P. OVIDI NASONIS LIBER TERTIVS ARTIS AMATORIAE
Arma dedi Danais in Amazonas; arma supersunt,
Quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae.
Ite in bella pares; vincant, quibus alma Dione
Faverit et toto qui volat orbe puer.
Non erat armatis aequum concurrere nudas; 5
Sic etiam vobis vincere turpe, viri.
Dixerit e multis aliquis 'quid virus in angues
Adicis, et rabidae tradis ovile lupae?'
Parcite paucarum diffundere crimen in omnes;
Spectetur meritis quaeque puella suis. 10
Si minor Atrides Helenen, Helenesque sororem
Quo premat Atrides crimine maior habet,
Si scelere Oeclides Talaioniae Eriphylae
Vivus et in vivis ad Styga venit equis,
Est pia Penelope lustris errante duobus 15
Et totidem lustris bella gerente viro.
Respice Phylaciden et quae comes isse marito
Fertur et ante annos occubuisse suos.
Fata Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit:
Proque viro est uxor funere lata viri. 20
'Accipe me, Capaneu! cineres miscebimus' inquit
Iphias, in medios desiluitque rogos.
Ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus:
Non mirum, populo si placet illa suo.
Nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte: 25
Conveniunt cumbae vela minora meae.
Nil nisi lascivi per me discuntur amores;
Femina praecipiam quo sit amanda modo.
Femina nec flammas nec saevos excutit arcus;
Parcius haec video tela nocere viris. 30
Saepe viri fallunt: tenerae non saepe puellae,
Paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent.
Phasida iam matrem fallax dimisit Iason:
Venit in Aesonios altera nupta sinus.
Quantum in te, Theseu, volucres Ariadna marinas 35
Pavit, in ignoto sola relicta loco!
Quaere, novem cur una viae dicantur, et audi
Depositis silvas Phyllida flesse comis.
Et famam pietatis habet, tamen hospes et ensem
Praebuit et causam mortis, Elissa, tuae. 40
Quid vos perdiderit, dicam? nescistis amare:
Defuit ars vobis; arte perennat amor.
Nunc quoque nescirent: sed me Cytherea docere
Iussit, et ante oculos constitit ipsa meos.
Tum mihi 'Quid miserae' dixit 'meruere puellae? 45
Traditur armatis vulgus inerme viris.
Illos artifices gemini fecere libelli:
Haec quoque pars monitis erudienda tuis.
Probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae,
Mox cecinit laudes prosperiore lyra. 50
Si bene te novi (cultas ne laede puellas!)
Gratia, dum vives, ista petenda tibi est.'
Dixit, et e myrto (myrto nam vincta capillos
Constiterat) folium granaque pauca dedit;
Sensimus acceptis numen quoque: purior aether 55
Fulsit, et e toto pectore cessit onus.
Dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae,
Quas pudor et leges et sua iura sinunt.
Venturae memores iam nunc estote senectae:
Sic nullum vobis tempus abibit iners. 60
Dum licet, et vernos etiamnum educitis annos,
Ludite: eunt anni more fluentis aquae;
Nec quae praeteriit, iterum revocabitur unda,
Nec quae praeteriit, hora redire potest.
Utendum est aetate: cito pede labitur aetas, 65
Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.
Hos ego, qui canent, frutices violaria vidi:
Hac mihi de spina grata corona data est.
Tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes,
Frigida deserta nocte iacebis anus, 70
Nec tua frangetur nocturna ianua rixa,
Sparsa nec invenies limina mane rosa.
Quam cito (me miserum!) laxantur corpora rugis,
Et perit in nitido qui fuit ore color.
Quasque fuisse tibi canas a virgine iuras, 75
Spargentur subito per caput omne comae.
Anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas,
Nec faciunt cervos cornua iacta senes:
Nostra sine auxilio fugiunt bona; carpite florem,
Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet. 80
Adde, quod et partus faciunt breviora iuventae
Tempora: continua messe senescit ager.
Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori,
Nec Cephalus roseae praeda pudenda deae.
Ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis: 85
Unde habet Aenean Harmoniamque suos?
Ite per exemplum, genus o mortale, dearum,
Gaudia nec cupidis vestra negate viris.
Ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant;
Mille licet sumant, deperit inde nihil. 90
Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu:
Sufficit et damni pars caret illa metu.
Quis vetet adposito lumen de lumine sumi?
Quisve cavo vastas in mare servet aquas?
Et tamen ulla viro mulier 'non expedit' inquit? 95
Quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam?
Nec vos prostituit mea vox, sed vana timere
Damna vetat: damnis munera vestra carent.
Sed me flaminibus venti maioris iturum,
Dum sumus in portu, provehat aura levis. 100
Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uvis
Provenit, et culto stat seges alta solo.
Forma dei munus: forma quota quaeque superbit?
Pars vestrum tali munere magna caret.
Cura dabit faciem; facies neglecta peribit, 105
Idaliae similis sit licet illa deae.
