OTTO OF FREISING (AND RAGEWIN)
GESTA FRIDERICI IMPERATORIS
LIBER IV

Incipiunt capitula in librum quartum

I.  Quod Fridericus ad celebrandam curiam in campestribus Roncaliae castra metatus est.
II.  De dispositione tabernaculorum [principis].
III.  Qui principes affuerint, et de triduana consultatione principis.
IV.  Oratio eiusdem exhortatoria.
V.  Subsequens favor episcoporum et eorum responsio.
VI.  Quomodo singulis diocesanis singulos iudices prefecerit.
VII.  Quomodo regalia sua ab Italis receperit.
VIII.  Quibus ea denuo habere concesserit.
IX.  Quod princeps magistratus civitatum ordinare debeat et quod obsides accepit ab omnibus.
X.  De legibus ibi promulgatis.
XI.  De controversia Cremonensium et Placentinorum.
XII.  De nunciis in Sardiniam et Corsicam directis et de Ianuensibus.
XIII.  Quod imperator natale Domini aput Albam celebrans nuncios pro colligendo fodro undique direxit, et de terra Mehtildis.
XIV.  De morte Ottonis episcopi.
XV.  De conflagratione Frisingensis aecclesiae.
XVI.  Quae prodigia hanc cladem precesserint, et quod Albertus Ottoni successerit.
XVII.  De exustione Spirensis aecclesiae et morte aliorum principum.
XVIII.  Quod Romanus pontifex iterum occasiones quesivit adversus Fridericum.
XIX.  Rescriptum imperatoris ad papam pro confirmatione electi Ravennatis.
XX.  Item epistola et responsum papae ad ipsum.
XXI.  Item de simultate orta inter principem et urbis Romae episcopum.
XXII.  Epistolae de hoc a diversis transmissae.
XXIII.  Qua occasione Mediolanenses iterum tumultuari coeperunt et ab imperio deficere.
XXIV.  De nunciis Grecorum et regis Franciae regisque Angliae, regis quoque Ungariae.
XXV.  Conquestio Friderici de Mediolanensibus.
XXVI.  Responsio principum et invectiva oratio.
XXVII.  Mediolanenses in causam ponuntur, et insipiens eorum responsio.
XXVIII.  Fridericus denuo transmontanos adscivit.
XXIX.  Qualiter se ad futurum bellum preparavit.
XXX.  De Insulanis in fedus receptis.
XXXI.  Quomodo Placentiam ingressus fuerit.
XXXII.  Quomodo exercitum revisit, et de episcopo Babinbergense.
XXXIII.  Quod ex sententia iudicum Mediolanenses hostes pronunciantur.
XXXIV.  De legatis Romani pontificis et causa itineris.
XXXV.  Responsum principis.
XXXVI.  Quorum consilio contentio haec decidenda fuerat, et rescriptum principis de hoc.
XXXVII.  Quomodo Mediolanenses castrum Trecium expugnaverint et funditus destruxerint.
XXXVIII.  Quomodo Fridericus ad vindicandam regni iniuriam animum intendit.
XXXIX.  Quomodo variis eos modis afflixit.
XL.  De clade Mediolanensium.
XLI.  Item de eodem.
XLII.  De clade Brixiensium.
XLIII.  Quomodo Mediolanenses contra vitam principis cum quodam consilium inierunt.
XLIV.  Quomodo novam Laudam nocte per quosdam incenderint.
XLV.  De insidiis cuiusdam per toxicum.
XLVI.  De adventu imperatricis et ducis Baioariae in Italiam, ducis quoque Welfonis.
XLVII.  Hortatu Cremonensium Cremenses hostes iudicantur.
XLVIII.  Crema obsidione cingitur, et quomodo ibidem pugnatum sit.
XLIX.  De legatis senatus populique Romani et de his, qui ad eos missi.
L.  De his quae ibidem et circa Urbem patraverint.
LI.  Quomodo a Mediolanensibus contra principem male pugnatum est.
LII.  De obitu Adriani papae et scismate Romanae aecclesiae.
LIII.  Quod imperator in propria persona ad obsidionem Cremae venerit, et quod diversis modis ibi pugnatum sit.
LIV.  Iterum absente imperatore graviter certatum est.
LV.  Item de eodem.
LVI.  De pena, quam princeps in captivos eorum exercuit, et de insania Cremensium.
LVII.  Item de varia illorum miseria et [de] miserabili conquestione eorum.
LVIII.  Quomodo Mediolanenses de obsidione cuiusdam castri fugati sunt.
LIX.  Quod Placentini pro perfidia sua hostes pronunciati sunt, et recapitulatio de scismate Romanae aecclesiae.
LX.  Quando hic vel ille consecratus sit, et de hoc epistola unius.
LXI.  Item epistola alterius pro sua parte.
LXII.  Epistola cardinalium unius partis.
LXIII.  Item epistola cardinalium alterius partis.
LXIV.  Quod pro terminando scismate princeps ad se utrasque partes invitat.
LXV.  Epistola imperatoris de hoc.
LXVI.  Item epistola eiusdem ad transmontanos episcopos.
LXVII.  De calliditate Cremensium contra nostros.
LXVIII.  Item de expugnatione Cremae per machinas.
LXIX.  De ultimo et atrocissimo certamine ibidem patrato.
LXX.  Quod imperator propter excidium Cremae concilii diem prolongavit, et quorum consilio Cremenses de pace tractant.
LXXI.  Exhortatio Aquilegensis patriarchae et responsio Cremensium.
LXXII.  De conditionibus pacis et triumpho principis.
LXXIII.  Epistola imperatoris de victa Crema.
LXXIV.  De concilio aput Papiam et exhortatione principis ad episcopos.
LXXV.  Quod concilium pro Victoris parte sententiam dedit.
LXXVI.  Epistola canonicorum Sancti Petri Romae pro parte Victoris.
LXXVII.  Item actio concilii verbis simplicibus composita.
LXXVIII.  Quod Fridericus ratihabitione confirmavit electionem Victoris eumque intronizavit.
LXXIX.  Epistola imperatoris directa super his.
LXXX.  Epistola presidentium concilio.
LXXXI.  Epistola Babinbergensis episcopi.
LXXXII.  Item epistola cuiusdam religiosi viri.
LXXXIII.  De archiepiscopo Iuvavense, quare tam crebras litteras accepit.
LXXXIV.  De legatis in Greciam destinatis.
LXXXV.  Quod imperator iterum principes redire permisit.
LXXXVI.  De forma et moribus Friderici et variis edificiis.

Expliciunt capitula

Incipit liber quartus

Capitulum I.

Iam dies placiti affuit, quae Romanum principem ad campestria Roncaliae, sicut fuerat condictum, invitabat. Veniens ergo cum multo comitatu super litus Eridani tentoria ponit, Mediolanensibus, Brixiensibus et compluribus aliis in altera parte fluminis e regione castra metantibus. Confluunt ex omnibus regni partibus cum magna frequentia archiepiscopi, episcopi multique alii aecclesiastici ordinis viri, duces, marchiones, comites et proceres, consules et civitatum iudices. In quibus quanta fuerit diversitas et linguarum et nationum, varietas tabernaculorum demonstravit. Quorum quidem dispositionem quia non casus sed ordo rationis et ratio ordinis omni licet tempore designare consueverit, hoc tamen loco negligenter transeundam non putavimus.

Capitulum II.

Nempe antiquam Romanae militiae consuetudinem Romani miles imperii adhuc [etiam] observare solet, ut videlicet, quotienscumque in hostilem terram intraverint, castrorum primo munitioni studeant. Quae quidem neque iniquo loco erigunt neque inordinate describunt, sed in plano et campestri, et, si quidem inequale solum fuerit, quoad fieri potest complanatur. Dimensio autem sepissime vel in orbem vel in quatuor angulos designatur. Nam et fabrorum et opificum multitudo et mercatorum copia, quae quantum usus poscit sequitur exercitum, cum suis papilionibus ac ergasteriis aut suburbiorum, si in quadro, aut, si in gyro, ambitus eorum extrinsecus muri faciem prefert. Intus autem castra vicis apte distinctis dirimunt plateasque et portas assimilant, tam iumentis aditu faciles quam ipsis, si quis urgeat, intro currentibus sufficienter latas, ut quasi repentina quedam civitas existat. Medio autem ducis vel principis tabernaculum templo simillimum, circaque rectorum et primatum, ut quemque decet suo ordine; armisque septi milites per contubernia cum decore et laeticia in tentoriis agunt et militiae disciplina pacis ocio velut in procinctu positi exercentur. His ita dispositis, castra Ligurum et eorum Italorum, qui aliud litus Padi insederant, pons medius infra biduum iussu principis confectus cum castris nostrorum continuavit.

Capitulum III.

Porro qui principes et obtimates eidem curiae interfuisse a nobis visi sunt, ut meminimus, isti fuerunt: de cismontanis Fridericus Coloniensis archiepiscopus, Eberhardus Babenbergensis episcopus, Conradus Eistetensis episcopus, Daniel Bragensis, Gebehardus Erbipolensis, Herimannus Ferdensis, Conradus Augustudunensis; de ultramontanis Gwido Cremensis cardinalis diaconus, sedis apostolicae legatus, Piligrimus Aquilegiensis patriarcha, N. Mediolanensis archiepiscopus, episcopi Taurinensis, Albanensis, Eporegiensis, Hastensis, Novariensis, Vercellensis, Terdonensis, Papiensis, Cumanus, Laudensis, Cremonensis, Placentinus - Parmensem infirmitas mortalis domi tenebat -, Regensis, Mutinensis, Bononiensis, Mantuanus, Veronensis, Brixensis, Pergamensis, Concordiensis. Ravennas exarchatus eo tempore metropolitano carebat. His omnibus cum frequentia laicorum principum, ducum videlicet, marchionum, comitum, et universarum in Italia civitatum consulibus atque iudicibus Fridericum circumstantibus, solis episcopis cum paucis admodum principibus [secreto] consilii sui participibus iniungit, quatinus divini timoris consideratione de salubri consilio in Italiae rebus ordinandis ita secum deliberent, ut aecclesiae Dei pacis tranquillitate gaudeant et ius regale decusque imperii debito provehatur honore. Totum triduum haec consultatio absumpsit. Quarta demum die serenissimus imperator in concionem venit, sedensque in eminentiori [loco], unde ab omnibus videri poterat et audiri, circumsedente eum corona venerandorum quos prenominavimus heroum, per interpretem elocutus est:

Capitulum IIII.

ÔCum placitum sit ordinationi divinae, ex qua omnis potestas in caelo et in terra, Romani nos imperii gubernacula tenere, non immerito quae ad statum eius dignitatis pertinere noscuntur, quantum Deo propitio valemus, prosequimur. Cumque imperialis maiestatis hoc esse non ignoremus officium, ut studio nostrae vigilantiae ac penarum metu improbi et inquieti coherceantur, boni subleventur atque in pacis tranquillitate foveantur, ita novimus, quid iuris, quid honoris tam divinarum quam humanarum legum sanctio culmini regalis excellentiae accommodaverit. Nos tamen regium nomen habentes, desideramus potius legittimum tenere imperium et pro conservanda cuique sua libertate et iure, quam, ut dicitur, omnia impune facere, hoc est regem esse, per licentiam insolescere et imperandi officium in superbiam dominationemque convertere. Deo favente mores non mutabimus cum fortuna. Quibus initio partum est, his artibus retinere curabimus imperium. Nec per nostram desidiam quemquam eius gloriam et excellentiam imminuere patiemur. Quia ergo vel bello vel pace clarum fieri licet nec refert, utrum melius sit patriam armis tutare seu legibus gubernare, altero alterius auxilio indigente, bellorum motibus propitia Divinitate sedatis, ad leges pacis negotia transferamus. Nostis autem, quod iura civilia nostris beneficiis in summum provecta, firmata ac moribus utentium approbata satis habent roboris, regnorum leges, in quibus quod ante obtinebat postea desuetudine inumbratum est, ab imperiali remedio vestraque prudentia necesse habent illuminari. Sive ergo ius nostrum sive vestrum in scriptum redigatur, in eius constitutione considerandum est, ut [sit] honestum, iustum, possibile, necessarium, utile, loco temporique conveniens; ideoque tam nobis quam vobis, dum ius condimus, cautius previdendum est, quia, cum leges institutae fuerint, non erit liberum iudicari de eis, sed oportebit iudicare secundum ipsasÕ.

Capitulum V.

His dictis, magnus favor omnium prosequitur admirantium et stupentium, quod, qui litteras non nosset quique parum adhuc supra adolescentem ageret aetatem, in oratione sua tantae prudentiae tantaeque facundiae gratiam accepisset. Surgentesque unus post unum, sicut eius gentis mos est, seu ut principi suum quisque manifestaret affectum et propensiorem circa eum devotionem, seu ut suam in dicendo peritiam, qua gloriari solent, declararet, primo episcopi, deinde proceres terrae, post consules et missi singularum civitatum totam diem illam facundissimis sermonibus in noctem usque produxerunt. Porro una omnium sententia haec erat, a Mediolanensi archiepiscopo prolata: ÔHaec est dies quam fecit Dominus; exultemus et laetemur in ea! Vere dies haec dies gratiae, dies est laeticiae, qua victor inclitus, triumphator pacificus, non belli minas intentans, non crudele aliquid vel tyrannicum intonans, sed pacis leges disquirens in medio populi sui mitissimus residere dignatur. Felix tandem Italia post multa secula inventa, quae modo principem invenire meruisti, qui nos homines, immo proximos ac fratres recognoscat! Tu nimirum es, o clarissime princeps et singularis orbis et Urbis imperator, qui licentiam primo homini indultam iamque diu abrogatam rursus in usum ac in verae sententiae consuetudinem revocasti, ubi dictum est: Crescite et multiplicamini et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli. Peccatis exigentibus homo homini dominatur, divina vero institutione homo piscibus maris et volatilibus caeli. Quantos, o Italia, passa es reges, immo tyrannos, qui hoc tibi mandatum per contrapositionem interpretarentur, versa vice dominantes hominibus, immo prementes quosque bonos et sapientes rationeque utpote rationales uti cupientes, pisces maris, lubricos scilicet, rapaces et ceno voluptatis deditos, et altum inaneque sapientes demulcerent et iniqui iniquos in suis impietatibus contra ius fasque confoverent. Novimus, qualia simus aliquando passi imperia iniusta, superba, crudelia. Novimus iniqua dominatione nichilominus insontes sicuti sontes circumventos. Meminimus sine extanti crimine factas proscriptiones locupletium, magistratus, sacerdotia nefaria turpique conventione commutata et alia multa, quae libido dominantium imperaret, nostris sub oculis irreverenter perpetrata. Gaudeamus ergo et exultemus et demus gloriam Deo, post tam turbidi temporis tempestatem serenum nobis pacis diem illuxisse, dum tibi, serenissimo domino nostro, placet imperium tuum per innocentiam servare potius atque tueri, quam per scelus crescere et per sanguinem subiectorum incrustari. Domineris, o augustissime imperator, piscibus maris et volatilibus caeli; nam et divinum iudicium superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. De nobis fidelibus tuis, de populo tuo consultare placuit tuae prudentiae super legibus et iusticia atque honore imperii. Scias itaque omne ius populi in condendis legibus tibi concessum. Tua voluntas ius est, sicut dicitur: Quod principi placuit, legis habet vigorem, cum populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem concessit. Quodcumque enim imperator per epistolam constituerit vel cognoscens decreverit vel edicto preceperit, legem esse constat. Profecto secundum naturam est, commoda cuiusque rei eum sequi, quem secuntur incommoda, ut videlicet omnibus debeas imperare, qui omnium nostrum sustines onera tutelaeÕ. His finitis, ea die in vesperam protracta curia solvitur. Fuere etiam qui ibidem in publico facta imperatoris carminibus favorabilibus celebrarent.

Capitulum VI.

Sequentibus diebus plena atque sollempni curia iudicio et iusticiae a mane usque ad vesperam intentus querimonias et proclamationes tam divitum quam pauperum diligenter audiebat; habensque quatuor iudices, videlicet Bulgarum, Martinum, Iacobum, Hugonem, viros disertos, religiosos et in lege doctissimos legumque in civitate Bononiensi doctores et multorum auditorum preceptores, cum his aliisque legis peritis, qui diversi ex diversis civitatibus aderant, audiebat, discutiebat et terminabat negotia. Videns autem multitudinem eorum, qui cruces baiolarent - is enim Italorum mos est, ut habentes querelas crucem manibus preferant -, misertus illorum, ait mirari se prudentiam Latinorum, qui, cum precipue de scientia legum glorientur, maxime legum invenirentur transgressores, quamque sint tenaces iusticiae sectatores, in tot esurientibus et sicientibus iusticiam evidenter apparere. Divino itaque usus consilio singulis diocesanis singulos iudices preposuit, non tamen de sua civitate, sed vel de curia vel de aliis civitatibus, hac eos commutans ratione, ne, si civis civibus preficeretur, aut gratia aut odio leviter a vero posset averti. Sicque factum est, ut de tanta querulorum multitudine vix ullus superfuisset, qui non aut plenam de lite victoriam sive iusticiam aut competentem cum adversario transactionem se gauderet reportare.

Capitulum VII.

Deinde super iusticia regni et de regalibus, quae longo iam tempore seu temeritate pervadentium seu neglectu regum imperio deperierant, studiose disserens, cum nullam possent invenire defensionem excusationis, tam episcopi quam primates et civitates uno ore, uno assensu in manum principis regalia reddidere, primique resignantium Mediolanenses extitere; requisitique de hoc ipso iure, quid esset, adiudicaverunt ducatus, marchias, comitatus, consulatus, monetas, thelonea, fodrum, vectigalia, portus, pedatica, molendina, piscarias, pontes omnemque utilitatem ex decursu fluminum provenientem, nec de terra tantum, verum etiam de suis propriis capitibus census annui redditionem.

Capitulum VIII.

Hisque omnibus in fiscum adnumeratis, tanta circa pristinos possessores usus est liberalitate, ut, quicumque donatione regum aliquid horum se possidere instrumentis legittimis edocere poterat, is etiam nunc imperiali beneficio et regni nomine id ipsum perpetuo possideret. Ex his tamen, qui nullo iure, sed sola presumptione de regalibus se intromiserant, XXX milia talentorum plus minusve redditibus publicis per singulos annos accessere.

Capitulum VIIII.

Preterea et hoc sibi ab omnibus adiudicatum atque recognitum est, in singulis civitatibus potestates, consules caeterosve magistratus assensu populi per ipsum creari debere, qui fideles simul et prudentes et principi honorem et civibus patriaeque debitam iusticiam nossent conservare. De his autem omnibus fideliter et sine fraude recipiendis et observandis ab omnibus civitatibus et sacramenta prestita et vades pro libitu imperatoris exhibiti sunt. Consequenter pax in commune iuratur eo tenore, ut nec civitas civitatem nec homo hominem impugnaret, nisi a principe hoc sibi foret imperatum.

Capitulum X.

