P. OVIDI NASIONIS EPISTVLAE EX PONTO
LIBER SECVNDVS
I. <GERMANICO>
Huc quoque Caesarei peruenit fama triumphi,
languida quo fessi uix uenit aura Noti.
Nil fore dulce mihi Scythica regione putaui:
iam minus hic odio est quam fuit ante locus.
Tandem aliquid pulsa curarum nube serenum 5
uidi fortunae uerba dedique meae.
Nolit ut ulla mihi contingere gaudia Caesar,
uelle potest cuiuis haec tamen una dari.
Di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,
tristitiam poni per sua festa iubent. 10
Denique, quod certus furor est audere fateri,
hac ego laetitia, si uetet ipse, fruar.
Iuppiter utilibus quotiens iuuat imbribus agros,
mixta tenax segeti crescere lappa solet.
Nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba 15
numen et inuita saepe iuuamur ope.
Gaudia Caesareae mentis pro parte uirili
sunt mea: priuati nil habet illa domus.
Gratia, Fama, tibi per quam spectata triumphi
incluso mediis est mihi pompa Getis! 20
Indice te didici nuper uisenda coisse
innumeras gentes ad ducis ora sui,
quaeque capit uastis inmensum moenibus orbem,
hospitiis Romam uix habuisse locum.
Tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante 25
fuderit adsiduas nubilus auster aquas,
numine caelesti solem fulsisse serenum
cum populi uultu conueniente die
atque ita uictorem cum magnae uocis honore
bellica laudatis dona dedisse uiris 30
claraque sumpturum pictas insignia uestes
tura prius sanctis inposuisse focis
Iustitiamque sui caste placasse parentis,
illo quae templum pectore semper habet,
quaque ierit, felix adiectum plausibus omen 35
saxaque roratis erubuisse rosis;
protinus argento uersos imitantia muros
barbara cum pictis oppida lata uiris
fluminaque et montes et in altis proelia siluis
armaque cum telis in strue mixta sua 40
deque tropaeorum quod sol incenderet auro
aurea Romani tecta fuisse fori
totque tulisse duces captiuos addita collis
uincula paene hostis quot satis esse fuit.
Maxima pars horum uitam ueniamque tulerunt, 45
in quibus et belli summa caputque Bato.
Cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
cum uideam mitis hostibus esse deos?
Pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor
oppida sub titulo nominis isse tui 50
atque ea te contra nec muri mole nec armis
nec satis ingenio tuta fuisse loci.
Di tibi dent annos! A te nam cetera sumes,
sint modo uirtuti tempora longa tuae.
Quod precor euenietsunt quaedam oracula uatum, 55
nam deus optanti prospera signa dedit.
Te quoque uictorem Tarpeias scandere in arces
laeta coronatis Roma uidebit equis
maturosque pater nati spectabit honores
gaudia percipiens quae dedit ipse suis. 60
Iam nunc haec a me, iuuenum belloque togaque
maxime, dicta tibi uaticinante nota.
Hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,
sufficiet nostris si modo uita malis,
inbuero Scythicas si non prius ipse sagittas 65
abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.
Quae si me saluo dabitur tua laurea templis,
omina bis dices uera fuisse mea.
II. MESSALINO
Ille domus uestrae primis uenerator ab annis
pulsus ad Euxini Naso Sinistra freti
mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem,
quam solitus praesens est tibi ferre, Getis.
Ei mihi, si lecto uultus tibi nomine non est 5
qui fuit et dubitas cetera perlegere!
Perlege nec mecum pariter mea uerba relega:
Vrbe licet uestra uersibus esse meis.
Non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset,
clara mea tangi sidera posse manu, 10
nec nos Enceladi dementia castra secuti
in rerum dominos mouimus arma deos,
nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,
numina sunt telis ulla petita meis.
Est mea culpa grauis, sed quae me perdere solum 15
ausa sit et nullum maius adorta nefas.
Nil nisi non sapiens possum timidusque uocari:
haec duo sunt animi nomina uera mei.
Esse quidem fateor meritam post Caesaris iram
difficilem precibus te quoque iure meis, 20
quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli,
te laedi, cum quis laeditur inde, putas.
Sed licet arma feras et uulnera saeua mineris,
non tamen efficies ut timeare mihi.
Puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit, 25
profuit et Myso Pelias hasta duci.
Confugit interdum templi uiolator ad aram
nec petere offensi numinis horret opem.
Dixerit hoc aliquis tutum non esse: fatemur,
sed non per placidas it mea nauis aquas. 30
Tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est;
nam timor euentu deterioris abest.
