FRANCISCI PATRICII PANAUGIAE
LIBER SECUNDUS DE DIAPHANO

Salutis anno MDLXXXVIII
Aetatis suae LVIII



Trium genera corporum in universo diximus, Lucida, Diaphana, et Opaca. Lucida ea esse, quae lucem habent ingenitam et perpetuo sibi haerentem. Lucida enim omnia a luce sunt, et nominantur. Sed addidere optici, lucida corpora ea esse, quae sunt sui luminis diffusiva. Quod sicuti optime dixerunt, ita lucem eis esse innatam videntur esse obliti. Integra ergo lucidorum corporum fuerit definitio. Lucida corpora esse qua innatam habent lucem, ex qua lumen diffunditur. At quae in loca, et quo versum, lumen hoc diffunditur?

In corpora generis secundi, et generis etiam tertii, diaphana, et opaca, et in lucida quoque generis primi. Sed in omnia proprio quodam modo, et conditione non eadem in omnia. Ad opaca enim et lucida, non pervenit lucidorum lumen, nisi prius transeat per diaphana, et postquam eo pervenit, diversos in utroque edit effectus. De quibus locis suis. Nunc de Diaphanis. Optici iisdem, Corpus diaphanum esse, per quod lumini est transitus. Recte quidem haec. Sed nos planius in hunc modum. Lucida et opaca corpora inter se contraia esse asserimus. Diaphana vero inter haec extrema esse media. Haec diversitas in eo consistit, ut sicuti lucida corpora illa, sol, astra, ignis, lucem sibi inexistentem habent, vel lux ipsa corporea sunt, ita opaca corpora, sui natura sunt tenebricosa. Et sicut lucida a luce sua, lumen diffundunt, ita opaca ab obscuritate innata, tenebras extra se effundunt. Diffundunt ergo utraque extra se, veluti germina quaedam sua, et suarum naturarum, quasi testimonia, lucida lumen, opaca tenebras. Diffusio autem utriusque in una sit diaphana. Quae nec lucida sunt, nec opaca. Inter haec vero extrema veluiti medium posita diaphana, utriusque extremi germina in se recipiunt per vices, aeque tenebras ac lumina. Tria specie fuerunt lucida, sol, stellae, ignis, unum participatione: Ignea. Tria specie sunt, et opaca, luna, nubes, terra, et quartum participatione terrea. Totidem sunt, et diaphana, aether, aer, aqua, et quae hunc participant, aquea. De lucidis, et luce iam est actum. De opacis postea: Nunc de diapanis, brevibus agamus.

Diaphana Graeco nomine, dicta sunt haec corpora, quoniam diaphanes transparent, ita ut per ea lux cernatur, et lumen, et colores; et visus etiam per ea transeat. Ideoque Latinis, et transparentia, et transpicua, et perspicua, a meliore offico sunt appellata, lucis inquam et luminis vehendi, atque oculis representandi. Nam non minus, quam lucem et lumen, tenebras atque obscuritatem, et vehunt, et representant. Sed de his suo loco. Nunc meliora. Dubia res apud veteres, nec minus posteris seculis, an diaphana corpora per se essent luminosa, vel per se essent obscura. Et tertio dubio, an per se sub visum caderent: et per se essent visilia aether, aer, aqua. Quaestiones sane, non faciles solutu. Peripati magister docuit lumen esse energiam, et entelechiam diaphani. Utraequae hae voces, solent illi essentialem formam significare. Si id ita esse, lumen esset diaphani forma essentialis. At singulis diebus, et singulis saepe horis, aer et aqua, umbris, tenebrisque obruuntur, lumenque amittunt prius. Quod esse talibus nullis formis accidit, ut et adveniant, et recendnat, et etiam revertantur. Si vero energia haec ad visum referatur, ut sine eo, visilia non cernantur, et cum eo cernantur rursum, verum forte id fuerit, quo ad colores, qui lumine in diaphano existente, conspiciuntur, atque ita per lumen diaphanum, coloribus et visui fieret diaphanum, non autem per se in sui natura consideratum, lumen est diaphani energia vel actus essentialis, Non ergo nos docuit, aut quid lumen esset, aut quid sit diaphanum. Sin vero e contra, daphana per se essent, et essentialiter obscura, lumen recipere nequirent; perpetuo namque tenebris obsiderentur. Diaphana ergo, non sunt sui natura [4r]vel luminosa vel tenebricosa. Verum cum et lumen, et tenebras, aeque in se suscipiant, media quadam praedita esse natura est necesse.

