P. OVIDI NASONIS METAMORPHOSEON LIBER DVODECIMVS
Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis
vivere lugebat: tumulo quoque nomen habenti
inferias dederat cum fratribus Hector inanes;
defuit officio Paridis praesentia tristi,
postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum 5
attulit in patriam: coniurataeque sequuntur
mille rates gentisque simul commune Pelasgae;
nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi
invia fecissent venti, Boeotaque tellus
Aulide piscosa puppes tenuisset ituras. 10
hic patrio de more Iovi cum sacra parassent,
ut vetus accensis incanduit ignibus ara,
serpere caeruleum Danai videre draconem
in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa: 15
quas simul et matrem circum sua damna volantem
corripuit serpens avidoque recondidit ore,
obstipuere omnes, at veri providus augur
Thestorides 'vincemus'; ait, 'gaudete, Pelasgi!
Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,' 20
atque novem volucres in belli digerit annos.
ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos,
fit lapis et signat serpentis imagine saxum.
Permanet Aoniis Boreas violentus in undis
bellaque non transfert, et sunt, qui parcere Troiae 25
Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi;
at non Thestorides: nec enim nescitve tacetve
sanguine virgineo placandam virginis iram
esse deae. postquam pietatem publica causa
rexque patrem vicit, castumque datura cruorem 30
flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,
victa dea est nubemque oculis obiecit et inter
officium turbamque sacri vocesque precantum
supposita fertur mutasse Mycenida cerva.
ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana, 35
et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit,
accipiunt ventos a tergo mille carinae
multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.
Orbe locus medio est inter terrasque fretumque
caelestesque plagas, triplicis confinia mundi; 40
unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,
inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures:
Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,
innumerosque aditus ac mille foramina tectis
addidit et nullis inclusit limina portis; 45
nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti,
tota fremit vocesque refert iteratque quod audit;
nulla quies intus nullaque silentia parte,
nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis,
qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis 50
esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras
increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque
mixtaque cum veris passim commenta vagantur
milia rumorum confusaque verba volutant; 55
e quibus hi vacuas inplent sermonibus aures,
hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti
crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.
illic Credulitas, illic temerarius Error
vanaque Laetitia est consternatique Timores 60
Seditioque repens dubioque auctore Susurri;
ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur
et tellure, videt totumque inquirit in orbem.
Fecerat haec notum, Graias cum milite forti
adventare rates, neque inexspectatus in armis 65
hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur
Troes, et Hectorea primus fataliter hasta,
Protesilae, cadis, commissaque proelia magno
stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector.
nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset, 70
sanguine senserunt, et iam Sigea rubebant
litora, iam leto proles Neptunia, Cycnus,
mille viros dederat, iam curru instabat Achilles
totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu
agmina perque acies aut Cycnum aut Hectora quaerens 75
congreditur Cycno (decimum dilatus in annum
Hector erat): tum colla iugo candentia pressos
exhortatus equos currum derexit in hostem
concutiensque suis vibrantia tela lacertis
'quisquis es, o iuvenis,' dixit 'solamen habeto 80
mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille!'
hactenus Aeacides: vocem gravis hasta secuta est,
sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,
nil tamen emissi profecit acumine ferri
utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu. 85
'nate dea, nam te fama praenovimus,' inquit
ille 'quid a nobis vulnus miraris abesse?'
(mirabatur enim.) 'non haec, quam cernis, equinis
fulva iubis cassis neque onus, cava parma, sinistrae
auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis; 90
Mars quoque ob hoc capere arma solet! removebitur huius
tegminis officium: tamen indestrictus abibo;
est aliquid non esse satum Nereide, sed qui
Nereaque et natas et totum temperat aequor.'
dixit et haesurum clipei curvamine telum 95
misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit
terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est.
excutit hoc heros rursusque trementia forti
tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus
sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum 100
et se praebentem valuit destringere Cycnum.
haut secus exarsit, quam circo taurus aperto,
cum sua terribili petit inritamina cornu,
poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit;
num tamen exciderit ferrum considerat hastae: 105
haerebat ligno. 'manus est mea debilis ergo,
quasque' ait 'ante habuit vires, effudit in uno?
nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus
moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque
Eetioneas inplevi sanguine Thebas, 110
vel cum purpureus populari caede Caicus
fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae.
hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos
et feci et video, valuit mea dextra valetque.'
dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam 115
misit in adversum Lycia de plebe Menoeten
loricamque simul subiectaque pectora rupit.
quo plangente gravem moribundo vertice terram
extrahit illud idem calido de vulnere telum
atque ait: 'haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta: 120
utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!'
sic fatus Cycnum repetit, nec fraxinus errat
inque umero sonuit non evitata sinistro,
inde velut muro solidaque a caute repulsa est;
qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum 125
viderat et frustra fuerat gavisus Achilles:
vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae!
tum vero praeceps curru fremebundus ab alto
desilit et nitido securum comminus hostem
ense petens parmam gladio galeamque cavari 130
cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum.
haut tulit ulterius clipeoque adversa reducto
ter quater ora viri, capulo et cava tempora pulsat
cedentique sequens instat turbatque ruitque
attonitoque negat requiem: pavor occupat illum, 135
ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti
aversos passus medio lapis obstitit arvo;
quem super inpulsum resupino corpore Cycnum
vi multa vertit terraeque adflixit Achilles.
tum clipeo genibusque premens praecordia duris 140
vincla trahit galeae, quae presso subdita mento
elidunt fauces et respiramen iterque
eripiunt animae. victum spoliare parabat:
arma relicta videt; corpus deus aequoris albam
contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat. 145
Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum
attulit et positis pars utraque substitit armis.
dumque vigil Phrygios servat custodia muros,
et vigil Argolicas servat custodia fossas,
festa dies aderat, qua Cycni victor Achilles 150
Pallada mactatae placabat sanguine vaccae;
cuius ut inposuit prosecta calentibus aris,
et dis acceptus penetravit in aethera nidor,
sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.
discubuere toris proceres et corpora tosta 155
carne replent vinoque levant curasque sitimque.
non illos citharae, non illos carmina vocum
longave multifori delectat tibia buxi,
sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi
materia est: pugnas referunt hostisque suasque, 160
inque vices adita atque exhausta pericula saepe
commemorare iuvat; quid enim loqueretur Achilles,
aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?
proxima praecipue domito victoria Cycno
in sermone fuit: visum mirabile cunctis, 165
quod iuveni corpus nullo penetrabile telo
invictumque a vulnere erat ferrumque terebat.
hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi,
cum sic Nestor ait: 'vestro fuit unicus aevo
contemptor ferri nulloque forabilis ictu 170
Cycnus. at ipse olim patientem vulnera mille
corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi,
Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn
incoluit, quoque id mirum magis esset in illo,
femina natus erat.' monstri novitate moventur 175
quisquis adest, narretque rogant: quos inter Achilles:
'dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas,
o facunde senex, aevi prudentia nostri,
quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus,
qua tibi militia, cuius certamine pugnae 180
cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.'
tum senior: 'quamvis obstet mihi tarda vetustas,
multaque me fugiant primis spectata sub annis,
plura tamen memini. nec quae magis haereat ulla
pectore res nostro est inter bellique domique 185
acta tot, ac si quem potuit spatiosa senectus
spectatorem operum multorum reddere, vixi
annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas.
'Clara decore fuit proles Elateia Caenis,
Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas 190
perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille),
multorum frustra votis optata procorum.
temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos:
sed iam aut contigerant illi conubia matris
aut fuerant promissa tuae, nec Caenis in ullos 195
denupsit thalamos secretaque litora carpens
aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat),
utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit,
"sint tua vota licet" dixit "secura repulsae:
elige, quid voveas!" (eadem hoc quoque fama ferebat) 200
"magnum" Caenis ait "facit haec iniuria votum,
tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim:
omnia praestiteris." graviore novissima dixit
verba sono poteratque viri vox illa videri,
sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti 205
adnuerat dederatque super, nec saucius ullis
vulneribus fieri ferrove occumbere posset.
munere laetus abit studiisque virilibus aevum
exigit Atracides Peneiaque arva pererrat.
'Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus 210
nubigenasque feros positis ex ordine mensis
arboribus tecto discumbere iusserat antro.
Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi,
festaque confusa resonabat regia turba.
ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant, 215
cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva,
praesignis facie; felicem diximus illa
coniuge Pirithoum, quod paene fefellimus omen.
nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum,
Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa 220
ardet, et ebrietas geminata libidine regnat.
protinus eversae turbant convivia mensae,
raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant
aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago. 225
femineo clamore sonat domus: ocius omnes
surgimus, et primus "quae te vecordia," Theseus
"Euryte, pulsat," ait, "qui me vivente lacessas
Pirithoum violesque duos ignarus in uno?"
[neve ea magnanimus frustra memoraverit ore, 230
submovet instantes raptamque furentibus aufert.]
ille nihil contra, (neque enim defendere verbis
talia facta potest) sed vindicis ora protervis
insequitur manibus generosaque pectora pulsat.
forte fuit iuxta signis exstantibus asper 235
antiquus crater; quem vastum vastior ipse
sustulit Aegides adversaque misit in ora:
sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque
vulnere et ore vomens madida resupinus harena
calcitrat. ardescunt germani caede bimembres 240
certatimque omnes uno ore "arma, arma" loquuntur.
vina dabant animos, et prima pocula pugna
missa volant fragilesque cadi curvique lebetes,
res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae.
'Primus Ophionides Amycus penetralia donis 245
haut timuit spoliare suis et primus ab aede
lampadibus densum rapuit funale coruscis
elatumque alte, veluti qui candida tauri
rumpere sacrifica molitur colla securi,
inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa 250
non cognoscendo confusa relinquit in ore.
exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris
acta retro naris medioque est fixa palato.
hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae
stravit humi Pelates deiecto in pectora mento 255
cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes
vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.
'Proximus ut steterat spectans altaria vultu
fumida terribili "cur non" ait "utimur istis?"
cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram 260
ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen
depressitque duos, Brotean et Orion: Orio
mater erat Mycale, quam deduxisse canendo
saepe reluctanti constabat cornua lunae.
"non impune feres, teli modo copia detur!" 265
dixerat Exadius telique habet instar, in alta
quae fuerant pinu votivi cornua cervi.
figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo
eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret,
pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet. 270
'Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris
pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi
tempora perfringit fulvo protecta capillo.
correpti rapida, veluti seges arida, flamma
arserunt crines, et vulnere sanguis inustus 275
terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum
igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva
cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud
stridet et in trepida submersum sibilat unda.
saucius hirsutis avidum de crinibus ignem 280
excutit inque umeros limen tellure revulsum
tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem,
ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles
oppressit spatio stantem propiore Cometen.
gaudia nec retinet Rhoetus: "sic, conprecor," inquit 285
"cetera sit fortis castrorum turba tuorum!"
semicremoque novat repetitum stipite vulnus
terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu
rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro.
'Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit; 290
e quibus ut prima tectus lanugine malas
procubuit Corythus, "puero quae gloria fuso
parta tibi est?" Euagrus ait, nec dicere Rhoetus
plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis
condidit ora viri perque os in pectora flammas. 295
te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato
insequitur, sed non in te quoque constitit idem
exitus: adsiduae successu caedis ovantem,
qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta.
ingemuit duroque sudem vix osse revulsit 300
Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit.
fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo
dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas,
quique pedum nuper certamine vicerat omnes
Mermeros, accepto tum vulnere tardius ibat; 305
et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum,
quique suis frustra bellum dissuaserat augur
Asbolus: ille etiam metuenti vulnera Nesso
"ne fuge! ad Herculeos" inquit "servaberis arcus."
at non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus 310
effugere necem; quos omnes dextra Dryantis
perculit adversos. adversum tu quoque, quamvis
terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti:
nam grave respiciens inter duo lumina ferrum,
qua naris fronti committitur, accipis, imae. 315
'In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat
sopitus venis et inexperrectus Aphidas
languentique manu carchesia mixta tenebat,
fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae;
quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem, 320
inserit amento digitos "miscenda" que dixit
"cum Styge vina bibes" Phorbas; nec plura moratus
in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo
fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est.
mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit 325
inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis.
