vertice Calpen?               230
Bilbilis huic tantum, Calagurris, Ilerda notatur,
Caesarea est Augusta cui, cui Barcino amoena,
Et capite insigni despectans Tarraco pontum.
Quid numerem egregias terris et moenibus urbes,
Qua geminum felix Hispania tendit in aequor,               235
Qua Betis Oceanum, Thyrrenumque auget Hiberus,
Lataque distantis pelagi divortia complet,
Orbe suo finem ponens in limite mundi?
An tibi, mi domine illustris, si scribere sit mens,
Qua regione habites, placeat reticere nitentem               240
Burdigalam, et piceos malis describere Boios?
Cumque Marojalicis tua prodigis otia thermis,
Inter et umbrosos donas tibi vivere lucos,
Laeta locis, et mira colens habitacula tectis:
Nigrantesne casas et texta mapalia culmo,               245
Dignaque f pellitis habitas deserta Bigerris?
Quique superba tuae contemnis moenia Romae
Consul, arenosos num dedignare Vasatas?
Vel quia Pictonicis tibi fertile rus viret arvis,
Rauranum Ausonias huc devexisse curules
Conquerar; et trabeam veteri sordescere panno?
Quae tamen augusta Latiaris in urbe Quirini
Caesareas inter parili titulo palmatas
Fulget in attrito longum venerabilis auro,
Florentem retinens meriti vivacis honorem.               255
Aut cum Lucani retineris culmine fundi,
Aemula Romuleis habitans fastigia tectis,
Materiam praebente loco, qui proxima signat,
In Condatino diceris degere vico?
Multa jocis pateant; liceat quoque ludere fictis.               260
Sed lingua mulcente gravem interlidere dentem,
Ludere blanditiis urentibus, et male dulces
Fermentare jocos satirae mordacis aceto,
Saepe poetarum, numquam decet esse parentum.
Namque - fides pietasque petunt, ut quod mala nectens,               265
Insinuat castis fama auribus, hoc bona voti
Mens patris affigi, fixumque haerescere cordi
Non sinat, ut vulgus scaevo rumore malignum.
Ante habitos mores, non semper, flectere, vitam
Crimen habet: namque est laudi bene vertere. Cum me               270
Immutatum audis, studium officiumque require.
Si pravo rectum, si relligiosa profanis,
Luxurie parcum, turpi mutatur honestum;
Segnis, iners, obscurus ago: miserere sodalis
In mala perversi: blandum licet ira parentem               275
Excitet, ut lapsum rectis instauret amicum
Moribus, et monitu reparet meliora severo.
At si forte itidem, quod legi, et quod sequor, audis,
Corda pio vovisse Deo, venerabile Christi
Imperium docili pro credulitate sequentem,               280
Persuasumque Dei monitis, aeterna parari
Praemia mortali, damnis praesentibus emta,
Non reor id sano sic displicuisse parenti,
Mentis ut errorem credat, sic vivere Christo,
Ut Christus sanxit. Juvat hoc, nec poenitet hujus               285
Erroris, stultus diversa sequentibus esse
Nil moror, aeterno mea dum sententia Regi
Sit sapiens. Breve quidquid homo est, ut corporis aegri,
Temporis occidui, et sine Christo pulvis et umbra:
Quod probat aut damnat, tanti est, quanti arbiter ipse.               290
Ipse obit, atque illi suus est comitabilis error,
Cumque suo moriens sententia judice transit.
At nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis
Cura sit ad Domini praeceptum vivere Christi,
Sera erit exutis homini querimonia membris,               295
Dum levia humanae metuit convicia linguae,
Non timuisse graves divini judicis iras,
Quem Patris aeterni solio dextraque sedentem
Omnibus impositum Regem, et labentibus annis
Venturum, ut cunctas aequato examine gentes               300
Judicet, et variis referat sua praemia gestis,
Credo equidem et metuens studio properante laboro;
Si qua datur, ne morte prius quam crimine solvar.
Hujus in adventum trepidis mihi credula fibris
Corda tremunt, gestitque anima, id jam cauta futuri,               305
Praemetuens ne vincta aegris pro corpore curis,
Ponderibusque gravis rerum, si forte recluso
Increpitet tuba vasta polo, non possit in auras
Regis ad occursum levibus se tollere pennis,
Inter honora volans sanctorum millia coelo,               310
Qui per inane leves, neque mundi compede vinctos
Ardua in astra pedes facili molimine tollent,
Et teneris vecti per sidera nubibus ibunt,
Coelestem ut medio venerentur in aere Regem,
Claraque adorato conjungant agmina Christo.               315
Hic metus est, labor iste, dies ne me ultimus atris
Sopitum tenebris sterili deprendat in actu,
Tempora sub vacuis ducentem perdita curis.
Nam quid agam? Lentis si dum conniveo votis,
Christus ab aetheria mihi proditus arce coruscet,               320
Et subitis Domini coelo venientis aperto
Praestrictus radiis, obscura et tristia noctis
Subfugia illato confusus lumine quaeram?
Quod mihi ne pareret vel diffidentia veri,
Vel praesentis amor vitae, rerumque voluptas,
Curarumve labor, placuit praevertere casus
               325 Proposito, et curas finire superstite vita;
Commissisque Deo ventura in secula rebus,
Exspectare trucem securo pectore mortem.
Si placet hoc, gratare tui spe divite amici:               330
Si contra est, Christo tantum me linque probari.

POEMA XI.
AUSONIO PAULINUS.
Secundae Ausonii epistolae respondet carmine sequenti.

Continuata meae durare silentia linguae,
Te numquam tacito memoras; placitamque latebris
Desidiam exprobras; neglectaeque insuper addis
Crimen amicitiae; formidatamque jugalem
Objicis, et durum jacis in mea viscera versum.               5
Parce, precor, lacerare tuum, nec amara paternis
Admiscere velis, ceu melli absinthia, verbis.
Cura mihi semper fuit, et manet, officiis te
Omnibus excolere, affectu observare fideli.
Non umquam tenui saltem tua gratia naevo               10
Commaculata mihi est; ipso te laedere vultu,
Semper et incauta timui violare figura.
Cumque tua accessi venerans, mea cautius ora
Composui, et laeto formavi lumine frontem;
Ne qua vel a tacito contractam pectore nubem               15
Duceret in sanctum suspicio falsa parentem.
Hoc mea te domus exemplo coluitque colitque,
Inque tuo tantus nobis consensus amore est,
Quantus et in Christo connexa mente colendo.
Quis tua, quaeso, tuis obduxit pectora livor?               20
Quo rumore pias facilis tibi fama per aures
Irrupit pepulitque animum contraque vetustam
Experta pietate fidem nova vulnera movit,
Laederet ut natis placidum malesuada parentem?
Sed mihi non fictae mens conscia simplicitatis,               25
Nec patris inculti pietas rea, respuit omne
Immeritum, et falso perstringi crimine non fert;
Immunis vero gravius violatur iniquo
Vulnere, tam tenera offensae, quam libera culpae.
Discussisse jugum quereris me, quo tibi doctis               30
Junctus eram studiis. Hoc nec gestasse quidem me
Assero: namque pares subeunt juga: nemo valentes
Copulat infirmis; neque sunt concordia frena,
Si sit compulsis mensura jugalibus impar.
Si vitulum tauro, vel equum commitis onagro,               35
Si confers fulicas cygnis, et aedona parrae;
Castaneis corylos, aequas viburna cupressis,
Me compone tibi: vix Tullius et Maro tecum,
Sustineant aequale jugum; si jungar amore,
Hoc tantum tibi me jactare audebo jugalem;               40
Quo modicum sociis magno contendit habenis
Dulcis amicitia aeterno mihi foedere tecum,
Et paribus semper redamandi legibus aequa.
Hoc nostra cervice jugum non scaeva resolvit
Fabula, non terris absentia longa diremit.               45
Nec perimet, toto licet abstrahar orbe, vel aevo.
Numquam animo divisus agam; prius ipsa recedet
Corpore vita meo, quam vester pectore vultus.
Ego te per omne, quod datum mortalibus
Et destinatum seculum est,               50
Claudente donec continebor corpore,
Discernar orbe quolibet,
Nec orbe longe, nec remotum lumine,
Tenebo fibris insitum,
Videbo corde, mente complectar pia               55
Ubique praesentem mihi.
Et cum solutus corporali carcere,
Terraque provolavero,
Quo me locarit axe communis Pater,
Illic quoque te animo geram.               60
Neque finis idem qui meo me corpore,
Et amore laxabit tui.
Mens quippe, lapsis quae superstes artubus
De stirpe durat coeliti,
Sensus necesse est simul et affectus suos               65
Teneat aeque ut vitam suam;
Et ut mori, sic oblivisci non capit,
Perenne viva et memor.

POEMA XII.
DE S. FELICE NATALITIUM CARMEN I.

Inclite Confessor, meritis et nomine Felix,
Mens pietate potens, summi mens accola coeli,
Nec minus in totis experta potentia terris,
Qui Dominum Christum constanti voce professus,
Contemnendo truces meruisti evadere poenas,               5
Devotamque animam tormenta per omnia Christo,
Sponte tua jussus laxatis reddere membris,
Liquisti vacuos rabidis lictoribus artus,
Vectus in aethereum sine sanguine martyr honorem,
O pater, o domine, indignis licet, annue servis,               10
Ut tandem, hanc fragili trahimus dum corpore vitam,
Sedibus optatis, et qua requiescis in aula,
Hunc liceat celebrare diem, pia reddere coram
Vota, et gaudentes inter gaudere tumultus.
Sit jam, quaeso, satis merita impietate tulisse               15
Hanc poenam tot jam quot te sine viximus, annis,
Sede tua procul, heu! quamvis non mente remoti.
Jam desideriis immenso tempore fessis
Consule: jam vel sero memor miserere tuorum:
Perque orbem, magni qui nos procul aequore ponti               20
Disparat, obtritis quae nos inimica retardant,
Pande vias faciles: et, si properantibus ad te
Invidus hostis obest, objecta repagula pelle
Fortior adversis, et amicos provehe cursus.
Seu placeat telluris iter, comes aggere tuto               25
Esto tuis; seu magna tui fiducia longo
Suadeat ire mari, da currere mollibus undis,
Et famulis famulos a puppi suggere ventos,
Ut Campana simul Christo duce littora vecti,
Ad tua mox alacri rapiamur culmina cursu,
Inque tuo placidus nobis sit limine portus.               30
Illic dulce jugum, leve onus, blandumque feremus
Servitium sub te domino; etsi justus iniquis
Non egeas servis, tamen et patiere, et amabis
Qualescumque tibi Christo donante dicatos,
Et foribus servire tuis, tua limina mane               35
Munditie curare sines; et nocte vicissim
Excubiis servare piis; et munere in isto
Claudere promeritam defesso corpore vitam.

POEMA XIII.
DE S. FELICE NATALITIUM CARMEN II.

Felix, hoc merito, quod nomine; nomine et idem,
Qui merito; redit alma dies qua te sibi summus
Adscivit patriam confessum Christus in aulam,
Tempus adest plenis grates tibi fundere votis.
O pater, o domine, indignis licet optime servis,               5
Tandem exoratum est, inter tua limina nobis
Natalem celebrare tuum. Tria tempore longo
Lustra cucurrerunt ex quo sollemnibus istis
Coram vota tibi coram mea corda dicavi,
Ex illo qui me terraque marique labores               10
Distulerint a sede tua procul orbe remoto,
Novisti; nam te mihi semper ubique propinquum,
Inter dura viae, vitaeque incerta, vocavi.
Et maria intravi duce te, quia cura pericli
Cessit amore tui, nec te sine: nam tua sensi               15
Praesidia, in Domino superans maris aspera Christo:
Semper eo et terris te propter tutus et undis.
(Hunc, precor, aeterna pietate et pace serenum
Posce tuis, cujus magno stas nomine Felix.
Nunc juvat effusas in gaudia solvere mentes:               20
Cara dies tandem quoniam hic praesentibus orta est,
Semper et aeternum nobis celebrata per orbem,
Quae te sacravit terris et contulit astris.)
Ecce vias vario plebs discolor agmine pingit:
Urbes innumeras una miramur in urbe.               25
O felix Felice tuo tibi praesule Nola,
Inclita cive sacro, coelesti firma patrono,
Postque ipsam titulos Romam sortita secundos.
Quae prius imperio tantum, et victricibus armis,
Nunc et apostolicis terrarum est prima sepulcris.               30
Sis bonus o felixque tuis, Dominumque potentem
Exores, liceat placati munere Christi,
Post pelagi fluctus, mundi quoque fluctibus actis,
In statione tua placido consistere portu.
Hoc bene subductam religavi littore classem;               35
In te compositae mihi fixa sit anchora vitae.

POEMA XIV.
DE S. FELICE NATALITIUM CARMEN III.

Venit festa dies coelo, celeberrima terris,
Natalem Felicis agens, qua corpore terris
Occidit, et Christo superis est natus in astris,
Coelestem nanctus sine sanguine martyr honorem.
Nam Confessor obit, poenas non sponte lucratus,               5
Acceptante Deo fidam pro sanguine mentem;
Qui cordis taciti scrutator, ferre paratos
Aequiparat passis, sat habens interna probasse,
Supplicium carnis justa pietate remittit,
Martyrium sine caede placet, si promta ferendi               10
Mensque fidesque Deo caleat, passura voluntas
Sufficit, et summa est meriti, testatio voti.
Ergo dies, tanto quae munere rettulit alto
Felicem coelo, sacris sollemnibus ista est:
Nam post solstitium, quo Christus corpore natus               15
Sole novo gelidae mutavit tempora brumae,
Atque salutiferum praestans mortalibus ortum.
Procedente die secum decrescere noctes
Jussit, ab hoc quae lux oritur vicesima nobis
Sidereum meriti signat Felicis honorem.               20
Denique nil impar his, qui fudere cruorem,
Testibus, et titulo simul et virtute recepta,
Martyris ostendit meritum, cum jure potenti
Daemonas exercet, devinctaque corpora solvit.
Nam sibi Felicem caecis incumbere poenis,               25
Pestiferi proceres tristi clamore fatentur,
Occultasque cruces gemitu testantur aperto,
Velatumque oculis mortalibus, at manifestum
Auribus et multo praesentem numine produnt,
Cum captiva intra deprensi corpora, Christum               30
In sancto fulgere suo clamantque probantque,
Membrorum incussu tremuli, capitumque rotatu,
Tormentisque suis, sed non sua corpora torquent,
Clamantes proprios aliena per ora dolores
Orantum veniam: latet ultor, poena videtur.               35
Tum si quos graviore malo violentior hostis
Vinxerit, ista dies divino munere solvit.
Cernere tunc passim est sacra purgata medela
Pectora liminibus sterni, jam mente refectos,
Gratantes jam voce sua: concurrit hiantum               40
Turba tremens hominum; mixtae inter gaudia cunctis
Prosiliunt lacrymae: praesens Deus omnibus illic
Creditur: immensi Felix est gloria Christi.
Alma dies magnis celebratur coetibus, omnes
Vota dicant sacris rata postibus; omnia gaudent               45
Terrarum et coeli, ridere videtur apertis
Aethra polis: vernum spirare silentibus aurae
Flatibus, et laetum plaga cingere lactea coelum.
Nec modus est populis coeuntibus agmine denso,
Nec requies, properant in lucem a nocte, diemque               50
Exspectare piget, votis avidis mora noctis
Rumpitur, et noctem flammis funalia vincunt,
Stipatam multis unam juvat urbibus urbem
Cernere, totque uno compulsa examina voto.
Lucani coeunt populi, coit Appula pubes,               55
Et Calabri, et cuncti quos adluit aestus uterque,
Qui laeva et dextra Latium circumsonat unda:
Et qua bis ternas Campania laeta per urbes
Ceu propriis gaudet festis, quos moenibus amplis
Dives habet Capua, et quos pulcra Neapolis, aut quos               60
Gaurus alit, laeta exercent qui Massica, quique
Ufentem Sarnumque bibunt, qui sicca Tanagri,
Quique colunt rigui felicia culta Galesi,
Quos Atina potens, quos mater Aricia mittit.
Ipsaque coelestum sacris procerum monimentis               65
Roma Petro Pauloque potens, rarescere gaudet
Hujus honore diei, portaeque ex ore Capenae
Millia profundens ad amicae moenia Nolae,
Dimittit duodena decem per millia denso
Agmine: confertis longe latet Appia turbis.               70
Nec minus, ex alia populis regione profectis,
Aspera montosae carpuntur strata Latinae,
Quos Praeneste altum, quos fertile pascit Aquinum:
Quosque suburbanis vetus Ardea mittit ab oris,
Quique urbem liquere Cales, geminumque Teanum,               75
Quam gravis Auruncus, vel quam colit Appulus asper:
Huc et olivifero concurrit turba Venafro,
Oppida Samnites duri montana relinquunt.
Vicit iter durum pietas, amor omnia Christi
Vincit, et alma fides: animisque locisque rigentes               80
Suadet acerba pati, simul aspera ponera corda.
Una dies cunctos vocat, una et Nola receptat,
Totaque plena suis, spatiosaque limina cunctis;
Credas innumeris ut moenia dilatari.
Hospitibus, sic Nola assurgit imagine Romae.               85
Tu quoque post Urbem titulos sortita secundos?
Nam prius imperio tantum et victricibus armis,
Nunc et apostolicis terrarum est prima sepulcris.
Tu quoque perpetuas duplici sub honore coronas,
Ante sacerdotis, post martyris, omne per aevum               90
Felicis complexa tui, gemino bene coelum
Contingis merito divini mater amici.
Te prius alma pio celebrans altaria cultu
Presbyter instituit, placido et moderamine rexit.
Hinc quoque perpetuo decorat te nomine Felix.               95
Namque tuo meritum in gremio sacratus honorem,
Ducit odorifero pia conditus ossa sepulcro.
Aurea nunc niveis ornantur limina velis,
Clara coronantur densis altaria lychnis.
Lumina ceratis adolentur odora papyris,               100
Nocte dieque micant, sic nox splendore diei
Fulget: et ipsa dies coelesti illustris honore,
Plus micat innumeris lucem geminata lucernis.
Nos quoque felices, quibus istum cernere coram
Et celebrare diem datur, et spectare patroni               105
Praemia, praestantique suis tam grandia Christo
Gratari, et laetos inter gaudere tumultus.
Ferte Deo, pueri, laudem, pia solvite vota,
Et pariter castis date carmina festa choreis,
Spargite flore solum, praetexite limina sertis:               110
Purpureum ver spiret hiems, sit floreus annus
Ante diem, sancto cedat natura diei.
Martyris ad tumulum debes et terra coronas.
Ast illum superi sacra gloria luminis ambit,
Florentem gemina belli pacisque corona.               115
Hunc, precor, aeterna nobiscum pace serenum
Posce diem, hoc iterum liceat gaudere reverso,
Annuaque hic et vota tuis et carmina festis
Reddere placati tranquillo numine Christi.
Hic amor, hic labor est nobis; haec vota tuorum               120
Suscipe, commendaque Deo, ut cum sedula cura
Servitium nostrum longo tibi penderit aevo,
Tunc demum placidos pietate laboris alumnos
Absolvas mittente manu; positasque tuorum
Ante tuos vultus animas vectare paterno               125
Ne renuas gremio Domini fulgentis ad ora:
Quem bonitate pium, sed majestate tremendum,
Exora, ut precibus plenis meritisque redonet
Debita nostra tuis, cum tu quoque magna piorum
Portio, regnantem Felix comitaberis Agnum:               130
Posce ovium grege nos statui, ut sententia summi
Judicis hoc quoque nos iterum tibi munere donet,
Ne male gratatis laevos adjudicet hoedis,
Sed potius dextra positos in parte, salutis
Munifico pecori, laudatisque adgreget agnis.               135

POEMA XV.
DE S. FELICE NATALITIUM CARMEN IV.