Corpora si veteres non sic coluere puellae,
Nec veteres cultos sic habuere viros;
Si fuit Andromache tunicas induta valentes,
Quid mirum? duri militis uxor erat. 110
Scilicet Aiaci coniunx ornata venires,
Cui tegumen septem terga fuere boum?
Simplicitas rudis ante fuit: nunc aurea Roma est,
Et domiti magnas possidet orbis opes.
Aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt: 115
Alterius dices illa fuisse Iovis.
Curia, concilio quae nunc dignissima tanto,
De stipula Tatio regna tenente fuit.
Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent,
Quid nisi araturis pascua bubus erant? 120
Prisca iuvent alios: ego me nunc denique natum
Gratulor: haec aetas moribus apta meis.
Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum,
Lectaque diverso litore concha venit:
Nec quia decrescunt effosso marmore montes, 125
Nec quia caeruleae mole fugantur aquae:
Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos
Rusticitas, priscis illa superstes avis.
Vos quoque nec caris aures onerate lapillis,
Quos legit in viridi decolor Indus aqua, 130
Nec prodite graves insuto vestibus auro,
Per quas nos petitis, saepe fugatis, opes.
Munditiis capimur: non sint sine lege capilli:
Admotae formam dantque negantque manus.
Nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit 135
Eligat, et speculum consulate ante suum.
Longa probat facies capitis discrimina puri:
Sic erat ornatis Laodamia comis.
Exiguum summa nodum sibi fronte relinqui,
Ut pateant aures, ora rotunda volunt. 140
Alterius crines umero iactentur utroque:
Talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra.
Altera succinctae religetur more Dianae,
Ut solet, attonitas cum petit illa feras.
Huic decet inflatos laxe iacuisse capillos: 145
Illa sit adstrictis impedienda comis;
Hanc placet ornari testudine Cyllenea:
Sustineat similes fluctibus illa sinus.
Sed neque ramosa numerabis in ilice glandes,
Nec quot apes Hyblae, nec quot in Alpe ferae, 150
Nec mihi tot positus numero conprendere fas est:
Adicit ornatus proxima quaeque dies.
Et neglecta decet multas coma; saepe iacere
Hesternam credas; illa repexa modo est.
Ars casum simulat; sic capta vidit ut urbe 155
Alcides Iolen, 'hanc ego' dixit 'amo.'
Talem te Bacchus Satyris clamantibus euhoe
Sustulit in currus, Cnosi relicta, suos.
O quantum indulget vestro natura decori,
Quarum sunt multis damna pianda modis! 160
Nos male detegimur, raptique aetate capilli,
Ut Borea frondes excutiente, cadunt.
Femina canitiem Germanis inficit herbis,
Et melior vero quaeritur arte color:
Femina procedit densissima crinibus emptis, 165
Proque suis alios efficit aere suos.
Nec rubor est emisse; palam venire videmus
Herculis ante oculos virgineumque chorum.
Quid de veste loquar? Nec vos, segmenta, requiro
Nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes. 170
Cum tot prodierint pretio leviore colores,
Quis furor est census corpore ferre suos!
Aeris, ecce, color, tum cum sine nubibus aer,
Nec tepidus pluvias concitat auster aquas:
Ecce, tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen 175
Diceris Inois eripuisse dolis;
Hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis:
Crediderim nymphas hac ego veste tegi.
Ille crocum simulat: croceo velatur amictu,
Roscida luciferos cum dea iungit equos: 180
Hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos,
Albentesve rosas, Threiciamve gruem;
Nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt;
Et sua velleribus nomina cera dedit.
Quot nova terra parit flores, cum vere tepenti 185
Vitis agit gemmas pigraque fugit hiemps,
Lana tot aut plures sucos bibit; elige certos:
Nam non conveniens omnibus omnis erit.
Pulla decent niveas: Briseida pulla decebant:
Cum rapta est, pulla tum quoque veste fuit. 190
Alba decent fuscas: albis, Cephei, placebas:
Sic tibi vestitae pressa Seriphos erat.
Quam paene admonui, ne trux caper iret in alas,
Neve forent duris aspera crura pilis!
Sed non Caucasea doceo de rupe puellas, 195
Quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas.
Quid si praecipiam ne fuscet inertia dentes,
Oraque suscepta mane laventur aqua?
Scitis et inducta candorem quaerere creta:
Sanguine quae vero non rubet, arte rubet. 200
Arte supercilii confinia nuda repletis,
Parvaque sinceras velat aluta genas.
Nec pudor est oculos tenui signare favilla,
Vel prope te nato, lucide Cydne, croco.
Est mihi, quo dixi vestrae medicamina formae, 205
Parvus, sed cura grande, libellus, opus;
Hinc quoque praesidium laesae petitote figurae;
Non est pro vestris ars mea rebus iners.
