P. OVIDI NASONIS EPISTVLAE HEROIDVM
XVIII. Leander Heroni
Quam cuperem solitas, Hero, tibi ferre per undas
accipe Leandri, dum venit ipse, manum.
Mittit Abydenus, quam mallet ferre, salutem,
si cadat unda maris, Sesti puella, tibi.
si mihi di faciles si sunt in amore secundi,
invitis oculis haec mea verba leges.
sed non sunt faciles; nam cur mea vota morantur
currere me nota nec patiuntur aqua?
ipsa vides caelum pice nigrius et freta ventis
turbida perque cavas vix adeunda rates.
unus, et hic audax, a quo tibi littera nostra
redditur, e portu navita movit iter;
adscensurus eram, nisi quod cum vincula prorae
solveret, in speculis omnis Abydos erat.
non poteram celare meos, velut ante, parentes,
quemque tegi volumus, non latuisset amor.
protinus haec scribens, 'felix, i, littera!' dixi,
'iam tibi formosam porriget illa manum.
forsitan admotis etiam tangere labellis,
rumpere dum niveo vincula dente volet.'
talibus exiguo dictis mihi murmure verbis,
cetera cum charta dextra locuta mea est.
at quanto mallem, quam scriberet, illa nataret,
meque per adsuetas sedula ferret aquas!
aptior illa quidem placido dare verbera ponto;
est tamen et sensus apta ministra mei.
septima nox agitur, spatium mihi longius anno,
sollicitum raucis ut mare fervet aquis.
his ego si vidi mulcentem pectora somnum
noctibus, insani sit mora longa freti.
rupe sedens aliqua specto tua litora tristis
et, quo non possum corpore, mente feror.
lumina quin etiam summa vigilantia turre
aut videt aut acies nostra videre putat.
ter mihi deposita est in sicca vestis harena;
ter grave temptavi carpere nudus iter:
obstitit inceptis tumidum iuvenalibus aequor
mersit et adversis ora natantis aquis.
at tu, de rapidis inmansuetissime ventis,
quid mecum certa proelia mente geris?
in me, si nescis, Borea, non aequora, saevis.
quid faceres, esset ni tibi notus amor?
tam gelidus quod sis, num te tamen, improbe, quondam
ignibus Actaeis incaluisse negas?
gaudia rapturo siquis tibi claudere vellet
aerios aditus, quo paterere modo?
parce, precor, facilemque move moderatius auram!
imperet Hippotades sic tibi triste nihil!
vana peto; precibusque meis obmurmurat ipse
quasque quatit, nulla parte coercet aquas.
nunc daret audaces utinam mihi Daedalus alas!
Icarium quamvis hinc prope litus abest.
quidquid erit, patiar, liceat modo corpus in auras
tollere, quod dubia saepe pependit aqua.
interea, dum cuncta negant ventique fretumque,
mente agito furti tempora prima mei.
nox erat incipiensnamque est meminisse voluptas
cum foribus patriis egrediebar amans.
nec mora, deposito pariter cum veste timore
iactabam liquido bracchia lenta mari.
luna fere tremulum praebebat lumen eunti
ut comes in nostras officiosa vias.
hanc ego suspiciens, 'faveas, dea candida,' dixi,
'et subeant animo Latmia saxa tuo.
non sinit Endymion te pectoris esse severi;
flecte, precor, vultus ad mea furta tuos!
tu dea mortalem caelo delapsa petebas;
vera loqui liceat!quam sequor ipsa dea est.
neu referam mores caelesti pectore dignos,
forma nisi in veras non cadit illa deas.
a Veneris facie non est prior ulla tuaque;
neve meis credas vocibus, ipsa vide!
quantum, cum fulges radiis argentea puris,
concedunt flammis sidera cuncta tuis,
tanto formosis formosior omnibus illa est;
si dubitas, caecum, Cynthia, lumen habes.'
haec ego vel certe non his diversa locutus
per mihi cedentes sponte ferebar aquas.
unda repercussae radiabat imagine lunae
et nitor in tacita nocte diurnus erat.
nullaque vox usquam, nullum veniebat ad aures
praeter dimotae corpore murmur aquae.
Alcyones solae memores Ceycis amati
nescio quid visae sunt mihi dulce queri.
iamque fatigatis umero sub utroque lacertis
fortiter in summas erigor altus aquas.
ut procul adspexi lumen, 'meus ignis in illo est:
illa meum,' dixi, 'litora lumen habent.'
et subito lassis vires rediere lacertis,
visaque quam fuerat mollior unda mihi.
frigora ne possim gelidi sentire profundi,
qui calet in cupido pectore, praestat amor.
quo magis accedo propioraque litora fiunt,
quoque minus restat, plus libet ire mihi.
cum vero possum cerni quoque, protinus addis
spectatrix animos, ut valeamque facis.
nunc etiam nando dominae placuisse laboro,
atque oculis iacto bracchia nostra tuis.
te tua vix prohibet nutrix descendere in altum;
hoc quoque enim vidi, nec mihi verba dabas.
nec tamen effecit, quamvis retinebat euntem,
ne fieret prima pes tuus udus aqua.
excipis amplexu feliciaque oscula iungis
oscula, di magni, trans mare digna peti!
eque tuis demptos umeris mihi tradis amictus
et madidam siccas aequoris imbre comam.
cetera nox et nos et turris conscia novit
quodque mihi lumen per vada monstrat iter.