'Vidi ego Petraeum conantem tollere terra
glandiferam quercum; quam dum conplexibus ambit
et quatit huc illuc labefactaque robora iactat,
lancea Pirithoi costis inmissa Petraei 330
pectora cum duro luctantia robore fixit.
Pirithoi virtute Lycum cecidisse ferebant,
Pirithoi virtute Chromin, sed uterque minorem
victori titulum quam Dictys Helopsque dederunt,
fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit 335
et missum a dextra laevam penetravit ad aurem,
Dictys ab ancipiti delapsus acumine montis,
dum fugit instantem trepidans Ixione natum,
decidit in praeceps et pondere corporis ornum
ingentem fregit suaque induit ilia fractae. 340
'Ultor adest Aphareus saxumque e monte revulsum
mittere conatur; conantem stipite querno
occupat Aegides cubitique ingentia frangit
ossa nec ulterius dare corpus inutile leto
aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti 345
insilit, haut solito quemquam portare nisi ipsum,
opposuitque genu costis prensamque sinistra
caesariem retinens vultum minitantiaque ora
robore nodoso praeduraque tempora fregit.
robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen 350
sternit et inmissa protectum pectora barba
Hippason et summis exstantem Riphea silvis
Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos
ferre domum vivos indignantesque solebat.
haut tulit utentem pugnae successibus ultra 355
Thesea Demoleon: solidoque revellere trunco
annosam pinum magno molimine temptat;
quod quia non potuit, praefractam misit in hostem,
sed procul a telo Theseus veniente recessit
Pallados admonitu: credi sic ipse volebat. 360
non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti
abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum:
armiger ille tui fuerat genitoris, Achille,
quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor
Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque. 365
Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus
vidit, "at inferias, iuvenum gratissime Crantor,
accipe" ait validoque in Demoleonta lacerto
fraxineam misit contentis viribus hastam,
quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens 370
intremuit: trahit ille manu sine cuspide lignum
(id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est;
ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostem
erigitur pedibusque virum proculcat equinis.
excipit ille ictus galea clipeoque sonantes 375
defensatque umeros praetentaque sustinet arma
perque armos uno duo pectora perforat ictu.
ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen
eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque;
additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat 380
pelle lupi saevique vicem praestantia teli
cornua vara boum multo rubefacta cruore.
'Huic ego (nam viris animus dabat) "aspice," dixi
"quantum concedant nostro tua cornua ferro"
et iaculum torsi: quod cum vitare nequiret, 385
opposuit dextram passurae vulnera fronti:
adfixa est cum fronte manus; fit clamor, at illum
haerentem Peleus et acerbo vulnere victum
(stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum.
prosiluit terraque ferox sua viscera traxit 390
tractaque calcavit calcataque rupit et illis
crura quoque inpediit et inani concidit alvo.
'Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit,
si modo naturae formam concedimus illi.
barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea 395
ex umeris medios coma dependebat in armos.
gratus in ore vigor; cervix umerique manusque
pectoraque artificum laudatis proxima signis,
et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illo
deteriorque viro facies; da colla caputque, 400
Castore dignus erit: sic tergum sessile, sic sunt
pectora celsa toris. totus pice nigrior atra,
candida cauda tamen; color est quoque cruribus albus.
multae illum petiere sua de gente, sed una
abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter 405
semiferos altis habitavit femina silvis;
haec et blanditiis et amando et amare fatendo
Cyllaron una tenet, cultu quoque, quantus in illis
esse potest membris, ut sit coma pectine levis,
ut modo rore maris, modo se violave rosave 410
inplicet, interdum candentia lilia gestet,
bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae
fontibus ora lavet, bis flumine corpora tinguat,
nec nisi quae deceant electarumque ferarum
aut umero aut lateri praetendat vellera laevo. 415
par amor est illis: errant in montibus una,
antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta
intrarant pariter, pariter fera bella gerebant:
(auctor in incerto est) iaculum de parte sinistra
venit et inferius quam collo pectora subsunt, 420
Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesum
corpore cum toto post tela educta refrixit.
protinus Hylonome morientes excipit artus
inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora
admovet atque animae fugienti obsistere temptat; 425
ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures
arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi,
incubuit moriensque suum conplexa maritum est.
'Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum
vinxerat inter se conexis vellera nodis, 430
Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque;
caudice qui misso, quem vix iuga bina moverent,
Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit;
[fracta volubilitas capitis latissima, perque os
perque cavas nares oculosque auresque cerebrum 435
molle fluit, veluti concretum vimine querno
lac solet utve liquor rari sub pondere cribri
manat et exprimitur per densa foramina spissus.]
ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem,
(scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima 440
ilia demisi. Cthonius quoque Teleboasque
ense iacent nostro: ramum prior ille bifurcum
gesserat, hic iaculum; iaculo mihi vulnera fecit:
signa vides! adparet adhuc vetus inde cicatrix.
tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti; 445
tum poteram magni, si non superare, morari
Hectoris arma meis! illo sed tempore nullus,
aut puer, Hector erat, nunc me mea deficit aetas.
quid tibi victorem gemini Periphanta Pyraethi,
Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Echecli 450
fixit in adverso cornum sine cuspide vultu?
vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto
stravit Erigdupum; memini et venabula condi
inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli.
nec tu credideris tantum cecinisse futura 455
Ampyciden Mopsum: Mopso iaculante biformis
occubuit frustraque loqui temptavit Hodites
ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo.
'Quinque neci Caeneus dederat Styphelumque Bromumque
Antimachumque Elymumque securiferumque Pyracmon: 460
vulnera non memini, numerum nomenque notavi.
provolat Emathii spoliis armatus Halesi,
quem dederat leto, membris et corpore Latreus
maximus: huic aetas inter iuvenemque senemque,
vis iuvenalis erat, variabant tempora cani. 465
qui clipeo galeaque Macedoniaque sarisa
conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque
armaque concussit certumque equitavit in orbem
verbaque tot fudit vacuas animosus in auras:
"et te, Caeni, feram? nam tu mihi femina semper, 470
tu mihi Caenis eris. nec te natalis origo
commonuit, mentemque subit, quo praemia facto
quaque viri falsam speciem mercede pararis?
quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque,
i, cape cum calathis et stamina pollice torque; 475
bella relinque viris." iactanti talia Caeneus
extentum cursu missa latus eruit hasta,
qua vir equo commissus erat. furit ille dolore
nudaque Phyllei iuvenis ferit ora sarisa:
non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando, 480
aut siquis parvo feriat cava tympana saxo.
comminus adgreditur laterique recondere duro
luctatur gladium: gladio loca pervia non sunt.
"haut tamen effugies! medio iugulaberis ense,
quandoquidem mucro est hebes" inquit et in latus ensem 485
obliquat longaque amplectitur ilia dextra.
plaga facit gemitus ut corpore marmoris icto,
fractaque dissiluit percusso lammina callo.
ut satis inlaesos miranti praebuit artus,
"nunc age" ait Caeneus "nostro tua corpora ferro 490
temptemus!" capuloque tenus demisit in armos
ensem fatiferum caecamque in viscera movit
versavitque manum vulnusque in vulnere fecit.
ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres
telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque. 495
tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni
inque cruentatus Caeneus Elateius ictu.
fecerat attonitos nova res. "heu dedecus ingens!"
Monychus exclamat. "populus superamur ab uno
vixque viro; quamquam ille vir est, nos segnibus actis, 500
quod fuit ille, sumus. quid membra inmania prosunt?
quid geminae vires et quod fortissima rerum
in nobis natura duplex animalia iunxit?
nec nos matre dea, nec nos Ixione natos
esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae 505
spem caperet: nos semimari superamur ab hoste!
saxa trabesque super totosque involvite montes
vivacemque animam missis elidite silvis!
massa premat fauces, et erit pro vulnere pondus."
dixit et insanis deiectam viribus austri 510
forte trabem nactus validum coniecit in hostem
exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus
arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras.
obrutus inmani cumulo sub pondere Caeneus
aestuat arboreo congestaque robora duris 515
fert umeris, sed enim postquam super ora caputque
crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras,
deficit interdum, modo se super aera frustra
tollere conatur iactasque evolvere silvas
interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce, 520
ardua si terrae quatiatur motibus Ide.