Non tamen expositas mensa deprendat amator
Pyxidas: ars faciem dissimulata iuvat. 210
Quem non offendat toto faex inlita vultu,
Cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus?
Oesypa quid redolent? quamvis mittatur Athenis
Demptus ab inmundo vellere sucus ovis.
Nec coram mixtas cervae sumpsisse medullas, 215
Nec coram dentes defricuisse probem;
Ista dabunt formam, sed erunt deformia visu:
Multaque, dum fiunt, turpia, facta placent;
Quae nunc nomen habent operosi signa Myronis
Pondus iners quondam duraque massa fuit; 220
Anulus ut fiat, primo conliditur aurum;
Quas geritis vestis, sordida lana fuit;
Cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum,
Nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus; 225
Aptius a summa conspiciere manu.
Cur mihi nota tuo causa est candoris in ore?
Claude forem thalami! quid rude prodis opus?
Multa viros nescire decet; pars maxima rerum
Offendat, si non interiora tegas. 230
Aurea quae splendent ornato signa theatro,
Inspice, contemnes: brattea ligna tegit;
Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire,
Nec nisi summotis forma paranda viris.
At non pectendos coram praebere capillos, 235
Ut iaceant fusi per tua terga, veto.
Illo praecipue ne sis morosa caveto
Tempore, nec lapsas saepe resolve comas.
Tuta sit ornatrix; odi, quae sauciat ora
Unguibus et rapta brachia figit acu. 240
Devovet, ut tangit, dominae caput illa, simulque
Plorat in invisas sanguinolenta comas.
Quae male crinita est, custodem in limine ponat,
Orneturve Bonae semper in aede deae.
Dictus eram subito cuidam venisse puellae: 245
Turbida perversas induit illa comas.
Hostibus eveniat tam foedi causa pudoris,
Inque nurus Parthas dedecus illud eat.
Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus,
Et sine fronde frutex, et sine crine caput. 250
Non mihi venistis, Semele Ledeve, docendae,
Perque fretum falso, Sidoni, vecta bove,
Aut Helene, quam non stulte, Menelae, reposcis,
Tu quoque non stulte, Troice raptor, habes.
Turba docenda venit, pulchrae turpesque puellae: 255
Pluraque sunt semper deteriora bonis.
Formosae non artis opem praeceptaque quaerunt:
Est illis sua dos, forma sine arte potens;
Cum mare compositum est, securus navita cessat:
Cum tumet, auxiliis adsidet ille suis. 260
Rara tamen mendo facies caret: occule mendas,
Quaque potes vitium corporis abde tui.
Si brevis es, sedeas, ne stans videare sedere:
Inque tuo iaceas quantulacumque toro;
Hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis, 265
Iniecta lateant fac tibi veste pedes.
Quae nimium gracilis, pleno velamina filo
Sumat, et ex umeris laxus amictus eat.
Pallida purpureis spargat sua corpora virgis,
Nigrior ad Pharii confuge piscis opem. 270
Pes malus in nivea semper celetur aluta:
Arida nec vinclis crura resolve suis.
Conveniunt tenues scapulis analemptrides altis:
Angustum circa fascia pectus eat.
Exiguo signet gestu, quodcumque loquetur, 275
Cui digiti pingues et scaber unguis erit.
Cui gravis oris odor numquam ieiuna loquatur,
Et semper spatio distet ab ore viri.
Si niger aut ingens aut non erit ordine natus
Dens tibi, ridendo maxima damna feres. 280
Quis credat? discunt etiam ridere puellae,
Quaeritur aque illis hac quoque parte decor.
Sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae,
Et summos dentes ima labella tegant.
Nec sua perpetuo contendant ilia risu, 285
Sed leve nescio quid femineumque sonent.
Est, quae perverso distorqueat ora cachinno:
Risu concussa est altera, flere putes.
Illa sonat raucum quiddam atque inamabile ridet,
Ut rudit a scabra turpis asella mola. 290
Quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter,
Quoque volunt plorant tempore, quoque modo.
Quid, cum legitima fraudatur littera voce,
Blaesaque fit iusso lingua coacta sono?
In vitio decor est: quaerunt male reddere verba; 295
Discunt posse minus, quam potuere, loqui.
Omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam:
Discite femineo corpora ferre gradu.
Est et in incessu pars non temnenda decoris:
Allicit ignotos ille fugatque viros. 300
Haec movet arte latus, tunicisque fluentibus auras
Accipit, expensos fertque superba pedes:
Illa velut coniunx Umbri rubicunda mariti
Ambulat, ingentes varica fertque gradus.
Sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter 305
Motus, concesso mollior alter erit.
Pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti
Nuda sit, a laeva conspicienda manu.
Hoc vos praecipue, niveae, decet: hoc ubi vidi,
Oscula ferre umero, qua patet usque, libet. 310
Monstra maris Sirenes erant, quae voce canora
Quamlibet admissas detinuere rates.
His sua Sisyphides auditis paene resolvit
Corpora, nam sociis inlita cera fuit.
