PAVLI DIACONI HISTORIA ROMANA
LIBER PRIMVS
DOMINAE ADELPERGAE EXIMIAE SVMMAEQVE DVCTRICI
PAVLVS EXIGVVS ET SVPPLEX
Cum ad imitationem excellentissimi comparis, qui nostra aetate solus paene principum sapientiae palmam tenet, ipsa quoque subtili ingenio et sagacissimo studio prudentium arcana rimeris, ita ut philosophorum aurata eloquia poetarumque gemmea tibi dicta in promptu sint, historiis etiam seu commentis tam diuinis inhaereas quam mundanis, ipse, qui elegantiae tuae studiis semper fautor extiti, legendam tibi Eutropii historiam tripudians optuli. Quam cum auido, ut tibi moris est, animo perlustrasses, hoc tibi in eius textu praeter immodicam etiam breuitatem displicuit, quia utpote uir gentilis in nullo diuinae historiae cultusque nostri fecerit mentionem; placuit itaque tuae excellentiae, ut eandem historiam paulo latius congruis in locis extenderem eique aliquid ex sacrae textu Scripturae, quo eius narrationis tempora euidentius clarerent, aptarem. At ego, qui semper tuis uenerandis imperiis parere desidero, utinam tam efficaciter imperata facturus quam libenter arripui. Ac primo paulo superius ab eiusdem textu historiae narrationem capiens eamque pro loci merito extendens, quaedam etiam temporibus eius congruentia ex diuina lege interserens, eandem sacratissimae historiae consonam reddidi. Et quia Eutropius usque ad Valentis tantummodo imperium narrationis suae in ea seriem deduxit, ego deinceps meo ex maiorum dictis stilo subsecutus sex in libellis superioribus, in quantum potui, haud dissimilibus usque ad Iustiniani Augusti tempora perueni, promittens, Deo praesule, si tamen aut uestrae sederit uoluntati aut mihi, uita comite, ad huiusmodi laborem maiorum dicta suffragium tulerint, ad nostram usque aetatem eandem historiam protelare.
Vale diuinis domina mater fulta praesidiis celso cum compare tribusque natis et utere felix.
IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESV CHRISTI
INCIPIT HISTORIAE ROMANAE LIBER PRIMVS
1a Primus in Italia, ut quibusdam placet, regnauit Ianus.
Deinde Saturnus Iouem filium e Grecia fugiens, in ciuitate, quae ex eius nomine Saturnia dicta est, cuius ruinae actenus cernuntur in finibus Tusciae haut procul ab Vrbe. Hic Saturnus quia in Italia latuit, ab eius latebra Latium appellata est. Ipse etenim adhuc rudes populos domos aedificare, terras incolere, plantare uineas docuit atque humanis moribus uiuere, cum antea semiferi glandium tantummodo alimentis uitam sustentarent et aut in speluncis aut frondibus uirgultisque contextis casulis habitarent. Ipse etiam eis nummos aereos primus instituit. Pro quibus meritis ab indocili et rustica multitudine deus appellatus est.
Post hunc Picus eius filius, de quo fabulose dicitur, quod a quadam famosissima maga Circe nomine ob contemptum eius amorem in auem sui nominis sit mutatus.
Post hunc eius filius Faunus, qui fuit pater Latini, cuius mater Carmentis Nicostrata creditur Latinas litteras repperisse; quibus regnantibus centum quinquaginta anni referuntur euoluti.
Regnante tamen Latino, qui Latinam linguam correxit et Latinos de suo nomine appellauit, Troia a Grecis capta est, cum apud Hebreos Labdon tertium sui principatus annum ageret et apud Assyrios Tautanes, apud Aegyptios Thous regnaret, expletis a mundi principio annis quattuor milibus decem et nouem, a diluuio annis mille dcclxxvii, a natiuitate Abraham et quadragesimo tertio anno Nini regis Assyriorum annis dcccxxxv, a natiuitate Moysi annis ccccx, ante Vrbem autem conditam annis cccciiii, ante primam quoque olympiadem annis ccccvi.
