P. OVIDI NASONIS EPISTVLAE HEROIDVM
II. Phyllis Demophoonti
Hospita, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis
ultra promissum tempus abesse queror.
cornua cum lunae pleno semel orbe coissent,
litoribus nostris ancora pacta tua est
luna quater latuit, toto quater orbe recrevit; 5
nec vehit Actaeas Sithonis unda rates.
tempora si numeresbene quae numeramus amantes
non venit ante suam nostra querela diem.
Spes quoque lenta fuit; tarde, quae credita laedunt,
credimus. invita nunc es amante nocens. 10
saepe fui mendax pro te mihi, saepe putavi
alba procellosos vela referre Notos.
Thesea devovi, quia te dimittere nollet;
nec tenuit cursus forsitan ille tuos.
interdum timui, ne, dum vada tendis ad Hebri, 15
mersa foret cana naufraga puppis aqua.
saepe deos supplex, ut tu, scelerate, valeres,
cum prece turicremis sum venerata sacris;
saepe, videns ventos caelo pelagoque faventes,
ipsa mihi dixi: 'si valet ille, venit.' 20
denique fidus amor, quidquid properantibus obstat,
finxit, et ad causas ingeniosa fui.
at tu lentus abes; nec te iurata reducunt
numina, nec nostro motus amore redis.
Demophoon, ventis et verba et vela dedisti; 25
vela queror reditu, verba carere fide.
Dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amavi?
crimine te potui demeruisse meo.
unum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi;
sed scelus hoc meriti pondus et instar habet. 30
iura fidesque ubi nunc, commissaque dextera dextrae,
quique erat in falso plurimus ore deus?
promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos,
qui mihi coniugii sponsor et obses erat?
per mare, quod totum ventis agitatur et undis, 35
per quod nempe ieras, per quod iturus eras,
perque tuum mihi iurastinisi fictus et ille est
concita qui ventis aequora mulcet, avum,
per Venerem nimiumque mihi facientia tela
altera tela arcus, altera tela faces 40
Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis,
et per taediferae mystica sacra deae.
si de tot laesis sua numina quisque deorum
vindicet, in poenas non satis unus eris.
Ah, laceras etiam puppes furiosa refeci 45
ut, qua desererer, firma carina foret!
remigiumque dedi, quod me fugiturus haberes.
heu! patior telis vulnera facta meis!
credidimus blandis, quorum tibi copia, verbis;
credidimus generi nominibusque tuis; 50
credidimus lacrimisan et hae simulare docentur?
hae quoque habent artes, quaque iubentur, eunt?
dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis?
parte satis potui qualibet inde capi.
Nec moveor, quod te iuvi portuque locoque 55
debuit haec meriti summa fuisse mei!
turpiter hospitium lecto cumulasse iugali
paenitet, et lateri conseruisse latus.
quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset
nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori. 60
speravi melius, quia me meruisse putavi;
quaecumque ex merito spes venit, aequa venit.
Fallere credentem non est operosa puellam
gloria. simplicitas digna favore fuit.
sum decepta tuis et amans et femina verbis. 65
di faciant, laudis summa sit ista tuae!
inter et Aegidas, media statuaris in urbe,
magnificus titulis stet pater ante suis.
cum fuerit Sciron lectus torvusque Procrustes
et Sinis et tauri mixtaque forma viri 70
et domitae bello Thebae fusique bimembres
et pulsata nigri regia caeca dei
hoc tua post illos titulo signetur imago:
hic est, cuius amans hospita capta dolo est.
de tanta rerum turba factisque parentis 75
sedit in ingenio Cressa relicta tuo.
quod solum excusat, solum miraris in illo;
heredem patriae, perfide, fraudis agis.
illanec invideofruitur meliore marito
inque capistratis tigribus alta sedet; 80
at mea despecti fugiunt conubia Thraces,
quod ferar externum praeposuisse meis.
atque aliquis 'iam nunc doctas eat,' inquit, 'Athenas;
armiferam Thracen qui regat, alter erit.
exitus acta probat.' careat successibus, opto, 85
quisquis ab eventu facta notanda putat!
at si nostra tuo spumescant aequora remo,
iam mihi, iam dicar consuluisse meis
sed neque consului, nec te mea regia tanget
fessaque Bistonia membra lavabis aqua! 90
Illa meis oculis species abeuntis inhaeret,
cum premeret portus classis itura meos.
ausus es amplecti colloque infusus amantis
oscula per longas iungere pressa moras
cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras, 95
quodque foret velis aura secunda, queri
et mihi discedens suprema dicere voce:
'Phylli, fac expectes Demophoonta tuum!'
Expectem, qui me numquam visurus abisti?
expectem pelago vela negata meo? 100
et tamen expectoredeas modo serus amanti,
ut tua sit solo tempore lapsa fides!
Quid precor infelix? te iam tenet altera coniunx
forsitan et, nobis qui male favit, amor;
iamque tibi excidimus, nullam, puto, Phyllida nosti. 105
ei mihi! si, quae sim Phyllis et unde, rogas
quae tibi, Demophoon, longis erroribus acto
Threicios portus hospitiumque dedi,
cuius opes auxere meae, cui dives egenti
munera multa dedi, multa datura fui; 110
quae tibi subieci latissima regna Lycurgi,
nomine femineo vix satis apta regi,
qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum,
et sacer admissas exigit Hebrus aquas,
cui mea virginitas avibus libata sinistris 115
castaque fallaci zona recincta manu!
pronuba Tisiphone thalamis ululavit in illis,
et cecinit maestum devia carmen avis;
adfuit Allecto brevibus torquata colubris,
suntque sepulcrali lumina mota face! 120
Maesta tamen scopulos fruticosaque litora calco
quaeque patent oculis litora lata meis.
sive die laxatur humus, seu frigida lucent
sidera, prospicio, quis freta ventus agat;
et quaecumque procul venientia lintea vidi, 125
protinus illa meos auguror esse deos.
in freta procurro, vix me retinentibus undis,
mobile qua primas porrigit aequor aquas.
quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto;
linquor et ancillis excipienda cado. 130
Est sinus, adductos modice falcatus in arcus;
ultima praerupta cornua mole rigent.
hinc mihi suppositas inmittere corpus in undas
mens fuit; et, quoniam fallere pergis, erit.
ad tua me fluctus proiectam litora portent, 135
occurramque oculis intumulata tuis!
duritia ferrum ut superes adamantaque teque,
'non tibi sic,' dices, 'Phylli, sequendus eram!'
saepe venenorum sitis est mihi; saepe cruenta
traiectam gladio morte perire iuvat. 140
colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis
praebuerunt, laqueis inplicuisse iuvat.
stat nece matura tenerum pensare pudorem.
in necis electu parva futura mora est.
Inscribere meo causa invidiosa sepulcro. 145
aut hoc aut simili carmine notus eris:
phyllida demophoon leto dedit hospes amantem;
ille necis causam praebuit, ipsa manum.