Res est blanda canor: discant cantare puellae: 315
Pro facie multis vox sua lena fuit.
Et modo marmoreis referant audita theatris,
Et modo Niliacis carmina lusa modis.
Nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra
Nesciat arbitrio femina docta meo. 320
Saxa ferasque lyra movit Rhodopeius Orpheus,
Tartareosque lacus tergeminumque canem.
Saxa tuo cantu, vindex iustissime matris,
Fecerunt muros officiosa novos.
Quamvis mutus erat, voci favisse putatur 325
Piscis, Arioniae fabula nota lyrae.
Disce etiam duplici genialia nablia palma
Verrere: conveniunt dulcibus illa iocis.
Sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae,
Sit quoque vinosi Teia Musa senis; 330
Nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?),
Cuive pater vafri luditur arte Getae.
Et teneri possis carmen legisse Properti,
Sive aliquid Galli, sive, Tibulle, tuum:
Dictaque Varroni fulvis insignia villis 335
Vellera, germanae, Phrixe, querenda tuae:
Et profugum Aenean, altae primordia Romae,
Quo nullum Latio clarius extat opus.
Forsitan et nostrum nomen miscebitur istis,
Nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis: 340
Atque aliquis dicet 'nostri lege culta magistri
Carmina, quis partes instruit ille duas:
Deve tribus libris, titulus quos signat Amorum,
Elige, quod docili molliter ore legas:
Vel tibi composita cantetur Epistola voce: 345
Ignotum hoc aliis ille novavit opus.'
O ita, Phoebe, velis! ita vos, pia numina vatum,
Insignis cornu Bacche, novemque deae!
Quis dubitet, quin scire velim saltare puellam,
Ut moveat posito brachia iussa mero? 350
Artifices lateris, scenae spectacula, amantur:
Tantum mobilitas illa decoris habet.
Parva monere pudet, talorum dicere iactus
Ut sciat, et vires, tessera missa, tuas:
Et modo tres iactet numeros, modo cogitet, apte 355
Quam subeat partem callida, quamque vocet.
Cautaque non stulte latronum proelia ludat,
Unus cum gemino calculus hoste perit,
Bellatorque sua prensus sine compare bellat,
Aemulus et coeptum saepe recurrit iter. 360
Reticuloque pilae leves fundantur aperto,
Nec, nisi quam tolles, ulla movenda pila est.
Est genus, in totidem tenui ratione redactum
Scriptula, quot menses lubricus annus habet:
Parva tabella capit ternos utrimque lapillos, 365
In qua vicisse est continuasse suos.
Mille facesse iocos; turpe est nescire puellam
Ludere: ludendo saepe paratur amor.
Sed minimus labor est sapienter iactibus uti:
Maius opus mores composuisse suos. 370
Tum sumus incauti, studioque aperimur in ipso,
Nudaque per lusus pectora nostra patent;
Ira subit, deforme malum, lucrique cupido,
Iurgiaque et rixae sollicitusque dolor:
Crimina dicuntur, resonat clamoribus aether, 375
Invocat iratos et sibi quisque deos:
Nulla fides, tabulaeque novae per vota petuntur;
Et lacrimis vidi saepe madere genas.
Iuppiter a vobis tam turpia crimina pellat,
In quibus est ulli cura placere viro. 380
Hos ignava iocos tribuit natura puellis;
Materia ludunt uberiore viri.
Sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique
Armaque et in gyros ire coactus equus.
Nec vos Campus habet, nec vos gelidissima Virgo, 385
Nec Tuscus placida devehit amnis aqua.
At licet et prodest Pompeias ire per umbras,
Virginis aetheriis cum caput ardet equis;
Visite laurigero sacrata Palatia Phoebo:
Ille Paraetonicas mersit in alta rates; 390
Quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt,
Navalique gener cinctus honore caput;
Visite turicremas vaccae Memphitidos aras,
Visite conspicuis terna theatra locis;
Spectentur tepido maculosae sanguine harenae, 395
Metaque ferventi circueunda rota.
Quod latet, ignotum est: ignoti nulla cupido:
Fructus abest, facies cum bona teste caret.
Tu licet et Thamyram superes et Amoebea cantu,
Non erit ignotae gratia magna lyrae. 400
Si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles,
Mersa sub aequoreis illa lateret aquis.
Quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis?
Hoc votum nostri summa laboris habet.
Cura deum fuerant olim regumque poetae: 405
Praemiaque antiqui magna tulere chori.
Sanctaque maiestas et erat venerabile nomen
Vatibus, et largae saepe dabantur opes.
Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus,
Contiguus poni, Scipio magne, tibi. 410
Nunc ederae sine honore iacent, operataque doctis
Cura vigil Musis nomen inertis habet.
Sed famae vigilare iuvat: quis nosset Homerum,
Ilias aeternum si latuisset opus?
Quis Danaen nosset, si semper clusa fuisset, 415
Inque sua turri perlatuisset anus?