non magis illius numerari gaudia noctis
Hellespontiaci quam maris alga potest;
quo brevius spatium nobis ad furta dabatur,
hoc magis est cautum, ne foret illud iners.
iamque fugatura Tithoni coniuge noctem
praevius Aurorae Lucifer ortus erat;
oscula congerimus properata sine ordine raptim
et querimur parvas noctibus esse moras.
atque ita cunctatus monitu nutricis amaro
frigida deserta litora turre peto.
digredimur flentes repetoque ego virginis aequor
respiciens dominam, dum licet, usque meam.
siqua fides vero est, veniens hinc esse natator,
cum redeo, videor naufragus esse mihi.
hoc quoque, si credes: ad te via prona videtur;
a te cum redeo, clivus inertis aquae.
invitus repeto patriam; quis credere possit?
invitus certe nunc moror urbe mea.
ei mihi! cur animis iuncti secernimur undis
unaque mens, tellus non habet una duos?
vel tua me Sestus, vel te mea sumat Abydos;
tam tua terra mihi, quam tibi nostra placet.
cur ego confundor, quotiens confunditur aequor?
cur mihi causa levis, ventus, obesse potest?
iam nostros curvi norunt delphines amores
ignotum nec me piscibus esse reor.
iam patet attritus solitarum limes aquarum,
non aliter multa quam via pressa rota.
quod mihi non esset nisi sic iter, ante querebar;
at nunc per ventos hoc quoque deesse queror.
fluctibus immodicis Athamantidos aequora canent
vixque manet portu tuta carina suo;
hoc mare, cum primum de virgine nomina mersa,
quae tenet, est nanctum, tale fuisse puto.
est satis amissa locus hic infamis ab Helle est,
utque mihi parcat, nomine crimen habet.
invideo Phrixo, quem per freta tristia tutum
aurea lanigero vellere vexit ovis;
nec tamen officium pecoris navisve requiro,
dummodo, quas findam corpore, dentur aquae.
arte egeo nulla; fiat modo copia nandi,
idem navigium, navita, vector ero
nec sequor aut Helicen aut qua Tyros utitur Arcton;
publica non curat sidera noster amor.
Andromedan alius spectet claramque Coronam
quaeque micat gelido Parrhasis Ursa polo;
at mihi quod Perseus et cum Iove Liber amarunt,
indicium dubiae non placet esse viae.
est aliud lumen, multo mihi certius istis,
non errat tenebris quo duce noster amor;
hoc ego dum spectem, Colchos et in ultima Ponti
quaque viam fecit Thessala pinus eam
et iuvenem possim superare Palaemona nando
morsaque quem subito reddidit herba deum.
saepe per adsiduos languent mea bracchia motus,
vixque per immensas fessa trahuntur aquas.
his ego cum dixi: 'pretium non vile laboris,
iam dominae vobis colla tenenda dabo,'
protinus illa valent, atque ad sua praemia tendunt,
ut celer Eleo carcere missus equus.
ipse meos igitur servo, quibus uror, amores
teque, magis caelo digna puella, sequor.
digna quidem caelo, sed adhuc tellure morare,
aut dic, ad superos et mihi qua sit iter!
hic es et exigue misero contingis amanti,
cumque mea fiunt turbida mente freta.
quid mihi, quod lato non separor aequore, prodest?
num minus haec nobis tam brevis obstat aqua?
an malim, dubito, toto procul orbe remotus
cum domina longe spem quoque habere meam.
quo propius nunc es, flamma propiore calesco
et res non semper, spes mihi semper adest.
paene manu quod amo, tanta est vicinia, tango;
saepe sed, heu, lacrimas hoc mihi 'paene' movet!
velle quid est aliud fugientia prendere poma
spemque suo refugi fluminis ore sequi?
ergo ego te numquam, nisi cum volet unda, tenebo
et me felicem nulla videbit hiems,
cumque minus firmum nil sit quam ventus et unda,
in ventis et aqua spes mea semper erit?
aestus adhuc tamen est. quid, cum mihi laeserit aequor
Plias et Arctophylax Oleniumque pecus?
aut ego non novi, quam sim temerarius, aut me
in freta non cautus tum quoque mittet Amor;
neve putes id me, quod abest, promittere, tempus,
pignora polliciti non tibi tarda dabo.
sit tumidum paucis etiam nunc noctibus aequor;
ire per invitas experiemur aquas.
aut mihi continget felix audacia salvo
aut mors solliciti finis amoris erit.
optabo tamen ut partis expellar in illas
et teneant portus naufraga membra tuos.
flebis enim tactuque meum dignabere corpus
et 'mortis,' dices, 'huic ego causa fui!'
scilicet interitus offenderis omine nostri,
litteraque invisa est hac mea parte tibi.
desino; parce queri. sed ut et mare finiat iram,
accedant, quaeso, fac tua vota meis.
pace brevi nobis opus est, dum transferor isto;
cum tua contigero litora, perstet hiems!
istic est aptum nostrae navale carinae
et melius nulla stat mea puppis aqua.
illic me claudat Boreas, ubi dulce morari est;
tunc piger ad nandum, tunc ego cautus ero
nec faciam surdis convicia fluctibus ulla
triste nataturo nec querar esse fretum.
me pariter venti teneant tenerique lacerti,
per causas istic impediarque duas
cum patietur hiems, remis ego corporis utar;
lumen in adspectu tu modo semper habe.
interea pro me pernoctet epistula tecum,
quam precor ut minima prosequar ipse mora.