P. OVIDI NASONIS EPISTVLAE HEROIDVM

XVI. Paris Helenae

Hanc tibi Priamides mitto, Ledaea, salutem,
     quae tribui sola te mihi dante potest.
eloquar, an flammae non est opus indice notae,
     et plus quam vellem, iam meus extat amor?
ille quidem lateat malim, dum tempora dentur
     laetitiae mixtos non habitura metus.
sed male dissimulo; quis enim celaverit ignem,
     lumine qui semper proditur ipse suo?
si tamen expectas, vocem quoque rebus ut addam:
     uror—habes animi nuntia verba mei.
parce, precor, fasso, nec vultu cetera duro
     perlege, sed formae conveniente tuae.
iamdudum gratum est, quod epistula nostra recepta
     spem facit, hoc recipi me quoque posse modo.
quae rata sit; nec te frustra promiserit, opto,
     hoc mihi quae suasit, mater Amoris, iter.
namque ego divino monitu—ne nescia pecces—
     advehor et coepto non leve numen adest.
praemia magna quidem, sed non indebita posco:
     pollicita est thalamo te Cytherea meo.
hac duce Sigeo dubias a litore feci
     longa Phereclea per freta puppe vias.
illa dedit faciles auras ventosque secundos—
     in mare nimirum ius habet orta mari.
perstet et ut pelagi, sic pectoris adiuvet aestum,
     deferat in portus et mea vota suos.
attulimus flammas, non hic invenimus, illas.
     hae mihi tam longae causa fuere viae.
nam neque tristis hiems neque nos huc appulit error;
     Taenaris est classi terra petita meae.
nec me crede fretum merces portante carina
     findere—quas habeo, di tueantur opes.
nec venio Graias veluti spectator ad urbes;
     oppida sunt regni divitiora mei.
te peto, quam pepigit lecto Venus aurea nostro;
     te prius optavi quam mihi nota fores.
ante tuos animo vidi quam lumine vultus;
     prima tulit vulnus nuntia fama tui.
nec tamen est mirum, si sicut oportuit arcu,
     missilibus telis eminus ictus amo.
sic placuit fatis; quae ne convellere temptes,
     accipe cum vera dicta relata fide.
matris adhuc utero partu remorante tenebar;
     iam gravidus iusto pondere venter erat.
illa sibi ingentem visa est sub imagine somni
     flammiferam pleno reddere ventre facem.
territa consurgit metuendaque noctis opacae
     visa seni Priamo, vatibus ille refert.
arsurum Paridis vates canit Ilion igni—
     pectoris, ut nunc est, fax fuit illa mei.
forma vigorque animi, quamvis de plebe videbar,
     indicium tectae nobilitatis erat.
est locus in mediis nemorosae vallibus Idae
     devius et piceis ilicibusque frequens,
qui nec ovis placidae nec amantis saxa capellae
     nec patulo tardae carpitur ore bovis;
hinc ego Dardaniae muros excelsaque tecta
     et freta prospiciens arbore nixus eram—
ecce, pedum pulsu visa est mihi terra moveri—
     vera loquar veri vix habitura fidem—
constitit ante oculos actus velocibus alis
     Atlantis magni Pleionesque nepos—
fas vidisse fuit, fas sit mihi visa referre—
     inque dei digitis aurea virga fuit.
tresque simul divae, Venus et cum Pallade Iuno,
     graminibus teneros inposuere pedes.
obstupui, gelidusque comas erexerat horror,
     cum mihi 'pone metum!' nuntius ales ait:
'arbiter es formae; certamina siste dearum,
     vincere quae forma digna sit una duas.'
neve recusarem, verbis Iovis imperat et se
     protinus aetheria tollit in astra via.
mens mea convaluit, subitoque audacia venit
     nec timui vultu quamque notare meo.
vincere erant omnes dignae iudexque querebar
     non omnes causam vincere posse suam.
sed tamen ex illis iam tunc magis una placebat,
     hanc esse ut scires, unde movetur amor.
tantaque vincendi cura est; ingentibus ardent
     iudicium donis sollicitare meum.
regna Iovis coniunx, virtutem filia iactat;
     ipse potens dubito fortis an esse velim.
dulce Venus risit; 'nec te, Pari, munera tangant
     utraque suspensi plena timoris,' ait;
'nos dabimus, quod ames, et pulchrae filia Ledae
     ibit in amplexus pulchrior illa tuos.'
dixit, et ex aequo donis formaque probata
     victorem caelo rettulit illa pedem.
interea, credo, versis ad prospera fatis
     regius agnoscor per rata signa puer.
laeta domus nato per tempora longa recepto,
     addit et ad festos hunc quoque Troia diem.
utque ego te cupio, sic me cupiere puellae;
     multarum votum sola tenere potes.
nec tantum regum natae petiere ducumque,
     sed nymphis etiam curaque amorque fui.
quas super Oenonen facies mutarer in orbem
     nec Priamo est a te dignior ulla nurus.
sed mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam
     coniugii spes est, Tyndari, facta tui.
te vigilans oculis, animo te nocte videbam,
     lumina cum placido victa sopore iacent.
quid facies praesens, quae nondum visa placebas?
     ardebam, quamvis hic procul ignis erat.
nec potui debere mihi spem longius istam,
     caerulea peterem quin mea vota via.