Qui rapitur . . . . . . . . . . . . .
porrigit <et> spinas duraque saxa . . . . .
accipitremque timens pennis trepidantibus ales 35
audet ad humanos fessa uenire sinus,
nec se uicino dubitat committere tecto
quae fugit infestos territa cerua canes.
Da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris
nec rigidam timidis uocibus obde forem 40
uerbaque nostra fauens Romana ad numina perfer
non tibi Tarpeio culta Tonante minus
mandatique mei legatus suscipe causam,
nulla meo quamuis nomine causa bona est.
Iam prope depositus, certe iam frigidus, aeger 45
seruatus per te, si modo seruor, ero.
Nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus
principis aeterni quam tibi praestat amor,
nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit
quo poteras trepidis utilis esse reis. 50
Viuit enim in uobis facundi lingua parentis
et res heredem repperit illa suum.
Hanc ego non ut me defendere temptet adoro:
non est confessi causa tuenda rei.
Num tamen excuses erroris origine factum 55
an nihil expediat tale mouere uide.
Vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit,
non contrectari tutius esse puto.
Lingua, sile! Non est ultra narrabile quicquam.
Posse uelim cineres obruere ipse meos. 60
Sic igitur, quasi me nullus deceperit error,
uerba fac, ut uita quam dedit ipse fruar.
Cumque serenus erit uultusque remiserit illos
qui secum terras imperiumque mouent,
exiguam ne me praedam sinat esse Getarum 65
detque solum miserae mite precare fugae.
Tempus adest aptum precibus. Valet ille uidetque
quas fecit uires, Roma, ualere tuas.
Incolumis coniunx sua puluinaria seruat,
promouet Ausonium filius imperium. 70
Praeterit ipse suos animo Germanicus annos
nec uigor est Drusi nobilitate minor.
Adde nurus neptesque pias natosque nepotum
ceteraque Augustae membra ualere domus.
Adde triumphatos modo Paeonas, adde quietis 75
subdita montanae brachia Dalmatiae.
Nec dedignata est abiectis Illyris armis
Caesareum famulo uertice ferre pedem.
Ipse super currum placido spectabilis ore
tempora Phoebea uirgine nexa tulit, 80
quem pia uobiscum proles comitauit euntem,
digna parente suo nominibusque datis,
fratribus adsimilis quos proxima templa tenentis
Diuus ab excelsa Iulius aede uidet.
His Messalinus quibus omnia cedere debent 85
primum laetitiae non negat esse locum.
Quicquid ab his superest uenit in certamen amoris,
hac hominum nulli parte secundus erit.
Hanc colet ante diem qua, quae decreta merenti,
uenit honoratis laurea digna comis. 90
Felices quibus o licuit spectare triumphos
et ducis ore deos aequiperante frui!
At mihi Sauromatae pro Caesaris ore uidendi
terraque pacis inops undaque uincta gelu.
Si tamen haec audis et uox mea peruenit istuc, 95
sit tua mutando gratia blanda loco.
Hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aeuo,
si quid habet sensus umbra diserta, petit.
Hoc petit et frater, quamuis fortasse ueretur
seruandi noceat ne tibi cura mei. 100
Tota domus rogat hoc nec tu potes ipse negare
et nos in turbae parte fuisse tuae.
Ingenii certe quo nos male sensimus usos
Artibus exceptis saepe probator eras,
nec mea, si tantum peccata nouissima demas, 105
esse potest domui uita pudenda tuae.
Sic igitur uestrae uigeant penetralia gentis
curaque sit superis Caesaribusque tui.
Mite, sed iratum merito mihi numen adora,
eximar ut Scythici de feritate loci. 110
Difficile est, fateor, sed tendit in ardua uirtus
et talis meriti gratia maior erit.
Nec tamen Aetnaeus uasto Polyphemus in antro
accipiet uoces Antiphatesue tuas,
sed placidus facilisque parens ueniaeque paratus 115
et qui fulmineo saepe sine igne tonat,
qui, cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse
cuique fere poenam sumere poena sua est.
Victa tamen uitio est huius clementia nostro
uenit et ad uires ira coacta suas. 120
Qui quoniam patria toto sumus orbe remoti
nec licet ante ipsos procubuisse deos,
quos colis ad superos haec fer mandata sacerdos,
adde sed et proprias ad mea uerba preces.
Sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis. 125
Ignosces: timeo naufragus omne fretum.
