P. OVIDI NASONIS EPISTVLAE HEROIDVM

III. Briseis Achilli

Quam legis, a rapta Briseide littera venit,
     vix bene barbarica Graeca notata manu.
quascumque adspicies, lacrimae fecere lituras;
     sed tamen et lacrimae pondera vocis habent.
Si mihi pauca queri de te dominoque viroque               5
     fas est, de domino pauca viroque querar.
non, ego poscenti quod sum cito tradita regi,
     culpa tua est—quamvis haec quoque culpa tua est;
nam simul Eurybates me Talthybiusque vocarunt,
     Eurybati data sum Talthybioque comes.               10
alter in alterius iactantes lumina vultum
     quaerebant taciti, noster ubi esset amor.
differri potui; poenae mora grata fuisset.
     ei mihi! discedens oscula nulla dedi;
at lacrimas sine fine dedi rupique capillos—               15
     infelix iterum sum mihi visa capi!
Saepe ego decepto volui custode reverti,
     sed, me qui timidam prenderet, hostis erat.
si progressa forem, caperer ne, nocte, timebam,
     quamlibet ad Priami munus itura nurum.               20
Sed data sim, quia danda fui—tot noctibus absum
     nec repetor; cessas, iraque lenta tua est.
ipse Menoetiades tum, cum tradebar, in aurem
     'quid fles? hic parvo tempore,' dixit, 'eris.'
Nec repetisse parum; pugnas ne reddar, Achille!               25
     i nunc et cupidi nomen amantis habe!
venerunt ad te Telamone et Amyntore nati—
     ille gradu propior sanguinis, ille comes—
Laertaque satus, per quos comitata redirem
     (auxerunt blandas grandia dona preces)               30
viginti fulvos operoso ex aere lebetas,
     et tripodas septem pondere et arte pares;
addita sunt illis auri bis quinque talenta,
     bis sex adsueti vincere semper equi,
quodque supervacuum est, forma praestante puellae               35
     Lesbides, eversa corpora capta domo,
cumque tot his—sed non opus est tibi coniuge—coniunx
     ex Agamemnoniis una puella tribus.
si tibi ab Atride pretio redimenda fuissem,
     quae dare debueras, accipere illa negas!               40
qua merui culpa fieri tibi vilis, Achille?
     quo levis a nobis tam cito fugit amor?
An miseros tristis fortuna tenaciter urget,
     nec venit inceptis mollior hora malis?
diruta Marte tuo Lyrnesia moenia vidi—               45
     et fueram patriae pars ego magna meae;
vidi consortes pariter generisque necisque
     tres cecidisse, quibus, quae mihi, mater erat;
vidi, quantus erat, fusum tellure cruenta
     pectora iactantem sanguinolenta virum.                50
tot tamen amissis te conpensavimus unum;
     tu dominus, tu vir, tu mihi frater eras.
tu mihi, iuratus per numina matris aquosae,
     utile dicebas ipse fuisse capi—
scilicet ut, quamvis veniam dotata, repellas               55
     et mecum fugias quae tibi dantur opes!
quin etiam fama est, cum crastina fulserit Eos,
     te dare nubiferis lintea velle Notis.
Quod scelus ut pavidas miserae mihi contigit aures,
     sanguinis atque animi pectus inane fuit.               60
ibis et—o miseram!—cui me, violente, relinquis?
     quis mihi desertae mite levamen erit?
devorer ante, precor, subito telluris hiatu
     aut rutilo missi fulminis igne cremer,
quam sine me Pthiis canescant aequora remis,               65
     et videam puppes ire relicta tuas!
si tibi iam reditusque placent patriique Penates,
     non ego sum classi sarcina magna tuae.
victorem captiva sequar, non nupta maritum;
     est mihi, quae lanas molliat, apta manus.               70
inter Achaeiadas longe pulcherrima matres
     in thalamos coniunx ibit eatque tuos,
digna nurus socero, Iovis Aeginaeque nepote,
     cuique senex Nereus prosocer esse velit.
nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus,               75
     et minuent plenas stamina nostra colos.
exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor—
     quae mihi nescio quo non erit aequa modo—
neve meos coram scindi patiare capillos
     et leviter dicas: 'haec quoque nostra fuit.'               80
vel patiare licet, dum ne contempta relinquar—
     hic mihi vae! miserae concutit ossa metus.