Utilis est vobis, formosae, turba, puellae.
Saepe vagos ultra limina ferte pedes.
Ad multas lupa tendit oves, praedetur ut unam,
Et Iovis in multas devolat ales aves. 420
Se quoque det populo mulier speciosa videndam:
Quem trahat, e multis forsitan unus erit.
Omnibus illa locis maneat studiosa placendi,
Et curam tota mente decoris agat.
Casus ubique valet; semper tibi pendeat hamus: 425
Quo minime credas gurgite, piscis erit.
Saepe canes frustra nemorosis montibus errant,
Inque plagam nullo cervus agente venit.
Quid minus Andromedae fuerat sperare revinctae,
Quam lacrimas ulli posse placere suas? 430
Funere saepe viri vir quaeritur; ire solutis
Crinibus et fletus non tenuisse decet.
Sed vitate viros cultum formamque professos,
Quique suas ponunt in statione comas.
Quae vobis dicunt, dixerunt mille puellis: 435
Errat et in nulla sede moratur amor.
Femina quid faciat, cum sit vir levior ipsa,
Forsitan et plures possit habere viros?
Vix mihi credetis, sed credite: Troia maneret,
Praeceptis Priamo si foret usa satae. 440
Sunt qui mendaci specie grassentur amoris,
Perque aditus talis lucra pudenda petant.
Nec coma vos fallat liquido nitidissima nardo,
Nec brevis in rugas lingula pressa suas:
Nec toga decipiat filo tenuissima, nec si 445
Anulus in digitis alter et alter erit.
Forsitan ex horum numero cultissimus ille
Fur sit, et uratur vestis amore tuae.
'Redde meum!' clamant spoliatae saepe puellae,
'Redde meum!' toto voce boante foro. 450
Has, Venus, e templis multo radiantibus auro
Lenta vides lites Appiadesque tuae.
Sunt quoque non dubia quaedam mala nomina fama:
Deceptae multi crimen amantis habent.
Discite ab alterius vestras timuisse querellis; 455
Ianua fallaci ne sit aperta viro.
Parcite, Cecropides, iuranti credere Theseo:
Quos faciet testes, fecit et ante, deos.
Et tibi, Demophoon, Thesei criminis heres,
Phyllide decepta nulla relicta fides. 460
Si bene promittent, totidem promittite verbis:
Si dederint, et vos gaudia pacta date.
Illa potest vigiles flammas extinguere Vestae,
Et rapere e templis, Inachi, sacra tuis,
Et dare mixta viro tritis aconita cicutis, 465
Accepto venerem munere siqua negat.
Fert animus propius consistere: supprime habenas,
Musa, nec admissis excutiare rotis.
Verba vadum temptent abiegnis scripta tabellis:
Accipiat missas apta ministra notas. 470
Inspice: quodque leges, ex ipsis collige verbis,
Fingat, an ex animo sollicitusque roget.
Postque brevem rescribe moram: mora semper amantes
Incitat, exiguum si modo tempus habet.
Sed neque te facilem iuveni promitte roganti, 475
Nec tamen e duro quod petit ille nega.
Fac timeat speretque simul, quotiensque remittes,
Spesque magis veniat certa minorque metus.
Munda, sed e medio consuetaque verba, puellae,
Scribite: sermonis publica forma placet; 480
A! quotiens dubius scriptis exarsit amator,
Et nocuit formae barbara lingua bonae!
Sed quoniam, quamvis vittae careatis honore,
Est vobis vestros fallere cura viros,
Ancillae puerique manu perarate tabellas, 485
Pignora nec iuveni credite vestra novo.
Perfidus ille quidem, qui talia pignora servat, 489
Sed tamen Aetnaei fulminis instar habent.
Vidi ego pallentes isto terrore puellas 487
Servitium miseras tempus in omne pati.
Iudice me fraus est concessa repellere fraudem, 491
Armaque in armatos sumere iura sinunt.
Ducere consuescat multas manus una figuras,
(A! pereant, per quos ista monenda mihi)
Nec nisi deletis tutum rescribere ceris, 495
Ne teneat geminas una tabella manus.
Femina dicatur scribenti semper amator:
Illa sit in vestris, qui fuit ille, notis.
Si licet a parvis animum ad maiora referre,
Plenaque curvato pandere vela sinu, 500
Pertinet ad faciem rabidos compescere mores:
Candida pax homines, trux decet ira feras.
Ora tument ira: nigrescunt sanguine venae:
Lumina Gorgoneo saevius igne micant.
'I procul hinc,' dixit 'non es mihi, tibia, tanti,' 505
Ut vidit vultus Pallas in amne suos.
Vos quoque si media speculum spectetis in ira,
Cognoscat faciem vix satis ulla suam.
Nec minus in vultu damnosa superbia vestro:
Comibus est oculis alliciendus amor. 510
Odimus inmodicos (experto credite) fastus:
Saepe tacens odii semina vultus habet.