III. COTTAE MAXIMO
Maxime, qui claris nomen uirtutibus aequas
nec sinis ingenium nobilitate premi,
culte mihiquid enim status hic a funere differt?
supremum uitae tempus adusque meae,
rem facis adflictum non auersatus amicum 5
qua non est aeuo rarior ulla tuo.
Turpe quidem dictu, sedsi modo uera fatemur
uulgus amicitias utilitate probat.
Cura quid expediat prius est quam quid sit honestum,
et cum fortuna statque caditque fides. 10
Nec facile inuenias multis in milibus unum,
uirtutem pretium qui putet esse sui.
Ipse decor recte facti, si praemia desint,
non mouet et gratis paenitet esse probum.
Nil nisi quod prodest carum est, et detrahe menti 15
spem fructus auidae, nemo petendus erit.
At reditus iam quisque suos amat et sibi quid sit
utile sollicitis subputat articulis.
Illud amicitiae quondam uenerabile nomen
prostat et in quaestu pro meretrice sedet. 20
Quo magis admiror non ut torrentibus undis
communis uitii te quoque labe trahi.
Diligitur nemo, nisi cui Fortuna secunda est.
Quae simul intonuit, proxima quaeque fugat.
En ego non paucis quondam munitus amicis, 25
dum flauit uelis aura secunda meis,
ut fera nimboso tumuerunt aequora uento,
in mediis lacera naue relinquor aquis.
Cumque alii nolint etiam me nosse uideri,
uix duo proiecto tresue tulistis opem. 30
Quorum tu princeps: neque enim comes esse, sed auctor
nec petere exemplum, sed dare dignus eras.
Te nihil exacto nisi nos peccasse fatentem,
sponte sua probitas officiumque iuuat.
Iudice te mercede caret per seque petenda est 35
externis uirtus incomitata bonis.
Turpe putas abigi, quia sit miserandus, amicum,
quodque sit infelix, desinere esse tuum.
Mitius est lasso digitum subponere mento
mergere quam liquidis ora natandis aquis. 40
Cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:
instar et hanc uitam mortis habere puta.
Pirithoum Theseus Stygias comitauit ad undas:
a Stygia quantum mors mea distat aqua?
Adfuit insano iuuenis Phoceus Orestae: 45
et mea non minimum culpa furoris habet.
Tu quoque magnorum laudes admitte uirorum,
ut facis, et lapso quam potes adfer opem.
Si bene te noui, si, qui prius esse solebas,
nunc quoque es atque animi non cecidere tui, 50
quo Fortuna magis saeuit, magis ipse resistis,
utque decet, ne te uicerit illa caues,
et, bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis:
sic eadem prodest causa nocetque mihi.
Scilicet indignum, iuuenis carissime, ducis 55
te fieri comitem stantis in orbe deae.
Firmus es et, quoniam non sunt ea qualia uelles,
uela regis quassae qualiacumque ratis.
Quaeque ita concussa est ut iam casura putetur,
restat adhuc umeris fulta ruina tuis. 60
Ira quidem primo fuerat tua iusta nec ipso
lenior offensus qui mihi iure fuit,
quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,
illum iurabas protinus esse tuum.
Vt tamen audita est nostrae tibi cladis origo, 65
diceris erratis ingemuisse meis.
Tum tua me primum solari littera coepit
et laesum flecti spem dare posse deum.
Mouit amicitiae tum te constantia longae
ante tuos ortus quae mihi coepta fuit, 70
et quod eras aliis factus, mihi natus amicus
quodque tibi in cunis oscula prima dedi,
quod cum uestra domus teneris mihi semper ab annis
culta sit, esse uetus me tibi cogit onus.
Me tuus ille pater, Latiae facundia linguae, 75
quae non inferior nobilitate fuit,
primus ut auderem committere carmina famae
inpulit: ingenii dux fuit ille mei.
Nec quo sit primum nobis a tempore cultus
contendo fratrem posse referre tuum. 80
Te tamen ante omnis ita sum complexus ut unus
quolibet in casu gratia nostra fores.
Vltima me tecum uidit maestisque cadentes
excepit lacrimas Aethalis Ilua genis,
cum tibi quaerenti num uerus nuntius esset 85
adtulerat culpae quem mala fama meae,
inter confessum dubie dubieque negantem
haerebam pauidas dante timore notas
exemploque niuis quam mollit aquaticus auster,
gutta per attonitas ibat oborta genas. 90
Haec igitur referens et quod mea crimina primi
erroris uenia posse latere uides,
respicis antiquum lassis in rebus amicum
fomentisque iuuas uulnera nostra tuis.