exitus in dubio est: alii sub inania corpus
Tartara detrusum silvarum mole ferebant;
abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis
vidit avem pennis liquidas exire sub auras, 525
quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum.
hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu
Mopsus et ingenti circum clangore sonantem
adspexit pariterque animis oculisque secutus
"o salve," dixit "Lapithaeae gloria gentis, 530
maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caencu!"
credita res auctore suo est: dolor addidit iram,
oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum;
nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,
quam data pars leto, partem fuga noxque removit.' 535
Haec inter Lapithas et semihomines Centauros
proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem
praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore
atque ait: 'Herculeae mirum est oblivia laudis
acta tibi, senior; certe mihi saepe referre 540
nubigenas domitos a se pater esse solebat.'
tristis ad haec Pylius: 'quid me meminisse malorum
cogis et obductos annis rescindere luctus
inque tuum genitorem odium offensasque fateri?
ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem 545
inplevit meritis, quod mallem posse negare;
sed neque Deiphobum nec Pulydamanta nec ipsum
Hectora laudamus: quis enim laudaverit hostem?
ille tuus genitor Messenia moenia quondam
stravit et inmeritas urbes Elinque Pylonque 550
diruit inque meos ferrum flammamque penatis
inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit,
bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus,
bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno
viribus; atque alios vinci potuisse ferendum est: 555
mira Periclymeni mors est, cui posse figuras
sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas
Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor.
hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes,
vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis 560
ferre solet pedibus divum gratissima regi;
viribus usus avis pennis rostroque redunco
hamatisque viri laniaverat unguibus ora.
tendit in hanc nimium certos Tirynthius arcus
atque inter nubes sublimia membra ferentem 565
pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala;
nec grave vulnus erat, sed rupti vulnere nervi
deficiunt motumque negant viresque volandi.
decidit in terram, non concipientibus auras
infirmis pennis, et qua levis haeserat alae 570
corporis adflicti pressa est gravitate sagitta
perque latus summum iugulo est exacta sinistro.
nunc videor debere tui praeconia rebus
Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime classis?
nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo 575
ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.'
Haec postquam dulci Neleius edidit ore,
a sermone senis repetito munere Bacchi
surrexere toris: nox est data cetera somno.
At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas, 580
in volucrem corpus nati Phaethontida versum
mente dolet patria saevumque perosus Achillem
exercet memores plus quam civiliter iras.
iamque fere tracto duo per quinquennia bello
talibus intonsum conpellat Sminthea dictis: 585
'o mihi de fratris longe gratissime natis,
inrita qui mecum posuisti moenia Troiae,
ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces,
ingemis? aut ecquid tot defendentia muros
milia caesa doles? ecquid, ne persequar omnes, 590
Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?
cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso
vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles.
det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim,
sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti 595
non datur, occulta necopinum perde sagitta!'
adnuit atque animo pariter patruique suoque
Delius indulgens nebula velatus in agmen
pervenit Iliacum mediaque in caede virorum
rara per ignotos spargentem cernit Achivos 600
tela Parin fassusque deum, 'quid spicula perdis
sanguine plebis?' ait. 'siqua est tibi cura tuorum,
vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!'
dixit et ostendens sternentem Troica ferro
corpora Peliden, arcus obvertit in illum 605
certaque letifera derexit spicula dextra.
quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,
hoc fuit; ille igitur tantorum victor, Achille,
victus es a timido Graiae raptore maritae!
at si femineo fuerat tibi Marte cadendum, 610
Thermodontiaca malles cecidisse bipenni.
Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi
nominis, Aeacides, caput insuperabile bello,
arserat: armarat deus idem idemque cremarat;
iam cinis est, et de tam magno restat Achille 615
nescio quid parvum, quod non bene conpleat urnam,
at vivit totum quae gloria conpleat orbem.
haec illi mensura viro respondet, et hac est
par sibi Pelides nec inania Tartara sentit.
ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses, 620
bella movet clipeus, deque armis arma feruntur.
non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,
non minor Atrides, non bello maior et aevo
poscere, non alii: solis Telamone creatis
Laertaque fuit tantae fiducia laudis. 625
a se Tantalides onus invidiamque removit
Argolicosque duces mediis considere castris
iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.