Annua vota mihi remeant, simul annua linguae
Debita, natalis tuus, o clarissime Christo
Felix, natali proprio mihi carior; in quo
Quamlibet innumeris sint gaudia publica turbis.
Est aliquid speciale tuis, quod nos tibi Christus               5
Esse dedit, viles caro largitus amico.
Non quia tu dignus famulis tam vilibus esses,
Aeternis dignate Deo comes ire triumphis;
Sed quia nos inopes justi indignosque salutis
Sic voluit ditare Pater bonus, ut male dites               10
Criminibus versa in melius vice divitiarum,
Pro cunctis opibus cunctisque affectibus, et pro
Nobilibus titulis et honoribus omnia vanis,
Felicem caperemus opes, patriamque, domumque.
Tu pater, et patria, et domus, et substantia nobis,               15
In gremium translata tuum cunabula nostra,
Et tuus est nobis nido sinus, hoc bene foti
Crescimus, inque aliam mutantes corpora formam,
Terrena exuimur stirpe, et subeuntibus alis
Vertimur in volucres divini semine verbi.               20
Te relevante jugum Christi leve noscimus, in te
Blandus et indignis, et dulcis Christus amaris.
Ista dies ergo et nobis sollemnis habenda,
Quae tibi natalis: quia te mala nostra abolente
Occidimus mundo, nascamur ut in bona Christo.               25
Surge igitur cithara, et totis intendere fibris,
Excita vis animae tacito mea viscera cantu,
Non tacita cordis testudine, dentibus ictis,
Pulset amor linguae, plectro lyra personet oris.
Non ego Castalidas vatum phantasmata Musas,               30
Nec surdum Aonia Phoebum de rupe ciebo,
Carminis incentor Christus mihi: munere Christi
Audeo peccator sanctum et coelestia fari.
Nec tibi difficile, Omnipotens, mea solvere doctis
Ora modis, qui muta loqui, fluere arida, solvi               35
Dura jubes. Tu namque asinam reboare loquendo,
Perfectamque tibi lactentes condere laudem
Fecisti, et solidam solvisti in flumina rupem,
Et terram sine aqua subitis manere fluentis
Jussisti, deserta rigans in spem populorum,               40
In quorum arentes animas pia gratia fluxit,
Quos Christus vivo manans petra fonte refecit.
Unde ego pars hominum minima, isto munere fretus,
Roris, Christe, tui vivos precor aridus haustus.
De verbum de fonte tuo; tua non queo fari               45
Te sine; namque tui laus martyris, et tua laus est,
Qui facis Omnipotens homines divina valere,
Fortiaque infirmis superans, de carne triumphas,
Aerios proceres vincens in corpore nostro.
Quare ades, ut duce te repetens ab origine pergam               50
Felicem narrare tuum, cui nobile ductum
Ex Oriente genus: nec enim magis altera tellus
Felicis patriam decuit, quam quae patriarchas,
Quaeque pios tulerat, Christi sacra vasa, prophetas.
Unde et apostolicis fundens sua flumina linguis,               55
Totum Evangelii sonus emanavit in orbem.
Debitus inde Deo Felix, genitore profecto
Italiam necdum genitus, tamen in patre venit:
Civis ut affectu nostris oriretur in oris;
Nec cuiquam natum nisi nobis se meminisset.               60
Sic pater Abraham Domini praecepta secutus,
Mutavit patrias externo cespite terras,
Deposuitque sacrum Chananaeis semen in arvis;
Unde peregrinas subeunte propagine terras,
Mystica Felicem nobis transmisit origo,               65
Quem perfecta fides illa radice profectum
Prodidit, ut nobis esset pia vena fidei.
Felix nunc etiam posita cum carne quiescit,
Spiritus in Christo vivens, operantibus altae
Virtutis meritis Abrahae semine mutat               70
Duritiam lapidum, quos suscitat in bona vitae.
Hac igitur genitore Syro generatus in urbe,
Dilectam coluit patriae sub imagine Nolam,
Sede beans placita: multoque relictus in auro,
Dives opum viguit, quamvis non unicus heres.               75
Hermia cum fratre sui cognomine patris
Terrenas divisit opes; coelestia solus
Obtinuit Felix; geminos sententia discors
Divisit fratres: Hermiam mundus abegit,
Felicem Christus sibi sustulit: ille caduca               80
Maluit, hic solida: praesentibus ille cohaesit,
Iste solum coelo vertit, patrimonia regnis:
Ille heres tantum proprii patris, iste coheres
Christi. Sed quis tam variam miretur ab uno
Sanguine progeniem, veterum inter sancta parentum               85
Pignora qui relegat populorum stirpe duorum
Fecundam pugnas uteri doluisse Rebeccam
Conquestamque Deo gravidi luctamina ventris?
Cum jam tunc fremeret sanctae intra viscera matris,
Quae nunc intra uterum mundi discordia saevit.               90
Hispida Judaeis hirti sectantibus Esau
Perfidia, addictis populo servire minori.
At nobis laevem per lenia pacis Iacob,
Qua via lucis agit, meliore sequentibus ortu.
Ergo pari dispar fratrum de sanguine sanguis:               95
Hermias, velut asper Edom terrena secutus,
Squaluit in vacua captivus imagine mundi,
Duraque Idumaei praelegit rura parentis,
-In gladio vivens proprio, vanaeque laborem
Militiae sterilem tolerans, qui Caesaris armis               100
Succubuit, privatus agens ad munia Christi.
At meus aeterni satus arma capessere Regis,
In patris Israel migravit nomina Felix:
Seseque a puero pia mens coelestibus edens,
Instituit servire Deo; nec gratia pauper               105
Adfuit, et quantum sitiebat corde capaci
Lucis hians animus, tam largiter influa traxit
Dona Dei. Primis lector servivit in annis.
Inde gradum cepit, cui munus voce fideli
Adjurare malos, et sacris pellere verbis.               110
Quod quia perspicua meriti virtute gerebat,
Jure sacerdotis veneranda insignia nanctus;
Mente loco digna meritum decoravit honorem.
Sed ne sola sacrum caput infula comeret illi,
Exstitit et potior geminandae causa coronae.               115
Dira profanorum rabies exorta furorum;
Cum pia sacrilego quateretur Eclesia bello,
Praecipueque illos populo deposceret omni
Impietas, quorum pietas insignior esset:
Tunc senior sanctis Nolanam legibus urbem               120
Maximus e placido formabat episcopus ore,
Presbytero Felice potens; quem mente paterna
Complexus veluti natum, sedisque fovebat
Heredem; subita sed tempestate fugatus,
Non cedente fide, petiit deserta locorum.               125
Tunc magis atque magis, quaesito antistite, felix
Claruit oppositus gladiis, solusque fidei
Invidia affectus: nec spectabatur honore;
Major honore fides tantum quia causa fidei.
Tunc petitur, sua cum draco lividus excitat arma,               130
Proruere id cupiens, quo surgimus, et cadit ipse.
Ergo truces poenas, fugiente antistite, solus,
Vel primus de plebe, quasi de corpore vertex,
Competitur Felix. Hunc omnes vincere certant;
Et quasi praecelsam obsessis in moenibus arcem               135
Facta mole petunt; cujus munimine victo
Cetera jam facili cadat urbs prostrata ruina.
O digna infidis dementia! creditur uno
Exstinguenda fides, totus quam credidit orbis.
Heu misera impietas! infernis caeca tenebris,               140
Quo ruis? in quem tela moves? an credis in uno
Mortali constare Deum? Et, si corpora solvas,
Vim simul et mentem divinam posse aboleri?
Quae mundi per membra meat, qua nasceris ipse,
Indignusque aleris, cujus de numine pendet               145
Vincere vel vinci; cujus virtute vel unus
Fortior innumeris: pietate armatus inermi,
Armatos ferro, sed inermes pectora Christo,
Prosternit superante fide, quae conscia veri
Coelestis, vitam praesenti monte futuram               150
Comparat, et victo victricem corpore mentem
Laeta Deo referens gaudentibus invehit astris.
Quid juvat ergo pium tanta quod mole furoris
Felicem vesane petis? manet intus operto
Mens invicta Deo; nec jam tibi sola resistit               155
Terreni natura hominis; Deus ipse repugnat
Quem petis, atque tuis serpens antique venenis
Ipse offert se per famulorum corpora Christus,
Teque tuis nectens laqueis, in caede suorum
Sternit, per mortis speciem de morte triumphans.               160
Sed fera corda suus stimulis furialibus error
Sanguinea flagrare siti, sanctumque cruorem
Urgebat, veluti sceleris deposcere palmam.
Ergo ubi sacrilegos excepit Nola furores,
Intentosque piis expavit civibus enses,               165
Quaeritur excussa Felix venerandus in urbe.
Nec refugit, celso jam spirans sidera flatu,
Et tacitis acuens stimulis in praelia mentem,
Impavidus trepidum sorvabat pastor ovile,
Exemplo Domini, promptus dare pro grege vitam.               170
Ergo alacer saevos perstat quasi murus in hostes;
Et canis, florente fide, revirescit in annis,
Totus in astra animo, Christi memor, immemor aevi,
Corde Deum gestans, et plenus pectora Christo.
Nec jam se capit ipse; sacer majorque videri,               175
Sidereumque oculis et honorem fulgere vultu.
Illicet arripitur gaudens; saevisque furentum
Protrahitur manibus, sed (qui mos hostis iniqui,
Cui potior labor est animas quam corpora nostra
Perdere), dilatum gladio terroribus ante               180
Tentat, et in mortem surgit gradibus poenarum.
Primus supplicii de carcere texitur ordo.
Ferrea junguntur tenebrosis vincula claustris;
Stat manibus colloque chalybs, nervoque rigescunt
Diducente pedes: sternuntur fragmina testae,               185
Arceat ut somnum poenalis acumine lectus.
Nec requie tamen est vacuus, nec luminis expers
Confessor, cui jam sociatus in omnia Christus
Compatitur, virides gravior cui poena coronas
Multiplicat; spatiante polum qui mente peragrat.               190
Seque ipsum, vincto quamvis in corpore, liber
Spiritus antevolat summi in penetralia Christi,
Praemeditante anima certis sua praemia votis.
Ergo beata sacris Felicem passio poenis
Urgebat gravibus vinclis et carcere caeco:               195
Quantasque ex homine induerat caro subdita poenas,
Tantas a Christo recipit patientia palmas.
Maximus interea solis in montibus aeger,
Contentus fugisse manus feraliaque ora
Carnificum, diversa, at non leviore, ferebat               200
Martyrium cruce, quam si ferro colla dedisset,
Membraque tormentis, aut ignibus: acrior illum
Cura sui gregis urit et afficit; uritur igne
Frigoris, et gelido coeli de rore rigescit,
Panis inops tectique simul, noctemque diemque               205
Pervigil intenta jungit prece tempus utrumque.
Dumosa dum stratus humo compungitur artus
Sentibus, et mentem curis, intusque forisque
Dimicat, et ruris spinas in corpore perfert,
Tristitiae patitur spinas in pectore maesto.               210
Duris dura tegens, cruciatu mentis acerbo
Membrorum tormenta levat, sensumque doloris
Corporei excludit cordis dolor. Attamen aegra
Materies terrae (licet inconcussa maneret
Vis animae, spernente fide labentia carnis),               215
Victa hieme atque fame, duroque attrita cubili,
Deficiente suam linquebat corpore mentem,
Altius e vacuis fessi senis hausta medullis
Frigora pellebant glaciato sanguine vitam.
Mota Patris summi pietas antistite tanto,               220
Non tulit obscuro consumi funere corpus.
Quanquam et ut Eliam, sic istum pascere posset,
Esciferas volucres jejuna per avia mittens;
Posset et ut Mosen secreto operire sepulcro.
Sed soli hoc dederat Deus uni munus amico,               225
Arcana tellure tegit, quia jure decebat.
Tantus honos illud corpus, quod comminus ore
Fulserat, et sermone Dei ut mortalia functus
Jura, Deo tantum frueretur teste sepulcri.
Ergo sacerdotem confessoremque sereno               230
Lumine respiciens, tacitis tabescere silvis
Non tulit ulterius mitis Pater; et quia digno
Condignum comitem meritis sociare parabat,
Felicem numero de carceris eligit omni,
Cujus id apponat meritis opus, ut senis almi               235
Membra levet, revocetque animam, revehatque refotum,
Attonitisque ovibus cari solatia reddat
Pastoris. Venit ergo micans jam nocte silenti
Angelus, et tota vinctorum in plebe reorum
Felicem solum, pietas cui sancta reatum               240
Fecerat, alloquitur: fugit atri carceris horror.
Voce simul sacri Felix et luce ministri
Excussus tremit, et verbum trahit aure fideli.
Ac primum, velut eludentis imagine somni
Accipiat mandata Dei, stupet anxius: et se               245
Causatur non posse sequi prohibente catena,
Insuper et claustro simul et custode teneri
Carceris obsessi. Sed vox divina morantem
Increpitans, jubet excussis assurgere vinclis.
Et subito, ut molles manibus fluxere catenae,               250
Sponte jugo cervix ferrato exuta levatur,
Prosiliuntque pedes laxato caudice nervi.
Mira fides! salvis reserato carcere claustris,
Sopito custode, fores interritus exit,
Perque ipsos via fit, per quos via clauditur; ibat               255
Angelus, et tacitae per amica silentia noctis
Lux et iter Felicis erat. Nonne unus in omni
Christus adest sancto? sicut viget omnibus idem
Spiritus in Christo genitis, sic ipsa piorum
Gratia concordat. Veterem remeare recenti               260
Historia video speciem, qua jussus abire
Bisseno sublimis in agmine discipulorum
Petrus, sponte sua vinclis labentibus, eque
Carcere processit clauso, qua praevius illum
Angelus, Herodi praedam furatus, agebat.               265
Sic meus, educente Deo, geminata per atra
Carceris et noctis, reliquis obscura, sed uni
Illustrata sibi, Felix impune per ipsos
Custodes, constante premens vestigia passu,
Callibus ignotis directus, jussa petebat.               270
Et postquam emensus secretos avia saltus
Rura, locum fessi senis invenit; aegra trahentem
Jam tenui cernit maestus suspiria flatu.
Et primo ut cari cognovit membra parentis,
Fusus in amplexum, dat vultibus oscula notis,               275
Et tentat gelidis revocare fovendo calorem
Artubus, et crebris adflatibus oris anheli
Reddere viventes tepefacto corpore sensus.
Sed neque clamatu est neque pulsu mobile corpus.
Jam simile exanimo: modicus tamen ultima vitae               280
Flatus, et internae prodit trepidatio fibrae.
Anxius intuitu tali pia pectora Felix,
Distrahit exsangues artus, et lurida cernens
Ora fame, nec habens quidquam quo rebus egenis
Ferret opem, non igne procul, neque comminus esca.               285
Ut dape tabentem recrearet et igne rigentem.
Quaerenti, et multa Christum prece convenienti,
Quanam ope, quave via jussum complere valeret
Servitium, subitam omnipotens de sentibus uvam
Edidit, et capiti jussit pendere propinquam,               290
Ut facile attiguo posset decerpere ramo
Natum sponte cibum. Divinitus ergo refectus,
Mente pia oblato laetatur munere Felix;
Decerptumque manu morientis ad ora racemum
Admovet: et quoniam strictis jam dentibus ille               295
Et sentire negat dulces et sumere victus,
Exprimit humentes acinos, succumque liquentem
Instillat, digito diducens arida labra;
Donec et adspirante Deo conatibus aegris,
Et luctante manu, rigidos paulisper hiatus               300
Laxavit, tenuemque aditum dedit oris aperti,
Quo rorem exiguum resoluta infunderet uva.
Hinc animae sensus, calor ossibus, atque oculis lux,
Vitaque tota redit: quaeque haeserat obsita siccis
Faucibus, exercet solitas jam lingua loquelas,               305
Postquam vocis iter patefecit lubricus humor.
Ergo reviviscens, notissima comminus ora,
Felicis videt ora sui, amplexusque vicissim,
Conqueritur tardum: Nam te promiserat, inquit,
Adfore jamdudum Dominus mihi, pars mea Felix;               310
Praecipuum, Felix, pignus mihi, quae rogo tantae
Aut ubi te tenuere morae? Si corpore cessi
Ad tempus fragili, solido tamen esse fidelis
Pectore duravi. Docet et locus et status ipse,
In quo me cernis vitae istius ima trahentem,               315
Non mortis fugisse metu, Christoque meam me
Praeposuisse animam: fugi, non lucis amore,
Sed fragile hoc metuens infirmi corporis; atqui
Tecta petens, alia vixissem tutus in urbe,
Si mihi vile fides, et cara haec vita fuisset.               320
Ignotos montes, desertaque nuda petivi,
In gremio Domini dulcis mea colla reponens,
Ipso ut deficerem teste, aut ut pascerer ipso.
Nec frustra, ecce vides, fuit haec fiducia nobis:
Adfuit Omnipotens, et te mihi mittere legit,               325
Per quem dona mihi sua redderet: utere, fili,
Praeceptis pietatis opus mandantibus, et me
Suscipiens humeris, commune ad ovile reporta.
Impiger optato gavisus munere Felix,
Carum onus, ut Christi pondus leve, sumit, et adfert               330
Tam volucri cursu, tamquam magis ipse feratur,
Nec ferat; et vere Christus fert ipse ferentem,
Et pedibus pietate citis Deus addidit alas.
Nocte eadem pariter tot munera percipit unus,
Et simul exsequitur Felix; sua rumpere jussus               335
Vincla, sacerdotem reficit, revehitque refectum,
Deponitque sui tutum sub culmine tecti,
Unica quod servabat anus; tam celsus et isto
Maximus exstabat merito Confessor, ut illi
Turba domus, summa et census, anus una maneret.               340
Pulsatis foribus Felix hanc excitat; illa
Ad primos pavefacta sonos, vix nota renoscit
Alloquia, et dominum tectis assumit apertis,
Voce graduque tremens, quatiente timore senectam.
Cui Felix: Cape depositum hoc, quod conscia mecum               345
Sidera noctis, et angelicae sub principe Christo,
Me tradente, manus tradunt tibi; sume fideli
Hanc Domini gemmam gremio, quam tempore summo
Incolumem nobis Domino sub judice reddas,
Quo nunc teste capis. Subit istis Maximus orsis,               350
Felicemque suum revocans: Cape tu quoque, dixit,
Muneris, o mi nate, vicem, quam me tibi jussit
Reddere compositum, qui te mihi jussit adesse
Deposito. Tum deinde sacram Felicis amati
Imponit capiti dextram, simul omnia Christi               355
Dona petens: velut ille patrum venerabilis Isac
Rore poli natum, et terrae benedixit opimo;
Felicem Christo sic Maximus ore paterno
Ore et apostolico benedicens et locupletans,
Immarcescibilis redimivit honore coronae               360
Perpetuisque opibus, quas et modo cernimus, auxit.