Utrum autem diaphana sui natura, per se sint visibilia, maior forte fuerit difficultas. Namque si verum sit, quod Peripati pater scripsit, colorem esse primum visile, et color sit diaphani terminus, poterunt diaphana videri, esse visibilia. Sed triplici hac in re, vir a suis tam adoratus, labitur errore. Neque enim color est primum visile. Neque color est terminus diaphani. Et praeter colores, lux, et lumen et contrariae tenebrae, et umbrae, sunt visibiles. Umbras enim fere semper cernimus, tenebras saepe. Eas enim cognoscimus, quod nemo negat. Sensu tamen non alio quam vivu, quod omnes fatentur. Visiles ergo, et tenebrae sunt et umbrae, colores tamen non sunt, neque visuntur per colores. Imo e contra, colores per tenebras non visuntur. Lucem autem esse visilem, quis dubitet? quando et in lumine, et per tenebras cernitur. Neque color est, diaphani aetheris, vel aeris, vel aquae terminus, quae sui natura quatenus diaphana dicuntur, sunt interminanta. Neque color est primum visile, quia per se non est visilis. Per umbras enim densiores, per tenebras etiam cerneretur, sicuti lux. At in tenebris color non videtur. Non est ergo color primum visile. Neque est visile per se, quando non nisi per lumen visitur. Et luminis beneficio visilis redditur, sicuti obscruitatis maleficio redditur invisilis. Sed hunc in philosophia errorum omnium patrem, ommittamus.

Primum visile est lux, quando etiam per tenebras, quae alia oculunt, videtur, et stellae, et ignes. Secundum visile, lucis, proles, radii sunt. Tertium, radiorum proles lumen. Quartum colores luminis progenies. Quintum umbrae. Sextum obscuritas. Septimum tenebrae. Haec postrema tria, per se visuntur, longe prius, quam colores, qui non nisi in lumine visuntur, et per lumen. Non sunt ergo per se visiles, colores, nec primo, sed per aliud, ut qui in umbra etiam visuntur, non tamen in tenebris visuntur.