Ad ultimum de iure feudorum, quod aput Latinos scripto nondum sufficienter expressum fuerat et pene omnes eam beneficiorum iusticiam in iniusticiam converterant, leges promulgavit, quarum capitula presenti annotatione subiecimus:

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus. Imperialem decet sollertiam ita rei publicae curam gerere et subiectorum commoda investigare, ut regni utilitas incorrupta permaneat et singulorum status iugiter servetur illaesus. Quapropter, dum ex predecessorum more universali curiae Roncaliae pro tribunali sederemus, a principibus Italicis, tam rectoribus ecclesiarum quam aliis fidelibus regni, non modicas accepimus querelas, quod beneficia eorum et feuda, quae vassalli ab eis tenebant, sine dominorum licentia pignori obligaverant et quadam collusione nomine libelli vendiderant, unde debita servitia amittebant et honorem imperii nostraeque felicis expeditionis complementum minuebant. Habito igitur consilio episcoporum, ducum, marchionum et comitum, simul etiam palatinorum iudicum et aliorum procerum, hac edictali lege Deo propitio perpetuo valitura sanccimus, ut nulli liceat feudum totum vel partem aliquam vendere vel pignorare vel quomodolibet alienare vel pro anima iudicare sine permissione maioris domini, ad quem feudum spectare dinoscitur. Unde imperator Lotharius tantum in futuro cavens ne fieret promulgavit; nos autem ad pleniorem regni utilitatem providentes, non solum in posterum, sed etiam huiusmodi prius illicitas alienationes perpetratas hac presenti sanccione cassamus et in irritum deducimus; nullius temporis prescriptione impediente emptor bonae fidei de precio actionem habeat contra venditorem competentem. Callidis insuper quorumdam machinationibus obviantes, qui precio accepto, quasi sub colore investiturae, quam sibi licere dicunt, feuda vendunt et in alios transferunt, ne tale figmentum vel aliud ulterius in fraudem huius nostrae constitutionis excogitetur, omnibus modis prohibemus; plena auctoritate nostra statuentes, ut venditor et emptor, qui tam illicita contraxisse repertus fuerit, feudum amittat, et ad dominum libere revertatur; scriba vero, qui super hoc instrumentum sciens conscripserit, post amissionem officii cum infamiae periculo manum amittat. Preterea, si quis infeudatus maior XIIII annis sua incuria vel sua negligentia per annum et diem steterit, quod feudi investituram a primo domino non petierit, transacto hoc spacio, feudum amittat, et ad dominum redeat. Firmiter etiam statuimus tam in Italia quam Alemannia, ut, quicumque indicta publice expeditione vocatus a domino suo ad eandem expeditionem spatio competenti venire supersederit vel alium pro se domino acceptabilem mittere contempserit, dimidium reditus feudi unius anni domino non ministraverit, feudum, quod ab episcopo aut ab alio domino habet, amittat, et dominus feudi in usus suos illud redigendi omnibus modis habeat potestatem. Preterea ducatus, marchia, comitatus de caetero non dividatur; aliud autem feudum, si consortes voluerint, dividatur, ita ut omnes qui partem feudi habent iam divisi vel dividendi fidelitatem domino faciant, ita tamen ut vasallus plures dominos non compellatur habere nec dominus feudum sine voluntate vassallorum ad alium transferat; insuper, si filius vassalli dominum offenderit, pater, a domino requisitus, adducat filium ad satisfaciendum domino vel a se filium separet, alioquin feudo privetur; si vero pater vult eum deducere, ut satisfaciat, filius autem contempnit, patre mortuo in feudum non succedat, nisi prius domino satisfecerit; parique modo vassallus pro omnibus suis bonis domesticis faciat.

Illud quoque precipimus, ut, si vassallus de feudo alium vassallum habuerit et vassallus vassalli dominum domini sui offenderit, nisi pro servitio alterius domini sui hoc fecerit, quem sine fraude antea habuit, feudo privetur, et ad dominum suum, a quo ipse tenebat, revertatur, nisi requisitus ab eo paratus fuerit satisfacere maiori domino, quem offendit, et nisi vassallus idemque dominus, a suo domino requisitus, eum qui maiorem dominum offendit requisierit, ut satisfaciat, feudum amittat. Preterea si de feudo inter duos vassallos sit controversia, domini sit cognitio, et per eum controversia terminetur. Si vero inter dominum et vassallum lis oriatur, per pares curiae a domino sub debito fidelitatis coniuratos terminetur.

Illud quoque sanccimus, ut in omni sacramento fidelitatis imperator nominatim excipiatur.

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus universis suo subiectis imperio hac edictali lege in perpetuum valitura iubemus, ut omnes nostro subiecti imperio veram et perpetuam pacem inter se observent, et ut inviolatum inter omnes perpetuo servetur. Duces, marchiones, comites, capitanei, vavassores et omnium locorum rectores cum omnium locorum primatibus et plebeis a decimo octavo anno usque ad septuagesimum iureiurando obstringantur, ut pacem teneant et rectores locorum adiuvent in pace tuenda atque vindicanda, et in fine uniuscuiusque quinquennii omnium sacramenta de predicta pace tenenda renoventur.

Si quis vero aliquod ius de quacumque causa vel facto contra aliquem se habere putaverit, iudicialem adeat potestatem et per eam sibi competens ius assequatur. Si quis vero temerario ausu predictam pacem violare presumpserit, si civitas est, pena C librarum auri camerae nostrae inferenda puniatur. Oppidum vero XX libris auri multetur. Duces autem et marchiones et comites L libras prestent.

Capitanei vero et maiores vavassores XX libris auri puniantur. Minores autem vavassores et omnes alii predictae pacis violatores VI libras auri inferre compellantur et dampnum passis secundum leges resarciant.

Iniuria seu furtum legittime puniatur. Homicidium et membrorum diminutio vel aliud quodlibet delictum legaliter vindicetur.

Iudices vero et locorum defensores vel quicumque magistratus ab imperatore vel eius potestate constituti seu confirmati, qui iusticiam facere neglexerint et pacem violatam vindicare legittime supersederint, dampnum omne et iniuriam passis resarcire compellantur, et insuper, si maior iudex est, sacro erario penam X libras auri prestet, minor autem pena trium librarum auri multetur. Qui vero ad predictam penam persolvendam inopia dinoscitur laborare, sui corporis cohercionem cum verberibus patiatur et procul ab eo loco quem inhabitat quinquaginta miliaria per quinquennium vitam agat.

Conventicula quoque et omnes coniurationes in civitatibus et extra, etiam occasione parentelae, inter civitatem et civitatem et inter personam et personam sive inter civitatem et personam omnibus modis fieri prohibemus et in preteritum factas cassamus, singulis coniuratorum pena unius librae auri percellendis.

Episcopos quoque locorum aecclesiastica censura violatores huius sanccionis, donec ad satisfactionem veniant, cohercere, volumus.

Receptoribus etiam malefactorum, qui predictam pacem violaverint, et ementibus nostrae indignationi subiciendis et eadem pena feriendis.

Preterea bona eius publicentur et domus destruantur, qui pacem iurare et tenere noluerit et leges pacis non servat.

Illicitas etiam exactiones, maxime ab aecclesia, quarum abusio iam per longa tempora inolevit, per civitates et castella omnimodis condempnamus et prohibemus, et si facte fuerint, in duplum reddantur.

Item sacramenta pupillorum sponte facta super contractibus rerum suarum non retractandis inviolabiliter custodiantur. Per vim autem vel iniustum metum, etiam a maioribus, maxime ne querimoniam maleficiorum commissorum faciant, extorta sacramenta nullius esse momenti iubemus.

Ad haec: qui allodium suum vendiderit, districtum et iurisditionem imperatoris vendere non praesumat, et si fecerit, non valeat.

Capitulum XI.

Cremonenses et Placentini inter eos, qui sibi coram principe litem commovebant, acrius caeteris adversus sese experiebantur. Nam cum inter has duas civitates non longe a se positas, nisi quod Pado interfluente separantur, propter contubernium Mediolanensium antiquae ac diutinae manserint discordiae, accesserat tunc, quod Cremonenses cum imperatore ad curiam venientes, Placentinorum militia egressa eos ad certamen provocaverat, quod modo vulgo turnementum vocant. Ibique hinc inde aliqui sauciati, alii capti, quidam occisi sunt. Ob hanc rem dum adversus se invicem accusationem proponerent: Cremonensibus se, dum essent in obsequio et in comitatu principis, hostiliter invasos, nec tam se quam regiam fuisse lesam maiestatem, suam iniuriam magnitudini principum curae esse debere, penes imperium esse, ut Placentini velut hostes rei publicae pro impietatibus in ipsos, pro perfidia et temeritate in imperatorem graves poenas reddant; Placentinis autem, non adversus principem, sed contra suos infestissimos hostes se venisse, qui, dum in terminis ipsorum multa iniqua fecerint, rapinis et incendiis omnia permiscuerint, queri modo calumpniose, quod iniuriam passi sint, allegantibus, Fridericus partibus prosequendi copiam dedit, sufficienterque auditis quae ab utrisque dicerentur, animadvertit Placentinos minus ydonee obiecta purgare, presertim cum in plurimis rebus dolus eorum et perfidia in regnum iam antea foret deprehensa. Itaque contra ipsos sententia iudicum procedit, tandemque hac mulcta in gratiam recipiuntur, ut preter non parvae pecuniae donationem vallum civitatis egregium, quod hisdem annis pro defectione ab imperatore fecisse insimulabantur, replendo equarent turresque universas destruerent. Quod et factum est, dignaque in Placentiam seditiosam civitatem pro modo delicti ultio exerta rebellionis metum reliquis civitatibus incussit. Ibi quoque [Fridericus] augustus de proprietate Modoyci, ubi sedes regni Italici, ut dictum est, esse dinoscitur, contra Mediolanenses causam assumens selectis arbitris gloriose iusticia media de lite triumphavit.

Capitulum XII.

Aput Roncalias rebus bene gestis et utilitatibus imperii sapienter ordinatis, Fridericus conventum dimisit atque, proximioribus ordinatis, ad ulteriores terras et in insulas maris regium regiae procurationis animum protendit. Itaque electos nuncios, episcopum videlicet Conradum Eistetensem et comitem Emichonem, in Sardiniam et Corsicam dirigit, commendans eos Pisanis et Ianuensibus conducendos, pro eo quod hae duae civitates maximum in Tyrreno mari viderentur habere principatum. Verum quam ob rem eadem legatio sine efficatia remanserit, conicient hi, quibus notum est, in quantis emolumentis Pisanis atque Ianuensibus insula Sardinia prostituta sit. Unde non incongrue putatur illorum astu et falsis occasionibus iter nunciorum fuisse impeditum. Nam et Ianuensibus vicem redditurus, adventum suum augustus comminans finibusque eorum accedens mira celeritate ac facilitate eos deterruit et ad pacis pacta confugere compulit, quae fuere huiusmodi: mille marcas argenti publico erario persolvere et a muri, quem orsi fuerant, fabrica cessare. Non autem ab re putatur hunc illis caelitus incussum fuisse terrorem atque formidinem, ne multos sua temeritate ad defectionem invitarent. Nam salutis spem Ianuensibus certam et contravenientibus hesitationem natura loci prestare maxime poterat, quae civitatem ita ex omni parte vallaverat, ut vel propter eminentium Alpium prerupta et invia vel Tyrreni maris, quo litus ipsum alluitur, fluctibus ad eam nec perveniri facile fuerit. Augustus autem nullo horum motus etiam cum natura certare non diffidebat, ut, quod illa situ loci inexpugnabile fecerat, ipse magnitudine animi ac virtute superandum putaret.

Capitulum XIII.

His [ita] gestis, Fridericus pro recreando milite in opimis et nondum bello tactis Italiae locis hyemare statuit, proximumque natale Domini aput Albam civitatem celebrans nuncios pro colligendo fodro per totam Tusciam et maritima, atque Campaniam direxit. De principibus quoque ad ordinandos in civitatibus consules seu potestates alium alio dimittit, adiunctis eis cartulariis, qui de regalibus quae fisco accesserant certam summam et plenam noticiam reportarent. Reditus quoque imperiales, qui dicuntur domus Mehtildis, a duce Welfone seu ab aliis distractos et dispersos, congregavit, quos postmodum eidem nobilissimo principi adunatos et melioratos liberali restitutione noscitur reddidisse. Quorum prediorum magnitudinem eiusque terrae copiosam opulentiam qui ripas Eridani pervagati sunt non ignorant.

Capitulum XIIII.

Romanus imperator, etsi in aliis omnibus secunda fortuna usus est, in morte tamen nonnullorum principum per idem tempus eius sevitiam expertus est, quorum ut aput posteros nulla celebretur memoria, nobilitas generis, mentis prudentia et egregiae tam animi quam corporis virtutes non permittunt. In numero quorum primus fuit Otto Frisingensis aecclesiae venerabilis presul, huius istius operis auctor et feliciori fine futurus consummator, nisi, ut quidam incusant, fata virtutibus invidissent. Et quia tam in huius preclari viri nece quam in conflagratione Frisingensis aecclesiae patria mea duplici contritione attrita est, nemo me accuset, si vel patriae miserias vel amantissimi domini et nutritoris mei flebilem interitum prolixiore narratione prosequar, sed dolori veniam tribuat, considerantibus nobis civitatem nostram ad tantum felicitatis gaudium processisse eandemque fere ad ultimos casus inclinatam. Si quis autem, ut ait quidam, durior misericordiae sit iudex, res quidem tribuat hystoriae, lamenta vero scriptori. Anno ergo ab incarnatione Domini MoCoLVIIII°, indictione VII, regnante serenissimo imperatore Friderico, anno imperii eius III, regni V°, memoratus antistes ab hac luce Deo vocante migravit. Is primo velut caelitus et a Deo missus, cum eandem aecclesiam repperisset omnibus fere bonis destitutam, distractas facultates, collapsa palatia, familiam attritam, religionis monasteriorum nullam vel parvam memoriam, ope divina tandem ipsam in eum locum reduxerat, ut clero religionem, familiae libertatem, facultatibus copiam, edificiis decorem ab hac luce subtractus restituisset, eiusque cura, labor [et] meritum circa sedem et gentem suam perinde fuerat, acsi non tam instaurator quam fundator illius extitisset. Huic negotio prestabat adminiculum et opem tum genus viri, tum probitas, tum conversationis estimatio. Nempe imperatorum Heinrici quarti nepos, sororius quinti Heinrici, Conradi regis frater uterinus, Friderici imperatoris augustissimi huius qui iam feliciter regnat patruus, ex clarissimo regni principe Leopaldo marchione patre et matre Agnete, filia quarti Heinrici imperatoris, pariter cum fratribus suis germanis, Conrado Pataviensi episcopo, Leopaldo duce Baioariae et Heinrico duce Austriae, necnon et sororibus, Gerdruda ducissa Boemiae et Berhta ducissa Polanorum ac Ita marchionissa de Monte-ferrato, N. imperatricis Hyspaniae genitrice; de tanta, inquam, tamque illustri parentela proles ipse nobilissima traxit originem. Litterali scientia non mediocriter aut vulgariter instructus, inter episcopos Alemanniae vel primus vel inter primos habebatur, in tantum, ut preter sacrae paginae cognitionem, cuius secretis et sententiarum abditis prepollebat, phylosophicorum et Aristotelicorum librorum subtilitatem in topicis, analeticis atque elencis fere primus nostris finibus adportaverit. Ob ea et aliarum multarum privilegia gratiarum, fiducia quoque tam secularis prudentiae quam eloquio fretus facundissimae linguae, cum sepius in causis aecclesiae coram regibus et principibus constantissime ageret, et exinde sibi gloria laudem, laus invidiam, ut assolet, non modicam peperisset, laqueos adversantium inperterritus declinavit et obloquentium ora sine lesione probe probus evasit. Sane vivendi modum iuxta Cisterciensis ordinis religionem instituerat, ibique in monasterio Morimundensi primo abbas, eo usque probatus et electus inventus est, ut merito sibi diceretur: Amice, ascende superius. Episcopus factus, transcurso iuventutis fervore ac sopito lubricae aetatis incentivo, oleum peccatoris declinans et iusticiam suam in. conspectu hominum et favore facere parvi pendens, Deo potius, quem conscientiae et corda non fallunt, placere satagebat, adtendens illud ewangelicum: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua. Unde factum est, ut, si quid ex conversatione mundana pulverulentiae contraxisset, in presenti lingua detrahentium, quae ut gladius acutus, raderetur atque purgaretur. Siquidem supradicto principe Friderico, patruo suo, in Italicam expeditionem iter agente, cum et ipse sicut necessarius et perutilis imperii negotiis ire debuisset, nutu divino contigit, ipsum iter retractare, ut vir religiosus inter manus fratrum orantium potius quam inter strepitum preliantium exspirans, dicere posset: Domine, suscipe me, ut cum fratribus meis sim, cum quibus etc.. Benigne vero ab imperatore dimissus multis gemitibus commissam sibi suae benignitati commendavit aecclesiam, ac quodam spiritu prophetico de fine suo prescius, ne post mortem suam ipsam aliquo modo gravaret et libertate electionis, ut iam sepius in aliis aecclesiis factum dicebatur, eam nullo modo privaret, postulavit. Accepto de hac probabili petitione fideli laudamento, ad propria reversus est.