POEMA XVI.
DE S. FELICE NATALITIUM CARMEN V.

Tempora temporibus subeunt; abit, et venit aestas;
Cuncta dies trudendo diem fugit, et rotat orbem:
Omnia praetereunt, sanctorum gloria durat
In Christo, qui cuncta novat, dum permanet in se.
Tandem igitur revoluta dies mihi nascere, toto               5
Exoptata dies anno, quae dulcia festa,
Et mea vota novas; quae me sollemnia poscis
Munera, natalem referens, quo millia gaudent
Innumeri populi; quo me specialia tangunt
Gaudia, quo famulae rata debeo munera linguae               10
Felici libare meo, cui mente dicata
In Domino Christo sum deditus: hunc et amoris
Obsequio celebrare per annua carmina sanctum
Fas mihi. Dicam igitur merita, et causas meritorum,
E quibus obtinuit coelestum praemia laudum,               15
Aeternosque dies, et magni nomen honoris.
Jam prior hoc primos vobis liber edidit actus
Martyris, unde domo, vel qui genus, et quibus altus
In studiis, quo deinde gradu per sancta vocatus
Munia maluerit Christo servire perenni,               20
Quam patrias errare vias per devia mundi:
Nam pater emeritis sub Caesare vixerat armis,
Diximus et tetro toleratas carcere poenas,
Quas confessor obit, mortem quoque ferre paratus,
Ni Deus anticipans gladios, solvisset iniquis               25
Emissum vinclis, aliosque vocasset ad actus;
Ut prius ad sacram remearet episcopus aulam
Maximus, in solis qui saltibus ultima vitae
Aeger anhelabat, grassante fugatus ab hoste:
Quem jussus proprio subvexit corpore Felix               30,
Pauperis et tecti delatum in sede locavit;
Pensatisque sibi, sancto senis ore beati,
Officiis benedictus abit; paucisque diebus
Delituit proprii tacitus sub culmine tecti,
Non tacita Dominum coelestem mente fatigans,               35
Quem prece directa, penetrans super astra, propinquo
Pulsabat merito, pacem procedere poscens.
Interea fluxere dies, pax visa reverti.
Deseruit latebram Felix, tandemque sereno
Confisus coelo, laetis se reddere laetum               40
Fratribus, et placidae committere coeperat urbi.
Gratabantur oves Christi, pastore recepto.
Ille gregem pavidum de tempestate recenti
Mulcebat monitis coelestibus, et duce verbo
Anxia corda regens, firmabat amore fidei;               45
Contemnenda docens et amara et dulcia mundi;
Nec concedendum terroribus; obviaque ipsis
Ignibus aut gladiis promptos inferre monebat
Pectora; et ipse suis addebat pondera verbis,
Confessor passus, quae perpetienda docebat;               50
Omnibus eloquio simul exemploque magister.
Non tulit haec Malus ille diu: sed inhorruit atris
Crinibus, et rabidis inflavit colla venenis;
Immisitque suum scelerata in pectora virus,
Ureret ut nigras Felicis gratia mentes.               55
Inseruit stimulos, et mentibus arsit iniquis
Vipereae furor invidiae; petit improba primam
Ira domum; cunctis amor impius in scelus ardet.
Felicem sitit impietas: sed ab aedibus absens
Forte suis media steterat securus in urbe,               60
Fraternis de more suo vallatus amicis,
Et pia verba serens populi credentis in aures.
Ecce ad eum, strictis quaerentes ensibus, adsunt.
Cum subito, aut illis corda hostibus, aut huic ora
Vertuntur, notum non agnovere furentes,               65
Felicemque rogant, Felix ubi cernitur, et non
Cernitur; ipse, nec ipse vir est; cum sit prope, longe est.
Ignotus notusque suis fit civibus idem,
Discernente fide vultum credentibus, ipse
Hostibus alter erat: persensit et ipse faventis               70
Consilium Christi; ridensque rogantibus infit:
Nescio Felicem quem quaeritis. Illicet illi
Praetereunt ipsum; discedit at ille platea,
Illudente canes Domino frustratus hiantes.
Nec longum emensis spatium, et scitantibus illis,               75
Qua Felix regione foret, quidam increpat, et dat
Indicium, ignarus causae, credensque furore
Dementes, qui non vidissent comminus ipsum,
Ad quem contiguis fecissent verba loquelis.
Perculsi novitate doli, graviusque furentes               80
Mox redeunt, perque ipsa viri vestigia currunt.
Jamque propinquabant, sed praecurrente tumultu
Urbis, et attoniti clamoribus undique vulgi
Admonitus Felix, instantia vulnera flexu
Declinat, medioque procul se devius aufert.               85
Namque locum nanctus, spatio qui forte patenti
Panditur effugium, celebri seductus ab urbe,
Sic quoque non longinquus erat sectoribus atris,
Qui prope conspicuo subductus ab ore sequentum,
Infestos utcumque timens vitaverat enses;               90
Et capiendus erat, quia nullius obice claustri,
Ille repellendis locus obsistebat iniquis.
Nam foribus nullis, in publica rostra patebat
Semiruti paries malefidus fragmine muri.
Sed divina manus sese sanctum inter et hostes               95
Opposuit, miroque locum munimine sepsit.
Non strue saxorum, neque ferratis data valvis
Claustra, per humanas quibus atria claudimus artes:
Rudere sed subito concrevit sordidus agger,
Jussaque nutantes intendit aranea telas,               100
Et sinibus tremulis in totum struxit apertum,
Desertaeque dedit faciem sordere ruinae.
Quae simul occurrit minitantibus, obstupuerunt,
Defixoque gradu, sibimet dixere vicissim:
Nonne furor tentare aditus, aut credere quemquam               105
Hac intrasse hominem, minimi qua signa dedissent
Vermiculi? modicae rumpunt haec retia muscae,
Nos penetrasse virum per clausa putamus inepti,
Et tenerum tanto non ruptum corpore textum?
Ille magis nostris manibus modo debitus index,               110
Qui nos in deserta doloso callidus astu
Induxit, versumque alio, mentitus in isto
Felicem latitare situ, quo nostra maligno
Verteret arma dolo, capiti fugientis amicus.
Ergo recedamus: nam stare diutius istic,               115
Risus erit vulgi, demensque notabitur error,
Scrutatum hac hominis latebras contendere gressum,
Qua vel mole putri, vel araneolis obductis,
Monstrat inaccessos humus incalcata recessus.
Nec mora, discedunt propere in diversa frementes:               120
Sed Deus, ut Scriptura canit, vesana minantes
Irridebat eos coelesti Christus ab arce;
Felicemque suum sacris velaverat alis.
Qui Domini tutus gremio candentia tela
Discutiebat ovans galea, scutoque fidei,               125
Et gladium verbi confessor in ore gerebat.
Armatus pietate manus, et pectora plenus
Casta Deo, insignis meriti thorace tegebat.
O multis divina modis Sapientia dives,
Semper ab infirmis confundens fortia mundi!               130
Vix populos altis defendunt moenia muris,
Et fretos valido munimine saepius hostis
Opprimit, adversisque expugnat montibus urbes.
Nunc et ab armatis protexit aranea sanctum
Defensante Deo; teneris stetit hostis abactus               135
Cassibus; aerio cessit vis ferrea filo.
Vana salus hominum, virtus mea non mihi virtus,
Si caream virtute Dei. Quo vasta gigantum
Robora? Quo Pharii reges? Ubi magna Hiericus?
Omnibus exitio sua gloria, qua tumuerunt,               140
Cassa fuit. Neque vero suis virtutibus ista,
Sed magis infirmis divina potentia fregit.
Ille gigas pueri funda pastoris obivit,
Ut canis; illam urbem sonitus solvere tubarum;
Littorea jacuit rex ille superbus arena,               145
Divitias regni pendens in funere nudo.
Sic ubi Christus adest nobis, et aranea muro est:
At cui Christus abest, et murus aranea fiet.
Digressis igitur cum facta silentia turbis,
Secretoque fugae fidas nox alta tenebras               150
Praebuit, egreditur Felix, mutatque latebram:
Illa canens Domino: Media si mortis in umbra
Ingrediar, mala non metuam, quoniam tua mecum
Dextra, per infernum non expers luminis ibo.
Ergo Dei ductu capit in regione remota               155
Compluvium, angusto brevia inter tecta cubili,
Quo vetus arebat tecto cisterna profundo.
Propter in attiguis habitabat femina tignis
Sancta Deo mulier, quae confessoris operti
Nescia, Felicem Christo quasi conscia pavit.               160
Mira canam, ingenium Domini pascentis alumnum,
Ignara pascente suum. Nunc sedula panes,
Nunc alias de more, sibi quas coxerat escas,
Mentis in excessu divino facta paratu
Importabat eo, Felix ubi teste latebat               165
Velatus Domino; sed nec cum tenderet illo
Noverat ingressum; nec cum discederet inde,
Introitus erat illa sui memor: utque paratos
Intulerat victus, propriis licet illa cibando
Serviret manibus sancto, tamen inscia tanti               170
Muneris, hoc de corde suo novisse nequibat,
Quod non mente sua, sed Christi numine agebat,
Proque loco latebrae, et strictae super ora lacunae,
Appositos ingressa cibos linquebat, eosque
Se posuisse domi credens, ita semper abibat,               175
Ponendae memor, et positae mox immemor escae.
O mulier benedicta Deo, velut una volucrum,
Quae quondam mundo abductum pavere prophetam.
Tu quoque secreto pavisti martyra tecto,
Sicut avis Domino parens, et nescia sancti,               180
Conscia servitii: quid gesseris, et cui tandem
Servieris, gaudens illo sub tempore nosces,
Cum Deus ipse suo pro confessore coronam
Justitiae Christus reddet tibi, tunc tua Felix
Ipse tibi referet sub judice prandia Christo,               185
Quae Deus ad dulces sacrati martyris usus
Transtulit, ut quondam coctas messoribus escas,
Angelica per inane manu pendente propheta
Misit jejuno rabida inter monstra prophetae;
Non fera monstra, fides quia vicerat alma leones,               190
Sanctaque frenabant avidos jejunia rictus.
Sex illum totos perhibent ex ordine menses
Expertem coetus hominum vixisse sub illa
Culminis obscuri simul angustique latebra,
Nil opis humanae indiguum, solamine Christi               195
Semper abundantem: qui tempore fertur in illo
Saepe illum sermone suo dignatus adisse:
Saepe sua pavisse manu, coeloque dedisse
Pocula, non pluvialis aquae; quam nubila passim
Omnibus effundunt; sed quem specialiter uni               200
Gratia Felici mittebat ab aethere rorem,
Nam nimiis, ut fit, tunc torrida solibus aestas,
Et puteum quoque siccarat, qui parta latenti
Pocula praebuerat. Sed ne sitis ureret illum
Carnea, qui Christum sitiendo, ferebat et istam               205
Corporis afflicti poenam, delata sereno
Inque globum tenuis nubes collecta, per arctum
Impluvii, dulcem sitientis in ora liquorem
Infudit, quasi pressa manu; coeloque vocandum,
Velleris aetherei succo lactante refecit.               210
Quid mirum, si nunc terrena labe solutum
Christus alat, positum quem in corpore sanctus alebat
Spiritus; et cui panis erat, Verbum Deus ipse
Coelestum panis, quo vescitur angelus omnis?
Tempus ut hoc abiit, pax reddita condidit enses,               215
Felicemque Deus monuit prodire latebra,
Qui dudum placidas mundi clamoribus aures
Struxerat, humanis ducens oblivia rebus.
Ut novus in lucem jam desperantibus exit,
Et patria tamquam redivivus in urbe videtur.               220
Et multi dubitant agnoscere, et ante rogantes,
Verane te facies? (Aiunt) tunc ille beatus
Redderis heu tanto nobis post tempore Felix?
Qua regione venis? Coelo datus, an paradiso?
Redditus in terras habitacula nostra revisis?               225
Ille fidem firmat, coram se corpore adesse,
Servatum vixisse Deo; dat gaudia cunctis;
Laudibus et meritis populo celebratur ab omni.
Functus erat, longum perfunctus episcopus aevum
Maximus, et numerus ductu pastoris egebat.               230
Felicis nomen totum balabat ovile,
Quem confessoris redimibat adorea Christo;
Quemque salutiferum spondebat lingua magstrum,
Vitaque doctrinae concors; sed ut hoc quoque palmam
Justitiae ferret, meritum sublime quieto               235
Corde premens, velut indignus, non audet honore
Crescere, testaturque seni mage debita Quinto;
Quod prior ille gradum socii meruisset honoris
Presbyter: haec septem di tabat summa diebus.
Ergo sub hoc etiam Felix antistite vixit               240
Presbyter, et crevit meritis, qui crescere sede
Noluit: ipse illum tamquam minor omnia Quintus
Observabat, et os linguam Felicis habebat.
Ille gregem officio, Felix sermone regebat,
Multa aliis sanctum Christi virtutibus auxit               245
Gratia Felicem, nec pace minora subegit
Praelia, quam validis confessor gesserat armis.
Corpoream tristi sub tempestate salutem
Spreverat, idem et opum simul et contemtor honorum
Secura sub pace fuit. Non ille tenendi               250
Securus meriti, sed cautior ut bona vitae
Parta tueretur, postquam discrimina mortis
Vicerat, et scopulos inter tranquilla timebat.
Diximus ut mortem calcarit, et ambitionem;
Nunc aliam confessoris cognoscite palmam.               255
Vicit avaritiam: nam praedia multa domosque
Divitiis locuples patriis possederat heres;
Confessor proscriptus erat, sed pace reducta,
Et sua, si vellet, deposcere jura licebat:
Maluit ille tamen verbum curare Magistri,               260
Cuncta licent, non cuncta juvant: licito utile praefert;
Et quasi terrenae contagia ducere labis,
Horruit amissos in jura reposcere fundos.
Multi obtundebant, prae cunctis nomine prisco
Archelais, tam sancta fide, quam stemmate clara,               265
Dives opum vidua, et sanctum pietate fideli
Felicem venerans, atque illi cara vicissim.
Haec illum juxta meritum venerata colebat,
Utque ferunt, junctum sibimet pro jure sodali
Usurpans animum, crebris pia corda querelis               270
Saepe fatigabat, cur debita promptaque reddi
Jura recusaret, quae dispensare recepta,
Mercedis magnae cum foenore posset egenis.
Plurima de propriis quoque rebus munera saepe
Obtulit; ille pio contentus ad omnia sensu               275
Femineam placido ridebat pectore curam,
Coelestum sibimet sat conscius ipse bonorum,
Quae pro terrenis sibi compensata tenebat.
Unde potens, caris instantibus haec referebat:
Cogitis ut repetam terrena, perennia perdam?               280
Praestat, opes salvo desint, quam vita opulento:
Dives egebo Deo, nam Christum pauper habebo.
Divitiis inopem ditabit gratia Christi.
Hunc retinens animum, tria macri jugera ruris,
Nec proprio sub jure tenens, conducta colonus               285
Ipse manu coluit, famulo sine, pauperis horti
Possessor: sed et has de cespite dives egeno
In Dominum confudit opes; cum paupere semper
Collectum divisit olus, cum paupere mensa
Una dies illi curam consumsit habendi.               290
Unica vestis eum, saepe et vix unica texit.
Si geminas habuit, nudum meliore refovit.
Saepe novo miseros vertit velamine pannos.
Felicisque habitu pauper mutatus ab atro
Enituit; contra mendici tegmine Felix               295
Sorduit, exornans inculto corpore mentem.
Hac vivens pietate Deo maturus, et aevi
Et meriti plenis clausit sua secla diebus,
Mutavitque piae, non clausit, secula vitae.

POEMA XVII.
AD NICETAM REDEUNTEM IN DACIAM.