Alia illa quaestio. Suntne diaphana sui natura visibilia? Si sui natura viderentur, vel luces essent, vel radii, vel lumen, vel umbrae, vel obscuritates, vel tenebrae, vel horum aliquid haberent innaturm. At horum nihil sunt. Neque horum quicquam innatur habent. Visilia ergo per se non sunt. At utrum per horum aliquod sunt visilia? Visitur ne aether? Cernitur ne aer, vel aqua? Si lumine videntur, non per se videntur. Si in lumine cernuntur, sui natura non cernuntur. At si lumen per se non videtur, neque diaphana per se visentur. Lumen autem per se non cerni, indicio adducunt, quod in aere non discernatur. In terra, in pariete, opacis omnibus cernatur. Si hoc ita sit, lumen per se non videbitur. At in aethere, visitur, quia semer apparet luminosus. In aqua quoque visitur, in crystallis, vitrisque visityr. Cur ergo et in aere non visatur, quando et earem, sicuti aeterha et aquam, et aquea reddat illuminata, et opaca illustret? Visitur quidem in his omnibus lumen. Verum in opacis discernitur magis, quia in eo multiplicatur repercussu. An vero aer, quando est lumine plenus, per lumen visitur, non visitur per tenebras? Sive potius aer, neque illuminatus cernitur; sed lumen in aere visitur, sive aer in lumine? Potius enim videri possit, aer esse in lumine, quam lumen in aere, quando quod maius atque amplius est, loci ratione obtinet: minus vero et angustius, qualis aer est, locati vices tenet. At longe quam aer, lumen amplius est, aethera enim implet, et aquam, quae aeres non sunt, et aerem continent. Opacam etiam lumen ambit Lunam, terramque, et nubes operit, et intra eas non raro penetrat. Quid ergo, sive sit in aere lumen, sive sit in lumine aer, dicendum ne erit, aerem videri? Per se quidem cerni non videtur, quoniam dum sine lumine est, non videtur. Si videtur illuminatus, non per se, sed videbitur per lumen. Si visilis per se esset, cerneretur, sicuti lux, etiam in obscuro. An vero aer, sicuti color est qui in tenebris non cernitur, cernitur in lumine? Et eo devolvetur questio haec, ut iuxta Stratonis physici sententiam dicatur, aerem, et aquam, et terram natura esse alba, quia simplicia sint corpora? et ut colorata sunt cernantur, quanvis non nisi illuminata? At alba quae revera sunt, quamvis non in tenebris, in obscuro tamen visuntur, colores alii non visuntur. Aer et aqua, si alba essent, in obscuro cernerentur. At non cernuntur. Non sunt ergo alba. Si non alba sunt revera, num saltem albus sit eorum hoion chroma veluti color? Si ita esset in eis albedo, veluti color, eandem cum lumine haberent proportionem. At lumen, et conspici videtur, et in causa esse, ut alia conspicantur. Albedo haec, neque conspicitur in diaphanis, neque in causa est, cur vel ipsa diaphana, vel alia per ipsa conspiciantur. Non ergo albedi, in diaphanis, vel color est, vel tamquam color. Cum ergo aer colorem non habeat, neque lucidum corpus sit, nec tenebrosum, non videtr posse per se videri, neque esse visilis. An vero, eodem modo alia diaphana non sunt per se visilia? Sane aether, nequaquam est conspicuus. Sed huius rei, duplex potest esse ratio, quia scilicet, et procul est a nobis; et quia ab aere occulitur. His addatur, ratio tertia quia sit manime, et raritatis, et tenuitatis. Quibus, cum minus crredatur praeditus [4v] esse aer, et aer non cernitur, multo minus cernetur aether. Quid ergo illud est, quod oculis clara die in coelum sublatis, fornicis instar conspici videtur, coerulei coloris, aer ne ille est, an aether? Coeruleus quidem color, inter nigricantes uti postea apparebit est numerandus. At nigror revera omnia est ab opaco: in aethere vero nulla est opacitas, ut ab ea evaneus ille color esse, possit dici. Qui ergo ibi apparet? An aeris profunditas, eam reddit apparentiam? Ita videtur, ut scilicet in magna distantia, ob multarum sui partium interiectionem, ac mutuam subitionem, opacitatis aliquas sumat vices. Hoc enim proprii muneris habet aer, ut longo sui intervallo res etiam coloratas, et bene visiles, et in claro lumine obtegat, sano etiam atque acuto visui, ut ille nempe minime cernantur, et ipse appareat umbrosior. Haec utraque opaci corporis sunt propria, non autem diaphani. Partes ergo aeris multae, quamvis omnes, lumine aeque collustrentur, inter obiectum, et visum interpositae, veluti densitatem quandam induunt. Atque ideo in perspicuo corproe contra sui naturam, opacitatem aliquam efficientes coeruleum illum, vel cyaneum colorem representant. Cur autem in fornicis modum visitur? Quia circumquaque ab aequali invervallo,oculos nostros incurrunt quasi in centrum, partes illae aeris omnes, opacitatem eam referentes. Hanc ob causam opacitatem in aere efformari, ob artium videlicit multiplicationem et subitionem testimnio sunt diaphana omnia, quae nobis sunt prae manibus. Nam si quis duo, vel vitra, vel crystalla, unum alteri superponat, opaciora efficientur ambo. Luminis enim penetrationis, ac pertransitioni praecludunt viam, magis quam prius, quando una tantum erant. Si tertia vel quarta adiunges, opacantur etiam magis. Et quando plura super posueris, tanto effeceris opaciora, ita ut tandem, et lumini negent transitum, et visui, et colori. Omnium ergo diaphanorum, eadem hae in re est natura, ut partium multiplicatione ac subitione, opacitatem vel sentiant, vel efficiant. Nam maria quoque idem patiuntur, si vera, urinatores unionum, in orbe novo referunt: Solis radios, non nisi, ad certam profunditatemm, fundum illustrare. Ubi altius sit mare, non illuminari. Quin statim aqua, in vitreo vase parvo, lumini ac visui dat transitum liberiorem, quam si maius vas fuerit. In lacubus quoque ac fluminibus, etiamsi limpidissima sit aqua, minus, quae sunt in fundo visu percipimus, si alta; quam si brevior alicubi fuerit aqua eadem. Magno ergo intervallo, limpidissima diaphana vel opacitatis rationem subeunt, vel reaspe redduntur opaca. Ita ut et visum rerum adimant, et lumini transitum praecludant. An vero aether, et ipse sit huius modi, nec negaverim, nec affirmaverim. Tam enim a nobis procul positus est, ut visus noster, eo non pertingat. Satis illud constat, stellarum luces, a nobis per tenebras etiam cerni, et lumina Veneris et Lunae, usque ad terram pervenire; aere lumine solis apud nos vacuo. An vero, eadem aetheris, vel profunditas, vel opacatio luces stellarum infra sextam magnitidunem, nobis occultet, in incerto est. Nulla enim orbium, (si orbes sunt) opacitas sui dat sensum. Vel etiam potius aeris est ea opacitas, quae nobis visum stellarum aestate adimit, quae hyeme, noctibus serenis, infinitae fere numero visuntur? Vel vaporum id vitium est, qui aerem implnet, et visui nostro se se opponunt, hieme vero liberum aerem relinquunt, cut nulli ob pororum. terrae frigore constipationem, attoluntur.
Quid ergo concludendum? Omnia ne diaphana sunt invisilia? an vero visilia? Et si visilia sunt, per se ne, an per accidens sunt visilia? An vero pars eorum visibilis est? pars alia invisibilis? Omnia quidem in tenebris, in obscuro, in umbra densiore, invisilia sunt, in umbra vero clariore ac lumnie, visilis est eorum pars, vitra atque crystalla. Idque quia solida sunt, solditas autem omnis est a terra.
Terra autem omnis colorata? Pars vero alia invisilis aether, et aer, luce carentes. Aqua vero, inter duo illa et duo haec, medium quodam videtur esse. Invisilis videretur esse, nisi fundum cui supernatant mare, lacus, flumina, subesset. Ex cuius repercussu, indicaret, ibi aquam esse. Visilis vero etiam videtur aqua esse, quoniam urinantes, et infra se fundum versus: et supra se versus aerem, vident aquam. Quod et nos pueri, sumus experti saepe.