Quid tamen expectas? Agamemnona paenitet irae,
     et iacet ante tuos Graecia maesta pedes.
vince animos iramque tuam, qui cetera vincis!               85
     quid lacerat Danaas inpiger Hector opes?
arma cape, Aeacide, sed me tamen ante recepta,
     et preme turbatos Marte favente viros!
propter me mota est, propter me desinat ira,
     simque ego tristitiae causa modusque tuae.               90
nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris;
     coniugis Oenides versus in arma prece est.
res audita mihi, nota est tibi. fratribus orba
     devovit nati spemque caputque parens.
bellum erat; ille ferox positis secessit ab armis               95
     et patriae rigida mente negavit opem.
sola virum coniunx flexit. felicior illa!
     at mea pro nullo pondere verba cadunt.
nec tamen indignor nec me pro coniuge gessi
     saepius in domini serva vocata torum.               100
me quaedam, memini, dominam captiva vocabat.
     'servitio,' dixi, 'nominis addis onus.'
Per tamen ossa viri subito male tecta sepulcro,
     semper iudiciis ossa verenda meis;
perque trium fortes animas, mea numina, fratrum,               105
     qui bene pro patria cum patriaque iacent;
perque tuum nostrumque caput, quae iunximus una,
     perque tuos enses, cognita tela meis—
nulla Mycenaeum sociasse cubilia mecum
     iuro; fallentem deseruisse velis!               110
si tibi nunc dicam, fortissime: 'tu quoque iura
     nulla tibi sine me gaudia capta!' neges.
at Danai maerere putant—tibi plectra moventur,
     te tenet in tepido mollis amica sinu!
et quisquam quaerit, quare pugnare recuses?               115
     pugna nocet, citharae voxque Venusque iuvant.
tutius est iacuisse toro, tenuisse puellam,
     Threiciam digitis increpuisse lyram,
quam manibus clipeos et acutae cuspidis hastam,
     et galeam pressa sustinuisse coma.               120
Sed tibi pro tutis insignia facta placebant,
     partaque bellando gloria dulcis erat.
an tantum dum me caperes, fera bella probabas,
     cumque mea patria laus tua victa iacet?
di melius! validoque, precor, vibrata lacerto               125
     transeat Hectoreum Pelias hasta latus!
mittite me, Danai! dominum legata rogabo
     multaque mandatis oscula mixta feram.
plus ego quam Phoenix, plus quam facundus Ulixes,
     plus ego quam Teucri, credite, frater agam.                130
est aliquid collum solitis tetigisse lacertis,
     praesentisque oculos admonuisse sui.
sis licet inmitis matrisque ferocior undis,
     ut taceam, lacrimis conminuere meis.
Nunc quoque—sic omnes Peleus pater inpleat annos,               135
     sic eat auspiciis Pyrrhus ad arma tuis!—
respice sollicitam Briseida, fortis Achille,
     nec miseram lenta ferreus ure mora!
aut, si versus amor tuus est in taedia nostri,
     quam sine te cogis vivere, coge mori!               140
utque facis, coges. abiit corpusque colorque;
     sustinet hoc animae spes tamen una tui.
qua si destituor, repetam fratresque virumque—
     nec tibi magnificum femina iussa mori.
cur autem iubeas? stricto pete corpora ferro;               145
     est mihi qui fosso pectore sanguis eat.
me petat ille tuus, qui, si dea passa fuisset,
     ensis in Atridae pectus iturus erat!
A, potius serves nostram, tua munera, vitam!
     quod dederas hosti victor, amica rogo.               150
perdere quos melius possis, Neptunia praebent
     Pergama; materiam caedis ab hoste pete.
me modo, sive paras inpellere remige classem,
     sive manes, domini iure venire iube!