Pro quibus, optandi si nobis copia fiat, 95
tam bene promerito commoda mille precor.
Sed, si sola mihi dentur tua uota, precabor
ut tibi sit saluo Caesare salua parens.
Haec ego, cum faceres altaria pinguia ture,
te solitum memini prima rogare deos.
IV. ATTICO
Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro,
Attice iudicio non dubitande meo.
Ecquid adhuc remanes memor infelicis amici
deserit an partis languida cura suas?
Non ita di mihi sint tristes ut credere possim 5
fasque putem iam te non meminisse mei.
Ante oculos nostros posita est tua semper imago
et uideor uultus mente uidere tuos.
Seria multa mihi tecum conlata recordor
nec data iucundis tempora pauca iocis. 10
Saepe citae longis uisae sermonibus horae,
saepe fuit breuior quam mea uerba dies.
Saepe tuas uenit factum modo carmen ad auris
et noua iudicio subdita Musa tuo est.
Quod tu laudaras, populo placuisse putabam 15
hoc pretium curae dulce recentis erat
utque meus lima rasus liber esset amici,
non semel admonitu facta litura tuo est.
Nos fora uiderunt pariter, nos porticus omnis,
nos uia, nos iunctis curua theatra locis. 20
Denique tantus amor nobis, carissime, semper
quantus in Aeacide Nestorideque fuit.
Non ego, si biberes securae pocula Lethes,
excidere haec credam pectore posse tuo.
Longa dies citius brumali sidere noxque 25
tardior hiberna solstitialis erit
nec Babylon aestum nec frigora Pontus habebit
caltaque Paestanas uincet odore rosas
quam tibi nostrarum ueniant obliuia rerum:
non ita pars fati candida nulla mei est. 30
Ne tamen haec dici possit fiducia mendax
stultaque credulitas nostra fuisse caue
constantique fide ueterem tutare sodalem
qua licet et quantum non onerosus ero.
V. SALANO
Condita disparibus numeris ego Naso Salano
praeposita misi uerba salute meo.
Quae rata sit cupio rebusque ut comprobet omen,
te precor a saluo possit, amice, legi.
Candor, in hoc aeuo res intermortua paene, 5
exigit ut faciam talia uota tuus.
Nam fuerim quamuis modico tibi iunctus ab usu,
diceris exiliis indoluisse meis,
missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto,
illa tuus iuuit qualiacumque fauor 10
optastique breuem salui mihi Caesaris iram,
quod tamen optari, si sciat, ipse sinat.
Moribus ista tuis tam mitia uota dedisti
nec minus idcirco sunt ea grata mihi,
quoque magis moueare malis, doctissime, nostris, 15
credibile est fieri condicione loci:
uix hac inuenies totum, mihi crede, per orbem
quae minus Augusta pace fruatur humus.
Tu tamen hic structos inter fera proelia uersus
et legis et lectos ore fauente probas 20
ingenioque meo, uena quod paupere manat,
plaudis et e riuo flumina magna facis.
Grata quidem sunt haec animo suffragia nostro,
uix sibi cum miseros posse placere putes.
Dum tamen in rebus temptamus carmina paruis, 25
materiae gracili sufficit ingenium.
Nuper, ut huc magni peruenit fama triumphi,
ausus sum tantae sumere molis opus.
Obruit audentem rerum grauitasque nitorque
nec potui coepti pondera ferre mei. 30
Illic quam laudes erit officiosa uoluntas,
cetera materia debilitata iacent.
Qui si forte liber uestras peruenit ad aures,
tutelam, mando, sentiat ille tuam.
Hoc tibi facturo, uel si non ipse rogarem, 35
accedat cumulus gratia nostra leuis.
Non ego laudandus, sed sunt tua pectora lacte
et non calcata candidiora niue,
mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse,
nec lateant artes eloquiumque tuum. 40
Te iuuenum princeps, cui dat Germania nomen,
participem studii Caesar habere solet.
Tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis
ingenio mores aequiperante places.
Te dicente prius studii fuit impetus illi 45
teque habet elicias qui sua uerba tuis.
Cum tu desisti mortaliaque ora quierunt
tectaque non longa conticuere mora,
surgit Iuleo iuuenis cognomine dignus,
qualis ab Eois Lucifer ortus aquis, 50
dumque silens adstat, status est uultusque diserti
spemque decens doctae uocis amictus habet.
Mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum,
hoc superos iures more solere loqui
atque 'Haec est' dicas 'facundia principe digna': 55
eloquio tantum nobilitatis inest.