At cum aliquibus de morte sua seu per visiones seu per somnia revelatum fuisse, referentibus et commonentibus quibusdam religiosis, cognovisset, salutatis fraterna caritate media quam intime fratribus et valedicto, occasione visitandi Cisterciense capitulum viam carpit et iam dudum languore ac debilitate corporis invalidus, laborioso itinere, nichil tamen adhuc suis qui secum erant metuentibus, ad prenominatum Morimundense monasterium pervenit. Ibi per aliquot dies lecto cubans et iam de obitu suo nequaquam dubius, dum sacro liquore olei, sicut moris est, perunctus fuisset et de pecunia sua laudabili testamento ordinasset, inter caetera, quae sollicitus de salute sua previdebat, etiam hunc codicem manibus suis offerri precepit eumque litteratis et religiosis viris tradidit, ut, si quid pro sententia magistri Gileberti, ut patet in prioribus, dixisse visus esset, quod quempiam posset offendere, ad ipsorum arbitrium corrigeretur, seque catholicae fidei assertorem iuxta sanctae Romanae, immo et universalis aecclesiae regulam professus est; deinde multa prius cordis contritione et humili confessione reatum suum recognoscens, sumptis sacrosanctis misteriis, in medio multitudinis sanctorum tam episcoporum quam abbatum Domino spiritum reddidit. Felix utique et pro meritis suis divino munere donatus, ut antea raptus sit, quam unicam suam, dilectam suam, aecclesiam videlicet, cui ipse spiritali et intimo amore connexus erat, in favillam et cinerem conversam vidisset et subversam. Cum autem adhuc vivens locum sepulturae suae fratribus digito premonstrasset extra aecclesiam in loco humili, ubi scilicet ab omnibus fratribus calcari debuisset, huic eius ultimae voluntati obviandum putabatur, et intra septa aecclesiae iuxta maius altare honorifice tumulatus est, eiusque sepulchrum a cunctis fratribus honore ac veneratione dignum habetur. Ego autem, qui huius operis principium eius ex ore adnotavi finemque eius de principis iussu perficiendum suscepi et manu mea ipsius extrema lumina clausi, hoc epithaphium composui et tumulo eius inscribi feci:

Libram Phebus subiit cum falcitenente,
Luci nox prevaluit die decrescente,
Vita minus habuit morte prevalente,
Otto quando corruit raptus, heu! repente.
Hic, si gradum consulis: presul dignitate;
Formam: decens, habilis, iuvenis etate;
Genus: alta nobilis regum maiestate;
Mores: commendabilis mira probitate.
Monachum se prebuit, si religionem,
Ydeas asseruit, si positionem.
Virgo, cuius meruit intercessionem,
Eius ad quem genuit agat mentionem!
Huius frequens otium in philosophia,
Maius exercitium in theologia,
Fedus sibi mutuum cum philologia;
Nunc sit ei speculum summa theoria!
Plangat hunc Germania planctu generali!
Magis tu, Frisingia, orba viro tali,
Cui tot privilegia dono speciali,
Iugi querimonia debes lamentari.
Huius in te studio studium vigebat;
Grata disceptatio plures acuebat.
Quid mos aut quid ratio, nemo non videbat;
Fraus et cavillatio latens non latebat.
Hic sacrum aecclesiae sublimavit cultum,
Ipse dedit strepere logicum tumultum;
Hoc in eius cinere totum est sepultum.
Talem nemo plangere potest satis multum.
Quis nunc tantam gratiam formis affirmabit?
Quis ad consequentiam tropos revocabit,
Aut quis elegantiam dictis assignabit?
Heu qualem sententiam scola vento dabit!
Quid rerum compactio, sagax dum rimatur,
Mathesis abstractio quid, dum contemplatur,
Quod nichil privatio, per hunc dum probatur,
Quid ambarum actio, morte sciri datur.
Huius necem patria iuste dedignata,
Clara dolens atria rectore privata,
De se bene meritum cernens in favilla,
Ivit in interitum pariter et illa.
Tantas ad exequias turba populorum
Pias fundat lacrimas, mestum ducens chorum!
Ad preces continuas et lamenta quorum
Illum salvet, animas qui beat ius forum! Amen.

[Aliud metrum].

Quidquid in orbe beat preclaros et meliores,
Presulis Ottonis mire cumulavit honores.
Si proavi vel avi probitas, sacer ordo, potestas
Deberent mortis furias cohibere molestas,
Non moriturus erat preclare preditus illis.
Heu talem communibus accessisse favillis!
Quam facunda viri vox, qualis philosophia,
Hortatu regum docet edita chronographia.
Luxit eum patria propria comitata ruina.
Propicietur ei Deus et pia virgo Maria! [Amen].

Capitulum XV.

Ottone episcopo X° Kal. Octobris, quod est circa solsticium brumale, defuncto, paucis post mensibus Non. Aprilis, quae tunc fuit dominica palmarum et est circa solsticium estivale, hora matutina civitas Frisingensis penitus et penitus incendio conflagravit, adeo quod, ut taceam de maioribus aecclesiis, quae cum ornamentis suis perierunt, sedeque ipsa et palatio, nec una quidem de minoribus capellis et oratoriis superfuit. Domus etiam et officinae canonicorum et domus militum, exceptis valde paucis, crematae sunt. Haec aecclesia eo tempore in tali statu erat, quod rebus, edificiis et divitiis omnibus pene collateralibus et vicinis episcopatibus aut maior erat aut equalis; cleri probitate tam insignis, ut in eius honestate et disciplina, in liberalitate, in litterarum scientia rari pares, meliores et superiores in orbe Romano nulli haberentur.

Capitulum XVI.

Hanc Frisingensis civitatis multiplicem cladem et erumpnosi eventus casum nonnulla prodigiorum inditia precesserant. Quadam enim vice in die circumcisionis Domini, dum ad missam sollempnem presbiter altari maiori assisteret et iam sacri secreti ultimum resolvisset silentium, calix cum sanguine ita prorsus eversus et super altare in conspectu omnium effusus est, ut nec stilla superfuisset. Sed prudentissimus episcopus omine tali nil prosperum auguriatum esse presciens, ieiuniis et letaniis divinam animadversionem preveniri atque placari persuasit. Per idem quoque tempus monstra quedam quadrupedia aliaque fantasmata de nocte visa sunt tam a clericis veracibus quam a laicis hinc inde volare. Ferae bestiae, utpote vulpes et lepores, pastoforia aecclesiae ac officinas canonicorum ingressae, velut domesticae laqueum sibi captionis inponi non abnuebant. Pueri ac puellulae per mediam civitatem sepius processionem agentes verasque letanias imitantes iocis suis gravia seria portenderunt. Nam et sequenti anno locus ipse, ubi maior aecclesia et cathedralis sedes fabricanda erat, fulmine ictus celesti igne conflagravit. Ululae, upupae, bubones toto anno in tectis funebria personantes lugubri voce aures omnium repleverunt. Pilosi, quos satyros vocant, in domibus plerumque auditi. Huius ruinae ac desolationis talibus inditiis prophetatae prefata Frisingensis aecclesia divina opitulatione per subrogationem piissimi pastoris Adelberti, qui ipsam inpresentiarum gubernat et regit, restaurationem expectat eiusque industria sublevari sperat et respirare.

Capitulum XVII.

Eodem etiam anno insignis illa aecclesia et regium opus aput Spiram civitatem similiter igne consumpta est et desuper, continuitate muri rupta, ruina molesta plerosque involvit. Hisdem diebus Fridericus Coloniensis archiepiscopus, cuius superiore libro mentio habita est, tertio pontificatus sui anno cum multorum luctu diem clausit extremum, carnesque eius et viscera aput Papiam posita, ossa vero ad civitatem Coloniensem deportata sunt. Vir nobilis et litteratus, quique mansuetudine ac benignitate sua longe lateque multorum in se provocarat affectum. Erbipolensis quoque antistes N. revisendae patriae amore illectus, dum benigne ab augusto dimitteretur, paulo post septimum diem reditus ad civitatem suam morbo correptus obiit, exemplo suo docens, quod longas manus mortis nec terra securior nec convictus delicatior faciet declinare.

Tunc etiam Conradus Croatiae atque Dalmatiae dux, natione Noricus, de castro Dachowa oriundus, aput Pergamum finem vivendi fecit, eiusque corpus in terram suam deportatum, in monasterio Schiren sepultum est. Cuius liberalitas et in multis probata periculis animi magnitudo meruit, ut, subtractus ex hac luce, memoria illius longo tempore aput posteros non deleatur. Nobiles quoque complures et milites strennuissimos, quorum nomina mihi scribenti non occurrunt, aut varius belli eventus aut morborum vis per id tempus idem tempestatis turbo involvit.

Capitulum XVIII.

Friderico in hibernis agente, Adrianus Romanae urbis antistes quorumdam instinctu ea, quae iam inter ipsum et imperatorem aput Augustam sopita fuerant, refricare cepit et denuo meminisse, modo nunciorum suorum iniuriam, modo eorum, qui pro colligendo fodro directi fuerant, insolentiam et castellanorum suorum gravamen incusans: se pro bonis mala recepisse, imperatorem beneficiis suis ingratum existere. Proinde occasionem querens, cum audisset, quod regalia principi tam ab episcopis et abbatibus quam a civitatibus et proceribus recognita fuere, litteras in fronte quidem leniores, diligentius vero consideratae acriori commonitione plenas, super hoc negotio dirigit, easque quidam indignus et vilis nuncius presentans, antequam recitatae fuissent, disparuit. Qua de re commotus caloreque iuvenili ad vicem rependendam accensus, meditationem concipit, non quidem per abiectam, sed per honoratam illi respondere personam. Iam antea missus fuerat ad sedem apostolicam episcopus Vercellensis, amicam deferens petitionem, quatinus Gwidonem nobilem iuvenem, filium comitis Gwidonis Blanderatensis, cuius supra mentionem fecimus, quem loco Anselmi princeps in Ravennate aecclesia subrogari fecerat, ibidem confirmaret et ordinaret. Nam idem iuvenis infra sacros ordines adhuc existebat, et clericus Romanae aecclesiae pridem factus ac in subdiaconum a papa Adriano consecratus, nonnisi eius coniventia et assensu in aliam aecclesiam transferendus putabatur. Cum autem hoc a Romano pontifice, volente in irritum revocare quod factum fuerat, negaretur, mittitur denuo Herimannus Ferdensis episcopus in id ipsum, eiusque negocium item effectu caruit. Quod si quis plenius scire desiderat, epistolas utrimque directas consulat, quarum talia rescripta inveniuntur:

Capitulum XVIIII.

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus Adriano Romanae aecclesiae venerabili pontifici. Dilecto et fideli nostro Anshelmo, bonae memoriae Ravennatis aecclesiae venerabili archiepiscopo, defuncto, ne curia nostra diutius tanto careret principe, operam dare curavimus, loco eius talem subrogari personam, quae pro tempore ad resarcienda aecclesiae illius dampna et ad nostrum peragendum servitium apta videretur. Ante omnia autem pre oculis mentis habentes et aure non surda audientes quod scriptum est: Honore invicem prevenientes, filium comitis Blanderatensis, quem vos in clericum Romanae aecclesiae et filium nostra petitione assumpsisse recordati sumus, vicissim ad honorem vestrum et sanctae Romanae aecclesiae altius sublimari intendimus, in ea presertim aecclesia, quam post sanctam Romanam aecclesiam aut maximam aut unam de maximis habemus, nostraeque voluntatis proposito, divina favente clementia, in electione illius personae concorditer et voluntarie universa Ravennas convenit aecclesia, presentibus viris honestissimis, legato nostro et vestro, hinc Iacincto cardinali, inde Herimanno Ferdensi episcopo. Scientia autem et moribus in personam prefati electi una cum genere convenientibus, propter reverendum vestrae paternitatis testimonium commendabilior et acceptior eadem persona nobis iam facta est, quam utique etiam diligi [a vobis] et honorari gaudemus et volumus, ea tamen ratione et ordine, qua patres filios suos solent diligere, quos suo tempore etiam manumittunt et domui suae providere permittunt. Et quidem decentissimum est, sanctam Romanam aecclesiam tamquam omnium aecclesiarum matrem filios, qui sunt fructus ventris, adgregare et adgregatos ad decorem domus Dei per domos et familias distribuere, quibus et nostrum imperium tamquam ab utero et gremio matris nostrae progredientibus debeat et velit congruum honorem impendere. Proinde altiori consideratione vestra perpendat discretio, quid in hac causa tam vestrae quam nostrae maiestati et honestati conveniat.

Capitulum XX.

Adrianus episcopus, servus servorum Dei, karissimo in Christo filio Friderico illustri Romanorum imperatori salutem et apostolicam benedictionem. Qualiter superni Conditoris intuitu et tam excellentiae tuae quam dilecti filii nostri Gwidonis Blanderatensis comitis interventu dilectum filium Gwidonem, subdiaconum nostrum, eiusdem comitis filium, olim in familiaritatem et in nostrum consortium receperimus, qualiter etiam intuitu probitatis eiusdem atque pro honore et utilitate sacrosanctae Romanae aecclesiae, tamquam si in diaconum iam fuerit ordinatus, aecclesiam [ei] specialiter assignaverimus, et nos profecto memores et a serenitatis tuae memoria non credimus excidisse. Nunc autem honestatem ipsius considerantes et provectum scientiae, si ei vita comes fuerit, adtendentes, intelligentes etiam, quanta per eum et per nobiles ac potentes parentes ipsius sacrosanctae Romanae aecclesiae adhuc pofuerint commoda provenire, et ad quantum dignitatis apicem in eadem Romana aecclesia ipse valeat, vita generi concordante, conscendere, cum a sede apostolica in subdiaconatus officium sit promotus et ei, tamquam si iam diaconus esset, sicut superius dictum est, a nobis sit aecclesia specialiter assignata, communicato fratrum nostrorum consilio, a nostro latere tam preciosum pignus iuxta petitionem excellentiae tuae non potuimus removere, sed ipsum, oportunitate accepta, Deo auctore, in Romana aecclesia ad honorem eiusdem aecclesiae et imperii intendimus ordinare, ut vel in ea, prout divina gratia proposuerit, quandoque ad sublimiora conscendat vel exinde ad alterius aecclesiasticae fastigium dignitatis ipsum contingat auxiliante Domino pervenire. Convenientius siquidem est, ut, qui filius et clericus est Romanae aecclesiae, ab eius gremio non recedat et ipsa ei circa se locum dignitatis conferens eidem inde provideat altiora. Ipsa etenim viros et moribus et scientia adornatos, preditos honestate et sanguinis nobilitate preclaros ad se libenter evocat et eos aliunde consuevit admittere, non se talibus, cum ipsos in gremio suo habeat, facile spoliare. Quia igitur hoc decentius esse conspicimus et honorabilius existere arbitramur, confidentes etiam imperatoriae maiestati hoc potius debere placere et gratum atque acceptum esse, postulationem tuam in hac parte non duximus admittendam, credentes atque sperantes, quod, ex quo nostram super hoc cognoveris voluntatem, tu ipse nostram intentionem et propositum commendabis.

Capitulum XXI.

Princeps ergo, et ipse accepta occasione, suam hoc modo solatur indignationem. Iubet notario, ut in scribendis cartis nomen suum preferens Romani episcopi subsecundet et dictionibus singularis numeri ipsum alloquatur. Qui mos scribendi cum antiquitus in usu esset communi, a modernis ob quandam personarum reverentiam et honorem putatur immutatus. Aiebat siquidem imperator aut papam debere servare suorum antecessorum ad personam imperialem scribendi consuetudinem, aut se ipsum antiquorum principum morem in suis epistolis oportere observare. Haec itaque causa sermonum et nunciorum maiorem inter eos simultatis fomitem ministravit, in tantum, ut quedam litterae deprehensae dicerentur a sede apostolica directae, quae Mediolanenses et quasdam alias civitates rursus ad defectionem hortarentur. Huius negotii veritatem tenor subiectarum epistolarum declarabit, quae a diversis personis hinc inde missae sunt:

Capitulum XXII.

Venerabili patri et fratri et amico karissimo Eberhardo, Dei gratia Babinbergensi episcopo, Heinricus, eadem gratia sanctae Romanae aecclesiae presbiter cardinalis tituli Sanctorum Nerei et Achillei, salutem in Domino. Sicut virtus imperatoria ex eorum, qui sibi assistunt, discretione monstratur, ita et ipsi, quorum munitur consilio, propriae conscientiae et honestati debent attendere, quia et ipsorum honor sic ad dominos spectare videtur, sicut et domini detrimentum in eos procul dubio refunditur et redundat. Eapropter, dilecte pater et venerande frater et amice karissime, vestram non tam docemus quam monemus prudentiam, ut imperialis dignitatis excellentiam, quantum in vobis est, in ea, quae ad pacem sunt et [ad] honestatem spectant, iugiter suadeatis. Subtilius enim et sincerius in his, quae ad Deum pertinent et iusticiae libertatem, ratio et discretio vestra intelligit et cognoscit, quam alii principes, quantumcumque nobiles sint, si tamen sacros canones et ea, quae olim a patribus disposita et ordinata sunt, non noverunt. Interfuistis ipse sicut unus ex nobis fidelissimus mediator eis, quae cum domino imperatore de pace aecclesiae et ipsius ordinata sunt in Alemannia, et eis, quae altera die nos secum fidelissime et ipse nobiscum benignissime de eadem pace tractavimus. Nunc autem ex litteris illis, quas celsitudini suae post reditum meum domino meo placuit destinare, quae videlicet nec stilum nec antiquam consuetudinem imperialium litterarum obtinebant, timemus multum, ne sit in diversa mutatus et alia modo sibi sit facies sensusque diversus. Replevit cor meum amaritudine et faciem meam confusione mutatio haec; quidquid honoris et iocunditatis et gloriae adportaveram mecum, ex litteris illis videtur esse sepultum atque obnubilatum. Ideo, dilectissime frater et amice karissime, episcopalis dignitas et sacerdotii ordo, in quo vos providentia divina constituit, moveant discretionem vestram et instruant, ut ad honorem Dei stetis et vestrum pro honestate et libertate aecclesiae, ut in antiquis limitibus aecclesiae integritas conservetur, ne temporibus vestris novis consiliis honestas usque modo turbata turbetur. Satis turbatum est, quidquid secundum consilium vestrum putabamus efficere, et dicimus vobis, quamdiu per homines rerum divinarum ignaros negotia portabuntur, stabiliri pax incepta non poterit. Sed si presentia vestra et domini prepositi Magdeburgensis consummandae pacis laborem susceperit, zelus Dei et scientia, qua preminetis uterque, finem pacificum ad honorem Dei et aecclesiae et imperatoris nostri gloriam per industriam vestram et studium vestrum facillime poterit obtinere. Alioquin, si tempore iracundiae repertus non fuerit, qui reconciliationi intendat et in cuius verbis possint ista scandala complanari, res ipsa forsan aliud exiget, et quod hodie integrum est, maior vehementia necessitatis disrumpet.

Eidem Heinrico Eberhardus Babenbergensis aecclesiae eadem gratia si quid est orationis et servicii omnimodam devotionem. Litteris vestrae paternitatis lectis et relectis, admirari satis non potui, quod esset illud verbum, immo quod esset illud ve, de quo scripseratis mihi, cum adhuc a me prorsus esset absconditum. Queritans autem inveni quod nolui et unde multum dolui, teste Deo, et multum doleo. Audivi, et conturbatus et contristatus sum; contremuerunt omnia ossa mea, adhesit cutis ossibus meis. Et quidem intellexi et cognovi, quod bono semini, non meo, sed vestro pacis et concordiae consilio, inimicus homo superseminaverit zizania.