Capta igitur Troia, Aeneas Veneris et Anchisae filius ad Italiam uenit anno tertio post Troiae excidium. Cum Turno Dauni Tuscorum regis filio dimicans, eum interemit eiusque sponsam Lauiniam Latini regis filiam in coniugium accepit, de cuius etiam nomine Lauinium oppidum, quod construxerat, appellauit. Regnauit igitur Aeneas Latinis annis tribus.
Quo uita decedente regnum suscepit Ascanius, qui et Iulius, eiusdem Aeneae filius, quem apud Troiam ex Creusa coniuge genuerat et secum in Italiam ueniens adduxerat. Qui Ascanius, derelicto nouercae suae Lauiniae regno, Albam Longam condidit et Siluium Postumum fratrem suum, Aeneae ex Lauinia filium, summa pietate educauit. Deinde Ascanius Iulium filium procreauit, a quo familia Iuliorum exorta est. Paruulus quia necdum regendis ciuibus idoneus erat, Ascanius, cum xxxviii annis regnasset, Siluium Postumum fratrem suum regni reliquit heredem.
Siluius igitur Postumus regnauit annis xxviiii; qui Postumus ideo est appellatus, quia post mortem patris est editus, Siluius, quia ruri fuerat educatus; a quo omnes Albanorum reges Siluii uocati sunt.
Post quem regnauit Aeneas Siluius annis xxxi.
Deinde Latinus Siluius annis quinquaginta, quo etiam tempore apud Hebreos Dauid regnabat.
Post cuius obitum regnauit Alba Siluius annis xxxix.
Post hunc Aegyptus siue Atys eius filius annis xxiiii.
Deinde Capis Siluius, superioris regis filius, annis xxviii, qui Capuam in Campania condidit.
Item Carpentus Siluius, Capis filius, annis tredecim.
Post quem Tiberinus Carpenti filius annis nouem. Ab huius nomine Tiberinus fluuius dictus est, eo quod in eum decidens extinctus sit, qui prius Albula dicebatur.
Successit huic Agrippa Siluius regnans annis quadraginta, cuius temporibus Homerus fuisse in Grecia perhibetur.
Dehinc Aremus Siluius, Agrippae superioris filius, regnauit annis decem et nouem. Iste praesidium Albanorum inter montes, ubi nunc Roma est, posuit; qui ob impietatem fulmine ictus interiit.
Post hunc regnauit Auentinus Siluius annis triginta et septem, qui fuit Remuli superioris regis filius quique in eo monte, qui nunc pars Vrbis est, mortuus ac sepultus, aeternum loco uocabulum dedit.
Successor extitit Procas Siluius, eiusdem Auentini filius, qui regnauit annis xxiii; quo regnante Fidon Argiuus mensuras et pondera repperit, cum apud Hebreos Azarias in Iuda et Hieroboam in Israel regnarent.
Isti quoque Amulius succedens, eius iunior filius, regnauit annos quadraginta tres. Numitor Procae regis maior filius, a fratre Amulio regno pulsus, in agro suo uixit. Filia eius, adimendi partus gratia, uirgo Vestalis electa est; quae, cum septimo patrui anno geminos edidisset infantes, iuxta legem in terra uiua defossa est. Verum paruulos, prope ripam Tiberis expositos, Faustulus regii pastor armenti ad Accam Laurentiam uxorem suam detulit, quae, ob pulchritudinem et rapacitatem corporis quaestuosi, lupa a uicinis appellabatur; unde et ad nostram usque memoriam meretricum cellulae lupanaria dicuntur. Pueri cum adoleuissent, collecta pastorum et latronum manu, interfecto apud Albam Amulio, auum Numitorem in regnum restituunt.