Huic tu cum placeas et uertice sidera tangas,
scripta tamen profugi uatis habenda putas.
Scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis,
et seruat studii foedera quisque sui: 60
rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
rectorem dubiae nauita puppis amat.
Tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris
ingenioque faues, ingeniose, meo.
Distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem 65
artis et ingenuae cultor uterque sumus.
Thyrsus abest a te gustata et laurea nobis,
sed tamen ambobus debet inesse calor,
utque meis numeris tua dat facundia neruos,
sic uenit a nobis in tua uerba nitor. 70
Iure igitur studio confinia carmina uestro
et commilitii sacra tuenda putas.
Pro quibus ut maneat de quo censeris amicus
comprecor ad uitae tempora summa tuae
succedatque suis orbis moderator habenis: 75
quod mecum populi uota precantur idem.
VI. GRAECINO
Carmine Graecinum, qui praesens uoce solebat,
tristis ab Euxinis Naso salutat aquis.
Exulis haec uox est: praebet mihi littera linguam
et, si non liceat scribere, mutus ero.
Corripis, ut debes, stulti peccata sodalis 5
et mala me meritis ferre minora doces.
Vera facis, sed sera meae conuicia culpae:
aspera confesso uerba remitte reo.
Cum poteram recto transire Ceraunia uelo,
ut fera uitarem saxa monendus eram. 10
Nunc mihi naufragio quid prodest discere facto
qua mea debuerit currere cumba uia?
Brachia da lasso potius prendenda natanti
nec pigeat mento subposuisse manum.
Idque facis faciasque precor: sic mater et uxor, 15
sic tibi sint fratres totaque salua domus,
quodque soles animo semper, quod uoce precari,
omnia Caesaribus sic tua facta probes.
Turpe erit in miseris ueteri tibi rebus amico
auxilium nulla parte tulisse tuum, 20
turpe referre pedem nec passu stare tenaci,
turpe laborantem deseruisse ratem,
turpe sequi casum et Fortunae accedere amicum
et, nisi sit felix, esse negare suum.
Non ita uixerunt Strophio atque Agamemnone nati, 25
non haec Aegidae Pirithoique fides.
Quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas,
in quorum plausus tota theatra sonant.
Tu quoque per durum seruato tempus amico
dignus es in tantis nomen habere uiris, 30
dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris,
non erit officii gratia surda tui.
Crede mihi, nostrum si non mortale futurum est
carmen, in ore frequens posteritatis eris.
Fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis 35
duret et in longas impetus iste moras.
Quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura,
nec nocet admisso subdere calcar equo.
VII. ATTICO
Esse salutatum uult te mea littera primum
a male pacatis, Attice, missa Getis,
proxima subsequitur quid agas audire uoluntas,
et si, quicquid agis, sit tibi cura mei.
Nec dubito quin sit, sed me timor ipse malorum 5
saepe superuacuos cogit habere metus.
Da ueniam, quaeso, nimioque ignosce timori.
Tranquillas etiam naufragus horret aquas.
Qui semel est laesus fallaci piscis ab hamo
omnibus unca cibis aera subesse putat; 10
saepe canem longe uisum fugit agna lupumque
credit et ipsa suam nescia uitat opem;
membra reformidant mollem quoque saucia tactum
uanaque sollicitis incitat umbra metum.
Sic ego Fortunae telis confixus iniquis 15
pectore concipio nil nisi triste meo.
Iam mihi fata liquet coeptos seruantia cursus
per sibi consuetas semper itura uias.
Obseruare deos ne quid mihi cedat amice
uerbaque Fortunae uix puto posse dari. 20
Est illi curae me perdere, quaeque solebat
esse leuis, constans et bene certa nocet.
Crede mihi, si sum ueri tibi cognitus oris
nec planis nostris casibus esse puter
Cinyphiae segetis citius numerabis aristas 25
altaque quam multis floreat Hybla thymis
et quot aues motis nitantur in aere pennis
quotque natent pisces aequore certus eris
quam tibi nostrorum statuatur summa laborum
quos ego sum terra, quos ego passus aqua. 30
Nulla Getis toto gens est truculentior orbe,
sed tamen hi nostris ingemuere malis.
Quae tibi si memori coner perscribere uersu,
Ilias est fati longa futura mei.
Non igitur uerear quo te rear esse uerendum, 35
cuius amor nobis pignora mille dedit,
sed quia res timida est omnis miser et quia longo est
tempore laetitiae ianua clausa meae.