Omnia mala a bonis principiis orta sunt. Sicut in sacro eloquio: Paravit Dominus vasa mortis et sagittas ardentes effecit, ita et in imperialibus gestis ac dictis simul ac scriptis pleraque repperiuntur, quae alios seducunt, alios edificant. Annales quandoque revolvuntur, apices imperiales recitantur forte in ea forma, quae illi aetati et tam bonitati quam simplicitati temporum illorum competebat, hominibus autem in directum loquentibus neque numerum numero commutantibus neque personas personis preposterantibus. Nunc vero mutata sunt omnia; sed non expallescat aurum, nec mutetur color optimus, nec dispergantur lapides sanctuarii in capite omnium platearum. Si qua exorbitatio consuetudinis modernae facta est, his exemplis facta est et hac occasione, quia flamma sopita denuo quodam vento resuscitata est per litteras, quas domnus papa nuper direxit domno imperatori super ea questione, quae vertitur inter Brixinenses et Pergamenos de contentione duorum castrorum, quas quidam pannosus et velut hostis et insidiator domno imperatori despective quodammodo obtrusit, et ultra non comparuit; quae videbantur duriores et quasi interdicti vim in se continentes, ne domnus imperator causae illius iudicium sibi assumeret. Haec autem scribo vobis, non ut queram palliare quae pallianda non sunt, sed ut vos et alii prudentes et timentes Deum facilius morbo subveniatis, causa morbi cognita. Hinc inde dicimus et scribimus cottidie: ÔVenite, venite; veniemus, veniemusÕ. Sedemus - salva multa vestrae sanctitatis reverentia dictum sit -, sedemus et oscitamus. Sedemus, inquam, ut ait quidam in Romana re publica, nocte diem, die noctem expectantes, et iam prudentes et scientes perimus. De me dico vobis, ut tutis loquar auribus: Nolo mali nuncii esse baiolus neque veniam, ut audiam vel referam amaras historias. Verba verbis obviant quasi pila minantia pilis. Ubi est sapientia, ubi prudentia in regno et sacerdotio? Separet nos Deus ab his, de quibus dicitur: Omnis sapientia eorum devorata est. Non dicatis nobis ultra: ÔVeniteÕ; sed potius vos claves habentes scientiae nos prevenite, non invitati venite et docete filios vestros non in amaritudine spiritus, sed in lenitate et multa mansuetudine. Parcat illis Deus, qui oleum quasi camino addentes inter patrem et filium, inter regnum et sacerdotium seminant discordias. Insipiens factus sum, vos coegistis me. Veniant pro Deo nuncii boni, portantes pacem, tamquam scientes et docentes nos instare oportune, importune. More solito scribantur litterae; adiuvante Domino Flebile principium melior fortuna sequetur, et tristicia vertetur in gaudium. Domnus imperator, superveniente nuncio vestro, propter quedam secreta negotia subito a castris discessit. Ideo neque ego meis insinuationibus certum responsum ab eo elicere neque vos litteras eius in continenti habere potuistis. Qualis sit, vos scitis. Diligentes se diligit, aliis alienum se facit, quia nondum perfecte didicit etiam inimicos diligere.

Epistola eiusdem ad [papam]. Cum et tacendi et loquendi tempus sit, quando commune instat periculum, desperationis potius quam religionis est servare silentium, omnium est conclamare, in unum concurrere ac ferre presidium. Quando autem impetus hostilis aut incendium ingruerit civitati, presertim eorum interest, qui vigiles civitatis sunt, eos qui in arce sunt, ipsum quoque patrem familias expergefacere ad subveniendum in necessitatis articulo. Hac officii mei consideratione et specialis debiti, quo teneor multis rationibus sanctae Romanae aecclesiae, ego, licet minimus episcoporum, qui nec sum dignus vocari episcopus, tam impudenter quam imprudenter exclamo ad vos, reverentissime pater et domine, hoc in tempore, quo nobis infirmioribus videtur imminere, quod multum pertimescimus, periculum. Et quidem ab illa olla, quam succensam ab aquilone vidit olim propheta, ignis quidam per scintillas occultas cepit erumpere, sed adhuc in fumo est et Deo gratias! nondum in flammam eluxit. Inter vos, domine, et filium vestrum, dominum nostrum imperatorem, verbotenus adhuc aliquid perturbationis est. Timendum valde et metuendum, ne verba verbis obviantia sua collisione flammam tandem excutiant, quae se latius diffundat in sacerdotio et regno; quod Deus avertat! Ipse filius vester, sicut nostis, dominus noster est, vos autem, quomodo Christus, magister et dominus. Nemo nostrum audet dicere hinc vel inde, cur hoc facitis aut dicitis. Optamus tantum et rogamus ea quae ad pacem sunt. Quodsi liceret salva reverentia verba singula trutinare et rationem singulorum exigere, in insipientia dico, non, ut arbitror, expediret, quia potius ignis sine mora discutiendus est, quam de igne, qua de parte venerit, disceptandum. Supra me esse scio quae loquor, sed in simplicitate cordis mei coram eo, qui super omnes et secretorum est conscius, haec loquor et, ex quo cepi semel, loquar adhuc vobis confidenter tamquam patri et domino. Omissis illis, quae aliter et aliter secundum varias auditorum et interpretum mentes possunt accipi, dignetur ex integro scribere vestra paternitas placide ac benigne filio vestro, domino nostro imperatori, et ad se paterno affectu eum revocare, promptum ad exhibendam vobis omnem reverentiam. Samuhel David suum amplectatur nec dimittat a se separari, ut nulla scissura clamidis fiat, quatinus Deus honoretur et aecclesia catholica tranquilla devotione laetetur.

Capitulum XXIII.

Interea cum de curia obtimatum ad singulas civitates bini vel plures pro constituendis potestatibus et consulibus a principe destinati fuissent, contigit Reinaldum cancellarium et Ottonem palatinum comitem de Baioaria, sepe iam memoratos, comitemque Gozwinum ad civitatem Mediolanensem devenisse, id negotium in ea civitate sicut et in caeteris iussos promovere. Populus ergo in seditionem conversus, ad domos, ubi legatos manere suspicabantur, mox procurrere, contumeliosa et superba perstrepere, lapidibus aliisque missilibus crepitare. Nec ab eo tumultu vel comes Blanderatensis, qui et ipse affuit, vel reliqui nobiles eos avertere poterant. Nam et in ea civitate et pene in aliis Italiae urbibus non procerum, sed vulgi motus haec cuncta secuntur. Id ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et ocio adversum. Aliquantae etiam nobilitatis parti studio talium rerum incitatae tumultus ipse et res novae satis placebant. Legati ergo, quorum quidam intra muros urbis erant, inproviso metu incerti ignarique quid potissimum facerent, trepidare, cum nec resistere armatis et multis ipsi pauci et inermes possent et portae ante clausae fugam prohiberent. Comites autem, quos et ipsi magis infensos habebant, extra hospitatos ea res minus terruit; qui sine mora, comperto tumultu, illesi intactique recessere. Altero die tam episcopus quam cancellarius, infecto negotio, eos e vestigio subsecuntur. Ita Mediolanenses, violata pace, ruptis sacramentis, contaminato federe, quod etiam aput barbaros legatis ius gentium constituit, defectionis iteratae venenum, quod corde conceperant, quod occultis machinationibus conflaverant, hac temeritate discooperire non verentur.

Capitulum XXIIII.

Eodem tempore vel potius hisdem diebus legati Constantinopolitani imperatoris ad curiam venturi fidem publicam expetebant; namque pro morte Wibaldi abbatis Stabulensis, qui in Greciam missus ibi vita decesserat, sese suspectos haberi metuebant. Nuncii quoque Lodewici regis Francorum et Heinrici regis Angliae, cum post unos mox alii supervenissent, utrique Fridericum in partem ac favorem sui principis inclinare multis verborum delinimentis atque muneribus concertabant. Inter hos siquidem reges ex eo tempore, quo inter Lodewicum et thori sui sociam factum est divortium eaque prefato Anglorum principi superbis adhesit nuptiis, sive occasione dirimendorum inter se finium, sive quodam alio latentiore zelo, continuae simultates et dissensiones ortae sunt, magnumque sibi credidit auxilium accessisse, quisquis eorum sibi Romani principis conciliare potuisset auctoritatem. Rex quoque Ungarorum fama sola Mediolanensium comperiens temeritatem, honorabiles nuncios et litteratos, magistrum Matheum et magistrum Primogenitum, ad curiam destinavit, suos denuo auxiliarios plures quam prius sponte sua principi promittens. Hos singulos et responso prudenti exhilaratos et regalibus donatos muneribus augustus expedivit et ad suos principes remeare concessit.

Capitulum XXV.

Friderico in villa quae vocatur Autimiacum festivitatem luminum celebrante, cum multi ad eum Hesperiae proceres confluxissent, dolos atque crudam Mediolanensium superbiam omnibus notissimam in medium commemorat, exhibens vultum iusti doloris simul et regalis indignationis indicem. ÔExclamareÕ, inquit, Ôcogimur, o proceres, in auribus vestris contra crimen perduellionis, contra scelus lesae maiestatis, in quo civitas impia, gens nequam, populus sceleratus, Mediolanenses dico, iam non semel, sed sepenumero deprehensi inveniuntur. Factum ipsum vobis adhuc recens exponerem, si tamen non exinde non solum vestrae, verum etiam omnium, qui in orbe Romano sunt, aures tinnirent. Iniuria, quam nobis, immo vobis et imperio superbia et presumptio perversissimorum hominum inique ingessit, occulto Dei iudicio eo tendere videtur, ut hi, qui in suam et multorum pernitiem debachantur, multorum quoque condempnatione et imperiali auctoritate legumque vigore competenter debeant compesci. Ubi, queso, fides illa, quam se Mediolanenses adhuc inviolatam et inter caeteras civitates virginali quadam castimonia illibatam habere gloriati sunt? Ubi iusticia, quam in conservandis legibus specialiter se hactenus habuisse iactaverunt? Convenient eos modo non nos, sed fides fracta, experientur adversus ipsos sacramenta irrita facta, fedus ruptum, leges legatorum, non solum nobis et vobis, verum et barbaris debita integritate et sanctissima reverentia conservandae. Quocirca, si vere ego de vobis audio praedicari fidem, iusticiam, fortitudinem, abhominationem desolationis stantem in medio vestrae terrae, quae actenus larvali quodam terrore omnes vos concutere solebat, respicite atque communibus viribus communem hostem, non tam nostrum quam vestrum, proterendum assurgite! Consulite Romano imperio, cuius, etsi nos caput, vos membra; nobis in hoc negotio, ut libet, vel milite vel imperatore utimini! Deo propiciante illorum presumptionem reiteratam iterata vindicta eo usque prosequetur, ut, quod in nostram [immo in vestram] iniuriam et Romani gloriam imperii commiserunt, ea cohertione reprimatur, ne pravis et seditiosis crescat spes et ne crimen eorum inultum maneat, qui nec vobis veritatem nec nobis reverentiam et fidem servavere, abusi clementia nostra, abusi pacientia, qui pro penitentia pertinatiam, pro simplicitate duplicitatis confusionem induere non erubueruntÕ.

Capitulum XXVI.

Talia perorantem omnes excipere, ac velut impetu quodam divino incitati, alius alium in respondendo antecapere cupiebat, hoc recti consilii arbitrantes, ne quis extremus remanere videretur. Erant ibi absque laicis obtimatibus episcopi Eberhardus Babinbergensis, Albertus Frisingensis, Conradus Eistetensis, Herimannus Ferdensis, Daniel Bragensis, de ultramontanis Papiensis, Vercellensis, Hastensis, Tertonensis, Placentinus, Cremonensis, Novariensis. Qui omnes, dum singuli in perorando singulari favoris studio diverso modo placere voluissent, hanc tamen sententiae unius identitatem per os et facundiam Placentini episcopi proferebant: ÔExcellentiae vestrae, princeps post Deum nobis karissime, super iniuria Mediolanensium qua decet gravitate et animi indignatione condolemus; sed quia scimus sinceritatem vestram et animam vestram in hac parte a culpa custoditam, omnipotenti Deo gratias agimus, qui de malis Mediolanensium multa vobis ad gloriam operari poterit et ex illorum superba crudelitate ac crudeli superbia vestram mansuetudinem, vestram dignissimam humilitatem amplius enitescere procurabit. O cruda superbia, o infelix arrogantia, quae de caelo angelum, de paradyso hominem precipitasti! Timeo, quod et Mediolanensibus haec pestis fatale debeat exitium preparare. Parum se cavit ab hoc vicio tumoris de quo dictum est: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore in deliciis paradysi Dei fuisti. Parum et ille, cui concessum est ex omni ligno paradysi comedere. Tu quoque non magis ac illi, cui et haec et multa alia de illis dicta quadam proportione similitudinis possunt assignari. Ille inter angelos primus et Lucifer appellatus, tu inter urbes Italiae prima, inter orbis una de primis; ille in deliciis paradysi, tu in deliciis huius mundi nullius indiga fuisti. Ille plenus sapientia et perfectus decore, tu cum multos habeas et sapientes et phylosophos, timeo, ne illis competenter dicatur: Et omnis sapientia eorum devorata est. Novimus maximas civitates et antiquas, Babilonem, Niniven, bello subactas, factas ad ultimum delubra draconum, habitacula strutionum. Tibi certe cras quoque fiet idem, ut, nisi resipueris, in edibus tuis lugubri voce respondeant ululae, saltent pilosi. Absit tamen hoc, avertat hoc a te Deus! Cupio equidem ego in hac parte potius loqui mendacium quam verus propheta inveniri. Tibi, serenissimo domino nostro, fideliter suggerendum putamus, ut pro iniuria Mediolanensium officia vindictae bonus iudex bono animo studeas adimplere. Nec enim frustra sunt instituta potestas regis, arma militis et ungula carnificis, disciplina dominantis et severitas boni patris. Habent, ut ait quidam, ista omnia modos suos, causas, rationes, utilitates. Haec cum timentur, et mali cohercentur, et boni quiete inter malos vivunt. Falluntur Mediolanenses, si putant modo in te falli quod dicitur: An nescis longas regibus esse manus? Venisti et vicisti. Nec minus tibi facile est victos vincere, quam prima fronte rebellantes sine difficultate superasse. Idem tibi imperium, idem corporis et animi robur, eadem militiae virtus, eadem devotio militantium. Solum tibi restat disquirere, qua vindicta, qua pena percellendi sint, qui totiens legibus ac legittimo imperio contradicunt. Quamvis autem extraordinaria pena iure cohercendi essent, imperialis [tamen] clementia hanc moderationem decenter tenebit, ut non [quidem] sicut illi meruerunt, sed sicut te decet, iniuriam persequaris. Non plus aput te valeat Mediolanensium scelus quam tua dignitas, ne magis irae tuae quam famae, quam iusticiae consuluisse videaris. Nam, si digna pena pro factis eorum queritur, si magnitudo sceleris ventilatur, novo consilio hoc [negotium] eget et, ut veram fatear, nostra ingenia exsuperat. Quare his adversus eos utendum censeo, quae legibus comparata sunt, bonumque imperatorem et iustum iudicem declarabit cum inimicis ante legibus quam armis decertareÕ. Dixerat, eiusque sententiam et augustus ipse et obtimates universi commendant.

Capitulum XXVII.

Itaque proponuntur edicta, iterumque Mediolanenses in ius per legittimas citantur inducias. Die statuta Friderico aput villam regiam quae vocatur Marinca commorante, per legatos suos Mediolanenses se presentant, videlicet per archiepiscopum suae civitatis et per alios quosdam multae quidem eloquentiae, parvae sapientiae. Unde et archiepiscopus, sive vera sive simulata infirmitate, societati illorum se subtraxit. Illi autem dum artius de prestitis sacramentis deque aliis pacis pactionibus, de federe violato convenirentur, cum aliud non potuissent, responderunt: ÔIuravimus quidem, sed iuramentum adtendere non promisimusÕ. Digna responsio, ut moribus oratio consonaret, et qui prave ac perfide vivere et facere consueverant, aliter ac perfide et prave loqui non potuissent, ut vitam flagitiosam sermo inlotus comitaretur. Cumque haec et alia multa vicio procacitatis verba protulissent, infecto pacis negotio discedunt, aliusque illis dies prefigitur.

Capitulum XXVIII.

Inter haec videns imperator Mediolanensium superbiam nonnisi in manu gravi et forti posse compesci, cum, ut supra memoravimus, dimisso exercitu ipse cum paucis remansisset, auxilia ultramontanorum contra reprobam civitatem accienda reputavit. Itaque missis nunciis imperatricem advocat et ducem Baioariae Heinricum aliosque tam episcopos quam proceres imperii, commonens eos fidelitatis suae, ne desertores regni pro tanta temeritate de impunitate laetentur; velle se probare ipsorum, benivolentiam circa statum imperii conservandum impetumque inimicorum cohibendum. Illi, accepta legatione, alacri animo se ad novam in proximo vere accingunt expeditionem.

Capitulum XXVIIII.

Inter haec Fridericus nichil aput se remissum, nichil aput hostes tutum pati. Inpigre prudenterque suorum et hostium res pariter adtendere, explorare, quid boni utrimque aut contra esset. Itaque, dimisso exercitu, cum paucis territoria provinciae circuit, militem novum et auxiliarios percensuit, castella et munitiones, utpote Verrucam, Serralonga et caetera, quae in terra illa magis inexpugnabilia nec aggressione facile capi videbantur, suscepta in discrimen hostium et ad suorum presidium sapienter providit. Novam Laudam toto tempore quadragesimae summo studio communit, vallum inmensum extruit, portas et propugnacula disponit; oportunum ratus futuri belli negotiis, si in tam vicina civitate, utpote XX miliariis a Mediolano distante, magnam bellatorum multitudinem subito et locare posset et invenire. Deinde usque Cumam progrediens honorificentissime recipitur, fedus et auxilium poscit et accipit.

Capitulum XXX.

Est autem in lacu Cumano insula divitiis habundans, hominibus bellicosis referta, quae nisi valde cruenta victoria a quoquam capi difficile putabatur. Erat autem amica Mediolanensibus et multo tempore per fedus coniuncta. Princeps propter commeatum venientium ad se ac redeuntium optimum ratus eo membro corpus insidiosae civitatis mutilare, concepta spe atque fiducia, insulam se vel sicut hostem infestum contra hostes vel, si hoc elegerint, tamquam benignum imperatorem ad socios et amicos intraturum comminatur. Nec mora, cum paucis quos secum habebat naves ingressus coepit remigare. Insulani dum principis spiritum simul et audatiam cognovissent, divino quodam timore concussi obviam navigio pergunt, pacem petunt, cum magno plausu et alacritate venientem excipiunt, fidelitatem iurant, muneribus honorant. Satisque fidelis in posterum nobis gens illa reperta est. Idque prospectum singulari consilio principis, ut homines illi insulani feri ac pyratica rabie assueti, in tam strictis viarum faucibus usui et oportunitati nostrorum recuperarentur. Quid amplius mirandum in hac victoria? An principis magnanimitas, quod tantam rem hoc modo attemptare non metuit, an felicitas, quod rem adeo periculosam sine periculo devicit? Sed utrumque mirabile, quod et aggredi ausus, et quod tanta felicitate gloriosum complevit triumphum.

Capitulum XXXI.

Simili modo aput Placentiam factum est. Quae et ipsa Mediolanensibus confederata propter diversas causas invisa videbatur et defectionis opinionem dudum incurrerat. Unde etiam, ut supra memoravimus, iure possessionis iussi fuerant vallum replere turresque deponere, ut minitando magis quam puniendo reprimerentur perturbandae civitatis auctores. Eodem quoque tempore egressi fuerant de Placentia latrunculi et nuncios principis, qui de Genua promissam ferebant pecuniam, circiter quingenta talenta, ex insidiis circumvenerunt et memoratam pecuniae quantitatem diripuerunt. Ob haec et alia fraudis experimenta cum eos sicut indubitanter rerum novarum cupidos augustus suspectos haberet, cum paucis tamen sine pavore civitatem ingreditur, dominicam palmarum debito festo peragit caeteraque, quae ibidem agenda fuerant, congrue ordinavit pecuniamque direptam, vix a civibus exoratus, recepit.