Sed et nocte obscura, aqua videtur conspici, ubi remi, et temo navis eam secant. Innmeras enim veluti stellulas lucentes excitant per aquam, et in superficie, et sub ea cursitantes, et slientes, perque eas, et circa eas aqua cospicitur, commota. At hae non indicant aquam per se visilem esse. Non enim nisi luciditatis illius appositu, ac comparatione videtur cerni. Per accidens ergo cernitur. Per se etiam cerni videtur, ea qua urinantibus superstat. Cernitur enim, non contra opacum, ut inferior contra fundum, vel contra diaphanum aera, eumque illuminatum. Et guttae imbrium, contra partem aeris ferenam per se visuntur. Est ergo aqua, et per se visilis, et per accidens. Vitra, et crystalla, quia cum duritie ac densitate, opacitate quadam sint induta, per se visilia sunt. Aer autem et aether, in dubio adhuc sunt, an omnino visilia sunt. De aere quidem ita videtur statuendum.

Quia prope non positus cerni ac discerni non [5r] videtur,eum per se esse invisibilem. Et si in fornice illa coerulea cerni, dicatur procul posita, non nisi procul cerni dicetur. Idque per accidens, quando non locis omnibus conspicitur. Non est autem mirum, aerem atque alia diaphana, ab opacitate libera, non cerni. Sensio enim nisi returm a sentiente diversarum est. Aer vero diaphanus est, et cornea oculi diaphana. Humores eius tres, aqueus, crystallinus. et vitreus diaphani omnes sunt: eiusdemque cum aqua, crystallo, vitro, et naturae et diaphanitatis. Non ergo, quae intra sunt, ea quae extra sunt, sibi similia, sentient, nisi haec diversitatem aliquam aquirant.