Iam dolor in morem uenit meus, utque caducis
percussu crebro saxa cauantur aquis, 40
sic ego continuo Fortunae uulneror ictu
uixque habet in nobis iam noua plaga locum.
Nec magis adsiduo uomer tenuatur ab usu
nec magis est curuis Appia trita rotis
pectora quam mea sunt serie caecata malorum, 45
et nihil inueni quod mihi ferret opem.
Artibus ingenuis quaesita est gloria multis,
infelix perii dotibus ipse meis.
Vita prior uitio caret et sine labe peracta est:
auxilii misero nil tulit illa mihi. 50
Culpa grauis precibus donatur saepe suorum:
omnis pro nobis gratia muta fuit.
Adiuuat in duris aliquos praesentia rebus:
obruit hoc absens uasta procella caput.
Quis non horruerit tacitam quoque Caesaris iram? 55
Addita sunt poenis aspera uerba meis.
Fit fuga temporibus leuior: proiectus in aequor
Arcturum subii Pleiadumque minas.
Saepe solent hiemem placidam sentire carinae:
non Ithacae puppi saeuior unda fuit. 60
Recta fides comitum poterat mala nostra leuare:
ditata est spoliis perfida turba meis.
Mitius exilium faciunt loca: tristior ista
terra sub ambobus non iacet ulla polis.
Est aliquid patriis uicinum finibus esse: 65
ultima me tellus, ultimus orbis habet.
Praestat et exulibus pacem tua laurea, Caesar:
Pontica finitimo terra sub hoste iacet.
Tempus in agrorum cultu consumere dulce est:
non patitur uerti barbarus hostis humum. 70
Temperie caeli corpusque animusque iuuatur:
frigore perpetuo Sarmatis ora riget.
Est in aqua dulci non inuidiosa uoluptas:
aequoreo bibitur cum sale mixta palus.
Omnia deficiunt. Animus tamen omnia uincit; 75
ille etiam uires corpus habere facit.
Sustineas ut onus, nitendum uertice pleno est
aut, flecti neruos si patiere, cades.
Spes quoque posse mora mitescere principis iram
uiuere ne nolim deficiamque cauet. 80
Nec uos parua datis pauci solacia nobis,
quorum spectata est per mala nostra fides.
Coepta tene, quaeso, neque in aequore desere nauem
meque simul serua iudiciumque tuum.
VIII. COTTAE MAXIMO
Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper,
quos mihi misisti, Maxime Cotta, deos,
utque tuum munus numerum quem debet haberet,
est ibi Caesaribus Liuia iuncta suis.
Argentum felix omnique beatius auro, 5
quod, fuerit pretium cum rude, numen habet!
Non mihi diuitias dando maiora dedisses
caelitibus missis nostra sub ora tribus.
Est aliquid spectare deos et adesse putare
et quasi cum uero numine posse loqui. 10
Quantum ad te, redii, nec me tenet ultima tellus,
utque prius, media sospes in Vrbe moror.
Caesareos uideo uultus, uelut ante uidebam:
uix huius uoti spes fuit ulla mihi.
Vtque salutabam numen caeleste, saluto. 15
Quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes.
Quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt?
Qui locus ablato Caesare uilis erit.
Hunc ego cum spectem, uideor mihi cernere Romam;
nam patriae faciem sustinet ille suae. 20
Fallor an irati mihi sunt in imagine uultus,
toruaque nescio quid forma minantis habet?
Parce, uir inmenso maior uirtutibus orbe,
iustaque uindictae supprime frena tuae.
Parce, precor, saecli decus indelebile nostri, 25
terrarum dominum quem sua cura facit.
Per patriae numen, quae te tibi carior ipso est,
per numquam surdos in tua uota deos
perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est,
et cui maiestas non onerosa tua est, 30
perque tibi similem uirtutis imagine natum,
moribus adgnosci qui tuus esse potest,
perque tuos uel auo dignos uel patre nepotes
qui ueniunt magno per tua iussa gradu,
parte leua minima nostras et contrahe poenas 35
daque procul Scythico qui sit ab hoste locum.
Et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar,
numina sint precibus non inimica meis!
Sic fera quam primum pauido Germania uultu
ante triumphantis serua feratur equos, 40
sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos
uiuant et possis filius esse diu!
Tu quoque, conueniens ingenti nupta marito,
accipe non dura supplicis aure preces!
Sic tibi uir sospes, sic sint cum prole nepotes, 45
cumque bonis nuribus quod peperere nurus!
