PAVLI DIACONI HISTORIA ROMANA
LIBER DVODECIMVS
INCIPIT LIBER DVODECIMVS
1 Anno ab Vrbe condita millesimo centesimo tricesimo octauo Theodosius, genitus patre Theodosio, matre Termantia, quadragesimus primus imperatorum, interfecto per Maximum Gratiano imperium Romani orbis solus optinuit mansitque in eo annis undecim, cum iam in Orientis partibus sex annis Gratiano uiuente regnasset. Itaque iustis necessariisque causis ad bellum ciuile permotus, cum e duobus Augustis fratribus unius interfecti ultionem, alterius restitutionem procuraret, sese aduersum Maximum tyrannum sola fide maior, nam longe minor uniuersi apparatus bellici conparatione, proripuit. Aquileiae tunc Maximus insederat, Andragatius comes eius summam belli administrabat; qui cum largissimis militum copiis astuto consilio omnes Alpium ac fluminum aditus communisset, dum nauali expeditione incautum hostem praeuenire parat et obruere, sponte eadem quae obstruxerat claustra deseruit.
2 Ita Theodosius nemine sentiente uacuas Alpes intrauit atque Aquileiam inprouisus adueniens magnum hostem Maximum ac trucem et ab inmanissimis quoque Germanorum gentibus tributa ac stipendia solo terrore nominis exigentem sine controuersia clausit, coepit, occidit. Hanc Maximo perditionem beatus Martinus ante praedixit. Valentinianus recepto Italiae potitus imperio est; Andragatius comes cognita Maximi nece praecipitem sese e naui in undas dedit ac suffocatus est. Theodosius incruentam uictoriam Deo procurante suscepit; Victorem quoque Maximi filium, quem imperatorem pater Gallis infantili aetate reliquerat, extinxit.
3 Igitur Valentinianus iunior, cum in Galliam transisset ibique tranquilla re publica in pace ageret, apud Viennam dolo Arbogastis comitis sui strangulatus atque, ut uoluntariam sibi consciuisse mortem putaretur, laqueo suspensus est; quo extincto Arbogastes tyrannum creauit Eugenium, eligens hominem cui titulum imperatoris imponeret, ipse aucturus imperium; uir barbarus animo, consilio, manu, audacia potentiaque nimius, contraxit undique innumeras inuictasque copias uel Romanorum praesidiis uel auxiliis barbarorum, aliis potestate, aliis cognatione subnixus. Denique extabat genere Francus cultorque sordidissimus idolorum.
4 Igitur Eugenius atque Arbogastes cum instructa acie Alpium transitus tenerent, Theodosius expers cibi ac somni orationi incumbens totam noctem peruigil exegit; cum tamen se esse a suis destitutum sciret, ab hostibus circumseptum nesciret, fiducialiter arma corripiens signoque crucis signum proelio dedit ac se in bellum, etiam si nemo sequeretur, uictor futurus inmisit; nam consultus Iohannes anachoreta eum uicturum spoponderat. Quem cum Arbitio hostilium partium comes ignarum circumpositis excepisset insidiis, conuersus mox ad reuerentiam Augusti eum non solum periculo liberauit, uerum etiam auxilio instruxit; cumque ad congressionem uentum esset, uehemens turbo uentorum a parte Theodosii in ora hostium ruit, qui et ab eius parte spicula missa ualenter hosti infigeret et hostili manu missa repelleret. Nec mora, parua suorum data strage, uictori se Theodosio hostilis exercitus prostrauit. Eugenius captus atque interfectus est; Arbogastes sua se manu percussit. Praemiserat denique prius Theodosius decem milia auxiliatorum Gothorum, quae ab Arbogaste comite funditus deleta sunt; quos utique Theodosio perdidisse magis lucrum quam detrimentum fuit. Ad cuius laudem ob insignem uictoriam poeta quidam eximius sed infidelis inter coetera hos uersiculos cecinit:
O nimium dilecte Dei, tibi militat aether
et coniurati ueniunt ad classica uenti.