Capitulum XXXII.

Anno dominicae incarnationis M°C°LVIIII° Fridericus pascha aput Mutinam celebravit, festoque terminato, in territorium Bononiense, ubi tunc manebat exercitus, demigrans adventu suo universos laetificavit. Nempe a die quo cinis super capita fidelium poni solet usque tunc semel tantum ad exercitum venerat, supradictis negotiis occupatus. Dimiserat tamen loco suo venerabilem virum Eberhardum Babinbergensem episcopum, qui venientes et negotia habentes audiret causasque eorum diligenti examinatione terminaret. Erat enim idem episcopus religione et scientia preditus vitaeque purioris institutionibus instructus. Cumque ad fidem imperii et honorem pre caeteris diligentiam habere cognitus esset, aput quam plurimas terras opinio de eo celeberrima pervulgata est. Eiusque studium circa Scripturae sensus ac questionum discussionem tam attente versabatur, ut inter prelia commanens diversas emergentes curas earum sedula meditatione solaretur. Cum autem omnes episcopos seu cuiuslibet ordinis aecclesiastici viros imperator diligeret eosque ampliori honore dignos duceret, specialiter tamen memorati viri sicut prudentissimi nitebatur consilio eumque dignum estimavit, in cuius arbitratu et discretione operas suas locaret et onus simul ac honorem communicaret.

Capitulum XXXIII.

Iam dies aderat, quae Mediolanensibus tercio vel quarto prefixa fuerat. Tum imperator, convocatis iudicibus et legis peritis, qui in ea civitate frequentes aderant, citari iubet Mediolanenses. Cum autem nemo compareret, qui absentiae illorum causam rationabilem ederet, tamquam contumaces rebelles et imperii desertores severitatis sententiam excipiunt, hostes pronunciantur, res eorum direptioni, personae servituti adiudicantur; eiusque rei occasione in audientia principis satis disputatum est luculenterque expressum, quae pena excipere debeat qui defectionis aut lesae maiestatis rei forent deprehensi.

Capitulum XXXIIII.

Preter alios principes, nobiles atque sapientes interfuere huic collationi et negotio sedis apostolicae legati, videlicet Octavianus tituli Sanctae Ceciliae presbiter cardinalis, Heinricus tituli Sanctorum Nerei et Achillei, Wilhelmus cardinalis diaconus, antea Papiensis archidiaconus, et Gwido Cremensis diaconus cardinalis, missi a papa Adriano. Quorum itineris causas simulque nunciorum senatus populique Romani [necnon et alia quedam] rescriptum litterarum venerabilis viri Eberhardi Babinbergensis episcopi subter annotatum continet; quod tale est:

Reverentissimo patri et domino Eberhardo Salzburgensis aecclesiae archiepiscopo Eberhardus Babinbergensis gratia Dei si quid est cum oratione qualicumque servitium devotissimum. Scio, pater sanctissime, sacrae pietatis affectu vos meis compati laboribus et animae mihi salutem et corpori quietem concupiscere. Ut autem noveritis, quoad compati vos mihi oporteat, dico vobis, quod iam tedet animam meam vitae meae, duo ferens onera in animo meo mihi gravissima, quod et cinctus ducor quo nolo et, quamdiu durare debeat, ignoro, vestris et aliorum fidelium orationibus adiuvari desiderans, ut ab illis separer, quibus iuravit dominus in ira sua: Si introibunt in requiem meam. Super haec tempora periculosa instare videntur, et prope est, ut inter regnum et sacerdotium moveatur discordia. Et quidem cardinalibus a domno papa [Adriano] ad domnum imperatorem transmissis, domno videlicet Octaviano et domno Wilhelmo quondam Papiensi archidiacono, post lene principium et ingressum quasi pacificum capitula durissima proposita sunt. Verbi gratia: Nuncios ad Urbem ignorante apostolico ab imperatore non esse mittendos, cum omnis magistratus inibi beati Petri sit cum universis regalibus. De dominicalibus apostolici fodrum non esse colligendum, nisi tempore suscipiendae coronae. Episcopos Italiae solum sacramentum fidelitatis sine hominio facere debere domno imperatori, neque nuncios imperatoris in palatiis episcoporum recipiendos. De possessionibus aecclesiae Romanae restituendis, Tiburti, Ferrariae, Massae, Ficorolii, totius terrae comitissae Mahtildis, totius terrae, quae ab Aquapendente est usque Romam, ducatus Spoletani, insularum Sardiniae, Corsicae. Domno autem imperatore super his iusticiam et consilium constanter offerente, si et ipsi iusticiam vellent facere et recipere, illis vero recipere tantum volentibus et non facere, hac ratione, quod domnum apostolicum [causae] subicere ac iudicio sistere non possent, et e contrario domno imperatore multa proponente de rupta concordia, quae in verbo veritatis sibi compromissa fuerat, de Grecis, de Siculo, de Romanis sine communi consensu non recipiendis, de cardinalibus quoque sine permissione imperiali libere per regnum transeuntibus et regalia episcoporum palatia ingredientibus et aecclesias Dei gravantibus, de iniustis appellationibus et caeteris quam pluribus brevitatem superantibus, cum apostolicus per nuncium et litteras cardinalium predictorum ex consensu imperatoris submonitus, cardinales alios ad haec omnia complananda requisitus his qui aderant nunciis suis et curiae principibus nollet adiungere, unitatis et concordiae verbum diu desideratum peccatis nostris exigentibus evacuatum est. Et dum haec agerentur, nuncii Romanorum supervenientes et ea quae pacis sunt rogantes bene recepti ac dimissi sunt. Rogatu tamen cardinalium domnus imperator nuncios ad domnum papam et ad Urbem missurus est, ut cum apostolico, si ipse voluerit, primo loco pax fiat, sin autem, cum senatu et populo Romano. Domnus imperator in magna est gloria, domnam imperatricem et ducem Baioariae et Saxoniae cum aliis superventuris principibus et copiis exercitus expectans et quosdam ex melioribus de Mediolano et Brixia in vinculis retinens. Valete.

Capitulum XXXV.

Imperator ad haec verba cardinalium tale dedit responsum: ÔQuamvis non ignorem ad tanta negotia non ex animi mei sententia, sed ex consilio principum me respondere debere, sine preiudicio tamen sapientum hoc absque consultatione respondeo. Episcoporum Italiae ego quidem non affecto hominium, si tamen et eos de nostris regalibus nichil delectat habere. Qui si gratanter audierint a Romano presule: Quid tibi et regi? consequenter quoque eos ab imperatore non pigeat audire: Quid tibi et possessioni? Nuncios nostros non esse recipiendos in palatiis episcoporum asserit. Concedo, si forte aliquis episcoporum habet in suo proprio solo et non in nostro palatium. Si autem in nostro solo et allodio sunt palatia episcoporum, cum profecto omne quod inedificatur solo cedat, nostra sunt et palatia. Iniuria ergo esset, si quis nuncios nostros a regiis palatiis prohiberet. Legatos ab imperatore ad Urbem non esse mittendos affirmat, cum omnis magistratus inibi beati Petri sit cum universis regalibus. Haec res, fateor, magna est et gravis graviorique et maturiori egens consilio. Nam cum divina ordinatione ego Romanus imperator et dicar et sim, speciem tantum dominantis effingo et inane utique porto nomen ac sine re, si urbis Romae de manu nostra potestas fuerit excussaÕ.

Capitulum XXXVI.

Haec augusto et his similia prefatis capitulis argute respondente, consilium initur, ut ex parte summi pontificis cardinales sex et ex parte principis sex episcopi religiosi, prudentes et qui Deum timeant, eligantur, tantorum negotiorum hinc inde cognitionem accepturi tantamque litem congruo fine decisuri. Verum, ut supra taxatum est, ex parte Romanorum etiam hoc consilium dicitur fuisse evacuatum. Super hoc quoque capitulo audi epistolam imperatoris directam Eberhardo Salzburgensi archiepiscopo in hunc modum:

Quoniam quidem fidelitatis tuae constantiam, quam pro consuetudine exhibere soles imperio, frequenter experti sumus, quae aput nos sunt discretioni tuae significamus et prudentiae tuae consilium advocamus. Venerunt siquidem ad nos duo cardinales a papa missi ad hoc, ut inter nos et illum fieret concordia. Dixerunt igitur, quod papa illam requireret pacem atque concordiam, quae inter papam Eugenium et nos facta fuerat et scripta. Nos respondimus, quod pacem quidem inviolabiliter huc usque tenuissemus, de caetero autem neque eam tenere neque ea teneri vellemus, quoniam ipse prior eam violasset in Siculo, cui ipse sine nobis reconciliari non debuisset. Adiecimus tamen, quod omnem iusticiam dare et accipere parati essemus sive secundum humana sive secundum scripta divina. Si vero iusticia gravis videretur, consilio principum et religiosorum [virorum] pro amore Dei et aecclesiae libenter nos supponeremus. Placuit verbum nostrum cardinalibus. Dixerunt tamen, nisi prius cognita papae voluntate super hoc se nil posse vel audere. Missis nunciis verbum nostrum cognovit papa mandavitque, sicut prius, aliam se nolle concordiam quam illam, quae inter papam Eugenium et nos facta fuisset. Nos supradicto modo hoc recusavimus et in presentia et sub testimonio omnium Teutonicorum et Longobardorum episcoporum et laicorum principum et baronum et vavassorum omnem iusticiam sive consilium obtulimus, ut et nos acciperemus iusticiam. Presentes ibidem fuere Romanorum civium legati, qui cum indignatione mirabantur super his quae audierunt. Mandavit enim papa nova et gravia et numquam prius audita, quae sine consilio tuo et aliorum fidelium imperii pertractari non possunt. Haec discretioni tuae communicavimus, ut, si qua tibi super his occurrerint, nosse veritatem non sit inutile. Rogamus etiam, ut, si necesse fuerit et nos tibi mandaverimus, ad nos pro tanto negotio venire non differas.

Capitulum XXXVII.

At Mediolanenses novarum turbarum non iam in occulto, sed apertissime tale sumunt principium. Nondum finita sollempnitate paschali, omnibus copiis suis adunatis egressi sunt, oppidum Trecium, ubi Fridericum iam in priori adventu milites suos locasse memoravimus, vi capere properantes, quoniam pernitiosa videbatur obsidio principe intra provintiam existente. Iam enim intra civitatem cupidine castri potiundi machinas aliaque quae incepto usui forent preparaverant. Ita conatus eorum et delicta occultiora fuere. Quae postquam ex sententia instruunt, de inproviso cum magna multitudine oppidum circumveniunt, ac quidam eorum murum modo suffodere modo scalis aggredi cupere, pars eminus glande aut lapidibus seu iaculis pugnare. Milites Romani tumultu perculsi, arma alii capere, pars territos confirmare, quidam in proximos saxa devolvere, tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrati, si Ligures propius accessissent. Omnia aspera, omnia feda atrocitate utrimque preliantium, periculum anceps, victoria primo in incerto erat. Per totum vero triduum continue pugnatum est. Verum enimvero castellani die nocteque vigiliis, ieiuniis laboreque fatigati impetum hostium diutius sustinere non poterant, cum hi per vices et successiones alter alteri laboranti succurreret, istorum vero nullus loco, quem uti defenderet acceperat, cedere potuisset. Defessis itaque omnibus et exhaustis atque languidis, ubi locum hostibus introeundi dederunt, Ligures cuncti irrumpere, oppidani universi vel occisi vel capti. Porro in suos proprios gentiles, quos ibidem repperere, amplius quam in nostros insaniebant, nec ulla fuit eis in Conlatinos miseratio. Nostri autem ob imperatoris reverentiam seu metum captivitati servati sunt circiter octoginta milites de regia clientela. Sed nec hosti triumphanti usquequaque laeta cessit victoria, quam pluribus ex illis caesis et letali vulnere sauciatis. Ita Trecium, Mediolanensium prius municipium, ab ipsis captum, crematum et funditus destructum est.

Capitulum XXXVIII.

Haec audiens Fridericus paulisper mesius, iram cohibuit, indignationem dissimulavit, impetum militum continuit; curiam ante indictam aput Roncaliam gloriose celebravit et ibidem copiosam multitudinem bellatorum collegit. Deinde cum maxima cura ultum ire iniurias festinat et toto apparatu, toto exercitu in Liguriam irruit, agros inflammat, vastat, vineas demolitur, ficus exterminat omnesque fructiferas arbores aut succidi aut decorticari precepit totamque regionem depopulatur, statuens non ante obsidere civitatem, quam penuria necessariorum affligerentur. Aut enim tunc inopia victualium coactos ultro supplicaturos aut, si ad finem usque in eadem pertinatia duravissent, obsidione inclusos fame consumendos vel ad deditionem cogendos arbitrabatur, multoque faciliores ad affligendum fore, si post intervallum temporis iterum atque iterum anxiis incubuisset.

Capitulum XXXVIIII.

Itaque omnes eorum exitus asservari precepit, frumenti aliarumque rerum eis auferens commertium, edictumque proposuit, qua pena ferirentur transgressores, quove premio donari debuissent qui venditores harum rerum [et socios hostium] proderent. Mediolanenses autem [frumenti quidem aliarumque] omnium rerum tametsi copiam intus habebant, metu tamen futurae obsidionis vehementius afficiebantur, et cum iam cybaria ipsa ad modicam mensuram venderentur, ampliorem eis cupiditatem movebat, quod ius edendi liberum non haberent, ac, velut omnia [iam] defecissent, egre ferebant. Interdum quoque, assumptis secum bellatoribus, imperator usque ad civitatem profectus est, estimans eos aliquid ausuros, quo vel publico congressu eos protereret, si contra venissent, vel, si excurrere attemptarent, item a calamitate alieni non remanerent. Quod et factum est; nam inconsulte ad ostentationem suarum virium egressos facto in eos impetu prevenit compluresque ex eis cepit et occidit.

Capitulum XL.

Cumque super tali negotio imperator cum exercitu ultra Mediolanum processisset, Mediolanenses cum quingentis equitibus occulte ad Novam Laudam in die sancto pentecostes venientes predam pecorum abigere. Episcopo vero Mantuano Carsidonio et marchione Garnerio de Ancona cum sufficiente militia eos insecutis, cum audissent voces clamosas paucissimorum Alemannorum, Mediolanenses territi et in fugam versi quosdam occisos, XVI captos de suis melioribus ibidem perdiderunt. Iuste autem divina eos ultio persecuta est, ut, qui sanctissimo diei debitam reverentiam et honorem exhibere contempserunt, ipsi cum dispendio atque dedecore reverti cogerentur.

Capitulum XLI.

Quadraginta continuis diebus terram hostium vastatio tenuit, interque caeteras arces, turres et munitiones, quae vel opere vel natura munitae erant, quoddam castrum, quod Mons Sancti Iohannis dicebatur, usque ad id tempus inexpugnabile habitum, obsessum et brevi tempore captum est. Paulatim igitur reprobo capiti propria membra in tantum mutilata sunt et precisa, ut inter multa oppida et plurima castella vix duo tunc ipsis residua remanserint.

Capitulum XLII.

Hisdem diebus Brixienses, et ipsi quoque novis rebus studentes, comitatum Cremonensium depredationis et latrocinandi causa ingrediuntur. Erant quippe Mediolanensibus amicitia et societate coniuncti. Iam autem antea Cremonenses premoniti ab suis exploratoribus non inparati inveniuntur, sed ex insidiis erumpentes inprovisos invadunt, resistentes paulisper mox in fugam vertunt, predam eripiunt, equites LXVII, pedites fere CCC partim occidunt partim captivos abducunt. Imperator post vastationem hostium Laudam pergit ibique Italicum exercitum dimittit, copias militum, qui de transmontanis expectabantur, ibidem prestolaturus.

Capitulum XLIII.

Et clades quidem Mediolanensium in peius cottidie procedebant, cum in facinus magis accenderentur adversis et populum in urbe fames iam acrior possideret. Non enim spe victoriae maior pars eorum, sed desperatione salutis ferocius movebantur, nec eos videntes tot mala coepti penitebat, sed ceci et amentes facti, etiam in personam christianissimi principis ausi sunt conspirare, obliti, quod iuxta legem eius facti pena animae amissionem sustinet et memoria rei post mortem dampnatur. Itaque quendam, qui se stultum et mente captum simularet, inveniunt eumque ad castra Friderici dirigunt, qui tunc aput Laudam morabatur, ut quovis modo violentas manus imperatori iniceret. Erat autem hic homo tam magnus corpore tantusque viribus, ut non sine causa tantam audatiam concepisse videretur. Animatus itaque multis blandimentis multisque promissionibus, ad novum facinus, ad scelus maximum accingitur. Laudam pergit, castra ingreditur, et stulticiam seu furiam maniae simulans, ut id genus hominum solet, potius iocis et ludicris celebratur, quam a tentoriis excludatur. Porro tentoria Friderici tunc vicina fuerant et pene super litus Adduae locata, cuius loci ea facies isque situs erat, ut labentem inevitabiliter aut convexum obrueret precipitium aut subterlabentis fluminis vorago esset exceptura. Prefatus ergo diem aptum et horam servans, quando imperatorem solum posset invenire, ut conceptum facinus ad effectum perduceret, quodam mane primo diluculo egredientem de cubiculo tentorii, ut more suo coram sanctorum reliquiis orationum suarum Deo munia persolveret, conspicatur, seque optatum tempus ratus adeptum, accurrit, scelestas manus inicit et modo trahendo modo portando versus precipitium contendere coepit, potitusque esset forsitan nefario proposito, nisi divina miseratio ad defensionem divi principis manum extendisset. Namque dum hoc modo ille trahendo, iste renitendo, uterque pro viribus conaretur, accidit, ut funibus quibus tabernacula suspenduntur implicati ambo caderent ad terram. Iamque vociferantis principis clamor auditus cubicularios exciverat; qui accurrentes sceleratum monstrum comprehendunt et multis plagis affectum eodem loco precipitatum dimergunt. Talis tunc de illo opinio fuerat. Nos tamen audivimus eundem vere furiosum fuisse et innocenter vitam perdidisse.

Capitulum XLIIII.

Mediolanenses tantum se facinus frustra suscepisse dolentes subsequenter aliud intendunt. Octo de suis precio ad cremandam Laudam conducunt. Quorum unus dum nocte intempesta promissum implere vellet ac aedibus ignem iniecisset, invenerunt eum vigiles et comprehensum, dum propositum confessus fuisset, mane facto eum patibulo contra Mediolanum erecto suspenderunt. Quidam etiam se mentitus monachum, explorator et eorumdem criminum obnoxius, simili modo vitam finivit.

Capitulum XLV.