Sic quem dira tibi rapuit Germania Drusum
pars fuerit partus sola caduca tui!
Sic tibi mature fraterni funeris ultor
purpureus niueis filius instet equis! 50
Adnuite o! timidis, mitissima numina, uotis;
praesentis aliquid prosit habere deos.
Caesaris aduentu tuta gladiator harena
exit et auxilium non leue uultus habet.
Nos quoque uestra iuuat quod, qua licet, ora uidemus, 55
intrata est superis quod domus una tribus.
Felices illi qui non simulacra, sed ipsos
quique deum coram corpora uera uident!
Quod quoniam nobis inuidit inutile fatum,
quos dedit ars uultus effigiemque colo. 60
Sic homines nouere deos, quos arduus aether
occulit, et colitur pro Ioue forma Iouis.
Denique, quae mecum est et erit sine fine, cauete
ne sit in inuiso uestra figura loco.
Nam caput e nostra citius ceruice recedet 65
et patiar fossis lumen abire genis
quam caream raptis, o publica numina, uobis:
uos eritis nostrae portus et ara fugae.
Vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis,
utque meas aquilas, <sic mea> signa sequar. 70
Aut ego me fallo nimioque cupidine ludor
aut spes exilii commodioris adest;
nam minus et minus est facies in imagine tristis
uisaque sunt dictis adnuere ora meis.
Vera precor fiant timidae praesagia mentis 75
iustaque, quamuis est, sit minor ira dei.
IX. COTYI REGI
Regia progenies, cui nobilitatis origo
nomen in Eumolpi peruenit usque, Coty,
Fama loquax uestras si iam peruenit ad aures
me tibi finitimi parte iacere soli,
supplicis exaudi, iuuenum mitissime, uocem, 5
quamque potes, profugonam potesadfer opem.
Me fortuna tibide qua quod non queror hoc est
tradidit, hoc uno non inimica mihi.
Excipe naufragium non duro litore nostrum,
ne fuerit terra tutior unda tua. 10
Regia, crede mihi, res est succurrere lapsis
conuenit et tanto quantus es ipse uiro.
Fortunam decet hoc istam, quae maxima cum sit,
esse potest animo uix tamen aequa tuo.
Conspicitur numquam meliore potentia causa 15
quam quotiens uanas non sinit esse preces.
Hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est
a superis ortae nobilitatis opus.
Hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor,
et prior Eumolpo suadet Erichthonius. 20
Hoc tecum commune deo est quod uterque rogati
supplicibus uestris ferre soletis opem.
Numquid erit quare solito dignemur honore
numina, si demas uelle iuuare deos?
Iuppiter oranti surdas si praebeat auris, 25
uictima pro templo cur cadat icta Iouis?
Si pacem nullam pontus mihi praestet eunti,
inrita Neptuno cur ego tura feram?
Vana laborantis si fallat arua coloni,
accipiat grauidae cur suis exta Ceres? 30
Nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho,
musta sub adducto si pede nulla fluent.
Caesar ut imperii moderetur frena precamur,
tam bene quod patriae consulit ille suae.
Vtilitas igitur magnos hominesque deosque 35
efficit auxiliis quoque fauente suis.
Tu quoque fac prosis intra tua castra iacenti,
o Coty, progenies digna parente tuo.
Conueniens homini est hominem seruare uoluptas
et melius nulla quaeritur arte fauor. 40
Quis non Antiphaten Laestrygona deuouet aut quis
munifici mores improbat Alcinoi?
Non tibi Cassandreus pater est gentisue Pheraeae
quiue repertorem torruit arte sua,
sed quam Marte ferox et uinci nescius armis, 45
tam numquam facta pace cruoris amans.
Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes
emollit mores nec sinit esse feros.
Nec regum quisquam magis est instructus ab illis
mitibus aut studiis tempora plura dedit. 50
Carmina testantur quae, si tua nomina demas,
Threicium iuuenem composuisse negem.
Neue sub hoc tractu uates foret unicus Orpheus,
Bistonis ingenio terra superba tuo est.
Vtque tibi est animus, cum res ita postulat, arma 55
sumere et hostili tingere caede manum,
atque ut es excusso iaculum torquere lacerto
collaque uelocis flectere doctus equi,
tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis
atque suis humeris forte quieuit opus, 60
ne tua marcescant per inertis otia somnos,
lucida Pieria tendis in astra uia.
Haec quoque res aliquid tecum mihi foederis adfert:
eiusdem sacri cultor uterque sumus.