1 Romanum igitur imperium, quo neque ab exordio ullum fere minus neque incrementis toto orbe amplius humana potest memoria recordari, a Romulo exordium habet, qui Reae Siluiae Vestalis uirginis, ut praemissum est, filius et, quantum putatus est, Martis, cum Remo fratre uno partu editus est. Is cum inter pastores latrocinaretur, xviii annos natus urbem exiguam in Palatino monte constituit, x kal. Maias, olympiadis sextae anno ccccxix post Troiae excidium, siue, ut placet Orosio, cccciiii, ante sex annos quam decem tribus Israel a Sennacherib, rege Chaldeorum, transferrentur in montes Medorum.
2 Condita ergo ciuitate, quam ex nomine suo Romam uocauit, a qua et Romanis nomen inditum est, haec fere egit: condito templo quod asilum appellauit, pollicitus est cunctis ad eum confugientibuss inpunitatem; quam ob causam multitudinem finitimorum, qui aliquam apud suos ciues offensam contraxerant, ad se confugientem in ciuitatem recepit. Latini denique Tuscique pastores, etiam transmarini Friges, qui sub Aenea, Arcades, qui sub Euandro duce, influxerant. Ita ex uariis quasi elementis congregauit corpus unum populumque Romanum effecit. Centum ex senioribus elegit, quorum consilio omnia ageret, quos senatores propter senectutem, patres ob similitudinem curae nominauit; mille etiam pugnatores delegit, quos a numero milites appellauit. Tum cum uxores ipse et populus suus non haberent, inuitauit ad spectaculum ludorum uicinas urbis Romae nationes atque earum uirgines rapuit anno ab Vrbe condita tertio. Tunc una uirginum pulcherrima cunctorum acclamatione rapientium Talasso duci Romuli decernitur; unde in nuptiarum sollemnitatibus Talasso uulgo clamitant, quod scilicet talis nupta sit, quae Talassum habere mereatur. Commotis bellis propter raptarum iniuriam Caecinenses uicit, Antemnates, Crustumios, Sabinos, Fidenates, Bizentes. Haec omnia oppida Vrbem cingunt. Tunc etiam Tarpeia uirgo Sabinorum clipeis in monte obruta est, qui ab eius nomine Tarpeius est appellatus; in quo postea Capitolium est constructum. Pepigere tamen Romani cum Sabinis, quorum filias rapuerant, amicitias, adeo ut Sabinorum rex Tatius pariter regnaret cum Romulo Sabinique et Romani unus populus efficerentur. Quo tempore Romani ad confirmandam coniunctionem nomina illorum praeponebant nominibus et inuicem Sabinis Romanorum; et ex illo consuetudo tenuit, ut nemo Romanus sit absque praenomine. Propter hanc etiam societatem, cum Sabinorum more Romulus hastam ferret, quae eorum lingua cyris appellabatur, Quirinus est dictus; Romani uero, siue a cyribus, id est hastis, siue a Quirino, Quirites nominari coeperunt. Remus denique a Fabio duce Romuli fratris sui, eiusdem, ut fertur, uoluntate, rutro pastorali extinctus est; causa autem eius interitus haec fuit, quod ad tutelam nouae urbis uallum non posse sufficere increpauerit eiusque angustias saltu transilierit. Romulus uero cum apud paludem Caprae nusquam comparuisset, anno regni xxxix ad deos transisse creditus est et Quirini nomine consecratus. Deinde Romae per quinos dies senatores imperauerunt et his regnantibus annus unus completus est.
3 Postea Numa Pompilius rex creatus est, cum apud Hebreos Ezechias regnaret. Qui bellum quidem nullum gessit, sed non minus ciuitati quam Romulus profuit. Nam et leges Romanis moresque constituit, qui consuetudine proeliorum iam latrones ac semibarbari uidebantur, et annum descripsit in decem menses prius sine aliqua supputatione confusum, et infinita Romae sacra ac templa constituit. Morbo decessit xli imperii anno. Regnante Numa, Glaucus primus ferri inter se glutinum excogitauit.