5 Huic ferunt somnio nomen parentes monitos sacrauisse, quod in Latinum A Deo datum potest intellegi. De hoc etiam oraculo in Asia diuulgatum est eum Valenti successurum, cuius nomen ΘΕΟ atque Δ litteris initiaretur; qua cognitione principii deceptus Theodorus, cum sibi imperium deberi praesumeret, scelestae cupidinis supplicia persoluit. Fuit autem Theodosius propagator rei publicae atque defensor eximius; moribus et corpore Traiano similis, quantum scripta ueterum et picturae docent, a quo et originem traxit: sic eminens status, membra eadem, par caesaries, os, absque eo, quod illi aliquantum uellendo steriles genae, neque tam ingentes oculi erant; nescio an et tanta gratia tantusque flos in facie seu tanta dignitas in incessu fuisset. Mens uero prorsus similis, adeo ut nihil dici queat quod non ex libris in istum uideatur transferri. Clemens animus, misericors, communis, solo habitu differre se ceteris putans; in omnes homines honorificus, uerum effusius in bonos, simplicia ingenia aeque diligere, erudita mirari sed innoxia, largiri magno animo magna, amare ciues uel priuato contubernio cognitos eosque honoribus, pecunia, beneficiis ceteris munerari, praesertim quorum erga se uel patrem aspero casu officia conprobasset. Illa tamen, quibus Traianus aspersus est, uinolentiam scilicet et cupidinem triumphandi, usque eo detestatus ut bella non mouerit sed inuenerit. Ministeria lasciua psaltriasque commessationibus adhiberi lege prohibuit; consobrinarum nuptias tamquam sororum interdixit. Litteris mediocriter doctus, sagax plane multumque diligens ad noscenda gesta maiorum; execrabatur cum legisset superbiam dominantium, praecipue perfidos et ingratos; irasci sane rebus indignis, sed subito flecti, unde quoque dilatione modica emolliebantur interdum seuera praecepta; habuitque a naturae munere quod Augustus a philosophiae doctore; qui cum uidisset eum facile commoueri, ne asperum aliquid statueret, monuit, ubi irasci coepisset, quattuor atque uiginti Grecas litteras memoria recenseret, ut illa concitatio, quae momenti est, mente alio traducta parui temporis interiectu languesceret. Melior haut dubie, quod est rare uirtutis, post auctam annis potentiam regalem auri argentique pondera sublata a tyrannis multis ex suo restituit. Inerat ei cura pielatis eximiae: colere patruum tamquam genitorem, fratris mortui sororisque liberos habere pro suis, cognatos adfinesque parentis animo conplecti. Elegans letumque conuiuium dare nec tamen sumptuosum, miscere colloquia pro personis, studio, dignitatibus, sermone cum grauitate iocundo, blandus pater, concors maritus. Exercebatur neque ad inlecebram neque ad lassitudinem; ambulationibus, cum esset otium, animum reficiens, regebat ualitudinem continentia uescendi.
6 Huius et apud homines mansuetudo et quanta extiterit apud Deum deuotio, hoc uno monstratur exemplo: nam cum apud Mediolanum missarum fruiturus sollemniis ecclesiam uellet intrare eumque beatus Ambrosius pro quodam facinore, nisi publice peniteret, non admissurum se diceret, et prohibitionem humiliter pertulit et satisfactionem non erubescens indictum ab episcopo penitentiae modum deuotus excepit.
7 Huic sociata in coniugio Flaccilla fuit, ex qua Archadium et Honorium genuit; qua defuncta Gallam Valentiniani maioris et Iustinae filiam Valentiniani quoque iunioris sororem in matrimonium duxit, quae ei Placidiam peperit, cui postea de matris nomine Gallae cognomentum accessit.
8 Itaque quinquagesimum Theodosius annum agens aetatis in pace apud Mediolanum rebus excessit humanis utramque rem publicam utrisque filiis Archadio et Honorio quietam relinquens. Corpus eius eodem anno Constantinopolim translatum atque sepultum est.
9 Anno ab Vrbe condita millesimo centesimo quadragesimo nono Archadius Augustus in Oriente, Honorius frater eius in Occidente quadragesimo secundo loco commune imperium, diuisis tantum sedibus, tenere coeperunt. Quorum pater curam uiris potentissimis mandarat habere, id est Rufino Orientalis aulae, Stiliconi Occidentalis imperii. Vixitque Archadius post patris excessum annis duodecim imperiique summam Theodosio filio paruo admodum moriens tradidit.