Ad uatem uates orantia brachia tendo, 65
terra sit exiliis ut tua fida meis.
Non ego caede nocens in Ponti litora ueni
mixtaue sunt nostra dira uenena manu,
nec mea subiecta conuicta est gemma tabella
mendacem linis inposuisse notam. 70
Nec quicquam, quod lege uetor committere, feci:
est tamen his grauior noxa fatenda mihi.
Neue roges quae sit, stultam conscripsimus Artem.
Innocuas nobis haec uetat esse manus.
Ecquid praeterea peccarim quaerere noli, 75
ut lateat sola culpa sub Arte mea.
Quicquid id est, habuit moderatam uindicis iram,
qui nisi natalem nil mihi dempsit humum.
Hac quoniam careo, tua nunc uicinia praestet,
inuiso possim tutus ut esse loco.
X. MACRO
Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae
haec tibi Nasonem scribere uerba, Macer,
auctorisque sui si non est anulus index,
cognitane est nostra littera facta manu?
An tibi notitiam mora temporis eripit horum 5
nec repetunt oculi signa uetusta tui?
Sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,
exciderit tantum ne tibi cura mei.
Quam tu uel longi debes conuictibus aeui,
uel mea quod coniunx non aliena tibi est, 10
uel studiis quibus es quam nos sapientius usus,
utque decet, nulla factus es Arte nocens.
Tu canis aeterno quicquid restabat Homero,
ne careant summa Troica bella manu.
Naso parum prudens Artem dum tradit amandi, 15
doctrinae pretium triste magister habet.
Sunt tamen inter se communia sacra poetis,
diuersum quamuis quisque sequamur iter.
Quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse
suspicor et casus uelle leuare meos. 20
Te duce magnificas Asiae perspeximus urbes,
Trinacris est oculis te duce uisa meis;
uidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,
subpositus monti quam uomit ore gigans
Hennaeosque lacus et olentia stagna Palici, 25
quamque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
Nec procul hinc nympha est quae, dum fugit Elidis amnem,
tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.
Hic mihi labentis pars anni magna peracta est.
Eheu! quam dispar est locus ille Getis! 30
Et quota pars haec sunt rerum quas uidimus ambo,
te mihi iucundas efficiente uias,
seu rate caeruleas picta sulcauimus undas,
esseda nos agili siue tulere rota.
Saepe breuis nobis uicibus uia uisa loquendi 35
pluraque, si numeres, uerba fuere gradu.
Saepe dies sermone minor fuit inque loquendum
tarda per aestiuos defuit hora dies.
Est aliquid casus pariter timuisse marinos
iunctaque ad aequoreos uota tulisse deos, 40
et modo res egisse simul, modo rursus ab illis,
quorum non pudeat, posse referre iocos.
Haec tibi cum subeant, absim licet, omnibus annis
ante tuos oculos, ut modo uisus, ero.
Ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi 45
qui semper liquidis altior extat aquis,
te tamen intueor, quo solo pectore possum,
et tecum gelido saepe sub axe loquor.
Hic es et ignoras et ades celeberrimus absens
inque Getas media iussus ab Vrbe uenis. 50
Redde uicem et, quoniam regio felicior ista est,
istic me memori pectore semper habe.
XI. RVFO
Hoc tibi, Rufe, breui properatum tempore mittit
Naso, parum faustae conditor Artis, opus,
ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti,
scire tamen possis nos meminisse tui.
Nominis ante mei uenient obliuia nobis 5
pectore quam pietas sit tua pulsa meo,
et prius hanc animam uacuas reddemus in auras
quam fiat meriti gratia uana tui.
Grande uoco lacrimas meritum quibus ora rigabas,
cum mea concreto sicca dolore forent. 10
Grande uoco meritum maestae solacia mentis,
cum pariter nobis illa tibique dares.
Sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor,
admonitu melior fit tamen illa tuo.
Namque, quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli, 15
hoc ego te laetor coniugis esse meae.
Quae, ne dissimilis tibi sit probitate, laborat
seque tui uita sanguinis esse probat.
Ergo, quod fuerat stimulis factura sine ullis,
plenius auctorem te quoque nancta facit. 20
Acer et ad palmae per se cursurus honores,
si tamen horteris, fortius ibit equus.
Adde quod absentis cura mandata fideli
perficis et nullum ferre grauaris onus.
O, referant grates, quoniam non possumus ipsi, 25
di tibi, qui referent, si pia facta uident,
sufficiatque diu corpus quoque moribus istis,
maxima Fundani gloria, Rufe, soli!