Troia caeduntur Phrygia pineta securi
     quaeque erat aequoreis utilis arbor aquis;
ardua proceris spoliantur Gargara silvis,
     innumerasque mihi longa dat Ida trabes.
fundatura citas flectuntur robora naves
     texitur et costis panda carina suis.
addimus antennas et vela sequentia malo
     accipit et pictos puppis adunca deos;
qua tamen ipse vehor, comitata Cupidine parvo
     sponsor coniugii stat dea picta sui.
imposita est factae postquam manus ultima classi,
     protinus Aegaeis ire lubebat aquis.
at pater et genetrix inhibent mea vota rogando
     propositumque pia voce morantur iter;
et soror effusis ut erat Cassandra capillis,
     cum vellent nostrae iam dare vela rates,
'quo ruis?' exclamat, 'referes incendia tecum!
     quanta per has nescis flamma petatur aquas!'
vera fuit vates; dictos invenimus ignes
     et ferus in molli pectore flagrat amor.
portubus egredior ventisque ferentibus usus
     applicor in terras, Oebali nympha, tuas.
excipit hospitio vir me tuus: hoc quoque factum
     non sine consilio numinibusque deum.
ille quidem ostendit, quidquid Lacedaemone tota
     ostendi dignum conspicuumque fuit;
sed mihi laudatam cupienti cernere formam
     lumina nil aliud quo caperentur erat.
ut vidi, obstipui praecordiaque intima sensi
     attonitus curis intumuisse novis.
his similes vultus, quantum reminiscor, habebat,
     venit in arbitrium cum Cytherea meum.
si tu venisses pariter certamen in illud,
     in dubium Veneris palma futura fuit.
magna quidem de te rumor praeconia fecit,
     nullaque de facie nescia terra tua est;
nec tibi par usquam Phrygia nec solis ab ortu
     inter formosas altera nomen habet!
credis et hoc nobis?—minor est tua gloria vero
     famaque de forma paene maligna tua est.
plus hic invenio, quam quod promiserat illa,
     et tua materia gloria victa sua est.
ergo arsit merito, qui noverat omnia, Theseus,
     et visa es tanto digna rapina viro,
more tuae gentis nitida dum nuda palaestra
     ludis et es nudis femina mixta viris.
quod rapuit, laudo; miror quod reddidit umquam.
     tam bona constanter praeda tenenda fuit.
ante recessisset caput hoc cervice cruenta,
     quam tu de thalamis abstraherere meis.
tene manus umquam nostrae dimittere vellent?
     tene meo paterer vivus abire sinu?
si reddenda fores, aliquid tamen ante tulissem
     nec Venus ex toto nostra fuisset iners.
vel mihi virginitas esset libata vel illud
     quod poterat salva virginitate rapi.
da modo te, quae sit Paridis constantia nosces:
     flamma rogi flammas finiet una meas.
praeposui regnis ego te, quae maxima quondam
     pollicita est nobis nupta sororque Iovis,
dumque tuo possem circumdare bracchia collo,
     contempta est virtus Pallade dante mihi.
nec piget aut umquam stulte legisse videbor;
     permanet in voto mens mea firma suo.
spem modo ne nostram fieri patiare caducam,
     deprecor, o tanto digna labore peti!
non ego coniugium generosae degener opto,
     nec mea, crede mihi, turpiter uxor eris.
Pliada, si quaeres, in nostra gente Iovemque
     invenies, medios ut taceamus avos.
sceptra parens Asiae, qua nulla beatior ora est,
     finibus inmensis vix obeunda, tenet.
innumeras urbes atque aurea tecta videbis
     quaeque suos dicas templa decere deos.
Ilion adspicies firmataque turribus altis
     moenia, Phoebeae structa canore lyrae.
quid tibi de turba narrem numeroque virorum?
     vix populum tellus sustinet illa suum.
occurrent denso tibi Troades agmine matres
     nec capient Phrygias atria nostra nurus.
o quotiens dices: 'quam pauper Achaia nostra est!'
     una domus quaevis urbis habebit opes.
nec mihi fas fuerit Sparten contemnere vestram:
     in qua tu nata es, terra beata mihi est.
parca sed est Sparte, tu cultu divite digna;
     ad talem formam non facit iste locus.
hanc faciem largis sine fine paratibus uti
     deliciisque decet luxuriare novis.
cum videas cultus nostra de gente virorum,
     qualem Dardanias credis habere nurus?
da modo te facilem nec dedignare maritum,
     rure Therapnaeo nata puella, Phrygem.