Jamne abis, et nos properans relinquis?
Quos tamen sola regione linquis,
Semper adnexa sine fine tecum
Mente futuros?               4
Jamne discedis revocante longe
Quam colis, terra? sed et hic resistis
Sancte Niceta: quoniam et profectum
Corde tenemus.               8
I, memor nostri, remaneque vadens
Spiritu praesens, animis vicissim
Insitus nostris, trahe, ferque tecum
Quos geris in te.               12
O nimis terra et populi beati!
Quos modo a nobis remeans adibis;
Quos tuo accedens pede visitabit
Christus et ore.               16
Ibis Arctoos procul usque Dacos,
Ibis Epiro gemina videndus,
Et per Aegeos penetrabis aestus
Thessalonicen.               20
Appulis sed nunc via prima terris
Te vehet, longo spatiosa plano,
Qua Canusino medicata flagrant
Vellera fuco.               24
Ast ubi paulum via proferetur,
Det, precor, mites tibi Christus aestus,
Et levis spiret sine nube siccis
Aura Calabris.               28
Sicut antiqui manibus prophetae
Per sacramentum crucis, unda misso
Dulcuit ligno, posuitque tristes
Merra liquores;               32
Sic tibi coelum modo temperetur,
Et levi sudo tenuatus aer,
Flatibus puris placide salubres
Spiret in auras.               36
Qui solet flatu gravis e palustri,
Anguium tetros referens odores,
Solvere in morbos tumefacta crasso
Corpora vento.               40
Quem potens rerum Dominus fugari,
Sive mutari jubeat: suoque
Nunc sacerdoti bona sanitatis
Flabra ministret.               44
Sicut Aegypto pereunte quondam
Noctis et densae tenebris operta,
Qua Dei vivi sacra gens agebat,
Lux erat orbi.               48
Quae modo in toto species probatur
Orbe, cum sanctae pia pars fidei
Fulgeat Christo; reliquos tenebris
Obruat error.               52
Sic meo, qua se feret actus ora,
Cuncta Nicetae Dominus secundet:
Donec optato patriam vehatur
Laetus ad urbem.               56
Perge, Niceta, bene qua recurris,
Prosperos Christo comitante cursus,
Quem tui dudum populi fatigant
Nocte dieque.               60
Te reposcentes, ut ager levandis
Cum satis imbrem sitit, utque molles
Cum suas matres vituli represso
Lacte requirunt.               64
Unde nos justis precibus tuorum,
Qui suum recte repetunt parentem,
Cogimur victo, licet inrepleti,
Cedere voto.               68
Et quia spes jam rapitur tenendi,
Urget affectus placitis favere:
Jam vias illas licet oderimus
Quae rapiunt te:               72
Odimus quamvis, sed easdem amamus.
Odimus quod te retrahunt: amamus
Quod tuum nobis procul attulerunt
Cernere vultum.               76
Quas prius stringi superante amore,
Nunc tibi sterni faciles precamur
Praevio terris pelagoque summi
Nomine Christi.               80
Qui tibi factis iter omne campis,
Arduos montes reprimat, cavasque
Impleat valles, salebras adaequet,
Jungat hiatus.               84
Te per Hydruntum Lupiasque vectum,
Innubae fratrum simul et sororum
Ambient, uno Dominum canentes
Ore catervae.               88
Quis mihi pennas daret ut columbae,
Ut choris illis citus interessem:
Qui Deum Christum duce te canentes
Sidera pulsant?               92
Sed licet pigro teneamur aegri
Corporis nexu, tamen evolamus
Mentibus post te, Dominoque tecum
Dicimus hymnos.               96
Nam tuis intus simul implicati
Sensibus, vel cum canis, ac precaris:
Cum tua de te prece cumque voce
Promimur et nos.               100
Inde jam terris subeunte ponto
Adriae stratus sinus obsequetur,
Unde procumbet, zephyroque leni
Vela tumescent.               104
Ibis illabens pelago jacenti,
Et rate amata titulo salutis, armata
Victor antemna crucis ibis, undis
Tutus, et austris.               108
Navitae laeti solitum celeusma
Concinent versis modulis in hymnos,
Et piis ducent comites in aequor
Vocibus auras.               112
Praecinet cunctis, tuba ceu resultans,
Lingua Nicetae modulata Christum,
Psallet aeternus citharista toto
Aequore David               116
Audient Amen tremefacta cete,
Et sacerdotem Domino canentem
Laeta lascivo procul admeabunt.
Monstra natatu.               120
Undique alludent patulo verentes
Ore delphines, sine voce quamquam,
Aemula humanis tamen eloquentur
Gaudia linguis.               124
Nam Deo quid non sapit atque vivit,
Cujus et verbo sata cuncta rerum?
Hinc Dei laudem maris ima noscunt
Mutaque clamant.               128
Testis est nobis veteris prophetae
Bellua, ad nutum Domini profundo
Excita, ut mersum caperet, deinque
Redderet haustum.               132
Sed modo ad nostrum ferus ipse vatem
Auribus tantum pia devorabit
Cantica: impastam saturabit alvum
Carmine pastus.               136
Qua libet pergas iter, et per undas,
Perque tellurem, licet, et per hostes,
Ibis armatus galea salutis,
Vertice Christo.               140
Advolet missus Raphael, ut olim
Tobiae Medis; ita prosequendo
Ipse Nicetae comes usque Dacos
Angelus adsit.               144
Ducat hunc aeque famulum suum dux
Ille, qui quondam profugum minacis
Fratris a vultu Deus in salutem
Duxit Iacob.               148
Namque Niceta fugitivus aeque est;
Quod semel fecit patriarcha, semper
Hic facit, mundo fugiens ad alti
Moenia coeli:               152
Et gradus illos, quibus ille vidit
Angelos versa vice commeantes,
Iste contendit superante nubes
Scandere vita:               156
Per crucis scalas properans in astra
Qua Deus nitens ad humum coruscis
E thronis spectat varios labores,
Bellaque mentis.               160
Tuque, Niceta, bene nominatus
Corporis victor, velut ille dictus
Israel, summum quia vidit alto
Corde satorem,               164
Unde Nicetes meus approbatur
Israelites sine fraude verus,
Qui Deum cernit solidae fidei
Lumine Christum.               168
Hic Deus noster, via nostra semper,
Sit comes nobis, sit et antecessor:
Semitis lumen, pedibusque nostris
Sermo lucerna.               172
Qua per obscuri vada caeca secli,
Luminis veri face dirigamur,
Donec optatos liceat salutis
Tangere portus,               176
Quos modo undosum petimus per aequor,
Dum vagae mentis fluitamus aestu:
Terreo, tamquam fragili carina,
Corpore vecti.               180
Sed gubernaclo crucis hanc regente
Nunc ratem, in nobis pia vela cordis
Pandimus, Christo referente littus
Flamine dextro.               184
Ergo dux idem modo prosequatur
Te via, qua nunc properas revertens
Ire Niceta, patrioque reddat
Limine tutum.               188
Sed freto emenso superest viarum
Rursus in terra labor, ut veharis
Usque felices, quibus es sacerdos
Praestitus oras.               192
Tu Philippaeos Macedum per agros
Per Tomitanam gradieris urbem,
Ibis et Scupos patriae propinquos
Dardanus hospes.               196
O quibus jam tunc resonabit illa
Gaudiis tellus ubi tu rigentes
Edoces Christo fera colla miti
Subdere gentes!               200
Quaque Riphaeis Boreas in oris
Alligat densis fluvios pruinis,
Hic gelu mentes rigidas superno
Igne resolves.               204
Nam simul terris animisque duri,
Et sua Bessi nive duriores,
Nunc oves facti duce te gregantur
Pacis in aulam.               208
Quasque cervices dare servituti,
Semper a bello indomiti negarunt,
Nunc jugo veri domini subactas
Sternere gaudent.               212
Nunc magis dives pretio laboris
Bessus exsultat: quod humi manuque
Ante quaerebat, modo mente coelo
Colligit aurum.               216
O vices rerum! Bene versa forma!
Invii montes prius, et cruenti,
Nunc tegunt versos monachis latrones
Pacis alumnos.               220
Sanguinis quondam, modo terra vitae est,
Vertitur coelo pia vis latronum,
Et favet Christus supera occupanti
Regna rapinae.               224
Mos ubi quondam fuerat ferarum,
Nunc ibi ritus viget angelorum:
Et latet justus, quibus ipse latro
Vixit in antris.               228
Praeda fit Sanctis vetus ille praedo,
Et gamit versis homicida damnis:
Jure nudatus, spoliante Christo,
Criminis armis.               232
Interit casu satanae vicissim
Invidus Cain, redivivus Abel
Pascit effusi pretio redemtos
Sanguinis agnos               236
Euge, Niceta, bone serve Christi,
Qui tibi donat lapides in astra
Vertere, et vivis sacra templa saxis.
Aedificare.               240
Avios saltus, juga vasta lustras,
Dum viam quaeris, sterilemque silvam
Mentis incultae superans in agros
Vertis opimos.               244
Te patrem dicit plaga tota Borrae
Ad tuos fatus Scytha mitigatur,
Et sui discors fera te magistro
Pectora ponit.               248
Et Getae currunt, et uterque Dacus:
Qui colit terrae medio, vel ille
Divitis multo bove pilleatus
Accola ripae.               252
De lupis hoc est vitulos creare,
Et bovi junctum palea leonem
Pascere, et tutis cava viperarum
Pandere parvis.               256
Namque mansueto pecori coire
Bestias pulsa feritate suades,
Qui feras mentes hominum polito
Imbuis ore.               260
Orbis in muta regione per te
Barbari discunt resonare Christum
Corde Romano, placidamque casti
Vivere pacem.               264
Sic tuo mitis lupus est ovili,
Pascitur concors vitulas leoni,
Parvus extracto trucibus cavernis
Aspide ludit.               268
Callidos auri legulos in aurum
Vertis, et Bessos imitaris ipse,
E quibus vivum fodiente verbo
Eruis aurum:               272
Has opes condens Domino parenni,
His sacrum lucris cumulans talentum,
Audies: Intra Domini perennis
Gaudia laetus.               276
His, precor, cum te domus alma sancto
Ceperit fratrum numerosa coetu
In choris, et nos pietate cari
Pectoris abde.               280
Nam Deo grates, quod amore tanto
Nos tibi adstrinxit per operta vincla,
Vis ut internam valeat catenam
Rumpere nulla.               284
Unde complexi sine fine carum
Pectus, haeremus laqueo fideli;
Quaque contendas, comites erimus
Mente sequaci.               288
Caritas Christi bene fusa coelo,
Cordibus nostris ita nectit intus,
Ut nec abjuncto procul auferamur
Orbe remoti:               292
Nulla nos aetas tibi labis unquam,
Orbis aut alter, neque mors revellet;
Corporis vita moriente, vita
Vivet amoris.               296
Dum graves istos habitamus artus,
Mente te semper memori colemus:
Tu petes simus simul in perenni
Tempore tecum.               300
Namque te celsum meritis, in altum
Culmen imponet pretiosa virtus:
Inque viventum super urbe magnis
Turribus addet.               304
Nos locis, quantum meritis diremti,
Eminus celsis humiles patronis,
Te procul sacris socium catervis
Suspiciemus.               308
Quis die nobis dabit hoc in illa,
Ut tui stemus lateris sub umbra,
Et tuae nobis requietis aura
Temperet ignem?               312
Tunc, precor, nostri nimium memento
Et patris sancti gremio recumbens,
Roscido nobis digito furentem
Discute flammam.               316
Nunc abi felix tamen et recedens
Semper huc ad nos animo recurre;
Esto nobiscum, licet ad paternam
Veneris urbem.               320
Non enim unius populi magistrum,
Sed nec unius dedit esse civem
Te Deus terrae, patria ecce nostra
Te sibi sumit.               324
Nunc tuos aequa pietate utrisque
Divide affectus, et amore nobis,
Civibus vultu, gemina morare
Civis in ora.               328
Forsan et major patria haec habenda,
Non manufactis ubi contineris
Pectorum tectis; hominesque vivam
Incolis urbem.               332
Sicut antistes, ita dignus almi
Hospes es Christi, quia Christianis
Mentibus consors, habitas herile
Accola templum.               336
Jam vale nobis, et in omne nostri
Diligens aevum, bonus usque finem
Duc bonum cursum, positamque justis
Sume coronam.               340

POEMA XVIII.
DE S. FELICE NATALITIUM CARMEN VI.