4 Huic successit Tullus Hostilius. Hic primus Romanorum purpura et fascibus usus est, Manasse in Iudaea regnante. Hic bella reparauit, Albanos uicit, qui ab urbe Roma duodecimo miliario sunt, Veientes et Fidenates, quorum alii septimo miliario absunt ab urbe Roma, alii octauo decimo, bello superauit. Vrbem ampliauit adiecto Caelio monte. Cum triginta et duos annos regnasset, fulmine ictus cum domo sua arsit. His temporibus Bizantium ciuitas est condita, quae postea Constantinopolis est appellata.
5 Post hunc Ancus Marcius, Numae ex filia nepos, suscepit imperium. Quo etiam tempore Iosias regnabat apud Hebraeos. Contra Latinos dimicauit, Auentinum montem ciuitati adiecit et Ianiculum, apud Ostiam ciuitatem supra mare sexto decimo miliario ab urbe Roma condidit. Vicesimo tertio anno imperii morbo periit. Hoc tamen regnante Epidamnus est condita, quae postea Dyrracium est nominata.
6 Deinde regnum Priscus Tarquinius accepit. Hic numerum senatorum duplicauit, circum Romae aedificauit, ludos Romanos instituit, qui ad nostram memoriam permanent. Vicit idem etiam Sabinos et non parum agrorum sublatum hisdem Romae urbis territorio iunxit primusque triumphans Romam intrauit. Muros fecit et cloacas, Capitolium inchoauit. xxxvii imperii anno per Anci filios occisus est, regis eius cui ipse successerat. Regnante Tarquinio Arion Methimneus a delphino in Taenarum dicitur transportatus; tunc est etiam Massilia condita. Eodemque tempore Hierusalem a Nabuchodonosor rege subuersa.
7 Post hunc Seruius Tullius suscepit imperium, genitus ex nobili femina captiua tamen et ancilla, regnauitque annis triginta quatuor; quo regnante Baltasar imperabat Chaldeis, sub quo Danihel scripturam mysticam in pariete legit et interpretatus est. Hic quoque Sabinos subegit, montes tres Quirinalem, Viminalem, Aesculinum Vrbi adiunxit, fossas citra murum duxit. Primus omnium censum ordinauit, qui adhuc per orbem terrarum incognitus erat. Sub eo Roma omnibus in censum delatis habuit capita lxxxiiii milia ciuium Romanorum, cum his qui in agris erant. Occisus est scelere generi sui Tarquinii Superbi, filii eius regis cui ipse successerat, et filiae quam Tarquinius habebat uxorem.
8 Lucius dehinc Tarquinius Superbus septimus atque ultimus regum inuasit imperium. Quo tempore ad relaxationem Cyri regis Persarum reuersi sunt Hierosolymam Iudaei quadraginta duo milia quadringenti. Iste primus excogitauit uincla, taureas, fustes, lautumias, carceres, compedes, catenas, exilia, metalla. Vulscos, quae gens ad Campaniam euntibus non longe ab Vrbe est, uicit, Gabios ciuitatem et Suessam Pometiam subegit, cum Tuscis pacem fecit et templum Ioui in Capitolio aedificauit. Postea Ardeam oppugnans, in octauo decimo miliario ab urbe Roma positam ciuitatem, imperium perdidit. Nam cum filius eius, et ipse Tarquinius iunior, nobilissimam Conlatini uxorem stuprasset eaque de iniuria marito et patri et amicis quaesta fuisset, in omnium conspectu se occidit. Propter quam causam Brutus, parens et ipse Tarquinii, populum concitauit et Tarquinio ademit imperium. Mox exercitus quoque eum, qui ciuitatem Ardeam cum ipso rege obpugnabat, reliquid ueniensque ad Vrbem rex portis clausis exclusus est, cumque imperasset annos triginta et quinque, cum uxore et liberis suis fugit. Ita Romae regnatum est per septem reges annis ccxliii, cum adhuc Roma ubi plurimum uix usque ad quintum decimum miliarium possideret. Tarquinii sane temporibus castissima Iudit Olofernem peremit. Isdemque temporibus Pithagoras philosophus claruit, qui Samo oriundus Crotone deguit, nouissime Metapontum adiit ibique sepultus est.