Phryx erat et nostro genitus de sanguine, qui nunc
     cum dis potando nectare miscet aquas.
Phryx erat Aurorae coniunx, tamen abstulit illum
     extremum noctis quae dea finit iter.
Phryx etiam Anchises, volucrum cui mater Amorum
     gaudet in Idaeis concubuisse iugis.
nec, puto, conlatis forma Menelaus et annis
     iudice te nobis anteferendus erit.
non dabimus certe socerum tibi clara fugantem
     lumina, qui trepidos a dape vertat equos;
nec Priamo pater est soceri de caede cruentus
     et qui Myrtoas crimine signat aquas;
nec proavo Stygia nostro captantur in unda
     poma, nec in mediis quaeritur umor aquis.
quid tamen hoc refert, si te tenet ortus ab illis?
     cogitur huic domui Iuppiter esse socer.
heu facinus! totis indignus noctibus ille
     te tenet amplexu perfruiturque tuo;
at mihi conspiceris posita vix denique mensa
     multaque quae laedant hoc quoque tempus habet.
hostibus eveniant convivia talia nostris,
     experior posito qualia saepe mero.
paenitet hospitii, cum me spectante lacertos
     imponit collo rusticus iste tuo.
rumpor et invideo—quid ni tamen omnia narrem?—
     membra superiecta cum tua veste fovet.
oscula cum vero coram non dura daretis,
     ante oculos posui pocula sumpta meos;
lumina demitto cum te tenet artius ille,
     crescit et invito lentus in ore cibus.
saepe dedi gemitus; et te, lasciva, notavi
     in gemitu risum non tenuisse meo.
saepe mero volui flammam compescere, at illa
     crevit, et ebrietas ignis in igne fuit.
multaque ne videam, versa cervice recumbo;
     sed revocas oculos protinus ipsa meos.
quid faciam, dubito; dolor est meus illa videre,
     sed dolor a facie maior abesse tua.
qua licet et possum, luctor celare furorem,
     sed tamen apparet dissimulatus amor.
nec tibi verba damus; sentis mea vulnera, sentis;
     atque utinam soli sint ea nota tibi.
a, quotiens lacrimis venientibus ora reflexi,
     ne causam fletus quaereret ille mei.
a, quotiens aliquem narravi potus amorem,
     ad vulnus referens singula verba tuos,
indiciumque mei ficto sub nomine feci;
     ille ego, si nescis, verus amator eram.
quin etiam ut possem verbis petulantius uti,
     non semel ebrietas est simulata mihi.
Prodita sunt, memini, tunica tua pectora laxa
     atque oculis aditum nuda dedere meis
pectora vel puris nivibus vel lacte tuamve
     complexo matrem candidiora Iove.
dum stupeo visis—nam pocula forte tenebam—
     tortilis a digitis excidit ansa meis.
oscula si natae dederas, ego protinus illa
     Hermiones tenero laetus ab ore tuli.
et modo cantabam veteres resupinus amores
     et modo per nutum signa tegenda dabam.
et comitum primas Clymenen Aethramque, tuarum
     ausus sum blandis nuper adire sonis;
quae mihi non aliud, quam formidare locutae
     orantis medias deseruere preces.
di facerent, pretium magni certaminis esses,
     teque suo posset victor habere toro,
ut tulit Hippomenes Schoeneida praemia cursus,
     venit ut in Phrygios Hippodamia sinus,
ut ferus Alcides Acheloia cornua fregit,
     dum petit amplexus, Deianira, tuos.
nostra per has leges audacia fortiter isset
     teque mei scires esse laboris opus.
nunc mihi nil superest nisi te, formosa, precari
     amplectique tuos, si patiare, pedes.
o decus, o praesens geminorum gloria fratrum,
     o Iove digna viro, ni Iove nata fores,
aut ego Sigeos repetam te coniuge portus
     aut hic Taenaria contegar exul humo!
non mea sunt summa leviter destricta sagitta
     pectora; descendit vulnus ad ossa meum!
hoc mihi, nam repeto, fore ut a caeleste sagitta
     figar, erat verax vaticinata soror.
parce datum fatis, Helene, contemnere amorem—
     sic habeas faciles in tua vota deos.
multa quidem subeunt; sed coram ut plura loquamur,
     excipe me lecto nocte silente tuo.
an pudet et metuis Venerem temerare maritam
     castaque legitimi fallere iura tori?
a, nimium simplex Helene, ne rustica dicam,
     hanc faciem culpa posse carere putas?
aut faciem mutes aut sis non dura, necesse est;
     lis est cum forma magna pudicitiae.