10 Interea Gildo comes Africae, cognita Theodosii morte, arbitratus minimam in paruulis spem fore, Africam iuri proprio coepit usurpare. Huius frater Mascelzer germani perfidiam perhorrescens in Italiam rediit; Gildo duos eius filios, quos pater reliquerat, dolo circumuentos occidit. Ad hunc iam hostem bello insequendum Mascelzer frater missus est. Mascelzer iam a Theodosio sciens quantum in rebus desperatissimis oratio hominis per fidem Christi clementiam Dei impetraret, Caprariam insulam adiit; inde secum sanctos uiros abducens, cum quibus orationibus ac ieiuniis dies aliquod continuauit et noctes; ante triduum quoque quam hosti contiguus fieret, cernit noctu beatum Ambrosium paulo ante defunctum, quo uel quando uictoriam caperet, diem sibi indicantem et locum. Ac tertio demum die post noctem orationibus hymnisque peruigilem cum quinque solummodo milibus aduersus lxxx milia hostium pergens eos Dei nutu sine bello in deditionem accepit; quo uiso auxiliarii Gildonis barbari ilico terga dedere; Gildo et ipse fugam arripiens ascensa naui, cum in Africam redisset, post aliquot dies strangulatus interiit. Sane idem Mascelzer rerum secundarum insolentia tumens ecclesiam Dei temerare ausus est atque ex ea quosdam non dubitauit extrahere. Secuta mox poena sacrilegium est, nam post aliquantum temporis ipse punitus est.
11 Interea Rufinus, cui a Theodosio Orientalis aulae cura commissa est, malo perfidiae deprauatus, cum barbarorum solaciis regnum temptaret inuadere, morte iustissima poenas luit. Stilico quoque Occidentis tutor imperii, inmemor conlatorum beneficiorum, inmemor adfinitatis, nam socer extabat Honorii, regnum et ipse Eucherio filio affectans ingentia rei publicae intulit mala; nam saepe cum delere posset barbaros, fouit, saepe Alaricum cum Gothis suis uicit, saepe conclusit, semperque dimisit. Cui quis fuerit exitus, suo melius in loco dicetur.
12 Inter haec omnium antiquorum praesentiumque hostium longe inmanissimus Radagaisus rex Gothorum totam repentino inundauit Italiam impetu. Nam fuisse in eius populo plus quam ducenta milia Gothorum ferunt. Hic supra hanc incredibilem multitudinem indomitamque uirtutem barbarus erat et Scytha, qui omnem Romani generis sanguinem diis suis propinare deuouerat. Inuadit ilico Romam pauor infinitus, fit omnium paganorum in Vrbe concursus; adclamatur a cunctis se haec ideo perpeti, quod neglecta fuerint magnorum sacra deorum. Magnis querelis ubique agitur et continuo de repetendis sacris celebrandisque tractatur; feruent tota Vrbe blasphemiae, nomen Christi tamquam lues aliqua probris ingrauatur. Conducuntur a Romanis aduersus Radagaisum duo pagani duces, Gothorum Sarus, Vldin Hunnorum. Sed non sinit Deus rem suae potentiae infidelium uirtutem uideri; conterritus namque diuinitus Radagaisus in aspero Fesulani montis iugo urguente undique timore concluditur agminaque, quibus angusta dudum uidebatur Italia, latendi spe in unum ac paruum uerticem truduntur; quo cum fame et siti conficerentur, rex Radagaisus solus spem fugae sumens captus a Romanis in uincla coicitur ac paulisper retentus uita priuatur. Tanta uero multitudo captiuorum Gothorum fuisse fertur, ut uilissimorum pecodum modo singulis aureis passim greges hominum uenderentur.