Lex mihi jure pio posita hunc celebrare quotannis
Eloquio famulante diem, sollenne reposcit
Munus ab ore meo, Felicem dicere versu,
Laetitiamque meam modulari carmine voto,
Et magnum cari meritum cantare Patroni,               5
Quo per iter durum, qua fert via pervia paucis
Alta per arcta petens superas penetravit ad arces.
Concordate meis, precor, et complaudite fratres
Carminibus, castoque animos effundite luxu.
Gaudia sancta decent et carmina casta fideles:               10
Nam cui fas hominum, cui Christus amorque timorque,
Non gaudere hodie? et vacuum procedere voti?
Qua quis possit ope, ingenii, linguaeque, reique;
Coelicolas Christo quando adgandere ministros,
Ipsa etiam festo produnt elementa colore?               15
Cernite laetitiam mundi in splendore diei
Elucere sacris insignibus; omnia laetus
Candor habet, siccus teneris a nubibus imber
Ponitur, et niveo tellus velatur amictu.
Quae nive tecta, solum nive, silvae, et culmina, colles:               20
Cuncta senis sancti canos testantur honores;
Angelicaque docent et luce et pace potiri
Felicem placida clarum in regione piorum,
Lactea quae tacito labuntur vellera coelo.
Christe, Deus Felicis, ades; da nunc mihi verbum               25
Sermo Deus, da perspicuam Sapientia mentem.
Non opis humanae facundia dicere laudes
Posse tuas: tua namque tui sunt gaudia sancti.
Cedo, alii pretiosa ferant donaria meque
Oflicii sumtu superent, qui pulcra tegendis               30
Vela ferant foribus, seu puro splendida lino,
Sive coloratis textum fucata figuris.
Hi laeves titulos lento poliant argento,
Sanctaque praefixis obducant limina lamnis.
Ast alii pictis accendant lumina ceris,               35
Multiforesque cavis lychnos laquearibus aptent,
Ut vibrent tremulas funalia pendula flammas.
Martyris hi tumulum studeant perfundere nardo,
Et medicata pio referant unguenta sepulcro.
Cedo equidem et vacuo multis potioribus auro,               40
Queis gravis aere sinus relevatur, egente repleto,
Qui locuplete manu promptaria ditia laxant,
Et variis animam sponsantes dotibus adstant,
Mente pares, ope diversi; nec segnius illi
Fercula opima cibis, cervis aulaea ferisque               45
Larga quidem, sed mutua dicant: ego munere linguae,
Nudus opum famulor, de me mea debita solvens,
Meque ipsum pro me, vilis licet hostia, pendo.
Nec metuam sperni, quoniam non vilia Christo
Pauperis obsequii libamina, qui duo laetus               50
Aera piae censum viduae laudata recepit.
Tunc quoque multa Deo locupletes dona ferebant,
Implentes magnis aeraria sancta talentis.
Sed Christus spectator erat, qui corda ferentum
Inspiciens viduae palmam dedit; illa diurni               55
Rem victus, geminos (quod ei substantia ) nummos
Miserat in sacram, nil anxia corporis, arcam.
Propterea ex ipso venturi Judicis ore
Ante diem meruit facti praecerpere laudem,
Praeferrique illis, quorum stipe vicerat aurum,               60
Munere pauper anus, sed prodiga corde fideli.
Ergo, boni fratres, quibus haec dignatio, et iste
Consensus, placidis advertite mentibus aures,
Nec qui, sed de quo loquar, exaudite libenter.
Despicienda quidem, tamen et miranda profabor,               63
Despicienda meo ingenio, miranda beati
Felicis merito; quod dicere non sine Christi
Laude licet: quia quidquid in hoc miramur, ab illo est,
Unde piis virtus, et per quem vita sepultis.
Praeteritis cecini patriam, genus, acta, libellis,               70
Et tota sanctum repetens ab origine dixi
Felicem, donec perfectae tempora vitae
Clauderet, et posito desertis corpore terris,
Tenderet aeterni merita ad consortia regni.
Sed quia non iidem tumuli, qui membra piorum               75
Et merita occultant; animarum vita superstes
Corporibus functis, quaesitos corpore fructus,
Et post corporeos obitus non mortua, sentit
Laeta bonos, cruciata malos, quos rursus in ipsum
Tempore venturo corpus revocata, remixto               80
Corpore, communi metet indiscreta receptu.
Longa igitur mihi materies; quantumque erit aevi,
Tantum erit et verbi super. O si dicere gesta
Felicis liceat, totumque efferre per orbem
- Nomina sic meriti, o si copia tanta sit oris,               85
Quanta operum meritique manet. Nam tempore ab illo,
Quo primum ista dies Felicem fine beato
Condidit, et carnem teris, animam dedit astris;
Ex illo prope cuncta dies operante videtur
Confessore Dei, probat et sine corpore vivum               90
Christus, ut ostendat majorem in morte piorum
Virtutem, quam vim in vita superesse malorum.
Ecce vides tumulum sacra Martyris ossa tegentem,
Et tacitum obtento servari marmore corpus:
Nemo oculis hominum qua corpore cernimus exstat               95
Membra latent positi, placida caro morte quiescit,
In spem non vacuam redivivae condita vitae.
Unde igitur tantus circumstat limina terror?
Quis tantos agit huc populos? Quaenam manus urget
Daemonas? Invitosque rapit? Frustraque rebelli               100
Voce reclamantes compellit adusque sepulcrum
Martyris, et sancto quasi fixos limine sistit?
Respicio hanc aliquando diem, quam moesta relicto
Orbe fuit, quam laeta polo, cum Christus amicam
Assumens animam casto Deus hausit ab ore!               105
Addidit ornatum coelis, nec pignore terras
Orbavit: superi Felicis mente fruuntur,
Corpore nos; animaeque potentis spiritus illic
Vivit, et hic meritum; sed totum funeris almi
Praesentare juvat, quem Nola impendit, honorem.               110
Namque sacerdotem sacris, annisque parentem
Perdiderat, sed eum coelis habitura patronum
Urbs devota pium: spe solabatur amorem.
Totis ergo quibus stipatur conflua turbis,
Currit in obsequium, populos effusa fideles.               115
Tunc dolor et pietas coeunt in pectora cunctis;
Admixta pietate fides gaudetque doletque.
Et licet accitum Christo super aethera tolli
Felicem credat, tanto tamen ipsa relinqui
Praeceptore dolet; quodque unum in funere sancto               120
Inter et exsequias restat solamen amoris,
Postquam depositum tumulandi in sede feretrum,
Certatim populus pietatis circumfusus
Undique densato coetu sita membra coronat,
Relligiosa pie pugna exercetur amantum:               125
Quisque alium premere, et proprior consistere certat
Relliquiis, corpusque manu contingere gaudet.
Nec satis est vidisse semel, juvat usque morari,
Luminaque expositis, et qua datur, oscula membris
Figere; dat meritam Christo plebs consona laudem,               130
Moliturque sacrum solii Felicis honorem.
Qua muris regio et tectis longinqua vacabat,
Fusus ibi laeto ridebat cespite campus,
Uberius florente loco, quasi praescia jam tunc
Semper honorandi mundo venerante sepulcri               135
Gaudebat sacro benedici corpore, seque
Veris amoena habitu, quo dignior esset humando
Martyre, graminibus tellus sternebat odoris.
Ast illum placido scandentem celsa volatu,
Et casto assumtum de corpore, laeta piorum               140
Turba per aethereas susceperat obvia nubes;
Angelicique chori septemplicis agmina coeli,
Totis, qua coelum patet, occurrentia portis,
Regis in adspectum, summique parentis ad ora,
Sidereo volucrem laeti vexere triumpho.               145
Tu nivea sacrum caput ornavere corona:
Sed tamen et roseam Pater addidit indice Christo,
Purpureoque habitu niveos duplicavit amictus;
Quod meritis utrumque decus. Nam lucida sumsit
Serta, quasi placido translatus in aethera leto               150
Sed meruit pariter quasi caesi martyris ostrum
Qui confessor obit. Tenet ergo et praemia passi,
Quod promta virtute fuit; nec pacis honore
Ornatuque caret, quia non congressus obivit.
Facta igitur rata justa pium texere sepulcro               155
Funus; at in sanctis divinitus insita membris
Gratia non potuit cum carne morique tegique:
Illico sed positis ex ossibus ecce micat lux,
Quae medicis opibus meriti dare signa potentis
Hactenus ex illo non umquam tempore parcit.               160
Et toto, quo mundus erit, fulgebit in aevo
Lux eadem, sancti cineris per secula custos.
Martyris haec functi vitam probat; et bona Christi
Ad tumulum Felicis agens, diffundit in omnes
Felicis late terras mirabile nomen.               165
Dignatam tanto prae cunctis urbibus unam
Hospite nobilitat Nolam; quam gratia Christi
Felicis meritis ita dilatavit, ut aucta
Civibus ecce novis; et moenibus hic etiam urbs sit
Pauper ubi primum tumulus, quem tempore saevo               170
(Relligio quo crimen erat) minitante profano
Struxerat anguste, gladios trepida inter et ignes
Plebs Domini, ut seris antiqua minoribus aetas
Tradidit, ingentem parvo sub culmine lucem
Clauserat; et tanti tantum sacer angulus olim               175
Depositi possessor erat, qui lucis opertae
Conscius, ut quidam fons aedibus exstitit amplis,
Et manet in mediis quasi gemma intersita tectis,
Basilicas per quinque sacri spatiosa sepulcri
Atria diffundens, quarum fastigia longe               180
Adspectata instar magnae dant visibus urbis.
Quae tamen, ampla licet, vincuntur culmina turbis;
Quod crescente fide, superundat gratia Christi,
Quae populis medico Felicem munere praestat
Vivere. Qui perstans etiam post corporis aevum               185
Praesidet ipse suis sacer ossibus; ossaque sancti
Corporis in tumulo non obsita pulvere mortis,
Arcano aeternae sed praedita semine vitae,
Vivificum spirant animae victricis odorem;
Quo medicina potens datur exorantibus aegris.               190
Quanta resurgentes virtus et gloria cinget,
Conjectare licet, cum gratia tanta sepultos
Ambiat; et quanto rediviva decore micabunt
Corpora, in obscuris cum sit lux tanta favillis?
Quid nobis minimis horum praestare coronae               195
Sufficient, quorum, et cineres dant commoda vivis?
Cernere saepe juvat variis spectacula formis
Mira salutantum, et sibi quaeque accommoda votis
Poscentum; videas etiam de rure colonos
Non solum gremio sua pignora ferre paterno,               200
Sed pecora aegra manu saepe introducere secum,
Et Sancto quasi conspicuo mandare licenter.
Moxque datam sua confisos ad vota medelam
Experto gaudere Deo, et jam credere sana,
Et vere plerumque brevi sanata sub ipso               205
Limine laeta suis jumenta reducere tectis.
Sed quia prolixum et vacuum percurrere cuncta,
Quanta gerit Felix miracula nomine Christi,
Unum de multis opus admirabile promam
Innumeris paribus, sed ab uno pende relicta,               210
Quae virtus eadem gessit, distantia causis.
Pandite corda, precor, brevis est injuria vobis,
Dum paucis magnum exiguisque opus eloquor orsis.
Et memores viduae primo sermone relatae,
Quam Deus e pretio mentis, non munere cernens,               215
Antetulit multum mittentibus, omnia dantem:
Me quoque ferte levi dicentem magna relatu.
Et mea namque illis sunt aemula verba minutis,
Queis pretium pietas pervilibus aurea fecit.
Quidam homo re tenuis, plebeius origine, cultu               220
Rusticus, e geminis angustam bubus alebat
Pauperiem mercede jugi; nunc subdere plaustris
Suetus eos, oneri pacta regione vehendo,
Nunc operae pretium sub aratra aliena locatis
Paupertatis habens reditum; spes anxia resque               225
Tota inopi par illud erat. Non carior illi
Progenies, aut ipse sibi: sed pignora et ipsos
Ducebat; neque cura minor saturare juvencos,
Quam dulces natos educere; parcior immo
Natis, quam pecori caro; non gramine vili               230
Illos, aut sterili palea, sed tegmine aprico
Algidus, et de farre sibi natisque negato
Esuriens pascebat, egens sibi, dives in illis,
Quorum fecundus labor exsaturabat egentem.
Hos igitur tam cara suae solamina vitae,               235
Nocte miser quadam somno graviore sepultus,
Amisit taciti furto praedonis abactos;
Exsurgensque die reduci, de more jugandos
Infelix primo in vacuis praesepibus intus,
Moxque foris frustra notis quaesivit in agris:               240
Illico sed fessus cassis erroribus ultro
Atque citro, postquam nullis vestigia signis
Certa videt, spebus frustrata indage peremtis,
Humanam desperat opem, et pietate repletus,
Adspirante Deo depressam in pectore fracto               245
Erigit in coelum mentem; et mox corde refecto,
Praesumente fide spem voti compotis haurit,
Sanctaque Felicis rapido petit atria cursu,
Ingressusque sacram magnis cum fletibus aulam,
Sternitur ante fores, et postibus oscula figit,               250
Et lacrymis rigat omne solum, pro limine sancto
Fusus humi, et raptos nocturna fraude juvencos
A Felice pio, velut a custode reposcit,
Increpitans, miscetque precantia verba querelis:
Sancte Deo Felix, inopum substantia, semper               255
Pro miseris felix, et semper dives egenis,
Te requiem fessis Deus, afflictisque levamen,
Te posuit moestis ad saucia corda medelam,
Propterea tamquam gremio confisa paterno,
In te pauperies caput inclinata recumbit.               260
Felix sancte meos semper miserate labores,
Nunc oblite mei, cur me rogo, vel cui nudum
Deseris? Amisi caros tua dona juvencos,
Saepe tibi supplex quos commendare solebam;
Quos tua perpetuo servabat cura favore,               265
Pascebatque mihi. Tua nam custodia salvos,
Dextraque sufficiens illos praestabat opimos,
Quos misero mihi nox haec abstulit. Heu quid agam nunc?
Quo deceptus eam? Quem criminer? An tibi de te
Conquerar? Immemoremque mei accusabo patronum?               270
Qui mihi sopito tam densum irrepere somnum,
Ne mea sentirem perfringere claustra latrones,
Passus es? Et nullo fregisti dura pavore
Pectora? Nec lucem tenebris furtoque dedisti?
Aut ullis profugos curasti prodere signis?               275
Quo modo discurram? Quo deferar? Omnia caecis
Structa mihi latebris; nunc et mea tecta videntur
Clausa mihi, abductis ubi desolatus alumnis
Nil habeo, quod habere velim; quod dulce videnti,
Dulce laboranti non irrita gratia praestet,               280
Oblectans inopem censu fructuque peculi.
Hos ubi nunc quaeram miserandus? Quando vel usquam
Inveniam tales? Aut unde parabo repertos?
Qui solos habui contentae rusticus illos
Paupertatis opes? Ipsos igitur mihi redde,               285
Nolo alios. Nec eos ulla regione requiram,
Hic mihi debentur: haec illos limina reddent,
In quibus ipsum te supplex adstringo, tibique
Haereo; cur quaeram, aut ubi, quos ignoro latrones?
Debitor hic meus est; ipsum pro fure tenebo               290
Custodem: tu, sancte, reus mihi, conscius illis:
Te teneo; tu scis ubi sint, qui lumine Christi
Cuncta et operta vides, longeque absentia cernis,
Et capis, includente Deo, quo cuncta tenentur.
Atque ideo occulti fures, quacumque latebra               295
Non tibi celantur, nec de te evadere possunt,
Quos et jam manus una tenet. Deus unus ubique,
Christi blanda piis, sed iniquis dextera vindex.
Redde igitur mihi, redde boves et corripe fures.
Sed non quaero reos, abeant, non nescio mores               300
Sancte tuos, nescis male facta rependere, mavis
Emendare malos venia, quam perdere poena.
Conveniat nobis igitur: sic divide mecum
Quae tua, quae mea sunt; indemnis stet mea per te
Utilitas, justeque tuas clementia partes               305
Vindicet; aequatoque tuum libramine constet
Judicium: tibi solve reos, mihi redde juvencos.
Ecce tenes pactum, famuli jam nulla morandi
Causa tibi; accelera tantis me solvere curis.
Nam mihi certa manet sententia cedere nusquam               310
Donec subvenias, nec ab isto poste refigi;
Ni properas, isto deponam in limine vitam,
Nec jam repperies, cui reddas sero reductos.
Talia voce quidem querula, sed mente fideli
Plorantem, totoque die sine fine precantem,               315
Audivit laetus non blando supplice martyr,
Et sua cum Domino ludens convitia risit;
Poscentisque fide, non libertate dolentis
Motus, opem properat; paucis mora ducitur horis.
Interea labente die, jam vespere ducto,               320
Nec precibus dabat ille modum, nec fletibus; una
Vox erat affixi foribus, Non eruar istinc:
Hic moriar, vitae nisi causam protinus istic
Accipiam: tandem tamen, ut jam plurima tutum
Nox secretum adytis fieri cogebat; et ille               325
Temporis oblitus, damni memor, ostia prono
Ore premens, toto prohibebat corpore claustra.
Sed multis frustra pulsatum vocibus aures
Aggreditur violenta manus; tandemque revellit
Turba reluctantem, et sancta procul exigit aula.               330
Pulsus ab aedituis flet amarius, et sua lugens
Tecta petit, resonant plangore silentia noctis,
Questibus et magnis late loca sola resultant:
Donec et invitus pervenit, et atra silentis
Ingrediens tuguri penetralia, rursus ab ipso               335
Culminis introitu taciti, ut praesepia vidit
Nuda boum, et nullos dare tintinnabula pulsus,
Excussa ut cervice boum crepitare solebant,
Mollius aut lentis cava linguis aera ferire,
Armentum reduces dum gutture ruminat escas:               340
His gravius tamquam rescisso vulnere, planctum
Integrat: et quamquam neget aegro cura quietem,
Pervigili tamen haec dat solamenta dolori,
Ut bubus stabulata suis loca corpore fuso
Pressa superjaceat; nec duro fracta cubili               345
Membra dolent, juvat ipsa injuria; nec situs horret
Sordentis stabuli, quia notum reddit odorem
Dilecti pecoris, nec foetor foetet amanti.
Si qua illi extremo tulerant vestigia gressu
Aspicit, et palpante manu calcata retractans               350
Ingemit, et refricat totis jam frigida membris
Signa pedum; mentemque suam, licet eminus absit
Corpore, sacratam Felicis mittit ad aulam,
Felicem fletu, Felicem nomine clamans:
Nec desperat opem, nec parcit fundere vota.               355
Nox medium transvecta polum perfuderat orbem
Pace soporifera, reticebant omnia somno,
Solum illum sua pervigilem spes curaque habebat.
Ecce repente suis strepitum pro postibus audit,
Et pulsas resonare fores; quo territus amens               360
Exclamat, rursum sibi fures adfore credens:
Quid vacua incassum crudeles ostia vultis
Frangere? Jam nullus mihi bos; quid quaeritis ultra?
Praevenere alii, mea tantum vita superstes
Quae sociis vestris ut praeda cassa remansit.               365
Dixerat haec metuens: sed nullo fine manebat
Liminibus sonitus; quo crebescente, nec ulla
Respondente sibi pulsantum voce, propinquat
Suspensus cunctante gradu, et dat postibus aurem
Sollicitam, et rimis acies per hiantia claustra,               370
Qua tenebris albus coeli color interlucet,
Inserit, exploratque diu; nec adhuc sibi credit,
Quid videat: nec enim sublustri lumine noctis
Pura fides oculis, dubio tamen ipsa per umbras
Corpora pulsantum trepidos auferre pavores,               375
Spemque boni coepere novis promittere formis.
Non homines pulsare videt; sed quod videt esse
Verum, non audet sibi credere. Magna profabor,
Quamquam parva Deo miracula, cui sapit omne
Rerum animal sensu, quo jusserit ipse Creator               380
Omnigenum pecus. Ecce gerens duce Numine mentem
Par insigne boum, non nota per avia nocte
Venerat ad notas nullis rectoribus aedes,
Sponte quasi, non sponte tamen, quia Numinis actu
Ereptos potiore manu praedonibus illos               385
Egerat occultis Felix moderatus habenis.
Et postquam attigerant assueti culmea tecti
Culmina; gaudentes reditu, expertasque timentes
Sat memori terrore manus, quasi sponte timerent
Instantem sibi raptorem, quatere ostia junctis               390
Frontibus, et tamquam manibus sic cornibus uti,
Ut dominum excirent sonitu. Sed territus ille,
Rursus ut hostili circum sua claustra tumultu,
Tuta etiam timuit; cursus sapientia bruto
Adspirat pecori causam sentire morantis,               395
Atque intellectum domini reserare timentis.
Edere mugitum, de quo formidine pulsa
Panderet exclusis aditum securus alumnis.
Ille inopina videns divini insignia doni,
Haeret adhuc, trepidumque etiam sua gaudiaturbant,               400
Credere non audet; metuit non credere; cernit
Coram, et caligare putat; dum respicit ad se,
Diffidit tantum sese potuisse mereri:
Sed contra reputans, a quo speraverit, audet
Credere, cognoscens Felicis gesta patroni.               405
Jamque rubescebant rumpente crepuscula mane,
Noctis et extremae fuga rarescentibus astris,
Luce subobscura vel sublucentibus umbris,
Coeperat ambiguos rerum reserare colores.
Tunc demum nota specie sibi bubus apertis,               410
Ut primum coepere oculis clarescere setae,
Certior exsultat, removens et pessula claustris,
Ostia laxato stridentia cardine solvit.
Dum facit hoc, juncti simul irrupere juvenci,
Et reserantis adhuc molimina praevenerunt.               415
Dimoto faciles cesserunt obice postes,
Oblatumque sibi mox ipso in limine regem
Cognoscunt hilares laetum, lambuntque vicissim
Mulcentem, labrisque manus palpantis inundant,
Atque habitum totum spumosa per oscula foedant,               420
Dum complectentis domini juga cara benignum
Molliter obnixi blanda vice pectus adulant
Illum dilecti pecoris nec cornua laedunt,
Et collata quasi molles ad pectora frontes
Admovet, et manibus non aspera lingua videtur,               425
Quae lambens etiam silvestria pabula radit.
Sed tamen haec inter, non vano corde, fidelis
Rusticus officii meminit, neque curat anhelos
- Ante boves stabulis inducere, postque laborem
Atque famem, recreare cibo, quam ducere secum               430
Illuc, unde suos meruit. Venit ergo reductos
Ducens, nec tacitis celat sua gaudia votis:
Et referens densas trahit ad sua verba catervas;
Ingrediturque sacras cunctis mirantibus aedes.
Quos miser hesterno amissos deflerat, eosdem               435
Praesentes hodie ducit; sanctique triumphum
Martyris ostentat populis; ducuntur et ipsi
Per medios coetus, modo furum praeda, juvenci,
Et modo Felicis spolium; dat euntibus ingens
Turba locum, et muto celebratur gloria Christi               440
In pecore. Ille autem, qui tanti muneris alto
Causa fuit Domino, mediis in liminibus stans
Flensque iterum, sed laetitia, modo debita Sancto
Vota refert, non aere gravi, nec munere surdo,
Munere sed vivo linguae mentisque profusus,               445
Voce pia largum testatur pauper honorem:
Debitor et Christo satis isto pignore solvit,
Immaculata suae cui sufficit hostia laudis.
Captivos en, Sancte, tuos tibi plebe sub omni
Victor ago, et supplex iterum tibi mando ludendos:               450
Conserva reduces, dignatus reddere raptos.
Sed tamen in me nunc ipsum bone respice Martyr:
Namque vides quod agas tibi adhuc superesse sed in me,
Qui prope caecatis oculis tua comminus adsto
Limina; nam multo mersi mea lumina fletu;               455
Non solum damno, sed et inter gaudia plorans.
Demsisti causam lacrymarum, tolle modo orta
Vulnera de lacrymis; miseratus, Sancte, meorum
Damna boum, miserare itidem modo damna oculorum.
Donasti reduces pecudes mihi, rursus et illis               460
Redde meos oculos. Nam quid juvat esse reductos,
Si languente acie praesens praesentibus absim?
Talia praesentes populi riseri querentem.
Sed procul admotae secreti Martyris aures
Suscepere pias ab inepto supplice voces,               465
Moxque refecta sacram senserunt lumina dextram.
Inde domum gaudens oculis bubusque receptis,
Collaudante Deum populo, remeabat, et illum
Laeta sequebatur gemini victoria voti

POEMA XIX.
CARMEN XI IN S. FELICEM.