Spectantem specta, ridenti mollia ride:
Innuet, acceptas tu quoque redde notas.
Sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis 515
Spicula de pharetra promit acuta sua.
Odimus et maestas: Tecmessam diligat Aiax;
Nos hilarem populum femina laeta capit.
Numquam ego te, Andromache, nec te, Tecmessa, rogarem,
Ut mea de vobis altera amica foret. 520
Credere vix videor, cum cogar credere partu,
Vos ego cum vestris concubuisse viris.
Scilicet Aiaci mulier maestissima dixit
'Lux mea' quaeque solent verba iuvare viros?
Quis vetat a magnis ad res exempla minores 525
Sumere, nec nomen pertimuisse ducis?
Dux bonus huic centum commisit vite regendos,
Huic equites, illi signa tuenda dedit:
Vos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum,
Inspicite, et certo ponite quemque loco. 530
Munera det dives: ius qui profitebitur, adsit:
Facundus causam saepe clientis agat:
Carmina qui facimus, mittamus carmina tantum:
Hic chorus ante alios aptus amare sumus.
Nos facimus placitae late praeconia formae: 535
Nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet:
Vesper et Eoae novere Lycorida terrae:
Et multi, quae sit nostra Corinna, rogant.
Adde, quod insidiae sacris a vatibus absunt,
Et facit ad mores ars quoque nostra suos. 540
Nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi:
Contempto colitur lectus et umbra foro.
Sed facile haeremus, validoque perurimur aestu,
Et nimium certa scimus amare fide.
Scilicet ingenium placida mollitur ab arte, 545
Et studio mores convenienter eunt.
Vatibus Aoniis faciles estote, puellae:
Numen inest illis, Pieridesque favent.
Est deus in nobis, et sunt commercia caeli:
Sedibus aetheriis spiritus ille venit. 550
A doctis pretium scelus est sperare poetis;
Me miserum! scelus hoc nulla puella timet.
Dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces
Este: novus viso casse resistet amans.
Sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas, 555
Comparibus frenis artificemque reget,
Nec stabiles animos annis viridemque iuventam
Ut capias, idem limes agendus erit.
Hic rudis et castris nunc primum notus Amoris,
Qui tetigit thalamos praeda novella tuos, 560
Te solam norit, tibi semper inhaereat uni:
Cingenda est altis saepibus ista seges.
Effuge rivalem: vinces, dum sola tenebis;
Non bene cum sociis regna Venusque manent.
Ille vetus miles sensim et sapienter amabit, 565
Multaque tironi non patienda feret:
Nec franget postes, nec saevis ignibus uret,
Nec dominae teneras adpetet ungue genas,
Nec scindet tunicasve suas tunicasve puellae,
Nec raptus flendi causa capillus erit. 570
Ista decent pueros aetate et amore calentes;
Hic fera composita vulnera mente feret.
Ignibus heu lentis uretur, ut umida faena,
Ut modo montanis silva recisa iugis.
Certior hic amor est: brevis et fecundior ille; 575
Quae fugiunt, celeri carpite poma manu.
Omnia tradantur: portas reseravimus hosti;
Et sit in infida proditione fides.
Quod datur ex facili, longum male nutrit amorem:
Miscenda est laetis rara repulsa iocis. 580
Ante fores iaceat, 'crudelis ianua!' dicat,
Multaque summisse, multa minanter agat.
Dulcia non ferimus: suco renovemur amaro;
Saepe perit ventis obruta cumba suis;
Hoc est, uxores quod non patiatur amari: 585
Conveniunt illas, cum voluere, viri;
Adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore
'Non potes,' exclusum te quoque tanget amor.
Ponite iam gladios hebetes: pugnetur acutis;
Nec dubito, telis quin petar ipse meis. 590
Dum cadit in laqueos captus quoque nuper amator,
Solum se thalamos speret habere tuos.
Postmodo rivalem partitaque foedera lecti
Sentiat: has artes tolle, senescet amor.
Tum bene fortis equus reserato carcere currit, 595
Cum quos praetereat quosque sequatur habet.
Quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes:
En, ego (confiteor!) non nisi laesus amo.
Causa tamen nimium non sit manifesta doloris,
Pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet. 600
Incitat et ficti tristis custodia servi,
Et nimium duri cura molesta viri.
Quae venit ex tuto, minus est accepta voluptas:
Ut sis liberior Thaide, finge metus.
Cum melius foribus possis, admitte fenestra, 605
Inque tuo vultu signa timentis habe.
Callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!'
Tu iuvenem trepidum quolibet abde loco.
Admiscenda tamen venus est secura timori,
Ne tanti noctes non putet esse tuas. 610
Qua vafer eludi possit ratione maritus,
Quaque vigil custos, praeteriturus eram.
Nupta virum timeat: rata sit custodia nuptae;
Hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent.