Non multo post a quodam divino monitore litteras imperatori allatas accepimus, quendam venisse in Italiam sive Hyspanum sive Arabum Sarracenum, aetate senem, facie deformem et luscum, discipulos vel socios pene XX habentem, malis consiliis et arte venefica prioribus multo potentiorem eumque mortis contemptorem, pariter cum suis sequacibus magnum se munus consecutos arbitrantes, si gloriam et nomen sibi perpetuum principis sanguine comparassent. Preciosa ipsum quasi munuscula laturum, medicinas, anulos, gemmas, frena, calcaria, venenatis furfuribus circumlita, adeo violenter et efficaciter toxicata, ut mortem non evaderet imperator, si vel manu nuda ea attigisset. Sicam quoque latentem iuxta femur gestare, ut, si quo impedimento veneni facinus non procederet, ea ad peragendum nefarium propositum uteretur. Talibus acceptis, cum perpaucis communicato consilio, venturum magum iubet observari. Venientem ergo, ubi certis indiciis quae delata erant princeps vera esse cognovit, hominem asservari precepit, et perquirens, cuius hortatu ad tantum facinus esset precipitatus, promisit, quod vera dicenti remitteret omne supplicium, sin falsa promere maluisset, corpus eius tormentis absumeret. Ille et verbera et questiones deridens, insuper comminatus est, si quid ipse mortale pateretur, imperatorem continuo sine dubitatione secum moriturum. Sed deceptus valde est; nam princeps minas eius contempnens, cum de sociis et auctoribus sceleris nullum ab eo potuisset extorquere documentum, tantam pestem tantique sceleris fabricatorem, sicut meritus erat, crucis patibulo donavit, Deoque salutis conservatori uberes gratias egit, quod tam validi malefici virus et insidias declinasset.

Capitulum XLVI.

Interea Beatrix imperatrix, dux Baioariae et Saxoniae Heinricus, Conradus Augustensis episcopus, uti decretum erat, milites scribere, propere commeatu, stipendio, armis aliisque utilibus iter incipere. Profectique cum magno exercitu paucis diebus in Italiam perveniunt suoque adventu nostris laeticiam, hostibus metum incutiunt. Erat enim isdem princeps filius, ut supra dictum est, Heinrici ducis et Gerdrudis, filiae Lotharii imperatoris. Qui a primis cunabulis patre et matre orbatus, ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxui neque inertiae corrumpendum, sed, uti mos Saxonum est, equitare, iaculari, cursu cum equalibus certare et, cum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus esse. Eius studium, ut de quodam dicitur, modestiae, decoris, sed maxime severitatis erat; cum strennuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat. Ita, quo minus appetetat gloriam, eo magis illam assequebatur. In omnibus gloriosis plurimum facere et minimum ipse de se loqui. Is, recepto ab imperatore, ut supra dictum est, ducatu Baioariae, ubi naturam et mores hominum cognovit, multa cura, multo consilio in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut, treuga per totam Baioariam firmata, bonis vehementer carus, malis maximo terrori esset, adeo ut absentem velut presentem timendo leges pacis, quas sanxerat, nemo sine pena capitis auderet infringere. Qui cum suos milites regiis coniunxisset, in brevi spacio novi veteresque coaluere, virtusque omnium equalis facta est. Nam et non multo post avunculus imperatoris, Gwelfo princeps Sardiniae, dux Spoleti, marchio Tusciae, et ipse novum adducens exercitum, cum multo apparatu advenit suoque adventu nostris spem triumphi, adversariis fiduciam paciscendi donavit. Ita [hi] duo viri sanguine coniunctissimi, utpote unus eorum alterius fratris filius, diversis inter se virtutibus certabant. Gwelfo dando, sublevando, ignoscendo, dux Heinricus severitate et malorum pernitie gloriam adeptus est. Illius facilitas, huius constantia laudabatur. Gwelfo negotiis amicorum intentus sua negligere, nichil denegare quod dono dignum esset; magnas potentias affectabat, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At dux Heinricus studium modestiae decoris pretendens, non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed pro pacis negotiis absens simul presensque pugnabat. Ita memoria nostra ingenti virtute, diversis moribus fuere hi viri duo, dux Heinricus et dux Gwelfo, quos, quoniam res obtulerat, silentio preterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem, valdeque iocundum, ut in his duobus clarissimis viris nostra tempora suum Catonem in uno, in altero suum Cesarem invenissent. Redeo autem, unde digressus sum.

Capitulum XLVII.

Cremonensium cum Mediolano discordia perpetua utrosque adeo urgebat, ut hostiliter sibi invicem incubantes non ante manus ab armis reducendas putarent, quam vel una alteram prorsus absumeret vel superior saltem inventa superaret. Freti ergo tunc oportunitate temporis Fridericum ad destructionem Cremae civitatis hortantur, promissis XI milibus talentorum. Huius rei tali occasione sumunt exordium. Crema cum esset de comitatu et diocesi Cremonensium eiusque aecclesiae tam in spiritalibus quam in secularibus regenda foret arbitrio, spontanea se temeritate a suo capite abruperat, et, quod nefas erat, hostibus sociata, cum Mediolanensibus filia matri rebellare coeperat. Super hoc scismate conventa coram principe nec citatione legittima nec vadibus, quos dudum dederat, cogi poterat, ut adversum se experientibus iudicio sisti curarent. Qua de re pro absentiae contumatia ac contumaci absentia contra se sententiam tristem excipiunt hostesque iudicantur.

Capitulum XLVIII.

Collecta ergo valida manu, augustus, ita quod exercitus eius eas copias, quas in obsidione Mediolani habuerat, superare videretur, partem unam cum Cremonensibus contra Cremam dirigit, ipse cum reliquis iterum ad depopulandos Ligures agrum Mediolanensium ingreditur et cum militia Alemannorum totam terram pervagatur hostilem, completumque est et ibi illud quod dicitur: Residuum locustae comedit brucus, et residuum bruci comedit eruca. At Cremonenses cum auxiliariis et magnis copiis ad oppugnandam Cremam venientes acriter civitatem obsidione vallant, summis viribus impugnant. Oppidani fortiter resistunt de muris, et ante muros equis et ad terram valide certatur. Ibi Garnherus marchio Anconae, magnam viri fortis in ea pugna gloriam consecutus, de nostris occiditur. Alii quoque quam plures tam de nostris quam de illis ibidem aut occiduntur aut graviter sauciantur. Erat autem Cremae situs in loco plano et campestri, opere et manu satis liberaliter accuratus, naturae beneficio in quadam sui parte paludoso se defendens ambitu. Caeterum preter fossata ingentia et profunda, aquis plena, duplici muro excelso circumdata omnes aditus et assultus facile arcere valuit. Cives civitatis bellatores audacissimi et, quia cum suis contubernalibus, videlicet Mediolanensibus et Brixinensibus, secundis rebus propensius usi, in atrocitatem, insolentiam ac arrogantiam irritati. Circumvallata itaque civitate, hostium excursus diligenter custodiebantur, et machinae aliaque ad oppugnationem profutura sedula preparatione disponuntur.

Capitulum XLVIIII.

Cum haec aput Cremam agerentur, nuncii de nobilioribus Romanae urbis ex parte senatus populique Romani ad curiam veniunt, omni devotione omnique reverentia suum promittentes obsequium. Rogare, ne pro iniquitate paucorum malorum et de plebe multos bonos et nobiles velit pessumdare; se esse, quorum occasione acceperit, ut imperator Urbis et orbis nominetur. Fridericus, pro eo quod in priori expeditione severius cum illis egerat, indulgentius eorum accepta legatione, benignum illis dedit responsum et per aliquot dies secum commoratos regaliter donavit et absolvit, mittens cum eis legatos Ottonem sepe iam dictum palatii comitem et magistrum Haribertum Aquensem prepositum, virum prudentem et in negotiis regni longa eruditione exercitatum, dans hoc in mandatis, ut et ea, quae cum populo Romano seu de stabiliendo senatu seu de recipiendo prefecto agenda forent, terminarent et cum Romano pontifice, si is hoc eligeret, de prenotatis capitulis finem facerent et concordiam stabilirent.

Capitulum L.

Qui venientes ad Urbem, cum honorifice tam a populo quam a senatu recepti essent interque ipsos et summum pontificem crebri nuncii mediatores dirigerentur, molientibus illis more suo antiquum Romanae urbis fastum, regales se in nullo passi sunt inferiores inveniri, immo et ad se sepius veniri, quam ut illis occurrerent, obtinuerunt.

Capitulum LI.

Fridericus interim in Liguria degens ordinabat, ut aliquam cladem Mediolanensibus, qui omnes ad civitatem confugerant seque intus communierant, inferret. Itaque cum Papiensium pugnacissimis consilium init, ut ad civitatem impetum faciant seque ab hostibus fugari patiantur, ipsum vero ex insidiis circumventurum persequentes. Nec multum tunc opinione deceptus est. Mediolanenses enim, cum eorum impetum sensissent - iam enim predam abigere coeperant -, strennue eos persecuntur eosque resistentes acrius caedunt. Iam parum aberat a vera fuga his qui simulato metu cessuri erant; declinaverant enim paulisper a loco insidiarum. Tum Fridericus cohortatus suos, ab tergo et ex inproviso iam alacres et pene victores hostes invadit auxilioque suis, quos iam pelli acceperat, optatus advenit. Mediolanenses, qui prope iam se victoriam adeptos putabant, videntes se circumventos undique a regiis equitibus nec ullum sibi fugae presidium superesse, adversus omnia inparati, occidi, capi; equi atque viri afflicti. Tum spectaculum horribile campis patentibus, cum medii hostium, nec pugnare nec fugam inire permissi, sine misericordia caederentur. Postremo omnia qua visus erat constrata sunt telis, armis, cadaveribus aut mortuorum aut ad mortem sauciatorum. Verum, qui numerus occisorum aut eo prelio captivorum fuerit, augustus ipse suis litteris declarat, scribens ad Albertum Frisingensem episcopum. Ait autem inter caetera:

Preterea ad consolationem tuam de presenti statu nostro aliqua tibi scribimus, quia honorem imperii et nostram prosperitatem te diligere non dubitamus. Inter alia igitur magnificavit Dominus facere nobiscum et fecit, unde facti sumus laetantes et maximas Deo gratias agentes. Maximam enim multitudinem Mediolanensium tradidit Deus in manus nostras, ita quod in Idus Iulii, qua data divisio apostolorum celebrari solet, DC de fortioribus civitatis captivos in vinculis abduximus, centum et fere L per campos et itinera viarum interfecti sunt. De submersis vero et de vulneratis modus non fuit neque numerus. Sic cum victoria ad Novam civitatem Laudam reversi fuimus.

Capitulum LII.

Ea tempestate Adrianus papa in Kalendis Septemb. aput Anagniam diem clausit extremum et II. Non. Septemb. in aecclesia beati Petri, presentibus clero, senatu populoque Romano, honorifice tumulatus est, regalibus nunciis adhuc ibidem existentibus. Post cuius obitum cardinales in seditionem conversi gemina electione scindunt unitatem, quibusdam eligentibus Octavianum tituli Sanctae Ceciliae presbiterum cardinalem, cui nomen dederunt Victor, aliis Rolandum tituli Sancti Marci presbiterum cardinalem et Romanae aecclesiae cancellarium, cui nomen imposuerunt Alexander. Verum, ut huius negotii tractatus perpetua seu continua decurrat oratione, paulisper alia interim prosequemur, pro magnitudine causae suo loco his diutius immoraturi.

Capitulum LIII.

Imperator aliam parans profectionem ad devastandos fines Mediolanensium, cum in partem processisset et pabulatores in toto territorio nec equis annonam invenire potuissent, reversus, cum toto exercitu ad obsidionem Cremae pergit. Tum demum, perituram civitatem metus invasit, magnaque tristicia habitatores eius occupavit. Erant autem et intus et foris universa plena tumultus, multaque bellica instrumenta et in oppido et contra oppidum fabricabantur. Erantque deinceps cottidiana eorum officia, hi quidem excursus, isti vero assultus moliri, magnaque vi omnibus ibi diebus certatur. Nam ad portas ubi quisque principum curabat, eo acerrime niti, neque alius in alio magis quam in se spem habere, pariterque oppidani similiter agere omniaque ad defensanda menia utilia vario ingenio preparare, diffidentiam rei dissimulare; interdumque prospera fortuna, interdum dolor eorum ad multa facinora incitavit audatiam.

Capitulum LIIII.

Quadam denique die, dum exploratum fuisset Fridericum pro visenda consorte regni imperatrice, quae in vicino castro nomine Sanbassan morabatur, e castris exisse, ad portam quam regalis familia servabat pene cum sexcentis erumpunt equitibus; magnoque prelio inito, cum diu Marte pari utrimque nil aliud quam occiderent, tellus cruore manavit, nostrique, quamvis tam pudore quam virtute summa vi resistere conarentur, illud tamen efficere non potuerunt, ut hostium manus ea die gradum retro dedisset. Graviter fortiterque illa die pugnatum est. Nam, si credere fas est, rivuli campestres peremptorum et sauciatorum vulneribus sanguine infecti ac provecti, imbre cruoris augmentum acceperunt. Vespere facto utrimque disceditur, illis intra septa castrorum, istis intra munimina muralis aggeris se recipientibus.

Capitulum LV.

Rediens augustus, cum de pertinaci hostium audatia comperisset, indignatione simul et ira permotus est, ut, qui iam pene in supremis se potius humiles ac supplices exhibere deberent, incursiones facerent et victores suos ipsi turbare non metuerent erumpnosa obsidione inclusi. Iam enim sepenumero in eruptionibus suis aut machinis flammas inicere aut turres destruere aut letali vulnere aliquos de nostris sauciare moliti sunt, nullumque specimen audatiae aut ostentationis fuit, quod illi futurorum ignari pretermitterent; et dum iam inclinata putaretur eorum superbia, de patratis facinoribus tumidi gloriabantur. Erat autem videre miseriam, quando hi qui foris, occisorum amputatis capitibus, eis quasi pila ludebant et a dextra in levam reiectis crudeli ostentui et ludibrio habebant; qui vero in oppido, inhonestum arbitrantes, si quid minus auderent, captivos nostrorum sine misericordia super muros membratim discerpendo miserabile prebebant spectaculum.

Capitulum LVI.

Ea calamitas paulisper [quidem] Friderico tristiciam et dignam indignationem comparavit. Qui ubi impetum insanientium continere non poterat ac sevientium furorem reverentia principis non cohibebat, placuit in contumaces vindictae severitatem exercere, ut, quos non correxit lenitatis pacientia, saltem indubitati supplicii pena coherceret. Iubet ergo de captivis eorum vindictam accipere eosque pro muris patibulo iussit appendi. Contumax autem populus, nimis de pari volens contendere, etiam ipse quosdam de nostris in vinculis positos eodem modo traxit ad supplicium eosque cruce suspendit. Tum Fridericus: ÔEtiamne, perituri, contra nos ipsa vos nostra excitavit humanitas, et lenitate nostra vobis aluistis audatiam? Iam quidem vobis pugnantibus aliquamdiu pepercimus, captivos vestros miserati fuimus, vadibus vestris fidem servavimus, inviti muris vestris machinas admovimus, semper cedis vestrae cupidos milites continuimus. Ista omnia spernitis et nefaria temeritate nos ad excidium vestrum, ad interitum filiorum seu nepotum vestrorum provocatis. Utar ergo iam deinceps belli legibus, contendam cum pertinatia vestra, minime parcens, qui vobis ipsis parcere noluistisÕ. Haec dicens, vehementer iratus, quod in sorte captivorum constituti equales cum victoribus condiciones sibi ponerent, voce preconis declarari iussit, ne ulterius ad se profugerent neve fidem sperarent; nulli enim esse parcendum. Cunctis autem viribus dimicarent, quantum possent saluti suae consulerent; iam enim se omnia iure belli gesturum. Itaque obsides eorum numero XL adduci iubet, ut suspendantur. Tum interim adducuntur captivi quidam de nobilibus Mediolanensium sex milites, qui deprehensi fuerant, ubi cum Placentinis perfida miscebant colloquia. Nam, ut supra dictum est, Placentia principi etiam tunc ficta devotione et simulata adherebat obedientia. Erat autem unus de captivis, qui ducebantur, nepos presulis Mediolanensis, vir dives et cuius consilio Ligures universi plurimum niterentur. Hos quoque, contempta multa pollicitatione pecuniae, duci iubet ad supplicium, similisque his qui et prioribus vitae finis extitit.

Capitulum LVII.

Iamque ad civitatis pernitiem machinae plurimae admovebantur, iam turres in altum exstructae adplicari coeperant. Tum illi summa vi atque [animi] pertinatia resistere atque a muris turres arcere suisque instrumentis validis saxorum ictibus nostras machinas impellere. Effrenatis vero animis princeps obsistendum putans obsides eorum machinis alligatos ad eorum tormenta, quae vulgo mangas vocant et intra civitatem novem habebantur, decrevit obiciendos. Seditiosi, quod etiam aput barbaros incognitum et dictu quidem horrendum, auditu vero incredibile, non minus crebris ictibus turres impellebant, neque eos sanguinis et naturalis vinculi communio nec aetatis movebat miseratio; sicque aliquot ex pueris lapidibus icti miserabiliter interierunt, alii miserabilius adhuc vivi superstites crudelissimam necem et dirae calamitatis horrorem penduli expectabant. O facinus! Videres illinc liberos machinis annexos parentes implorare, crudelitatem eis et immanitatem aut verbis aut nutibus obiectare, econtra infelices patres pro infausta prole lamentari, sese miserrimos clamare nec tamen ab impulsionibus cessare. Consolatus est autem eos etiam aliquis eorum, ita dicens: ÔO beati, quibus mori bene quam male vivere continget! Ne timeatis mori, qui magna mala morte effugituri estis! Si viri fortes pro libertate certantes essemus, non oporteret nos quoque super hoc aut cunctari aut expectare monitorem. Nam mors quidem libertatem animis prestat, valdeque beati, qui pro patria mortui immortalitatis ordinem iam receperunt. Quam multi nostrorum antecessorum hac lege talique condicione alii torti tamque igne quam verberibus excruciati obierunt, alii vero semesi a bestiis ad secundum earum cibum vivi servati sunt. Miseriores vobis nos sumus, qui adhuc vivimus, qui sepe mortem optantes non accipimus. Dum enim quisque nostrorum secum reputans crudelem seu barbarorum seu gentilium suorum servitutem, videre coniuges ad turpitudinem duci, alius revinctus manibus vocem filii patrem implorantis exaudiet, alius vero infelices senes ad cineres patriae videbit assidere; haec, inquam, quisquam nostrorum considerans aspicere solem durabit, etiamsi vivere sine periculo possit? O utinam omnes fuissemus mortui, priusquam civitatem nostram Cremonensium manibus videremus excindi, priusquam patriam sanctam Papiensium impietate funditus erui conspiceremusÕ! Adhuc eum orare cupientem omnes interpellabant, et effrenato quodam impetu ad iaciendum incitabantur, hoc speciem esse fortitudinis rectique consilii existimantes, hostibus stuporem mentis admirationemque audatiae relinquere. Pauci quidem rationi cedentes filiis consulere voluissent, alios autem liberorum caedis amor invasit, malorum quae subditi hostibus passuri fuerant cogitationem habentes pro solatio necessitatis ad cedem. Et Crema tunc temporis taliter affecta seu potius afflicta fuerat.