Sidera si caelo, si possunt gramina terris
Defore, mella favis, aqua fontibus, uberibus lac:
Sic poterunt linguis laudes cessare piorum,
In quibus et vitae virtus, et gloria mortis
Ipse Deus pro quo vitam voluere pacisci,               5
Et moriendo piam sancire fidem populorum,
Mercarique sacrum pretioso sanguine regnum,
Sanguine, quo totum spargentes martyres orbem
Gentibus innumeris semen caeleste fuerunt.
Horum de numero procerum confessor in ista               10
Urbe datus Felix longe lateque per orbem
Nominis emicuit titulo. Sed Nola sepulti
Facta domus tamquam proprio sibi sidere plaudit.
Omnis enim, quacumque manet mandatus in ora
Martyr, stella loci simul, et medicina colentum est.               15
Namque tenebrosum veteri caligine mundum,
Languentesque animas miseratus in orbe creator
Sic sacra disposuit terris monumenta piorum,
Sparsit ut astrorum nocturno lumina caelo.
Et licet una fides, par gratia, et aemula virtus               20
Martyribus cunctis maneat, tamen omnibus iisdem
Dissimiles operum formas exstare videmus.
Atque alibi tacitis meritum sublime sepulcris
Excolimus memores, alibi clamantia signa
Conspicuas miramur opes. Ubi credo mali plus               25
Durior impietas retinet, majorem ibi morbus
Poscit opem gravior, vel adhuc ubi caecior altam
Perfidiae noctem trahit error, et aegra laborat
In populo titubante fides, ibi lumina prorsus
Accendi majora decet, mundique tenebras               30
Illustrante Deo perimi, mentesque retusis
Attonitas oculis, trepidasque intendere ad ipsos
Divini veri radios, caligine tetra
Solvere, collyrioque medentis inungere Christi.
Quod per apostolicas curandis sensibus artes               35
Cote pia teritur, quia lene jugum, et leve Christi
Est onus ad Christum puro jam lumine versis,
Atque evangelico suffusis pectora succo.
Quo bene purgantur nebulae, quibus interiorem
Obducunt aciem mundi fallentis amores,               40
Qui magnum per inane vagos sine remige sensus
Circumagunt, hebetantque gravi caligine captos
Mollibus illecebris, ut frangant robora vitae,
Sectenturque vagas per gaudia lubrica pompas.
Hos igitur nobis cupiens avertere morbos               45
Omnimedens Dominus, sanctos mortalibus aegris
Per varias gentes medicos pietate salubri
Edidit; utque suam divina potentia curam
Clarius exereret, potioribus intulit illos
Urbibus, et quosdam licet oppida parva retentent               50
Martyras: at proceres Deus ipsos moenibus amplis
Intulit, et paucas functos divisit in oras,
Quos tamen ante obitum toto dedit orbe magistros.
Inde Petrum, et Paulum Romana fixit in urbe,
Principibus quoniam medicis caput orbis egebat               55
Multis insanum vitiis, caecumque tenebris.
Sed potiore Deo nostram reparare salutem,
Quam Satanae captos etiam nunc fraude tenere:
Rarescunt tenebrae mundi, et jam pene per omnes
Praevaluit pietas, et mortem vita subegit.               60
Crebrescente fide victus delabitur error,
Et prope jam nullis sceleri, mortique relictis
Tota pio Christi censetur nomine Roma,
Irridens figmenta Numae, vel fata Sibyllae.
Cumque sacris pia turba refert pastoribus Amen               65
Per numerosa Dei regnantis ovilia laetum.
Laudibus aeterni Domini ferit aethera clamor
Sanctus, et incusso Capitolia culmine nutant.
In vacuis simulacra tremunt squalentia templis
Vocibus icta piis, impulsaque nomine Christi.               70
Diffugiunt trepidi desertas daemones aedes.
Lividus incassum serpens fremit ore cruento
Lugens humanam jejuna fauce salutem.
Seque simul pecudum jam sanguine defraudatum
Praedo gemens frustra siccas circumvolat aras.               75
Sic Deus et reliquis tribuens pia munera terris
Sparsit ubique loci magnas sua membra per urbes.
Sic dedit Andream Patris, Ephesoque Johannem,
Ut simul Europam, atque Asiam curaret in illis,
Discuteretque graves per lumina tanta tenebras.               80
Parthia Matthaeum complectitur, India Thomam
Lebbaeum Libyes, Phryges accepere Philippum,
Creta Titum sumpsit, medicum Boetia Lucam.
Marcus, Alexandrea, tibi datus, ut bove pulso
Cum Jove, nec pecudes Aegyptus in Apide demens,               85
In Jove nec civem coleret male Creta sepultum,
Nec Phryges exsectis agerent Cybeleia Gallis
Impuram foedo solantes vulnere matrem,
Et tandem castis fronderet montibus Ida
Intactas referens securo vertice pinus:               90
Vana nec ulterius mutos jam Graecia Delphos
Consuleret, spernensque suum calcaret Olympum
Altius in Sion gradiens, ubi collis alumni
Lene jugum celso fastigat vertice Christus.
Fugit et ex Epheso trudente Diana Johanne               95
Germanum comitata suum, quem nomine Christi
Imperitans Paulus pulso Pythone fugavit.
Fugit ab Aegypto Satanas, ubi mille figuras,
Nomina mille sibi variis accommoda monstris
- Sumpserat; ut Serapi sanctum formaret Ioseph,               100
Nomine ferali abscondens venerabile nomen,
Cum tamen ipsa fidem simulacri forma doceret,
Qua modius capiti superest, quia frugibus olim
Ante famem Domino sic inspirante coactis
Innumeras gentes Aegypti ex ubere pavit,               105
Et steriles annos annis saturavit opimis.
Sed ne ultra sanctus coleretur honore profano,
Mens arcana Dei devotae pectora plebis
Immissis acuit stimulis, cultumque nefandi
Daemonis everso, fractoque Serapide clausit.               110
Non Pelusiacis vaga saltibus Isis Osirim
Quaerit aruspicibus calvis, qui pectore tunso
Deplorant aliena suo lamenta dolore,
Moxque itidem insani sopito gaudia luctu
Vana gerunt eadem mentiti fraude repertum,               115
Qua non amissum sibi quaesivere vagantes.
Heu quo stultitiae merguntur gurgite mentes
Luce Dei vacuae! nam quid, rogo, caecius illis,
Qui non amissum quaerunt, nusquamque manentem
Inveniunt, planguntque alii quod non dolet ipsis?               120
Elige quid facias miser error. Quid colis? Aut quid
Plangis non coeunt quae jungis: luctus honorem
Non sequitur: lamenta colis, lugendaque credis,
Quae divina putas. Si dii sunt, nec miseri sunt;
Aut si sunt miseri, dii non sunt, atque homines sunt,               125
Et miseri: miserare igitur mortalia passos,
Aut laetus venerare deos: nam caecus aperte est
Hic furor, aut miseros colere, aut lugere beatos.
Ergo dea est Isis? Mulier dea? Si dea, corpus
Non habet, et sexus sine corpore, vel sine sexu               130
Partus abest. Unde ergo illi quem quaerit Osirim?
Atque ubi quaerat eum, nescit dea. Sed dea numquam
Esse potest mater, nec femina. Nam Deus unus,
Virtus trina Deus, Pater unus, et unus in ipso
Filius: ex ipso simul unus cum Patre Verbi               135
Spiritus: haec tria sunt Deus unus nomina semper.
Sola Dei natura Deus: quod Filius, et quod
Spiritus, et Pater est: sed Filius ex Patre natus,
Spiritus ex Patre procedens. Nihil hic habet ulla
Commune, aut simile in rebus natura creatis.               140
Ast Carthago potens Cypriano martyre floret,
Cujus et ore simul profusi, et sanguine fontes
Fecundaverunt Libyae sitientis arenas.
Nec procul inde Uticam collatis Candida Massa
Martyribus magno venerandae caedis acervo               145
Extulit; unus enim benedicti cespitis agger
Corpora multa tegens alte caput extulit arvis,
Et meritis altos testatur monte sepulcri.
Inde Deo dudum jam fertilis Africa Christo
Multiplicat largas tanto de semine fruges,               150
Et parit egregios verboque, fideque magistros.
Nec minor Occiduis effulsit gratia terris.
Ambrosius Latio, Vincentius exstat Iberis.
Gallia Martinum, Delphinum Aquitania sumpsit.
Multaque praeterea per easdem largiter oras               155
Semina sanctorum positis diffusa sepulcris
Illustrant totum superis virtutibus orbem,
Et toto antiquum detrudunt orbe draconem,
Qui genus humanum per nomina mille deorum,
Quae tamen ex obitis mortalibus et sibi sumpsit               160
Ipse, suisque dedit coluber, quibus arte nocendi
Princeps in vacuo tetrum gerit aere regnum,
Daemonibusque caput nobis inimicus oberrat.
Sic itaque et nostra haec Christi miserantis amore
Felicis meruit muniri Nola sepulcro,               165
Purgarique simul, quia caecis mixta ruinis
Orbis, et ipsa simul moriens in nocte jacebat
Saxicolis polluta diu cultoribus, in qua
Prostibulum Veneris simul, et dementia Bacchi
Numina erant miseris, foedoque nefaria ritu               170
Sacra celebrabat sociata libido furori.
Et quis erat vitae locus hic, ubi nec pudor usquam,
Nec metus ullus erat? Quis enim peccare timeret,
Hic ubi sanguineus furor, atque incesta libido
Relligionis erant, et erat pro numine crimen               175
His qui crediderant esse ullum in crimine numen?
Atque erat in toto quasi sanctior agmine cultor,
Qui Veneris sacris pollutius incaluisset.
Plenus et ille Deo, reliquisque beatior esset,
Qui magis infuso sibi daemone saevius in se               180
Desipiens, propriisque litans furialia sacra
Vulneribus sanam meruisset perdere mentem.
O caecis mens digna animis, et numina digna
Aversis servire Deo. Venus, et nemus illis
Sit Deus: ebrietas demens, amor impius illos               185
Sanctificent: abscissa colant, miserique pudorem
Erroris foedi Matris mysteria dicant.
Digna fides illis, quibus almo in lumine veri,
Legibus et castis, et magno nomine Christi
Nulla fides, et nullus amor, ideoque nec ullum               190
Indignae pretium vitae est in sanguine Christi.
Sit Deus his venter, vel cetera gaudia carnis,
Queis Deus ipse Deus non est, quibus in cruce Christi
Gloria nulla subest, quia non dignatur adire
Degeneres animos virtus crucis. Inde beatis               195
Felix, ut reliqui diverso martyres orbe,
Nolanis medicus fuit, estque perennis ope ista:
Nec modo Nolanis, sed et omnibus, a quibus idem
Imploratus erit, dabit isto jure salutem,
Si crucis alma fides in pectore supplicis adsit.               200
Ista fides genus humanum curatque, piatque:
Haec ubi defuerit medicina, morabitur illic
Omne mali regnum, nec in illo desinet umquam
Cypris adulteriis, furiis regnare Lyaeus,
In quo defuerit Christi pudor, et crucis ardor.               205
Ignis enim divinus inest, ubi vis crucis intus
Ardescente fide cruciat male conscia corda,
Vivificatque animam vitiis in carne peremptis.
Hostibus his obtrita diu, corruptaque tantis
Pestibus ingentem poscebat Nola medelam.               210
Atque ideo pensante Deo discrimen, opemque
Felicem accepit medicum, qui vinceret omnem
Quamlibet antiquam miserorum in cordibus atris
Perniciem, et meriti virtute potentior alti
Vulneribus ductum super ulcera putria callum               215
Scinderet, ut saniem suffusa labe coactam
Exprimeret sinibus ruptis, ac deinde lacunam
Vulneris expleret plana cute ducta cicatrix.
Ergo ubi Nolanis Felix, ut stella tenebris,
Fulsit ab ore Dei veniens, verbumque medendi               220
Ore gerens tamquam venturo sole serenus
In matutino laetum jubar exserit ortu
Phosphorus, occiduisque novus praefulget in astris
Nuncius instantis cessura nocte diei.
Sic jam Evangelio totum radiante per orbem,               225
Et propiante Deo cunctis mox judice terris
Adventus vexilla sui praetendit ubique,
Perque suos Christus sua signa coruscat amicos.
Ex quibus hac voluit sibi praelucere sub ora
Felicem, ut nostras isto depelleret umbras               230
Sidere, et antiquos ista quoque pelleret urbe
Daemonas, ut pulsis hominum de corde colonis
Talibus intraret puras Deus incola mentes,
Et vice mutata nobis pietate solutis
Nostra prius nostros premerent modo vincla leones               235
Frustra in oves Christi victa feritate frementes.
Et manet haec nobis etiam nunc gratia, quae nos
Peccatis prece sanctorum exorante resolvit,
Atque iisdem sanctis ultoribus alligat illos,
Discruciatque hostes, qui nos vincire solebant.               240
Hi modo ut illato deprensi lumine fures,
Atque in vincla dati, nunc ignea flagra piorum,
Ut meruere, ferunt, aut jam infernis male trusi
Carceribus trepidant, vicinum instare fatentes
Judicium Domini solis sibi triste, suisque               245
Omnibus, in Satanae partem quos saeva voluntas
Verterit, et Satanae sociaverit aemula vita.
Istic nequitiae socios homines, ibi poenae.
Ecce dies accepta Deo: modo vera salutis
Lux micat: omnia jam nobis bene versa videmus:               250
Diffugere doli, cecidit Bel, interit error,
Quique colebantur totis quasi numina templis
Daemones, hi per templa Dei torquentur inermes;
Et qui divinos audebant sumere honores,
Hi modo ab humana plectuntur gente subacti.               255
Namque isti, quos nunc celebri Felicis in aula
Torqueri, clamare, rapi per capta videmus
Corpora, corporibus vincti retinentur in ipsis,
In quae se trusere ipsi, poenamque volentes
Humanam, invenere suam. Nunc ergo reorum               260
Personae exululant poenis, qui numine falso
Dii fuerant, et qui mentito numine vivos
Ante Dei cultum sibi nil caeleste videntes
Dediderant homines, hi nunc ubi lumine Christi
Vera fides patuit, non possunt ferre sepultos.               265
Sed magis ut pateat, quia nunc hi qui cruciantur
Daemones ante fores, aut ante sepulcra piorum,
Iidem sunt illi, quibus olim serva litabat
Gens hominum, et sacros demens libabat honores,
Ipsa docet vocum species: nam saepius illa               270
Voce gemunt, solitum ut noscas clamore furorem.
Sic plerumque velut resoluto laxius ore,
Dente fremunt, spumant labris, horrentque capillis.
Utque manu prensante comam excutiuntur in altum,
Et pede pendentes stant crinibus: interea illic               275
Sacrorum memores veterum, quibus exta solebant
Lambere caesarum pecudum, aut libamine pasci,
Lascivosque choros hederatis ducere pompis,
Nunc etiam sua testantes sacra illa fuisse,
In quibus insanos dabat ebria turba tumultus,               280
Euhoe Bacche sonum fractis imitantur anheli
Vocibus, et lento jactant sua colla rotatu.
Sed quia non poterat mortalis unius aetas
Sufficere, ut longo contagia tempore tracta
Dilueret paucis, quos corpore viveret, annis               285
Confessor Felix, et presbyter, ore magister,
Elogio martyr, merito officioque sacerdos;
Omnipotens Dominus finitum corporis aevum
Felici potiore via persistere fecit,
Continuans medicos operosi martyris actus,               290
Virtutes ut eas idem celebraret humatus,
Quas in carne manens Christi virtute gerebat,
Atque ita susceptae nec mortuus abforet urbi
Corpore, cum tantum positi sanator adesset
Spiritus, et desideriis latitaret amantum               295
Ad tempus cari facies subtracta patroni;
Prompta sed aegrorum semper medicina saluti
Afforet. Inde perennis honos, et gloria sanctum
Felicem meritis sine fine virentibus ambit:
Et licet a veteri tumulis absconditus aevo,               300
Qua mortalis erat, lateat telluris operto;
Viva tamen vegetante Deo, membrisque superstes
Gratia divinum spirantia martyris ossa
Clarificat populis merito vivente sepulti:
Et magni solium breve confessoris adorat               305
Jugiter e variis congesta frequentia terris.
Sed Deus ut cunctorum hominum sator, omnibus istam
De sanctis indulsit opem procedere terris:
Ut jam de tumulis agerent pia dona beati
Martyres, et vivos possent curare sepulti.               310
Nec satis hoc donum Domino fuit, ut sua tantum
Nomine, sive opibus loca martyres illustrarent:
Ex iisdem tumulis etiam monumenta piorum
Multiplicans multis tribuit miserator eosdem
Gentibus. Et referam varias ab origine causas,               315
Ex quibus haec orta est variis benedictio terris
Nam quia non totum pariter diffusa per orbem
Prima fides ierat, multis regionibus orbis
Martyres abfuerant, et ob hoc, puto, munere magno
Id placitum Christo nunc inspirante potentes,               320
Ut Constantino primum sub Caesare factum est,
Nunc famulis retegente suis, ut sede priori
Martyras accitos transferrent in nova terrae
Hospitia: ut sancto non olim antistite factum
Novimus Ambrosio, qui fultus munere tali,               325
Postquam ignoratos prius, et tunc indice Christo
Detectos sibimet mutata transtulit aula,
Reginam prompta confudit voce furentem.
Nam Constantinus proprii cum conderet urbem
Nominis, et primus Romano in nomine regum               330
Christicolam gereret, divinum mente recepit
Consilium, ut quoniam Romanae moenibus urbis
Aemula magnificis strueret tunc moenia coeptis,
His quoque Romuleam sequeretur dotibus urbem,
Ut sua apostolicis muniret moenia laetus               335
Corporibus: tunc Andream devexit Achivis,
Timotheumque Asia: geminis ita turribus exstat
Constantinopolis magnae caput aemula Romae,
Verius hoc similis Romanis culmine muris,
Quod Petrum, Paulumque pari Deus ambitione               340
Compensavit ei, meruit quia sumere Pauli
Discipulum cum fratre Petri. Jam quanta per istam
Sanctorum per longa viam divortia terrae
Creverit utilitas ad nostrae munia vitae,
Ipsa docent hodieque loca, in quibus illa beati               345
Rheda capax oneris posita statione resedit,
Omnibus in spatiis quacumque aut mansio sanctis
Corporibus, requiesque fuit vectantibus illos
Sacratos cineres, miris clamantia signis.
Nam divina manus medica virtute per omnes               350
Est illic operosa vias, qua corpora sancta
Impressere sacro vestigia viva meatu.
Inde igitur suadente fide data copia fidis
Tunc comitum studiis, quaedam ut sibi pignora vellent
Ossibus e sanctis merito decerpere fructu,               355
Ut quasi mercedem officii, pretiumque laboris
Praesidia ad privata domum sibi quisque referrent.
Ex illo sacri cineres quasi semina vitae
Diversis sunt sparsa locis, quaque osse minuto
De modica sacri stipe corporis exiguus ros               360
Decidit in gentes: illic pia gratia fontes,
Et fluvios vitae generavit gutta favillae.
Inde in nos etiam stillavit copia Christi
Dives et in minimis: nam hoc quoque sumpsimus istic
Carnis apostolicae sacra pignora pulvere parvo,               365
Quae Sanctus nostri Dominusque, paterque cubilis,