Iuppiter his gaudet, gaudet Venus aurea furtis;
     haec tibi nempe patrem furta dedere Iovem.
vix fieri, si sunt vires in semine amorum,
     et Iovis et Ledae filia casta potes.
casta tamen tum sis, cum te mea Troia tenebit,
     et tua sim quaeso crimina solus ego.
nunc ea peccemus quae corriget hora iugalis,
     si modo promisit non mihi vana Venus.
sed tibi et hoc suadet rebus, non voce, maritus,
     neve sui furtis hospitis obstet, abest.
non habuit tempus, quo Cresia regna videret
     aptius—o mira calliditate virum!
'res, et ut Idaei mando tibi,' dixit iturus,
     'curam pro nobis hospitis, uxor, agas.'
neglegis absentis, testor, mandata mariti;
     cura tibi non est hospitis ulla tui.
huncine tu speras hominem sine pectore dotes
     posse satis formae, Tyndari, nosse tuae?
falleris: ignorat, nec, si bona magna putaret,
     quae tenet, externo crederet illa viro.
ut te nec mea vox nec te meus incitet ardor,
     cogimur ipsius commoditate frui:
aut erimus stulti, sic ut superemus et ipsum,
     si tam securum tempus abibit iners.
paene suis ad te manibus deducit amantem;
     utere mandantis simplicitate viri!
sola iaces viduo tam longa nocte cubili;
     in viduo iaceo solus et ipse toro.
te mihi meque tibi communia gaudia iungant;
     candidior medio nox erit illa die.
tunc ego iurabo quaevis tibi numina meque
     adstringam verbis in sacra vestra meis;
tunc ego, si non est fallax fiducia nostri,
     efficiam praesens, ut mea regna petas.
si pudet et metuis ne me videare secuta,
     ipse reus sine te criminis huius ero.
nam sequar Aegidae factum fratrumque tuorum;
     exemplo tangi non propiore potes.
te rapuit Theseus, geminas Leucippidas illi;
     quartus in exemplis adnumerabor ego.
Troia classis adest armis instructa virisque;
     iam facient celeres remus et aura vias.
ibis Dardanias ingens regina per urbes,
     teque novam credet vulgus adesse deam,
quaque feres gressus, adolebunt cinnama flammae,
     caesaque sanguineam victima planget humum.
dona pater fratresque et cum genetrice sorores
     Iliadesque omnes totaque Troia dabit.
ei mihi! pars a me vix dicitur ulla futuri.
     plura feres quam quae littera nostra refert.
nec tu rapta time, ne nos fera bella sequantur,
     concitet et vires Graecia magna suas.
tot prius abductis ecqua est repetita per arma?
     crede mihi, vanos res habet ista metus.
nomine ceperunt Aquilonis Erechthida Thraces
     et tuta a bello Bistonis ora fuit.
Phasida puppe nova vexit Pagasaeus Iason,
     laesa neque est Colcha Thessala terra manu.
te quoque qui rapuit, rapuit Minoida Theseus;
     nulla tamen Minos Cretas ad arma vocat.
terror in his ipso maior solet esse periclo;
     quaeque timere libet, pertimuisse pudet.
finge tamen, si vis, ingens consurgere bellum:
     et mihi sunt vires, et mea tela nocent.
nec minor est Asiae quam vestrae copia terrae:
     illa viris dives, dives abundat equis.
nec plus Atrides animi Menelaus habebit
     quam Paris aut armis anteferendus erit.
paene puer caesis abducta armenta recepi
     hostibus et causam nominis inde tuli.
paene puer iuvenes vario certamine vici,
     in quibus Ilioneus Deiphobusque fuit.
neve putes, non me nisi comminus esse timendum,
     figitur in iusso nostra sagitta loco.
num potes haec illi primae dare facta iuventae,
     instruere Atriden num potes arte mea?
omnia si dederis, numquid dabis Hectora fratrem?
     unus is innumeri militis instar erit.
quid valeam nescis et te mea robora fallunt;
     ignoras cui sis nupta futura viro.
aut igitur nullo belli repetere tumultu,
     aut cedent Marti Dorica castra meo.
nec tamen indigner pro tanta sumere ferrum
     coniuge; certamen praemia magna movent.
tu quoque, si de te totus contenderit orbis,
     nomen ab aeterna posteritate feres
spe modo non timida dis hinc egressa secundis
     exige cum plena munera pacta fide.