De aethere vero nihil dixerimus. Altitudine enim sua, et sensum fugit, et iudicium. Spiritus enim, per quem anima videt, aethereus et ipse est, et ideo diaphanus. Simile ergo sibi non sentiet, et nisi astra luce sua se proderent, sensus, nihil ibi esse, cognoscret. Diaphana ergo sui natura, invisilia sunt, ea nimirum quae sunt rariora. Quae vero densiora sunt, ut aqua et aquea, sunt quidem visilia, quia visus et ea densitate refrangitur, et opacitatis aliquid in se habent. Illud quaestioni aeris addamus. Quando in lumnine tingitur coloribus, viridi, rugeo, croceo, aliis, visilis ne tunc ipse fit? an colores tantum in eo visuntur? Si colores tantum, ipse sicuti erat sui natura, invisilis remanet. Si per colores ipse quoque visitur, non per se, sed per eos videbitur, atque ideo per accidens cernetur. Species autem, rerum objectarum quas visiles quidem, sed intentionales vocant, si in aere sunt, et non forte in lumine, visiles illae quidem, sed per eas aer, nequaquam cernitur. Et si cerneretur, per accidens cerneretur, quando non suis sed illarum viribus conspiceretur. At vero, non in aere illae sunt, sed in lumine, in cognata, scilicet re potius, quam in aliena. Colores enim omnes lucis sunt progenies, sicuti et lumen. A cognata ergo re, facillime excitantur. In eamque insiliunt laetae, uti per eam visantur. Ab eaque laetanter recipiuntur, ut non torpeant, sed suum munus obeant, visionisque se se exponant. Et si quis eas in aere esse dicat, non quidem id negabimus nos, sed aiemus per accident eas ibi esse: quia in aere lumen fit, vel aer in lumine. In quo lumine ipsa sunt primo. Idque indicio patefieri, quia in aere si lumen absit, non vidantur. Si adsit illico, adsunt et ille, ipsique miscentur, ut et prope, et quadam tenus procul conspiciantur. Quid vero in causa est, ut et vitra, et crystalla, et aqua, quasi specula quaedam essent, speciem visilem referant ac reflectatun. Corydon enim ille, Nuper se in litore viderat, dum placitum ventis staret mare. Neque id solum, sed eas species reddunt viciniores; quamvis de longe veniant. Quales etiam, stellarum species faciunt, dum eas nobis prope positas ostentent. Id quidem inde fieri credam, quod reflexio ea, non ab ipso diaphano per se fiat, quamvis illuminato. Sed quoniam ab opaco, quod reflexio ea, non ab ipso diaphano per se fiat, quamvis illuminato. Sed quoniam ab opaco, quod aquae subest, quodque speciei illi, sicuti et lumini, non dat in se transitum, speciem, sicuti et lumen a se reiiciat. Illa reiecta, a reiiciente refugit, ex eo tamen non exit. Atque ita in sublimi suspensam se se ostentat. Idque clarissime apparet in pelui aqua pleno. Nam species quae in fundo ab opaci redditur, sublimior visitur, et fere in superficie. Stellarum autem species vicina eadem ratione apparet, quia in tenebris, quae opacitatis terraeae sunt proles a terra reflexa sistitur, ac vicina visitur. Idem, eadem ratione sit in vitris, atque crystallis, quae quamquam diaphana sui natura sint, opacitate tamen uti ostendimus non carent. A qua species relata ad superficiem diaphani, quod in eis est advolat, ibique se se ostentat. Quae res et in speculis, ea ipsa ratione evenit. Composita enim sunt, ex diaphano atque opaci. Ab hoc species resilit, in illo apparet. Quae si in aere, eodem pacto dum est in lumine, oculis occurrit, a partium multiplicatione, quae densitatem et opacitatem inducunt reiecta, in lumine quod in aere est, se se ostendit. In quo lumine et in speculis, et in vitris, et in crystallis, et in aqua, quasi in suo solio laeta sedet, eo abeunte, tristis emoritur. Concludamus, diaphana corpora, aetherea, aerem, aquam, aquea sui natura esse media, inter lucida et opaca. Utrorumque horum proles, lumen et tenebras, aeque recipere. Et quae ab his, vel proveniunt, vel pendent omnia. Aethera et aerem non esse per se visilia. Aquea crystalla et vitra per se esse visilia, non quatenus diaphana, sed quatenus opacitatis cuiusdam sunt participia. A quam vero et per se invisilem, qua est diaphana, et per visilem qua opacitatem includit. Quatuor haec, aerem minus, aquam magis, crystalla etiam magis, vitra quoque magis, multitudine partium atque earundem subitione opacescere. Eaque opacitate, et colores, et species in lumine edere, atque ostentare.

FINIS SECUNDI LIBRI.



Patricius Neo-Latin The Latin Library The Classics Page