Et custos animae nostrae, et tutela salutis
Felix vicina sibi cominus aede recepit,
Quae reliquis ejus aetate recentior aulis
Exiguos cineres, et magnos servat honores,               370
Servaturque magis custodibus ipsa patronis:
Absit enim, ut servari unquam videantur egere:
Qui servare solent tamen, et curare suorum
Commoda alumnorum patrio dignantur amore,
Atque dicatorum sibi tutamenta locorum               375
Dirigere: hoc sanctis studium pietatis inesse
Spiritibus miranda fide documenta dederunt.
Unde recens etiam paucis opus eloquar orsis:
Dignum etenim sancti Felicis munera in ipso
Natali ejusdem gratantibus edere verbis.               380
Non peregrina locis, neque tempore prisca profabor:
Finibus in nostris, et in ista sede patratum
Nuper opus referam, quod forte renoscere vobis
Promptum erit; in medio quoniam res lumine gesta est.
Credo ex hoc numero vestrum prope nullus in isto               385
Sit novus auditu, quia per longinqua remotis
Fama volans ierit. Certe affueratis in ista
Urbe aliqui per idem tempus, quo contigit, ut fur
Illicitis animo stimulis agitatus avaras
Mitteret in sacra dona manus, et ab omnibus unam               390
Improbus, et demens venerandae insignibus aulae
Eligeret praedae speciem crucis, inscius illam
Indicio sibi, non spolio fore, quam velut hamum
Piscis edax hausit capta capiendus ab esca.
Quis, rogo, latronem tam grandi spiritus auso               395
Impulit, armavit, caecavit, praecipitavit,
Ut nec ad excubias vigilum, nec ad ipsa (quod est plus)
Quae cineres reverenda tegunt altaria sacros,
Pulveris et sancti virtutem halantia fragrant,
Corde repercusso fugeret, neque numine tantum,               400
Sed specie simul, et pretio praestantia ferret?
Multa etenim suberant alia, ut novistis, in ipso
Ornamenta loco, quae sumeret, ut crucis auro
Parceret; intus enim latitabant mystica vasa
Sumendis mandata sacris. Sed praeter et aulae               405
Ipsius in spatio variis insignia formis
Munera erant de more sita haec, quae cernitis illic
Omni prompta die, vel circumfixa per omnes
Ordine diverso quasi candelabra columnas,
Depictas exstante gerunt quae cuspide ceras,               410
Lumina ut inclusis reddantur odora papyris.
At medio in spatio fixi laquearibus altis
Pendebant per ahena cavi retinacula lychni,
Qui specie arborea lentis quasi vitea virgis
Brachia jactantes, summoque cacumine rami               415
Vitreolos gestant tamquam sua poma caliclos,
Et quasi vernantes accenso lumine florent,
Densaque multicomis imitantur sidera flammis,
Distinguuntque graves numerosa luce tenebras,
Et tenerum igniculis florentibus aethera pingunt:               420
Dumque tremunt, liquidos crines, crebrumque coruscant,
Assiduis facibus sparsa caligine noctis
Ambiguam faciem miscent lucem inter, et umbras,
Et dubium trepidis conspectibus aera turbant.
Ergo isthaec licet in patulo sibi prompta videret,               425
Tutius et furanda sibi, quoniam minus esset
Criminis, et pretii suspensam altaris ab ora
Longius, argentoque levem emandare lucernam:
Sed miser, ambitiosus, et ipsa in fraude superbus
Tamquam vile nefas argentea sumere furto               430
Sprevit, et audacem porrexit in aurea dextram,
Quae simul e variis scite distincta lapillis
Viderat, et magnis inflarat pectora votis,
Ut pariter gemmis gauderet dives, et auro.
Sed tantum sceleris magni cumulatur iniquo               435
Pondere: peccato mansit gravis, et levis aere.
Sacrilegum sua poena manet, sua praeda latronem
Deseruit. Spolio furti, non crimine nudus
Vivit inops fructu, sed vulnere fraudis abundans.
Quamquam illum non hoc magno sine numine Christi,               440
Consilioque putem permissum crimen adisse:
Ut quia vel quicquam de sacris tollere rebus
Mente recepisset, sineretur ad ilfa venire,
In quibus admissi impietas insignior esset.
Ante dies paucos idem confugerat illuc               445
Militiam simulans fugere, et susceptus amice
Hospes ab aedituis sacram curantibus aulam.
Toto pene latens ibi mense cubilia, somnos,
Tempora custodum simul exploraverat. Et cum
Cepisset placidas meditati criminis horas,               450
Nocte nefas tacita arripuit, nulloque labore,
Nec strepitu foribus clausis inclusus, ut unus
Servantum, quibus hospes erat, primos ubi somnos
Non vigiles Vigiles coepere silentibus umbris
Carpere, et oppressis oblivia ducere curis:               455
Ille locum sumens sceleri, qua noverat usu
Expositam lychnis per noctem ex more parandis
Machinulam gradibus scalas praebere paratis,
Et male securo sibi tunc custode relictam:
Quae crucis instar erat, quod et est modo perpete virga               460
Directum, geminos transverso limite gestans
Cantharulos: unum de calce catenula pendens
Sustinet: in tribus his scyphulis inserta relucent
Lumina, cum fert festa dies: tunc vero sine usu
Luminis ad speciem tantum suspensa manebant.               465
Sed paulo crucis ante decus de lumine eodem
Continuum scyphus est argenteus aptus ad usum.
Hunc importuno sibi lumine praedo micantem
Protinus exstinguit: namque id quoque noverat idem
Saepe solere mori, cum stuppa perarida longam               470
Conderet in noctem consumpto lumen olivo,
Nec miraturum vigilem, si forte tenebras
Cerneret obducto subducere culmina lychno,
More putaturus noctem, non crimine factam.
Non igitur quasi fur, quod erat latro, sed quasi custos               475
Aufert illicitam securus praedo rapinam,
Nec fugit impavidusque manet. Tegit una latentem
Cellula de multis, quae per latera undique magnis
Appositae tectis praebent secreta sepultis
Hospitia. Harum una fur abditus; atque ubi maxe               480
Claustra patere videt, reserata prosilit aula,
Et latebram linquens portat scelus: ire parabat
Romuleam, ut post jam captus narrabat, ad urbem,
Illic infandae acturus commercia fraudis.
Interea ignaris nostris nox illa, diesque               485
Totus abit: sero solitum jam vespere munus
Curantes posuere gradus: ut scandere coepit
Facturus lychnum, nihil invenit: orba manebat
Virga crucis solitae pulcro spoliata monili.
Pavescunt miseri, neque damnum criminis audent               490
Prodere, noscentes etiam sibi jure reatum
Competere: abscedunt trepidi, fugiuntque, latronem
Sectantes profugum: nusquam vestigia lapsi
Ulla legunt: omnes adeunt diversa viarum,
Scrutanturque sitos diverso littore portus.               495
Effluxere dies frustra quaerentibus octo,
Sive decem, et cunctis vacua jam indage reversis;
Unus quaerentum puer irritus ipse laboris
In cassum fusi longa regione redibat,
Et prope jam Nolam veniens subsistit in ipso               500
Aggere, et ingenti gemitu, fletuque profuso
Felicem clamans praesumit corde fideli
Non remeare domum, nisi cum cruce: moxque peractum
Promptus iter relegit: lit et illicet obvius illi
Quidam homo, qui farem, non furem, sed quasi civem               505
Norat: eum noster primus rogat, unde viator
Afforet; ille refert: rursus de fure rogatur,
Si vidisset eum: respondit at ille, propinquis
Inde locis agere, et regio tunc illa prope illos,
Dum loquerentur, erat monti conjuncta Vesevo,               510
Quintus ab urbe lapis Nola. Sed vesperis ortus
Consilium differt. Placet ut lux crastina rursus
Jungat utrumque sibi; fit mane, revertitur index;
Perducit nostros, capitur fur, praeda refertur.
Forte sacrata dies illuxerat illa beati               515
Natalem Prisci referens, quem et Nola celebrat,
Quamvis ille alia Nucerinus episcopus urbe
Sederit: ecce ipsam sancti Felicis in aulam,
Quam tunc solemni populus stipabat honore,
Post sacra jam solvente pios antistite coetus,               520
Tempore proviso divinitus egredientis
Plebis in occursum subito introducitur ille
Furaces post terga manus nodata revinctus.
Laetitia populus, formidine praedo repletur,
Utque novum ad monstrum tota concurritur urbe.               525
Turba furens odiis popularibus ibat in illum,
Laetitia moestos miscebat et ira tumultus.
Pertimui, fateor, ne forte diabolus illa
Qua solet invidia violaret sanguine pompam,
Et pejore prius curaret vulnere vulnus.               530
Eripitur populo, cellaque includitur ipsa
(Quod sic forte reo capto tunc accidit), in qua
Delituit rapta cruce; qua post ipse reperta
Clauditur, ut vivat. Tunc ergo mente recepta
Ipse suum facinus reus, atque obstacula coepit               535
Mirandis narrare modis, fassusque per illos
Octo decemve dies, quibus ire paraverat urbem
Romulcam, implicitis ita se pedibus retroactum,
Semper ut ire parans, semper retrahente rediret
Nescio quo, rursusque illam remearet ad oram               540
Vesevi, qua jussus erat quasi carcere claudi
Angelica nectente manu: tamen ille putabat
Arbitrii miser esse sui, quod corpore liber
Esse videbatur, quem non exstante catena
Fortior arcanis retinebat dextera vinclis.               545
Ultor eum digno Felix errore ligabat,
Et tali amentem vertigine circumagebat,
Semper ut abscedens nusquam discederet, et cum
Prosiliente gradu coepisset abire, rediret.
Mira fides! Ibat stando, remanebat cundo,               550
Nescius, hoc ipso, pro quo fugitare parabat,
Ne fugeret, fieri, et secum sua vincla manere,
Inruptamque sibi proprium scelus esse catenam.
Namque sinu clausae mandaverat insita praedae
Pondera, et hinc avidus quasi captus mente latebram               555
Quaerens, luce tamen campis errabat apertis,
Seque latere putans exstabat in aequore claro.
Conscia sic mentem impietas caecaverat, ut nec
Effugeret fugiens, nec celaretur aberrans.
Sensibus adversis metus hinc, stupor inde nocentem               560
Miscuerant animam, vitabat strata viarum;
Secretos metuebat iners accedere saltus:
Ipsa etiam in silvis sibi forte silentia tantum
Clamatura nefas metuens, aut tristia formis
Occursura putans ultricum monstra ferarum.               565
Inde miser celebri sejunctus ab aggere juxta
Devius in quodam spatiabatur sibi rure
Securum ignaris simulans sub corde timorem,
Ut facinus sub veste premens: nam vestis in altum
Succinctae sinibus clausum mandaverat aurum.               570
Nam neque vel tacitae furtum committere terrae
Ausus erat, specubusve cavis de more latronum,
Indicium metuens credendae fraudis avarus.
Inde suae tantum tunicae sua furta nefandus
Crediderat, qua restrictum nodarat amictum               575
Suspendens fluidam nudato poplite vestem.
Hanc sibi praedo penum sceleris tunc semet in ipso
Struxerat, et digne tali est formidine vinctus,
Crederet ut nullis miseri consortia furti,
Ut sceleris tanti contagia solus haberet,               580
Et sinus illius fieret custodia furti,
Cujus sacrilegam fuerat manus ausa rapinam.
Ipse suum sibi ferret onus, solumque gravaret,
Pollueretque suae letalis sarcina praedae,
Ut nihil ex illo vacuum impietate maneret,               585
Qui spolium sceleris sacris ex aedibus actum
Includens habitu cincto substringeret ipsum,
Atque suis signum praetenderet ipse catenis.
Namque brevi captus mutavit cingula vinclis,
Utque aurum sinibus discincta veste solutis               590
Decidit, ex ipsa fuerat qua cinctus habena
Vinctus eas, quas in sacra dona tetenderat audax
Praedo manus, proprii captus nodamine lori
Rettulit et praedae vacuas, et reste repletas.
Verum si penitus totam spectare velimus               595
Ordinis exacti seriem magis ac magis omni
In specie, vel qua latuit scelus, atque reclusum
Claruit, admiranda Dei cernemus operta
Felicem gessisse manu. Jam plurima retro
Diximus, ut fugiens non fugerit, utque redactis               600
Passibus emensos sua per vestigia cursus
In cassum totiens volvente relegerit orso
Longinquis exclusus, et ad vicina recussus.
Nunc aliud Felicis opus, quod dextera Christi
Edidit, ut meritum cari monstraret alumni,               605
Commemorabo pari specimen mirabile signo,
Quod reus ipse tremens confesso prodidit ausu.
Ante tamen, quia res ita postulat, ipsius instar
Enarrabo crucis, qualem et pictura biformem
Fingere consuevit, baculo vel stante bicornem,               610
Vel per quinque tribus dispansam cornua virgis.
Forma crucis gemina specie componitur, et nunc
Antennae speciem navalis imagine mali,
Sive notam Graecis solitam signare trecentos
Explicat existens, cum stipite figitur uno,               615
Quaque cacumen habet, transverso vecte jugatur.
Nunc eadem crux dissimili compacta paratu
Eloquitur Dominum tamquam monogrammate Christum.
Nam nota, qua bis quinque notat numerante Latino
Calculus, haec Graecis chi scribitur, et mediata rho,               620
Cujus apex et signa tenet, quod rursus ad ipsam
Curvatum virgam, facit velut orbe peracto.
Nam rigor obstipus facit quod in Hellade iota est.
Tau idem stylus ipse brevi retro acumine ductus
Efficit, atque ita sex, quibus omni nomine nomen               625
Celsius exprimitur, coeunt elementa sub uno
Indice, et una tribus firmatur littera virgis.
Sex itaque una notas simul exprimit, ut tribus una
Significet virgis Dominum simul esse ter unum.
Et Deus in Christo est, quem sumpto corpore nasci               630
Pro nobis voluit trinae concordia mentis.
Idque sacramenti est, geminae quod in utraque virgae
Ut diducta pari fastigia fine supinant,
Infra autem distante situ parili pede constant,
Affixaeque sibi media compage cohaerent,               635
Et paribus spectant discreta cacumina summis.
His intermedio coeuntibus insita puncto
Virga velut sceptrum regale superbius exstat,
Significans regnare Deum super omnia Christum,
Qui cruce dispansa per quatuor extima ligni               640
Quatuor attingit dimensum partibus orbem,
Ut trahat ad vitam populos ex omnibus oris.
Et quia morte crucis cunctis Deus omnia Christus
Exstat in exortum vitae, finemque malorum,
Alpha crucem circumstat, et tribus utraque virgis               645
Littera diversam terna ratione figuram
Perficiens, quia perfectum est mens una, triplex vis.
Alpha itidem mihi Christus, et qui summa supremis
Finibus excelsi pariter complexus, et imi
Victor et inferna, et pariter caelestia cepit,               650
Effractisque abysis caelos penetravit apertos,
Victricem referens superata morte salutem.
Utque illum patriae junxit victoria dextrae,
Corporeum statuit coelesti in sede tropaeum,
Vexillumque crucis super omnia sidera fixit.               655
Illa igitur species, quam fur agitatus avaris
In cassum furiis pendente refixerat unco,
Pollutaque manu sancta amandaverat aula,
Hoc opere est perfecta, modis ut consita miris
Aeternae crucis effigiem designet utramque:               660
Ut modo si libeat spectari cominus ipsam
Prompta fides oculis: nam reddita fulget in ipso,
Quo fuerat prius apta loco, et velamine clausi
Altaris faciem signo pietatis adornat.
Ergo eadem species formam crucis exerit illam,               665
Quae trutinam aequato libratam stamine signat,
Subreptoque jugum concors temone figurat,
Sive superciliis a fronte jugantia vultum
Lumina transversis imitatur cornibus arbor
Ardua, qua Dominus mundo trepidante pependit               670
Innocuum fundens pro peccatore cruorem.
Huic autem solido quam pondere regula duplex
Jungit, in extrema producti calce metalli
Parva corona subest variis circumdata gemmis.
Haec quoque crux Domini tamquam diademate cincta               675
Emicat aeterna vitalis imagine ligni.
Hanc fur ille sui toto de corpore furti
Intactam ferro, quo cetera fregerat, unam
Liquit, et ut capto tunc, discinctoque refusis
Vestibus elapsae ceciderunt fragmina praedae.               680
Visa rei species tunc inventoribus ipsis
Ancipiti motu confudit pectora. Gaudent
Inventis, sed fracta dolent: tum quaerere causam
Incipiunt, cautum simul, audacemque latronem
Mirantes, caecum fractis, cautumque relictis.               685
Tunc ille attonitis crimen, numenque fatetur:
Mente etenim totum considerat: hoc tamen unum
Numine servarat, quo crux inclusa vetabat
Quamlibet audacem segni virtute latronem.
Ipse fatebatur mentis scelus, atque crucis vim,               690
Contestans, quotiensque manus armasset in illam
In cruce consertam socia compage coronam
Ceu fractas totiens ictu cecidisse recusso,
Brachiaque aegra sibi nervis stupuisse solutis.
Hic libet in miserum paucis insurgere furem.               695
Infelix, quae tanta tuam dementia mentem
Verterat, ut tanto reprehensus lumine veri
Non festinares omnem praevertere cursu
Indagem revolans, ut furtum sponte referres?
Tantane vis animum tenebris oppressit avarum,               700
Auderes illam ut gremio tibi condere partem,
Quam totiens arcente Deo violare timebas?
Dic mihi, qua pavor ille tuus fugiebat? Et unde?
Rursus ut intrepidum praeceps audacia sensum
Tam male durabat, pavidus, contemptor et idem               705
Ejusdem sceleris specie diversus abibas,
Perfidiaeque fidem diviso pectore miscens
Virtutem crucis, et signum inviolabile Christi
Credebas metuendo crucem contingere ferro,
Et quod noscebas metuens, portando negabas.               710
Sed tamen impietas tua nec tibi profuit, et nos
Stultitiam confesse tuam, divinaque signa
Fecisti magno crucis exsultare triumpho.
Ergo relinquamus captum jam incessere furem,
Cui satis ad poenam est spoliatae fraudis egestas.               715
Nunc ad te, veneranda Dei crux, verto loquelas,
Gratantesque tua concludam laude profatus.
O crux magna Dei pietas, crux gloria coeli,
Crux aeterna salus hominum, crux terror iniquis,
Et virtus justis, lumenque fidelibus. O crux,               720
Quae terris in carne Deum servire saluti,
Inque Deo coelis hominem regnare dedisti;
Per te lux patuit veri, nox impia fugit.
Tu destruxisti credentibus eruta fana
Gentibus, humanae concors tu fibula pacis               725
Concilians hominem medium per foedera Christi.
Facta hominis gradus es, quo possit in aethera ferri.
Esto columna piis tu semper, et anchora nobis,
Ut bene nostra domus maneat, bene classis agatur
In cruce fixa fidem, vel de cruce nacta coronam.               730