13 Interea Alaricus Italiam ingressus, cum ab Honorio sedes quo cum suo exercitu consistere possit expeteret, Honorius deliberato consilio ei Gallias concessit; qui dum ad Galliam pergens ob recuperationem iumentorum apud Pollentiam aliquantulum resedisset, Stilico comes in perniciem rei publicae Gothos pertemptans, dum eos insidiis adgredi cuperet, belli summam Sauli pagano duci commisit. Qui ipso sacratissimo die Paschae Gothis nil tale suspicantibus super eos inruit magnamque eorum partem prostrauit; nam primum perturbati Gothi ac propter religionem cedentes, demum arma corripiunt, more se solito cohortantur uictoremque uirtute potiori prosternunt exercitum. Hinc in rabiem furoris excitati coeptum iter deserentes Romam contendunt petere, cuncta per quae ierant igni ferroque uastantes. Nec mora uenientes Vrbem capiunt, deuastant, incendunt, dato tamen prius praecepto, ut si qui in sancta loca praecipueque sanctorum apostolorum Petri et Pauli basilicas confugissent, hos in primis inuiolatos securosque esse sinerent, deinde in quantum possint praedae inhiantes a sanguine temperarent. Capta itaque Roma est anno millesimo centesimo sexagensimo quarto conditionis suae. Die sane tertia sponte Gothi Vrbe discedunt, facto aliquantarum aedium incendio, sed ne tanto quidem, quantum olim a Caesare factum est.
14 Deinde per Campaniam, Lucaniam Britiamque simili strage bacchantes Regium peruenere, in Siciliam transfretare cupientes. Quo cum transmeare ascensis nauibus uellent, perpessi naufragium plures suorum amisere. Halaricus inter haec, dum quid ageret deliberaret, apud Consentiam subita morte defunctus est. Gothi Basentum amnem de alueo suo captiuorum labore deriuantes Halaricum in medio eius alueo cum multis opibus sepeliunt amnemque meatui proprio reddentes, ne quis locum scire possit, captiuos qui interfuerant extingunt.
15 Regem deinceps Athaulfum Alarici adfinem Gothi constituentes Romam redeunt: si quid residui fuit, more locustarum eradunt, auferentes exinde Gallam Placidiam Theodosii principis filiam, sororem Honorii, quam sibi Athaulfus apud Forum Cornelii coniugio sociauit. Quae multo post rei publicae commodo fuit. Nam ad hoc mariti animum acerrimo ingenio subtilibus blandimentis inflexit, ut ultro a Romanis pacem expeteret. Qui ad Gallias proficiscens dein apud Barchilonem fraude suorum occisus est. Post quem Segericus regnum capiens, dum pacem Romanis seruare disponit, et ipse a suis peremptus est. Deinde Wallia regnandi iura suscepit ad hoc electus a Gothis, ut pacem infringeret, ad hoc a Deo ordinatus, ut confirmaret.
16 Interea comes Stilico Wandalorum perfidae et dolosae gentis genere editus, Eucherium, ut dictum est, filium iam a puero Christianorum persecutionem meditantem, ut in imperio substitueret, ante biennium Romanae inruptionis gentes copiis uiribusque intolerabiles, hoc est Alanorum, Sueuorum, Wandalorum, Burgundionum, ultro in arma suscitauit easque pulsare Gallias uoluit, ut sub hac necessitate a genero in filium extorquere imperium possit. Tandem ubi imperatori Honorio exercituique Romano haec tam ingentia damna patefacta sunt, commoto iustissime exercitu occisus est Stilico, qui ut unum puerum purpuram indueret, totius generis humani sanguinem dedidit. Occisus Eucherius eius filius paucique cum isdem satellites tantarum molitionum puniti sunt. Eodem tempore clarissima Vrbis loca fulminibus diruta sunt, quae inflammari ab hostibus nequiuerunt.
17 Inter haec apud Brittanias Gratianus tyrannus mox creatur occiditur. Huius in loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito uirtutis eligitur. Qui ad Gallias transiens saepe a barbaris incerto foedere inlusus detrimento magis rei publicae fuit quam augmento. Tunc duo iuuenes locupletes, Didimus et Viridianus, adsumptis propriis seruulis ac uernaculis sese patriamque a barbaris et tyranno defensare moliti sunt. Aduersus hos Constantinus Constantem filium ex monacho Caesarem factum cum quibusdam foederatis barbaris in Hispanias misit. Constans barbarorum fultus auxilio eos primo proelio peremit. Quibus barbaris dum claustra Pyrinaei montis commissa fuissent, ab eis tota illa, quae per Gallias bachabatur, ferocitas gentium Hispaniarum prouinciis intromissa est. Itaque post multas strages, incendia et rapinas tandem diuisis sedibus barbari ad aratra conuersi Romanorum residuos coeperunt ut socios amicosque fouere.
EXPLICIT HISTORIAE ROMANAE LIBER DVODECIMVS
Paul Diaconus | The Miscellany | The Latin Library | The Classics Page |