9 Hinc consules coepere, pro uno rege duo, hac causa creati, ut, si unus malus esse uoluisset, alter eum habens potestatem similem coherceret. Et placuit, ne imperium longius quam annum haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur, sed ciuiles semper essent, qui se post annum scirent esse priuatos. Fuerunt igitur anno primo expulsis regibus consules Lucius Iunius Brutus, qui maxime egerat ut Tarquinius pelleretur, et Tarquinius Conlatinus maritus Lucretiae. Sed Tarquinio Conlatino statim sublata est dignitas. Placuerat enim ne quisquam in Vrbe remaneret qui Tarquinius uocaretur. Ergo accepto omni patrimonio suo ex Vrbe migrauit et in loco ipsius factus est Lucius Valerius Publicola consul. Commouit tamen bellum urbi Romae rex Tarquinius qui fuerat expulsus et collectis multis gentibus, ut in regnum posset restitui, dimicauit.
10 In prima pugna Brutus consul et Arruns, Tarquinii filius, inuicem se occiderunt; Romani tamen ex ea pugna uictores recesserunt. Brutum Romanae matronae defensorem pudicitiae suae quasi communem patrem per annum luxerunt. Valerius Publicola Spurium Lucretium Tricipitinum collegam sibi fecit, Lucretiae patrem; quo morbo mortuo iterum Horatium Puluillum collegam sibi sumpsit. Ita primus annus quinque consules habuit, cum Tarquinius Conlatinus propter nomen Vrbe cessisset, Brutus in proelio perisset, Spurius Lucretius morbo mortuus esset.
11 Secundo quoque anno iterum Tarquinius, ut reciperetur in regnum, bellum Romanis intulit, auxilium ei ferente Porsenna, Tusciae rege, et Romam paene coepit. Verum tum quoque uictus est.
Tertio anno post reges exactos Tarquinius cum suscipi non posset in regnum neque ei Porsenna, qui pacem cum Romanis fecerat, praestaret auxilium, Tusculum se contulit, quae ciuitas non longe ab Vrbe est, atque ibi per quattuordecim annos priuatus cum uxore consenuit.
Quarto anno post reges exactos, cum Sabini Romanis bellum intulissent, uicti sunt et de his triumphatum est.
Quinto anno Lucius Valerius, ille Bruti collega et quater consul, fataliter mortuus est, adeo pauper, ut collatis a populo nummis sumptum habuerit sepulturae. Quem matronae, sicuti Brutum, per annum luxerunt.
12 Nono anno post reges exactos, cum gener Tarquinii ad iniuriam soceri uindicandam ingentem collegisset exercitum, noua Romae dignitas est creata, quae dictatura appellatur, maior quam consulatus. Eodem anno etiam magister equitum factus est, qui dictatori obsequeretur. Nec quicquam similius potest dici quam dictatura antiqua huic imperii potestati, quam nunc tranquillitas uestra habet, maxime cum Augustus quoque Octauius, de quo postea dicemus, et ante eum Gaius Caesar sub dictaturae nomine atque honore regnauerint. Dictator autem Romae primus fuit Larcius, magister equitum primus Spurius Cassius.
13 Sexto decimo anno post reges exactos seditionem populus Romae fecit, tamquam a senatu atque a consulibus premeretur. Tum et ipse sibi tribunos plebis quasi proprios iudices et defensores creauit, per quos contra senatum et consules tutus esse posset. Eodem tempore, concedente Xerxe Persarum rege, Neemias Iudeam uenit, muros urbemque restituit.
14 Sequenti anno Vulsci contra Romanos bellum reparauerunt et uicti acie etiam Coriolos ciuitatem, quam habebant optimam, perdiderunt.