Te quoque servari, modo quam vindicta redemit, 615
Quis ferat? Ut fallas, ad mea sacra veni!
Tot licet observent (adsit modo certa voluntas),
Quot fuerant Argo lumina, verba dabis.
Scilicet obstabit custos, ne scribere possis,
Sumendae detur cum tibi tempus aquae? 620
Conscia cum possit scriptas portare tabellas,
Quas tegat in tepido fascia lata sinu?
Cum possit sura chartas celare ligatas,
Et vincto blandas sub pede ferre notas?
Caverit haec custos, pro charta conscia tergum 625
Praebeat, inque suo corpore verba ferat.
Tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti
Littera: carbonis pulvere tange, leges.
Fallet et umiduli quae fiet acumine lini,
Ut ferat occultas pura tabella notas. 630
Adfuit Acrisio servandae cura puellae:
Hunc tamen illa suo crimine fecit avum.
Quid faciat custos, cum sint tot in urbe theatra,
Cum spectet iunctos illa libenter equos,
Cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae, 635
Quoque sui comites ire vetantur, eat,
Cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum,
Praeterquam siquos illa venire iubet?
Cum, custode foris tunicas servante puellae,
Celent furtivos balnea multa iocos, 640
Cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica,
Et cedat lecto quamlibet aegra suo,
Nomine cum doceat, quid agamus, adultera clavis,
Quasque petas non det ianua sola vias?
Fallitur et multo custodis cura Lyaeo, 645
Illa vel Hispano lecta sit uva iugo;
Sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos,
Victaque Lethaea lumina nocte premant;
Nec male deliciis odiosum conscia tardis
Detinet, et longa iungitur ipsa mora. 650
Quid iuvat ambages praeceptaque parva movere,
Cum minimo custos munere possit emi?
Munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque:
Placatur donis Iuppiter ipse datis.
Quid sapiens faciet, stultus cum munere gaudet? 655
Ipse quoque accepto munere mutus erit.
Sed semel est custos longum redimendus in aevum:
Saepe dabit, dederit quas semel ille manus.
Questus eram, memini, metuendos esse sodales:
Non tangit solos ista querella viros. 660
Credula si fueris, aliae tua gaudia carpent,
Et lepus hic aliis exagitatus erit.
Haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque
Crede mihi, mecum non semel illa fuit.
Nec nimium vobis formosa ancilla ministret: 665
Saepe vicem dominae praebuit illa mihi.
Quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem
Mittor, et indicio prodor ab ipse meo?
Non avis aucupibus monstrat, qua parte petatur:
Non docet infestos currere cerva canes. 670
Viderit utilitas: ego coepta fideliter edam:
Lemniasin gladios in mea fata dabo.
Efficite (et facile est), ut nos credamus amari:
Prona venit cupidis in sua vota fides.
Spectet amabilius iuvenem, suspiret ab imo 675
Femina, tam sero cur veniatque roget:
Accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus,
Et laniet digitis illius ora suis:
Iamdudum persuasus erit; miserebitur ultro,
Et dicet 'cura carpitur ista mei.' 680
Praecipue si cultus erit speculoque placebit,
Posse suo tangi credet amore deas.
Sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet,
Nec sis audita paelice mentis inops.
Nec cito credideris: quantum cito credere laedat, 685
Exemplum vobis non leve Procris erit.
Est prope purpureos colles florentis Hymetti
Fons sacer et viridi caespite mollis humus:
Silva nemus non alta facit; tegit arbutus herbam,
Ros maris et lauri nigraque myrtus olent: 690
Nec densum foliis buxum fragilesque myricae,
Nec tenues cytisi cultaque pinus abest.
Lenibus inpulsae zephyris auraque salubri
Tot generum frondes herbaque summa tremit.
Grata quies Cephalo: famulis canibusque relictis 695
Lassus in hac iuvenis saepe resedit humo,
'Quae' que 'meos releves aestus,' cantare solebat
'Accipienda sinu, mobilis aura, veni.'
Coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures
Auditos memori detulit ore sonos; 700
Procris ut accepit nomen, quasi paelicis, Aurae,
Excidit, et subito muta dolore fuit;
Palluit, ut serae lectis de vite racemis
Pallescunt frondes, quas nova laesit hiemps,
Quaeque suos curvant matura cydonia ramos, 705
Cornaque adhuc nostris non satis apta cibis.
Ut rediit animus, tenues a pectore vestes
Rumpit, et indignas sauciat ungue genas;
Nec mora, per medias passis furibunda capillis
Evolat, ut thyrso concita Baccha, vias. 710
Ut prope perventum, comites in valle relinquit,
Ipsa nemus tacito clam pede fortis init.
Quid tibi mentis erat, cum sic male sana lateres,
Procri? quis adtoniti pectoris ardor erat?
Iam iam venturam, quaecumque erat Aura, putabas 715
Scilicet, atque oculis probra videnda tuis.