POEMA XX.
CARMEN XII IN S. FELICEM.

Saepe boni domini caris famulantur alumnis
Mente pia, et patrio subjecta tuentur amore
Mancipia, hisque favent cura propiore fovendis,
Quos magis indiguos opis, et virtute carentes
Affectu rimante vident. Et si quis eorum,               5
Moris ut humani solemnis postulat usus,
Votum aliquod celebrare velit, neque possit egenis
Id patrare opibus, studio curatur herili
Servus inops, cui dives opum, queis pauper egebat,
Contulerit dominus cumulandae impendia mensae.               10
Haec mihi conditio est data sub Felice patrono:
Nulla mihi ex me sint, ut sint mihi cuncta per illum;
Namque ad Natalem nunc ipsius, ut quidem et ante
Praeteritis, quibus ista dies mihi floruit, annis,
Non erat unde epulum votis solemne pararem,               15
Instabatque dies, nec adhuc mihi prompta facultas
Ex aliquo suberat: subito ecce patronus abundans
Unde dapem largam struerem geminos dedit una
Cum nutrice sues, quorum de carne cibatis
Pauperibus, nos materiam ex animalibus iisdem               20
Sumpsimus, egregiis quoniam miracula signis
Per pecudes ipsas nuper Deus edidit, alta
Destimulans ratione homines attendere Christo,
Nec desiderium carnis praeferre fidei
Namque ad avaritiae nostrae lacrymabile probrum               25
Per pecora humanae rationis egentia summum
Signa dedisse Deum, series recitanda docebit.
Non afficta canam, licet arte poematis utar:
Historica narrabo fide sine fraude poetae:
Absit enim famulo Christi mentita profari:               30
Gentibus hae placeant, ut falsa colentibus, artes.
At nobis ars una fides, et musica Christus,
Qui docuit miram sibimet concurrere pacem
Disparis harmoniae quondam, quam corpus in unum
Contulit assumens hominem, qui miscuit almum               35
Infusa virtute Deum, ut duo conderet in se,
Distantesque procul naturas redderet unum.
Ut Deus esset homo, Deus est homo factus ab ipso,
Qui Deus est, genitore Deo, cui gratia non est,
Sed natura, quod est summi Patris unicus haeres,               40
Solus habens proprium, quod munere praestat habere
His quibus alma fides dederit divina mereri.
Ille igitur vere nobis est musicus auctor,
Ille David verus, citharam qui corporis hujus
Restituit putri dudum compage jacentem,               45
Et tacitam ruptis antiquo crimine chordis
Assumendo suum Dominus reparavit in usum,
Consertisque Deo mortalibus, omnia rerum
In speciem primae fecit revirescere formae,
Ut nova cuncta forent, cunctis abeunte veterno.               50
Hanc renovaturus citharam Deus ipse magister,
Ipse sui positam suspendit in arbore ligni,
Et cruce peccatum carnis perimente, novavit.
Atque ita mortalem numeris caelestibus aptam
Composuit citharam variis ex gentibus unam,               55
Omnigenas populos compingens corpus in unum.
Inde lacessitis fidibus de pectine Verbi
Vox Evangelicae testudinis omnia complet
Laude Dei: toto Christi chelys aurea mundo
Personat innumeris uno modulamine linguis,               60
Respondentque Deo paribus nova carmina nervis.
Sed referam ad mea coepta pedem; nam tempus, et hora est
Promissas offerre dapes, apponere vobis
Prandia sollicitas caste sumenda per aures.
Non veteri repetam, quae sum dicturus, ab aevo.               65
Ante dies paucos istic spectata profabor.
Venerat huc quidam placitum sibi solvere votum
Urbis Abellinae de finibus advena nostris
Sedibus. Hic porcum studio curante paratum,
Dilatumque diu, ut simul annis, atque sagina               70
Cresceret, huc illinc perduxerat; atque ubi venit
Pingue pecus voti jugulat de more voven tum.
Fama suis magni per egentum accenderat acrem
Ora famem et cuncti magnae spe partis hiantem
Tendebant ad opima senes convivia faucem.               75
Interea largitor inops non partibus aequis
Dividit incisas carnes, medium suis aufert
Sinciput, et tantum secti coquit intima ventris,
Solaque pauperibus caesi vitalia porci
Dividit, ac totum sibi corpus habere relinquit,               80
Et votum complesse putat, laetusque redire
Incipit, ausus eas jumento imponere secum
Relliquias, et in his placiti se pignora voti
Sancta referre domum male credulus, in quibus idem
Damnum animae, nodumque viae portabat avarus,               85
Denique mox nec mille viam permissus abire
Passibus, elucente die, simul aggere plano,
Non tenebris pavitante, nec offendente salebris
Lapsus equo, et quasi fixus humi se tollere rursus
Ad consistendum reparato robore surgens               90
Non potuit, coepitque pedes clamare ligatos,
Idque probare jacens, plantis quasi compede junctis.
Hic aliud mirum casu sociatur in ipso:
Nam dum illum tanta cum debilitate jacentem
Moesta propinquorum circumstat turba suorum,               95
Jumentum, cui sola oneri porcina manebat,
Ascensore sui vacuum, et ductore relictum
Sponte sua se se nullo flectente refrenans
Tamquam offendiculi causam cognosceret ultro
Aut aliquem prohibere viam, qua coeperat ire,               100
Vidisset, sic fugit iter, cursumque retorsit,
Et properante gradu recucurrit ad hospita tecta
Omnibus antevolans, quos lapsi attenta tenebat
Cura viri, quem paulatim quasi corpore fracto
Nitentem, et genibus rigidis prodire negantem,               105
Caecaque vincla pedum pariter, meritumque ruinae,
Et causam poenae lacrimosa voce fatentem
Luce palam manibus grave subvectantibus aegri
Corpus, fida cohors sanctas referebat in aulas
Orantem medici Felicis ad ipsa reduci               110
Limina, mox illic certam reperire medelam.
Illum homines interque manus, interque catervas
In sacra vectatum mirantidus atria turbis,
Dispositi trino per longa sedilia coetu
Obstupuere senes, inopum miserabile vulgus,               115
Et socio canae residentes agmine matres.
Praeterea multi, sua quos devotio sanctis
Aedibus attulerat diversis eminus oris,
Viderunt insigne pium, cum tempore eodem,
Imo die, tam mira foret mutatio rerum.               120
Idem homo, qui paulo ante suo digressus ab iisdem
Liminibus gressu, nunc ipse redux alienis
Infertur pedibus, subvecto corpore pendens.
Parte alia stratus, nullo servante sequentum,
Hospitis ante fores etiam nunc carne suilla               125
Stabat onustus equus, neque quisquam notior illi
Astiterat, cui cura foret relevare gravatum
Fasce suo, et notis reducem subducere tectis.
Ille tamen velut humana ratione repletus
Quaerentique suos, et protinus opperienti               130
Astiterat similis, certo vestigia servans
Fixa loco, simul aure micans, et naribus efflans
Assuetorum hominum notos quaerebat odores.
Mirum erat hospitibus, quaenam fuga, qui status ille
Esset equi, notumque animal faciebat amicis               135
Ambiguum nova forma rei, neque quisquam erat index
Accidui, cunctis illum stipantibus intus,
Qui fuerat manibus sanctam portatus in aulam
Martyris, aeger ubi sancto pro limine fusus
Corpore projecto, et complexis postibus haerens,               140
Oscula figebat supplex, fletuque lavabat,
Seque recognoscens proprii caput esse doloris,
Tales se se ipsum dabat accusando querelas.
O mihi, qui talem merui desumere poenam
Hac in sede miser, qua, si miser adveniat quis,               145
Efficitur felix! Sed justum, parque maligno
Me fateor merito exitium cepisse, patique,
Ut reus ipsa inter modo limina puniar ardens
Exurente pedes simul, et stringente dolore,
In quibus, heu demens! oblati munera voti               150
Fraude fidem violans converti in damna salutis.
Est tamen, est aliquid, fateor, quod dicere possim
Jam mihi mutari grata vice tristia laetis,
Atque ipsas animo jam prosperiora tuenti
Infractis coepisse malis dulcescere poenas,               155
Ex quibus haec nunc ipsa mihi bene gratia venit,
Qua factum est mihi nunc, ut tam cito tangere rursus
Limina Felicis misero veneranda liceret.
Nam mihi si nullus, vel si levis iste fuisset
Casus, ut arreptum possem pertendere cursum,               160
Tunc magis infelix de prosperitate fuissem:
Mansisset mihi culpa nocens, neque vulnus adactum
Intus in ossa animae sensissem carne rebelli,
Occultasset enim meriti discrimen iniqui
Corporis illaesi vigor, et vinxisset inertem               165
Mens durata reum, nisi lapsum poena ligasset.
Ergo potens medice in Domini tu nomine Christi,
Felix, jam satis hoc tibi sit, Dominoque potenti,
Quod non ira mihi, pietas sed amica saluti
Supplicium peperit, devincto ut corpore culpa               170
Solveret: ecce malum servum, refugamque voracem
Jure retraxisti, injectis pro crimine vinclis.
Debitor infelix teneor, constringor, aduror,
Propositus cunctis divini forma timoris.
Mentibus haec omnes trepidis attendite, quae nunc               175
Me miserum reliquis documento ferre videtis.
Numquid enim hoc errore carent aliqui? Sed in uno
Exemplum fieri placuit, quo sit mea poena
In praejudicium quibus emendatio non est.
Sed jam parce tuo misero, precor, optime Felix,               180
Parce libens, succurre favens: dolor ultimus urget
Clamosas iterare preces: festinus adesto,
Ne mors praeveniat medicum festina morantem.
Sed scio, quod Domini manus haec, quae verberat, et quae
Parcet more suo: mihi tantum tu modo fesso,               185
Jamque fatiscenti propera laxare catenam,
Quam tu, sancte, vides, ego sentio: sicut operto
Clam tacitus vinclo fugitivi membra ligasti,
Sic invisibili medicina solve reversum.
Talia clamantem, dum postibus haeret in ipsis               190
Felicis sancti, lambensque per oscula tergit,
Attonitis illum pia turba et cernit, et audit
Coetibus: ipse jacens etiam nunc erigitur spe,
Increpitatque moras omnes, et tarda suorum
Obsequia, afferri porcum, totasque jubet mox               195
Pauperibus reddi partes, sibi vivere tantum
Concedi petit atque inopum saturamine pasci.
Certatim socii cito jussa fidelia curant.
Itur ad hospitium notum, deponitur illic
Sarcina jumento, carnes in frusta secantur,               200
Et divisa coquit spumantibus ignis alienis.
Cocta importantur patulis numerosa catinis.
Exsaturata fames inopum gratantia reddit
Verba Deo, et veniam petit, ut placata datori.
Nec mora: confestim voti ratione soluta               205
Debitor ille intus meritae compage catenae
Solvitur, et pedibus Domino miserante refectis,
Tamquam liber equus, vel ruptis cassibus ales
Evolat, et cervi salientis imagine currit.
Mira fides oculis obtenditur. Omnia gaudent               210
Tam facili pietate Dei, tantumque valenti
Felicis merito, ut coram adsit Christus in illo,
Pro meritis hominum moderans in utroque potenter,
Ut resipiscenti medicus sit, et ultor iniquo.
Cernite enim, quantae fuit illa injuria fraudis,               215
Qua miser ille prius diviserat inter egentes,
Seque, suem, atque istic ubi totum reddere votum
Debuerat, solum caput, intestinaque porci
Carpserat, et reliquam toto sibi corpore partem
Fecerat imprudens, atque improbus, et tamen ipsa,               220
Qua miser extiterat, factus mox fraude beatus
Commutante Deo pietatis verbere culpam.
Talis enim censura Dei est: sic temperat alti
Pondera judicii Deus arbiter, et pater, et rex,
Omnibus ut placidam moderato examine libret               225
Justitiam, et levior mixta bonitate potestas
Ante reos moneat stimulo, quam fulmine perdat,
Ut si profuerit praemissi verberis ictus,
Salva salus homini redeat commissa pigenti.
At siquis sacro monitus terrore flagelli               230
Noluerit sentire plagam, incuratus abibit,
Servatusque neci perfectam sentiet iram.
Ille igitur miser ante, dehinc mox ipse beatus
Tali sanatus carnemque, animamque medela.
Sed quia cognovit causam, agnoscensque jacentem               235
Poenituit, merito curam sibi memet in ipso
Repperit, inque brevi est expertus utrumque, quod omnes
Justa lege manet divinae pacis, et irae
Jus, et opus, maneat vindex ut jure superbos
Poena reos, pietas servet miserata fatentes.               240
Ergo relaxatis alacer vestigia vinclis
Idem ex incolumi cito debilis, et cito liber,
Ex modo captivo laeta cum voce redibat,
Exultans velut ille olim, quem matris ab alvo
Claudentem in verbo Domini Petrus, atque Johannes               245
Jusserunt validis in saltum assurgere plantis.
Dignus et hic pauper Speciosae limine portae,
Quem Deus ipse Petri Deus, et Felicis, eadem
Nunc verbi virtute sui sanavit apud nos
De casu claudum modo, qua sanaverat olim               250
Ex utero claudum: qua nunc ope laetus abibat,
Quique preces moestas in vulnere fuderat intus,
Ecce foris sano reddebat corpore grates.
Quidnam ego Felici possim redhibere patrono?
Quas illi referam tanto pro munere digne               255
Tam cito de tanto sanatus vulnere grates?
Non pretium statui medico, aut fastidia lecti
Tristia substinui, neque per scalpella, vel ignes,
Aut male mordaces vario de gramine succos,
Saevior et morbis, et vulneribus medicina               260
in corpus grassata meum est, velut accidit illis,
Quos humana manus suspecta visitat arte,
Semper et incerto trepidos solamine palpat.
En ego per breve nunc spatium perlatus ad ipsum
Felicis sancti solium, et projectus in ipso               265
Limine tam gelido, quam duro in marmore fractus,
Atque dolens jacui, et solus mihi sermo precandi,
Sola fides medicina fuit: nullum affore vidi,
Et sensi medicum. Quisnam hic medicus, nisi Christus
Ipse, vel a Christo Felix de nomine Christi,               270
Et virtute potens? Neutrum illo in tempore sensi,
Et tamen ipse fuit praesens in utroque, velut me
Peccantem argueret cito, sanaretque dolentem.
Par modus in specie varia mihi castigantis,
Parcentisque fuit Domini. Sanator, et ultor               275
Luminibus latuit, poena atque medela refulsit.
Nunc ego jam pleno perfectis ordine votis
Ibo domum gaudens medico, tutusque patrono
Aeternum Felice mihi; non jam ulla verebor
Occursura mihi, velut ante, pericla viarum:               280
Namque periclum aberit, quia causa soluta pericli est.
Non resoluta fides me vinxerat, et modo solvit
Rite soluta fides: tamen alliget, oro, tuus me
Semper amor, Felix: istam mihi necte catenam,
Qua tibi me numquam nec mors, nec vita resolvat.               285
Verum omnes quicumque meos videre dolores,
Inque tuo merito magnis insignibus altam
Conspexere manum Christi, cognoscere debent,
Quantum illis mea poena boni providerit, ut jam
Praecaveant de terrenis sibi parcere rebus,               290
Et, lucra dum captant, acquirere damna salutis.
Nam si de vili pecudis mihi carne alimentum
Pauperibus fraudasse malum fuit, et quid in illis,
Qui male divitias multo amplectuntur amore?
Defossisque suo pariter cum corde metallis               295
Incubitant, atque haec latitare superflua produnt,
Quae proprio longe secreta tuentur ab usu?
Quid facient? quidnam pro se tibi Christe loquentur?
Tantorum qui partem inopum invasere, nec ullam
Apposuere sibi de re superante salutem?               300
Unus abit missus. Nunc mensae grata secundae
Fercula ponemus: sed quamvis rursus eamdem
Diverso carnem conditam jure feremus.
Namque aliud vobis iterum, quod de sue mirum
Lusit opus Felix, mira novitate retexam.               305
Tempore res prior est: sed nostris ante libellis
Praeterita, in praesens tempus servata canetur.
Nec refert, quod opus quo sit sub tempore gestum;
Unus erit quoniam variis operator in annis,
Qui diversa facit sanctorum in laude suorum               310
Omnibus in terris rerum miracula Christus.
Agricolae quidam de nostris longius oris
Appula trans urbem Beneventum rura colentes
De grege setigero multis a foetibus unum
Lactea adhuc tenero pulsantem sumina rostro               315
Excerpsere sibi, et curatum tempore multo
Paverunt in vota suem, et coepere paratum
Ducere sacratam sancti Felicis ad aulam,
Corpore de magno ut multos mactatus egenos
Pasceret, et saturo gauderet paupere martyr.               320
Sed gravis arvina porcus superante pedum vim
Non potuit se ferre diu, primoque viarum
Limine succubuit sibimet, neque deinde moveri
Voce, manu, stimulis potuit: liquere jacentem,
Hospitibusque suis commendavere relictum               325
Moerentes Domini: mens anxia nutat in anceps:
Nam voti revocare viam pia pectora nolunt:
Rursum Felicis veneratum limina longe
Ire pudet vacuos devoti muneris. Ergo
Ambiguis talis sententia mentibus haesit,               330
Ut totidém lectos eadem de gente minores
Ad sua vota legant, quot erat provectus in annos
Ille, sua pressus qui mole manebat iners sus.
Quod devota fides obstricti debita voti
Maturare parans tali ratione putavit,               335
Pluribus ut modicis unum pensaret opimum.
Ergo sacrum hunc venere locum, votisque patratis
Hospitium rediere suum non cominus istinc.
Nam tum forte domos, quae circa martyris aulam,
Implerat solitis densata frequentia turbis.               340
Propterea procul hinc secreto in rure remotam
Contenti subiere casam, qua mane parabant
Ad reditum proferre pedem, cum prima ruberet
Parturiens aurora diem: tuguri fore aperta
Hospes homo egreditur tecto, notumque suem vir               345
Conspicit ante fores mirando astare paratur,
Tamquam se missum a Domino loqueretur adesse,
Atque salutanti similis vestigia lambit
Gaudentis Domini, et gestu subgrunnit alumno
Blandus, et olfaciens motando dat oscula rostro,               350
Seque, quasi votum debere agnoscat herile,
Ingerit, et tardos invitat gutture cultros.
Quo duce, quaeso, vias ignotis finibus egit,
Quosve pedes, tam longe ut posset currere, sumpsit,
Qui brevibus spatiis in primo fine viarum               355
Defecit fluidae depressus mole saginae ?
Certe nulla manus tantum pecus aggere longo,
Nec sinus advexit, nec mens sua tam spatiosam
Ignota regione viam penetrare subegit,
Quando homines etiam et mentis ratione vigentes,               360
Perque ignota regi faciles interprete lingua,
Si tamen hi careant duce, quo via luceat illis,
Caecus in externis regionibus implicat error.
Quisnam igitur direxit iter suis? unde voluntas,
Qua dominos sequeretur, ei vel sensus ut esset.               365
Conscius ad votum se longa aetate coactum
Unde haec cura fuit pecori, quae rara fideles
Excitat, ut tamquam proprio culpabilis actu
Pigra remansisset sancto sus cincta timore,
Contractam remanendo sibi, veniendo piare               370
Curaret culpam, et vitium pensaret inertis
Desidiae, quamvis sero comitata profectos
Obsequio dominos? Patet admirabile monstrum
Caelesti ditione datum tanto suis auso,
Solus ut iret iter longum, tantoque fuisse               375
Ingenio porcum, ignotis ut tramite recto
Digereret spatiis: quid et hoc tam grande quod illum
Transbeneventanis huc finibus advenientem
Publica seu medii constrata per aggeris audax
Miserit, occursus nusquam cepere frequentes,               380
Sive per occultos egit vestigia saltus,
Nulla manus ferro, fera vel fuit obvia morsu.
Quae solum duxit manus, aut protexit euntem?
Nempe oculos aliqua celatus nube fefellit,
Aere vel raptus vento mage, quam pede venit,               385
Et subito hospitium Domini delapsus ad ipsum
Constitit ignoto pro limine quadrupes hospes.
Dicam aliud, prope vicini mirabile signi.
Nam genere abjunctam pecus armentale juvencam
Quidam homines aeque longinqua huc sede profecti               390
Secretam primo lactantis ab ubere matris
Nutrierant nostris votivo munere pactam
Pauperibus, magna quos istic plebe coactos
Larga ope multorum Felicis gratia pascit.
Ergo ubi jam membris vitula exultabit adultis               395
Facta per excretum jam corpus idonea voto,
Promovere domo: sed, qui mos esse videtur
Persolvenda piis longe sua vota ferentum
Martyribus, plaustro subjunctam quo veherentur,
Aggressi hanc voluere jugo subjungere, quamvis               400
Insuetam, tamen ut mitem, jamque ante subactam
Usibus humanis, quibus illam e congrege coetu
Sustulerant domini parvam, tectisque, cibisque
Miscuerant: hinc ut domita feritate putantes
Sub juga se facilem docili cervice daturam,               405
Sollicitant palpante manu, et conantur in arctum
Ducere: at illa sibi solitos alludere tactus
Credula consentit primum, sequiturque vocantes.
Verum ubi jam propiata jugo conspexit habenas,
Cervicique suae persensit lora parari,               410
Indignata dolis, et permutata repente
Fit fera, nec cervice jugum, nec vincula collo
Suscipit, et victis manibus, lorisque recussis
Prosilit a coetu retinentum, et devia longe
Rura petit, fugiens dominos, assuetaque tecta.               415
Nec procul ex oculis hominum de more ferino
Se rapit, et caecis fugitivam saltibus abdit;
Nam fugiens dominos abeuntes eminus astans
Sic fugit, ut non se patiatur rure relinqui.
Denique ubi junctum gemino bove currere plaustrum               420
Conspicit, humanum sapit, et quasi conscia voto
Deberi se se, comes incipit esse profectis.
Nec longe comes est, tardis comes orbibus ire
Spernit, et excursu velut exultante gementes
Praetervecta rotas lenti moliminis agmen               425
Respicit ante volans, nec jam timet ad juga cogi,
Invisoque prius fit amica, et praevia plaustro,
Donec sacratam ventum Felicis ad aulam est.
Illic sponte gradum sistit, seseque vocanti
Applicat, et tamquam voti rea gaudet in ipso               430
Stare loco, propriam cui debet victima caedem.
Illa rebellis, et humanis non subdita vinclis
Ducitur ad placidam nullo luctamine mortem
Intemerata jugis summittens colla securi,
Pauperibus factura cibos de corpore caeso,               435
Laeta suum fundit dominorum in vota cruorem.
Quorsum isthaec? Numquid pecudum est, ut Apostolus inquit,
Cura Deo? Sed qui propter nos omnia fecit,
Omnia pro nobis operatur in omnibus auctor,
Atque per ignaras pecudes operantia nobis               440
Signa facit, brutas per clara insignia mentes
Sollicitans firmare fidem, et confidere vero,
Ut Dominum dociles linguis in verba solutis
Non taceant homines, quem signis muta loquuntur.

Christian Latin The Latin Library The Classics Page