15 Octauo decimo anno postquam reges eiecti erant, expulsus ex Vrbe Quintus Marcius dux Romanus, qui Coriolos coeperat Vulscorum ciuitatem, ad ipsos Vulscos contendit iratus et auxilia contra Romanos accepit. Romanos saepe uicit, usque ad quintum miliarium Vrbis accessit, obpugnaturus etiam patriam suam, legatis, qui pacem petebant, repudiatis, nisi ad eum mater Vetueria et uxor Velumnia ex Vrbe uenissent, quorum et praecatione superatus remouit exercitum. Atque hic secundus post Tarquinium fuit, qui dux contra patriam suam esset.
16 Gaio Flauio et Lucio Virginio consulibus, trecenti nobiles homines, qui ex Fauia familia erant, contra Veientes bellum soli susceperunt, promittentes senatui et populo per se omne certamen implendum. Itaque profecti omnes nobiles et qui singuli magnorum exercituum duces esse deberent, in proelio conciderunt. Vnus omnino superfuit ex tanta familia, qui propter aetatem puerilem duci non potuerat ad pugnam.
Post haec census in Vrbe habitus, et inuenta sunt ciuium cxvii milia cccxviiii.
17 Sequenti tamen anno, cum in Algido monte ab Vrbe duodecimo fere miliario Romanus obsideretur exercitus, Lucius Quintius Cincinnatus dictator est factus, qui agrum quattuor iugerum possidens manibus suis colebat. Is cum in opere et arans esset inuentus, sudore deterso togam praetextatam accepit et caesis hostibus liberauit exercitum iugumque boum Aequis imposuit uictoriamque quasi stiuam tenens subiugatos hostes prae se primus egit.
18 Anno trecentesimo et altero ab Vrbe condita imperium consulare cessauit et pro duobus consulibus decem facti sunt, qui summam potestatem haberent ac decemuiri nominati sunt. Sed cum primo anno bene egissent, secundo ex his Apppius Claudius Virginii cuiusdam, qui honestis iam stipendiis contra Latinos in monte Algido militabat, filiam uirginem corrumpere uoluit; quam pater occidit, ne stuprum a decemuiro sustineret, et egressus ad milites mouit tumultum. Sublata est decemuiris potestas ipsique damnati sunt.
19 Anno trecentesimo quinto decimo ab Vrbe condita Fidenates contra Romanos rebellauerunt. Auxilium his praestabant Veientes et rex Veientium Tolumnius, quae ambe ciuitates tam uicinae Vrbi sunt, ut Fidene uel Veientium octauo decimo miliario absint. Coniunxerunt se his et Vulsci. Sed Mamerco Emilio dictatore et Lucio Quintio Cincinnato magistro equitum uicti, etiam regem perdiderunt. Fidene captae et excisae.
20 Post uiginti inde annos Veientani rebellauerunt. Dictator contra ipsos missus est Furius Camillus, qui primum eos uicit acie, mox etiam ciuitatem diu obsidens coepit antiquissimam Italiae atque ditissimam. Postea coepit et Faliscos, non minus nobilem ciuitatem. Sed commota est ei inuidia, quasi praedam male diuisisset, damnatusque ab ea causa et expulsus est ciuitate. Statim Galli Senones ad Vrbem uenerunt et uictos Romanos undecimo miliario a Roma apud flumen Alliam secuti etiam Vrbem occupauerunt. Neque defendi quicquam nisi Capitolium potuit; quod cum diu obsidissent et iam Romani fame laborarent, a Camillo, qui in uicina ciuitate exulabat, Gallis superuentum est grauissimeque uicti sunt. Postea tamen accepto etiam auro mille librarum, ne Capitolium obsiderent, recesserunt, sed secutus eos Camillus ita cecidit, ut et aurum, quod his datum fuerat, et omnia, quae ceperant, militaria signa reuocaret. Ita tertio triumphans Vrbem ingressus est et appellatus secundus Romulus, quasi et ipse patriae conditor.
Circa haec tempora Hester putatur historia conscripta. Plato quoque philosophus his fuisse temporibus perhibetur.
EXPLICIT HISTORIAE ROMANAE LIBER PRIMVS
Paul Diaconus | The Miscellany | The Latin Library | The Classics Page |