Nunc venisse piget (neque enim deprendere velles),
Nunc iuvat: incertus pectora versat amor.
Credere quae iubeant, locus est et nomen et index,
Et quia mens semper quod timet, esse putat. 720
Vidit ut oppressa vestigia corporis herba,
Pulsantur trepidi corde micante sinus.
Iamque dies medius tenues contraxerat umbras,
Inque pari spatio vesper et ortus erant:
Ecce, redit Cephalus silvis, Cyllenia proles, 725
Oraque fontana fervida pulsat aqua.
Anxia, Procri, lates: solitas iacet ille per herbas,
Et 'zephyri molles auraque' dixit 'ades!'
Ut patuit miserae iucundus nominis error,
Et mens et rediit verus in ora color. 730
Surgit, et oppositas agitato corpore frondes
Movit, in amplexus uxor itura viri:
Ille feram movisse ratus, iuvenaliter artus
Corripit, in dextra tela fuere manu.
Quid facis, infelix? non est fera, supprime tela! 735
Me miserum! iaculo fixa puella tuo est.
'Ei mihi!' conclamat 'fixisti pectus amicum.
Hic locus a Cephalo vulnera semper habet.
Ante diem morior, sed nulla paelice laesa:
Hoc faciet positae te mihi, terra, levem. 740
Nomine suspectas iam spiritus exit in auras:
Labor, eo, cara lumina conde manu!'
Ille sinu dominae morientia corpora maesto
Sustinet, et lacrimis vulnera saeva lavat:
Exit, et incauto paulatim pectore lapsus 745
Excipitur miseri spiritus ore viri.
Sed repetamus opus: mihi nudis rebus eundum est,
Ut tangat portus fessa carina suos.
Sollicite expectas, dum te in convivia ducam,
Et quaeris monitus hac quoque parte meos. 750
Sera veni, positaque decens incede lucerna:
Grata mora venies; maxima lena mora est.
Etsi turpis eris, formosa videbere potis,
Et latebras vitiis nox dabit ipsa tuis.
Carpe cibos digitis: est quiddam gestus edendi: 755
Ora nec immunda tota perungue manu.
Neve domi praesume dapes, sed desine citra
Quam capis; es paulo quam potes esse minus;
Priamides Helenen avide si spectet edentem,
Oderit, et dicat 'stulta rapina mea est.' 760
Aptius est, deceatque magis potare puellas:
Cum Veneris puero non male, Bacche, facis.
Hoc quoque, qua patiens caput est, animusque pedesque
Constant: nec, quae sunt singula, bina vide.
Turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo: 765
Digna est concubitus quoslibet illa pati.
Nec somnis posita tutum succumbere mensa:
Per somnos fieri multa pudenda solent.
Ulteriora pudet docuisse: sed alma Dione
'Praecipue nostrum est, quod pudet' inquit 'opus.' 770
Nota sibi sit quaeque: modos a corpore certos
Sumite: non omnes una figura decet.
Quae facie praesignis erit, resupina iaceto:
Spectentur tergo, quis sua terga placent.
Milanion umeris Atalantes crura ferebat: 775
Si bona sunt, hoc sunt accipienda modo.
Parva vehatur equo: quod erat longissima, numquam
Thebais Hectoreo nupta resedit equo.
Strata premat genibus, paulum cervice reflexa,
Femina per longum conspicienda latus. 780
Cui femur est iuvenale, carent quoque pectora menda,
Stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro.
Nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleia mater,
Solvere, et effusis colla reflecte comis.
Tu quoque, cui rugis uterum Lucina notavit, 785
Ut celer aversis utere Parthus equis.
Mille modi veneris; simplex minimique laboris,
Cum iacet in dextrum semisupina latus.
Sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon
Vera magis vobis, quam mea Musa, canet: 790
Siqua fides arti, quam longo fecimus usu,
Credite: praestabunt carmina nostra fidem.
Sentiat ex imis venerem resoluta medullis
Femina, et ex aequo res iuvet illa duos.
Nec blandae voces iucundaque murmura cessent, 795
Nec taceant mediis improba verba iocis.
Tu quoque, cui veneris sensum natura negavit,
Dulcia mendaci gaudia finge sono.
Infelix, cui torpet hebes locus ille, puella,
Quo pariter debent femina virque frui. 800
Tantum, cum finges, ne sis manifesta, caveto:
Effice per motum luminaque ipsa fidem.
Quam iuvet, et voces et anhelitus arguat oris;
A! pudet, arcanas pars habet ista notas.
Gaudia post Veneris quae poscet munus amantem, 805
Illa suas nolet pondus habere preces.
Nec lucem in thalamos totis admitte fenestris;
Aptius in vestro corpore multa latent.
Lusus habet finem: cygnis descendere tempus,
Duxerunt collo qui iuga nostra suo. 810
Ut quondam iuvenes, ita nunc, mea turba, puellae
Inscribant spoliis 'Naso magister erat.'