Capitulum LVIII.

At Mediolanenses arbitrantes Fridericum circa obsidionem Cremae sollicitum alias laborantibus non posse succurrere, egressi cum turmis suis pene XX milia hominum, oppidum quoddam versus lacum Cumanum Manerbe vocatum obsidione cingunt, aggeres instruunt, machinas admovent omnibusque modis eversionem castri accelerare nituntur. Verum comes Gozwinus, qui tunc comitatum Sefrensem et Martusanum iussus a principe satis provide administrabat, missos suos ad curiam dirigit hostiumque conamen denunciavit; quid facto sit opus, consulit; se quoque copias quantas possit collecturum, si ab exercitu aliquod sibi militiae supplementum destinetur. Imperator continuo quingentos equites armatos eo dirigere decernit. Comes etiam de suis colligens auxilia non modicum coadunavit exercitum. Iamque compositis rebus, Mediolanensibus se ostendere, minitari, neque prelium facere neque otium pati, tantummodo hostem ab incepto retinere, neque copiam pugnandi facere, donec qui e castris expectabatur miles superveniret. Rati Ligures, id quod negotium poscebat, imperatorem laborantibus suis auxilio venturum et indubitatum prelium futurum, obsidionem dimittunt, fugamque ineuntes ad civitatem evadere festinant. Comes ut videt eos iam fugam cepisse, magna illos vi ab tergo urget, fugientibus instat, caedit, capit, copiosam predam diripit; reliqui amissis omnibus profugi, multique saucii, vix intra civitatem revertuntur.

Capitulum LVIIII.

Iter haec Placentini multis argumentis detecti sunt studio rerum novandarum niti, cum Mediolanensibus crebra inire conciliabula, frumentum aliaque usui necessaria clanculo illis providere, quin etiam aliquos de suis Cremensibus in auxilium destinasse. Imperator satius existimans habere detectos inimicos quam fictos amicos, pro eo quod, ut dicitur, nulla pestis efficatior ad nocendum quam familiaris inimicus, eosdem pro perfidia sua, ut levissimos nec in hac nec in illa parte fidem debitam habentes, hostes pronunciat.

Verum res exigit, ut ad scisma Romanae aecclesiae, unde digressi sumus, scribendo redeamus. Porro in hoc negotio lectorem ammonitum esse cupimus, ut non de nostro dicto vel scripto veritatem huius rei metiatur, sed, quid rectius sit, quisve, ut ita dicam, iustius induit arma, ex collatione omnium scriptorum, quae undique media discurrerunt, proprio disquirat iudicio. Nos enim, si alterutrius partis res vel attolleremus vel extenuaremus, a proposito decidere videremur; nec utique sanum esset corpus reliquum hystoriae, si hanc partem velut principale membrum domestici favoris morbus haberet.

Capitulum LX.

Divisis, ut supra dictum est, in electione Romani pontificis cardinalibus, clero ac populo Romano, cum a suis consentaneis et sequacibus alter, id est Octavianus, in prima dominica mensis Octobris, alter, id est Rolandus, in XVIII. die mensis Septembris in episcopum consecratus fuisset, uterque litteras, quarum tenor subiectus est, ad declarandam rem per mundi partes destinavit.

Victor episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus, patriarchis, archiepiscopis, episcopis, et karissimis filiis, abbatibus, ducibus, marchionibus, comitibus et caeteris principibus et egregiae familiae imperiali, in sacratissima curia domni Friderici serenissimi et invictissimi Romanorum imperatoris commorantibus, salutem et apostolicam benedictionem. Quam et in quantum et aecclesiastici status decorem et honorem Romani imperii et nobilitatem omnium bonorum hactenus sincere dilexerimus et quae mutuae karitatis sint invicem frequenter exhibita, nequaquam credimus a vestrae magnitudinis excidisse memoria. Nunc autem tanto propensioris dilectionis efficatiam vobis et imperio cupimus exhibere, quanto Deo auctore ad maiorem conscendimus dignitatem. Quapropter universitatem vestram, de qua plene confidimus, plurimum deprecamur, ut pro beati Petri apostolorum principis reverentia et antiquae dilectionis constantia, quae inter nos inviolabiliter perseverare dinoscitur, domnum imperatorem invictissimum commonendo rogetis, quatinus imperio sibi a divina clementia commisso et aecclesiae Dei, sponsae Ihesu Christi, cuius advocatus et defensor divinitus est constitutus, providere et subvenire non tardet, ne in tanta discordia adversariorum malitia nequiter prevalere, navicula beati Petri procellis et tempestatibus suo tempore quassari et decus imperiale valeat aliquatenus obnubilari. Insuper universitati vestrae dignum duximus intimandum, qualiter ad apostolatus officium Domino concedente vocati fuerimus. Felicis memoriae papa Adriano, predecessore nostro, viam universae carnis ingresso, in beati Petri basilica tumulato, convenimus omnes de electione summi pontificis tractaturi. Post longam vero collationem et diutinam deliberationem, divina tandem inspirante clementia, electione venerabilium fratrum nostrorum episcoporum, presbiterorum sanctae Romanae aecclesiae cardinalium, cleri quoque Romani, petitione eiusdem populi, assensu etiam senatoriae dignitatis, honoratorum insuper capitaneorum ad summum pontificatum, annuente Deo, canonice sumus electi et in sede apostolica collocati ac deinde prima dominica mensis Octobris benedictionis consecrationem et nostri officii accepimus plenitudinem. Quocirca universitatem vestram humiliter deprecamur, quatinus apud ipsum nos precibus adiuvetis, a quo omnis est potestas et honor dignitatum. Si autem ex parte illius Rolandi quondam cancellarii, per conspirationem et coniurationem contra aecclesiam Dei et imperium Willelmo Siculo astricti, qui die XII. post electionem nostram se fecit intrudi, quod a seculis non est auditum, ad vos scripta pervenerint, tamquam mendatio plena et a scismatico et heretico destinata respuatis et aures vestras nequaquam illis ullatenus prebeatis. Data Segniae, V. Kalend. Novembris.

Capitulum LXI.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Gerardo episcopo et dilectis filiis canonicis Bononiensis aecclesiae et legis doctoribus caeterisque magistris Bononiae commorantibus salutem et apostolicam benedictionem. Aeterna et incommutabilis providentia Conditoris sanctam et immaculatam aecclesiam a suae fundationis exordio ea ratione voluit et ordine gubernari, ut unus ei pastor et institutor existeret, cui universi aecclesiarum prelati absque repugnantia subiacerent, et membra tamquam suo capiti coherentia ei se mirabili quadam unitate coniungerent et ab ipso nullatenus dissiderent. Qui vero apostolis suis pro eorum fidei firmitate promisit dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi, ille procul dubio aecclesiam suam, cuius ipsi apostoli magisterium assumpserunt, sua promissione fraudari nullo modo patietur, sed eam in suo statu et ordine, licet ad instar naviculae Petri fluctuare aliquando videatur, perpetuo faciet permanere. Unde et, quamvis hoc tempore tres falsi fratres, qui a nobis quidem exierunt, sed non fuerunt de nobis, transfigurantes se in angelos lucis, cum sint Sathanae, inconsutilem Christi tunicam, quam utique ipse idem, ex persona psalmigraphi, a leonibus petit et a framea erui et de manu canis orat ac postulat liberari, scindere et laniare laborent, Christus tamen auctor et caput aecclesiae eam velut unicam suam sponsam provida gubernatione tuetur et navem egregii piscatoris, licet sepius quatiatur, a fluctibus non permittit naufragium sustinere. Porro cum antecessor noster bonae memoriae Adrianus papa Kalendis Septembr., dum essemus Anagniae, debitum naturae solvisset et de terris ad caelum, de imis migrasset Domino vocante ad superna, eo Romam adducto et II. Non. Septembr. in aecclesia beati Petri, presentibus fere omnibus fratribus, satis honeste, sicut moris est, tumulato, coeperunt [omnes] fratres et nos cum eis secundum aecclesiae consuetudinem de substituendo pontifice in eadem aecclesia studiosius cogitare, et tribus diebus de ipsa electione tractantes, tandem in personam nostram, insufficientem huic oneri et tantae dignitatis fastigio minime congruentem, omnes quotquot fuerunt, tribus tantum exceptis, Octaviano scilicet, Iohanne de Sancto Martino et Gwidone Cremense, Deo teste, quia mendatium non fingimus, sed meram sicut est loquimur veritatem, concorditer atque unanimiter convenerunt et nos, assentiente clero ac populo, in Romanum pontificem elegerunt. Duo vero, Iohannes videlicet et Gwido, quos prenotavimus, tercium Octavianum nominantes ad eius electionem pertinaciter intendebant. Unde et ipse Octavianus in tantam audatiam vesaniamque prorupit, quod mantum, quo nos reluctantes et renitentes, quia nostram insufficientiam videbamus, iuxta morem aecclesiae Odo prior diaconorum induerat, tamquam arrepticius a collo nostro propriis manibus violenter excussit et secum inter tumultuosos fremitus asportavit. Ceterum cum quidam de senatoribus tantum facinus inspexissent, unus ex eis spiritu divino succensus mantum ipsum de manu eripuit sevientis. Ipse vero ad quendam capellanum suum, qui ad hoc instructus venerat et paratus, ilico flammeos oculos fremebundus inflexit, clamans et innuens, ut mantum, quem fraudulenter secum portaverat, festinanter afferret. Quo utique sine mora delato, idem Octavianus, abstracto pilleo et capite inclinato, cunctis fratribus aut loco inde aut voluntate remotis, mantum per manus etusdem capellani et cuiusdam clerici sui ambitiosus assumpsit, et ipse idem, quia non erat alius, in hoc opere capellano et clerico extitit coadiutor. Verum ex divino credimus iudicio contigisse, quod ea pars manti, quae tegere anteriora debuerat, multis videntibus et ridentibus, posteriora tegebat: et cum ipse idem hoc emendare studiosius voluisset, quia capitium manti extra se raptus non poterat invenire, collo fimbrias circumduxit, ut saltim mantus ipse appensus ei quodammodo videretur. Sicque factum est, ut, sicut tortae mentis erat et intentionis obliquae, ita ex transverso et obliquo mantum fuerit in testimonium suae dampnationis indutus. Quo facto, portae aecclesiae, quae firmatae fuerant, reserantur, et armatorum cunei, quos, sicut ex re apparuit, pecuniae largitione conduxerat, evaginatis gladiis cum immenso strepitu cucurrerunt, et pestis illa mortifera, quia cardinales episcopos non habebat, armatorum caterva militum vallabatur. Fratres vero facinus tam immensum et a seculis inauditum ex insperato videntes et formidantes, ne a conducticiis militibus truncarentur, sese in munitionem aecclesiae nobiscum pariter receperunt, ibique novem diebus continuis, ne exinde libere exiremus, fecit nos quorumdam senatorum assensu, quos pecunia oblata corruperat, die noctuque armata manu cum omni diligentia custodiri. Sane, populo incessanter et iugiter acclamante et in senatores pro tanta impietate multa immanitate fremente, de custodia fuimus illius munitionis erepti, sed in artiori et tutiori loco apud Transtyberim nos idem senatores, recepta inde pecunia, posuerunt. Cumque moram ibidem ferme per triduum fecissemus, universo populo tantam proditionem atque malitiam de caetero nullatenus sustinente, senatores cum nobilibus et populo venientes nos et fratres nostros per Urbem magnifice et honorifice cum immensis laudibus et preconiis, campanis etiam in transitu nostro ubique pulsantibus, conduxerunt, et sic tandem a violentia persequentis erepti et nostrae redditi libertati, sequenti die dominica venerabilibus fratribus nostris Gregorio Sabinensi, Hubaldo Ostiensi, Bernardo, Walthero, Iulio et B. episcopis, cardinalibus quoque, abbatibus, prioribus, iudicibus, advocatis, scriniariis, primicerio et scola cantorum, nobilibus etiam et quadam parte de populo Urbis apud Nimpham non longe ab Urbe insimul congregatis, munus consecrationis accepimus et, sicut in Romana aecclesia moris est, ibidem pontificali regno magnifice fuimus ac sollempniter coronati. Caeterum predictus Octavianus, cum pro consecratione, immo execratione sua, dum et in Urbe esset et postquam latenter Urbem exivit, multos episcopos convocasset, nullum prorsus preter unum, Ferentinatem videlicet episcopum, habere potuit pro sua temeritate et vesania confirmanda. Quosdam tamen episcopos imperialibus minis, quosdam violentia laicali, quosdam vero pecuniis et blandiciis allicere voluit, sed nil, Domino impediente, profecit. Unde nec adhuc invenire potest, licet omnibus modis enitatur, qui ei manus execrationis imponat et se tantae faciat presumptionis et impietatis auctorem. Verum memorati Iohannes et Gwido, cecitatis tenebris obvoluti, quoniam scriptum est: ÔPeccator cum venerit in profundum [malorum], contempnetÕ, nec sic a sua presumptione dampnabili resipiscunt, sed eundem Octavianum, quem sibi in statuam erexerunt, obstinata perfidia venerantur et eum, relicta unitate aecclesiae, presumunt usque adhuc tamquam ydolum aut simulachrum adorare. Ipse autem Antichristi tempora prefigurans usque adeo erectus est supra se, ut etiam in templo Dei sederit, ostendens se tamquam sit Deus, et multi abhominationem desolationis stantem in loco sancto non sine multa lacrimarum effusione corporeis oculis inspexerunt. Sane nos infirmitatem nostram et virtutum indigentiam cognoscentes nostrum in Dominum iactamus cogitatum, sperantes et de Christi misericordia plenius confidentes, quod aecclesiam sanctam suam, pro qua ipse idem in substantia nostrae mortalitatis apparuit, ut eam sibi non habentem rugam aut maculam exhiberet, optata faciet tranquillitate laetari, et procellarum omnium inundatione sedata, nil erit, quod iam ei possit obsistere, ubi unicus eius sponsus voluerit nubilosa quaeque et noxia propulsare. Nunc igitur, quia nos de nostrorum meritorum qualitate diffidimus et de honestate et religione vestra plenam habemus fidutiam, vestris et universalis aecclesiae precibus infirmitatem nostram petimus adiuvari, karitatem vestram per apostolica scripta rogantes et commonentes attentius, ut sicut viri catholici vos pro domo Domini muros inexpugnabiles opponatis et in devotione ac fidelitate matris vestrae sacrosanctae Romanae aecclesiae immobiliter persistentes ab eius unitate nullatenus recedatis. Quod si prefatus vir impietatis ad partes vestras aliqua dampnationis suae scripta transmiserit, ea, sicut respuenda sunt, respuatis et tamquam vana ac sacrilega contempnere et abicere studeatis. Noverit insuper discretio vestra, quod nos supra nominatum Octavianum, apostaticum et scismaticum, in octavo die a consecratione nostra - tunc enim terminum ei resipiscendi et ad unitatem matris aecclesiae redeundi prefiximus - tamquam inobedientem et contumacem, et illos, qui ei manus presumerent, non dicimus consecrationis, sed execrationis imponere, et de communi fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium voluntate atque consilio, accensis candelis et coetu clericorum in aecclesia congregato, vinculo anathematis et excommunicationis astrinximus et eos cum suo auctore diabolo condempnavimus.

Capitulum LXII.

Venerabilibus in Christo fratribus, patriarchis, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, ducibus, principibus, prepositis, prioribus et caeteris aecclesiarum prelatis, ad quos litterae istae pervenerint, Ymarus Tusculanus episcopus prior episcoporum, Iohannes tituli Sanctorum Silvestri et Martini, Gwido Cremensis tituli Sancti Calixti, sanctae Romanae aecclesiae presbiteri cardinales, Reimundus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via lata et Sy. Sanctae Mariae in Dompnica et Sublacus abbas perpetuam in Domino salutem. Ex quo contra honorem aecclesiae Dei et imperii amicitia inter domnum papam Adrianum et Wilhelmum Siculum apud Beneventum facta est, dissensio et discordia non modica inter cardinales sacrosanctae Romanae aecclesiae non sine causa oborta est, nobis scilicet, qui honorem et dignitatem sanctae Dei aecclesiae et imperii nullatenus diminui volebamus, amicitiae, quae facta fuerat in detrimentum aecclesiae et imperii, nequaquam consentientibus, aliis vero, qui, pecunia et multis promissionibus obcecati, iam dicto Siculo tenebantur astricti, conventionem ipsam taliter ut diximus fabricatam nequiter defendentibus et quam plures in partem sui erroris attrahentibus, nostro conatui et voluntati totis viribus pertinaciter resistentibus. Proinde procedente tempore, cum iam fama ferret imperatorem Italiam intrasse et plurimam eius partem suae potestati subiugasse, predicti fratres Siculo astricti domnum papam sollicitare ac circumvenire omni sagacitate coeperunt, qualiter aliqua occasione assumpta domnus imperator et omnes sequaces eius excommunicationi subderentur et nos ad id faciendum una cum eis iuramento astringeremur. Nos autem econtra diximus potius Siculum excommunicandum, qui omnia iura aecclesiae tam spiritalia quam temporalia violenter abstulerat, quam imperatorem, qui aecclesiae Romanae et imperii iura fideliter laborabat recuperare et aecclesiam de servitute ad libertatem reducere. Hoc audientes fautores Siculi a iam dicto consilio cum rubore siluerunt. Eo igitur consilio nostro studio et exacta diligentia taliter cassato et exinde venerabili fratre nostro Octaviano, tunc sanctae Romanae aecclesiae presbitero cardinali, nunc apostolicae sedis pontifice, una cum fratre Wilhelmo presbitero cardinali Sancti Petri ad Vincula, ad imperialem celsitudinem legationem fungente, domnus papa cum sibi consentientibus et supradicti Wilhelmi fautoribus Urbem egressus Anagniam venit; ubi tunc demum manifesta conspiratione omnes prefati Wilhelmi fautores in presentia domni papae sacramento firmaverunt personam imperatoris excommunicationi subiciendam et extunc in antea eius honori et voluntati usque ad mortem immutabiliter contraire et, si contingeret domnum papam vita decedere, neminem se nisi de illis qui coniuraverant in pontificem eligere. Circumpositos insuper episcopos, ne alicui electo, nisi in quem Siculi secta consentiret, in consecratione manus imponerent, iuramento nichilominus constrinxerunt. Postmodum iam sepe dicto patre nostro Adriano Anagniae Kalendis Septembr. defuncto, omnes illuc convenimus, et cum de corpore sive ibidem tumulando sive Romam deferendo non parva contentio oriretur, tandem Romam corpore deportato, prius in verbo veritatis tale pactum unanimiter fecimus et scripto mandavimus, quale nunc sequitur:

ÔIn nomine Domini amen. Convenerunt episcopi, presbiteri et diaconi cardinales sanctae Romanae aecclesiae et promiserunt sibi invicem in verbo veritatis, quod de electione futuri pontificis tractabunt secundum consuetudinem istius aecclesiae, scilicet quod segregentur aliquae personae de eisdem fratribus, qui audiant voluntatem singulorum et diligenter inquirant et fideliter describant, et, si Deus dederit, quod concorditer possint convenire de aliqua persona eorundem fratrum, fiat cum bono; sin autem, tractetur tunc de extranea persona, et si concorditer poterimus convenire, bene, sin autem, nullus procedat sine communi consensu; et hoc observetur sine fraude et malo ingenioÕ. Tali pacto in verbo veritatis firmato, post humatum corpus in aecclesia beati Petri ad eligendum pontificem convenimus et iuxta predictam consuetudinem personas, quae singulorum voluntates diligenter inquirerent et audirent ac describerent, segregavimus. Sed cum propter conspirationem adversae partis electio lente procederet, tertia die fere transacta, ad hoc tandem deventum est, quod XIIII cardinales ex adverso, qui sacramento constricti tenebantur, Rolandum cancellarium nominaverunt. Nos autem VIIII numero, qui nefandi iuramenti exortes eramus, venerabilem fratrem nostrum Octavianum presbiterum cardinalem, virum utique honestum et religiosum, ad regimen apostolicae sedis et ad concordiae et pacis unitatem inter aecclesiam et imperium reformandam ac conservandam dignum et utilem esse cognoscentes, elegimus. Cum res taliter ageretur et partem contrariam pactum, quod in verbo veritatis firmatum fuerat, penitus transgredi volentem sentiremus, pactum supradictum illis ad memoriam reducentes, auctoritate Dei omnipotentis et omnium sanctorum atque nostra eis penitus interdiximus, ne absque communi consensu omnium, sicut in pactione continetur, ullatenus aliquem inmantarent, et Rolandum cancellarium eadem auctoritate, ne susciperet, nichilominus prohibuimus. Qui dum verba et ammonitiones nostras vilipenderent et Rolandum cancellarium manto induere festinarent, nondum tamen illo induto, nos illorum malitiae potius contraire quam consentire volentes et quod male conabantur minime permittentes, ad petitionem populi Romani, electione universi cleri, assensu etiam totius fere senatus et omnium capitaneorum, baronum, nobilium, tam infra Urbem quam extra Urbem habitantium, nostrum electum manto induimus et intronizatum in sede beati Petri collocavimus, inde ad palatium eiusdem, acclamante universo populo, ymnum Deo decantante clero et omnibus sollempniter adimpletis, honorifice deduximus. Adversae vero partis cardinales retrocedentes, in castrum beati Petri se contulerunt ibique per dies octo et amplius inclusi permanserunt. Inde postmodum per senatores educti, extra Urbem secesserunt et XII. postea die, quod a seculo non est auditum, in castro nomine Cisterna, inter Aritiam et Terracinam, Rolandum cancellarium inmantaverunt et in sequenti dominica execraverunt, ac continuo mittentes nuncios per universam Italiam, episcopis, ne ad consecrationem nostri electi venirent, penitus dissuaserunt, minantes illis excommunicationem et depositionem in perpetuum. Qui tamen in prima dominica mensis Octobris auctoritate Dei honorifice consecratus est. Rem qualiter facta est vestrae fraternitati insinuavimus, nihil praeter veritatem adnectentes, teste eo qui falli non potest, et si angelus de caelo aliud euangelizaret, a veritate penitus aberraret. Verumtamen multa quae facta sunt omittentes ista prout brevius possumus vobis significamus, ne prolixiore pagina aures vestras oneraremus. Haec itaque animadvertat vestra fraternitas, quam devotissime obsecramus et admonemus et modis omnibus quibus possumus exhortamur in Domino, quatinus neque per sermonem neque per epistolam a vestro sensu moveamini, sed in veritate nobiscum firmi et immobiles permaneatis.

Capitulum LXIII.

Friderico Dei gratia glorioso, illustri, magnifico et sublimi Romanorum imperatori Gregorius Sabinensis, Hubaldus Ostiensis, Iulius Prenestinus, Bernhardus Portuensis, Waltherus Albanensis episcopi, Hubertus tituli Sanctae..., A. item Priscae, Iohannes tituli Sanctorum Iohannis et Pauli, Heinricus tituli Sanctorum Nerei et Achillei, Ildebertus tituli basilicae XII apostolorum, Iohannes tituli Sanctae Anastasiae, Bonadies tituli Sancti Crisogoni, Albertus tituli Sancti Laurentii in Lucina et Willelmus tituli Sancti Petri ad Vincula presbiteri, Oddo Sancti Georii ad Velum aureum, Ro. Sanctae Luciae in Septasolis, Iacinctus Sanctae Mariae in Cosmidin, Oddo Sancti Nicolai in Carcere Tullii, Ardenius Sancti Theodori, Bo. Sanctorum Cosmae et Damiani, C. Sancti Adriani, Petrus Sancti Eustachii et I°. diaconi cardinales, voluntate et spiritu in Domino congregati, salutem et gloriosam de inimicis victoriam. Quanto excellentiae vestrae maior a Deo collata est et attributa potestas et quanto sublimiorem inter mortales dignitatis locum constat vos obtinere, tanto amplius imperialem convenit maiestatem, sacrosanctam Romanam aecclesiam specialem et unicam matrem vestram in omnibus honorare et ei semper et praesertim necessitatis tempore salubriter atque utiliter providere. Quid autem diebus istis in eadem aecclesia Romana contigerit et quam inauditum facinus ab his, quos filios reputabat, aliquantis diebus transactis fuerit perpetratum, dignum, immo dignissimum est, nos imperiali celsitudini nostris litteris aperire. Nuper siquidem cum dominus noster bonae memoriae Adrianus papa Kalendis Septembr. apud Anagniam debitum naturae solvisset et de terris ad caelum, de imis migrasset vocante Domino ad superna, tres falsi fratres, Octavianus scilicet et Iohannes de Sancto Martino et Gwido Cremensis, qui a nobis quidem exierunt, sed non fuerunt de nobis, transfigurantes se in angelos lucis, cum sint Satanae, et cetera. Et infra: Ad haec noverit sublimis gratia vestra, quod [Otto] palatinus comes, occasione de intrusione Octaviam suscepta, prefatum dominum nostrum et nos omnes plurimum infestavit et aecclesiam Dei nisus est scindere et multipliciter absque rationabili causa turbare. Campaniam siquidem et patrimonium beati Petri cum intruso et apostatico Octaviano violenter intravit et terram ipsam studuit ei quibuscumque modis potuit subiugare. Nos itaque et tota aecclesia Dei nobiscum maiestatem vestram suppliciter exoramus, ut tam violenta intrusione ita sicut est intellecta et diligenter inspecta, qualiter vobis ad salutem animae vestrae et honorem imperii super tanto negotio sit procedendum, diligenter attendatis. Considerate et advertite, qualiter circa sacrosanctam Romanam aecclesiam et circa unicum sponsum eius dominum nostrum Ihesum Christum, sine quo nec regnum potest aliquis obtinere terrenum nec acquirere sempiternum, oporteat vos habere, et qualiter eam ab impugnatoribus et praesertim a scismaticis et hereticis ex imperialis officio dignitatis protegere debeatis modis omnibus ac tueri. Nos siquidem vos sicut specialem defensorem et patronum aecclesiae Romanae modis omnibus honorare intendimus atque ad augmentum gloriae vestrae quibus modis possumus cum Deo aspiramus. Rogamus autem et instantius supplicamus, ut matrem vestram sanctam Romanam aecclesiam diligatis et honoretis et ad pacem et tranquillitatem ipsius quibus modis imperialem convenit excellentiam intendatis et tantam prefati invasoris atque scismatici iniquitatem nullatenus foveatis.

Capitulum LXIIII.

Fridericus ancipiti malo novi scismatis permotus, consilio principum decrevit dare operam, ne quid exinde seu status aecclesiae seu res publica imperii detrimenti caperet. Audiens itaque utrumque electum in episcopatus ordinem consecratum, alterum ab altero excommunicationis sententia condempnatum, sine iudicio aecclesiae controversiam terminari posse non putavit. Auctoritatem autem congregandi concilii exemplo antiquorum imperatorum, verbi causa Iustiniani, Theodosii, Karoli, sibi congruere putans litisque decisionem legittimam esse non posse nisi partibus hinc inde congregatis considerans, ad citationem amborum venerabiles viros et prudentes Danielem Bragensem et Herimannum Ferdensem episcopos dirigit cum litteris, quarum exemplar hoc est:

Capitulum LXV.

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus Rolando cancellario caeterisque cardinalibus, qui eum elegerunt Romanum pontificem, salutem et omne bonum. Quoniam divina preordinante clementia Romani imperii gubernacula suscepimus, oportet ut in omnibus viis nostris ipsius legem custodiamus, cuius munere, cuius voluntate dignitatis nostrae apicem adepti sumus. In hoc itaque sacratissimo proposito constituti, cum omnibus aecclesiis in imperio nostro constitutis debeamus patrocinari, sacrosanctae Romanae aecclesiae tanto propensius debemus providere, quanto ipsius cura et defensio a divina providentia creditur esse commissa nobis specialius. Eapropter de discordia, quae in substituendo Romanum pontificem inter vos suborta est, plurimum dolemus, timentes, ne occasione huius scismatis aecclesia Christi sanguine redempta debeat dilacerari, presertim cum robur aecclesiae foris titubare videatur, quoniam unitas ipsius scissura domestica interius dilaniatur. Ut autem huic pesti competens et Deo gratum exhibeamus remedium, religiosorum virorum consilio generalem curiam et conventum in octava epiphaniae Papiae indiximus celebrandam. Ad quam evocavimus totius imperii nostri et aliorum regnorum, scilicet Angliae, Franciae, Ungariae, Datiae, archiepiscopos, episcopos, abbates et viros religiosos ac Deum timentes, quatinus, remoto omni seculari iudicio, hoc tam magnum aecclesiae negotium aecclesiasticarum tantum personarum sententia ita sopiatur, ut et Deo debitus exinde honor deferatur et aecclesia Romana sua integritate et iusticia non possit a quoquam privari vel status Urbis, quae caput imperii nostri est, inquietari. Proinde eruditioni vestrae mandamus et ex parte Dei omnipotentis et totius aecclesiae catholicae praecipimus, ut ad eandem curiam sive conventum veniatis, aecclesiasticarum personarum sententiam audituri et recepturi. Testis enim nobis est Deus, quia in hac curia nec amore nec odio alicuius personae quicquam aliud querimus quam honorem Dei et aecclesiae suae unitatem. Quod si ad tam celebrem aecclesiae conventum examinationis causa venire volueritis, karissimi principes nostri et aecclesiae katholicae Herimannus Ferdensis, Daniel Bragensis patres et episcopi venerabiles, quos de palatio nostro ad vos transmisimus, una cum comite palatino, consanguineo nostro, aliisque legatis nostris, securum vobis conductum prestabunt. Si vero iusticiam Dei et aecclesiae in tam sollempni conventu recipere nolueritis, videat Deus et iudicet. Nos autem, ipsius favente gratia qui dat salutem regibus, iusticiam Dei, quae nullum magis quam imperatorem Romanum decet, prosequemur.

Capitulum LXVI.

Porro litterae, quibus ad tantam discussionem transmontanos episcopos invitavit, istae pro exemplo sufficiant:

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus Hartmanno Brixinensi episcopo salutem et omne bonum. Quod in passione sua Christus duobus gladiis contentus fuit, hoc in Romana aecclesia et in imperio Romano credimus mirabili providentia declarasse, cum per haec duo rerum capita et principia totus mundus tam in divinis quam in humanis ordinetur. Cumque unus Deus, unus papa, unus imperator sufficiat et una aecclesia Dei esse debeat, quod sine dolore cordis dicere non possumus, duos apostolicos in Romana aecclesia habere videmur. Defuncto itaque Adriano papa in Kalendis Septembr., cardinales, qui columpnae immobiles esse videbantur, quibus sancta et universalis firmissime inniteretur aecclesia, non quae Dei sunt, sed sua querentes et unitatem aecclesiae scindentes, duos pontifices elegerunt et ambos consecraverunt. Pro tanta namque et tam perniciosa aecclesiae iactura tota nimirum Italica aecclesia conturbatur, et dissensiones, scismate orto in capite, iam in inferiora membra defluxissent et totum aecclesiae corpus defedassent, nisi nos consilio et auxilio religiosorum virorum, qui spiritu Dei aguntur, tam impudicae iniquitati iusticiae rigorem opposuissemus. Ne itaque in tantae discrimine discordiae universalis aecclesia periclitari possit, Romanum imperium, quod ad remedium tam perniciosi morbi divina clementia providit, universorum saluti debet sollicite providere et, ne tanta mala in aecclesia Dei premineant, futuris casibus sollerter obviare. Coadunatis itaque in unum omnibus episcopis, tam Italicis quam Teutonicis, caeterisque principibus ac viris religiosis, qui zelum Dei et aecclesiae habere videbantur, quod facto opus esset, diligenter investigavimus, ex decretis Romanorum pontificum et statutis aecclesiae veraciter accipientes, quod, exorto scismate in Romana aecclesia ex duorum apostolicorum dissensione, ambos vocare et secundum sententiam et consilium orthodoxorum litem decidere deberemus. Ex consilio itaque omnium qui aderant episcoporum caeterorumque principum curiam sollempnem et generalem conventum omnium aecclesiasticorum virorum in octava epiphaniae Papiae celebrandam indiximus, ad quam ambos qui se dicunt Romanos pontifices vocavimus omnesque episcopos imperii nostri et aliorum regnorum, Franciae videlicet, Angliae, Hispaniae atque Ungariae, ut eorum in presentia nostra iusto declaretur examine, quis illorum regimen universalis aecclesiae de iure debeat obtinere. Quia vero ad unitatem aecclesiae reformandam sapientia tua admodum nobis necessaria est, ut ea nequaquam carere valeamus, dilectionem tuam attentissime rogamus et rogando commonemus, quatinus pro fidelitate aecclesiae et imperii ad predictam curiam, omni occasione remota, venias, ut in adventu tuo unitas et pax et tranquillitas aecclesiae reformetur; interim autem predictae scissurae in neutram partem assensum tuum declines nec tamquam iustam et rationabilem aliquatenus recipias. Data Cremae X°. Kal. Novembris.

Capitulum LXVII.

Iam vero ad ea, quae apud Cremam gesta sunt, res exigit ut revertamur. Cremenses, ut supra dictum est, tam in vadibus quam in captivis suis male affecti, cum ab excursibus et audatia temere paulolum quievissent, alio ingenio alioque commento nostros fallere cogitant et subvertere. Quedam enim instrumenta fabricant, muscipulis quidem simillima, sed pro qualitate humani corporis fortiora, eaque per vias circaque vallum dispergunt, quibus ignari multi herentes aut capi facile poterant aut occidi. Item fossas quam plurimas hinc inde desuper levi operimento contegunt, quas illapsi similiter aut capiebantur aut occidebantur. Eiusmodi et alii multi latrocinales doli tam ad rapinas quam ad incendia machinarum cum assidue fierent ab his qui intra munitionem erant, Fridericus et calliditate simul et audatia eorum magis irritabatur. Et quia penuria civitatem capere desperasset - habundabant enim frumento -, iterum consilium ad vim atque arma convertit, omnibus agminibus id maxime cupientibus, qui iam longae obsidionis taedio affecti variisque laboribus attriti, merore tenebantur bellumque quoquo modo finiri optabant. Sextus enim iam mensis erat, ex quo civitas obsessa fuerat, hyemsque pluviosa et gelu asperrima illo anno plus solito inhorruerat.

Capitulum LXVIII.

Itaque, admotis omnibus machinis, ad occupandam civitatem hortatur exercitum, turresque in excelsum erectas, ferro variaque materia undique tectas, ut et pondere stabiles essent neque ignibus expugnarentur, super aggeres collocat, iaculatoribus et sagittariis militumque fortissimis plenas, qui cum non conspicerentur, ipsi eos, qui vel super murum astarent vel in civitate deambularent, facillime cernerent telisque appeterent, cum illi neque a vertice venientes sagittas facile declinare neque ulcisci possent, quos non viderent. Quotiens autem ignito ferri pondere et adunco, quo levius hereret, machinas attemptabant, qui desuper erant aquis ignem restinguendo, uncos autem et hamos ferri contis proceris et sudibus dissolvendo conatus eorum in irritum revocabant. In his enim falces alligarant, ut, si quid de materia, quae contra ictus machinarum turribus alligata fuerat, ignis corripuisset, statim absciderent. Et Cremenses quidem ita resistebant, quamvis multi in dies singulos occumberent contraque parum mali hostibus facerent.

Capitulum LXVIIII.

Et quoniam ad finem huius obsidionis tendimus, ad alia properantes, ultimum prelium, quod et maximum, paulisper attingere libet, pro eo quod et atrox et vario eventu gestum est. Imperator cernens oppidanos neque se ipsos misereri neque civitati parcere velle, generalem aggressionem fieri statuit. Electis ergo de singulis agminibus viris fortissimis, intra machinas turrium eos collocat, variis quidem locis, alios superiores, alios inferiores, ut, dum inferiores civitatem per murum ingressuri pontes applicarent, superiores eos iaculis et sagittis, quo minus ab hostibus laederentur, defenderent. Erant turres ipsae nimia proceritate mirabiles, supra C pedes in altum erectae, multorum hominum per singula diversoria capaces. Reliquum exercitum circa muri ambitum distribuit, precipiens, quando pontes admoveri coepissent, ipsi quoque singuli contra quem starent locum aggredi murumque vel transcendere vel irrumpere conarentur. Ipse quidem utrimque ita disposuit. Civitatis autem populus, postquam oppidum undique videre circumdatum armisque omnia conlucere, tubicines quoque universorum agminum et signiferos congregatos, ut signo dato undique eos invaderent, non segniter se et ipsi communiunt magnaque audatia super muros et in suis machinis, quas gattas appellant, operiuntur, ut, cum admoverentur pontes, ipsi eas vel occuparent vel deicerent murumque scalis ascendere nitentes vario modo deterrerent, magna tunc animi facinora demonstrantes, ne vel in extremis calamitatibus deteriores nostris viderentur. Iam pontes [licet maxima difficultate] admotae fuerant, iam tota acies in muro pedem ponebat. Tum Cremenses callide se intra suas machinas occultantes, primos quidem et desubtus et supra graviter spiculis excipiunt, posteriores autem tormentorum ictibus deterrent, acies pro muris pugnantium dissipant, et qui scalis aliisque instrumentis ascendere nitebantur, impulsi devolvebantur a muro. Sed neque nostris virtus in rebus adversis nec Cremensibus sevitia defuit. Nempe unus militum nostrorum nomine Bertolfus de Arrah, qui cum primis de ponte saltu in civitatem devenerat, circumdatus undique ab hostibus, dum pugnando se fortissimum ostendisset multosque solus usque ad magnam partem civitatis persecutus fuisset, a quodam retro longa securi prostratus est. Nam in anteriori parte per medios ruentem universi vitabant, audatiam hominis metuentes pariter et admirantes. Quem tandem cum occidissent, unus eorum crudeliter in mortuum seviens cutem capitis, ut dicebatur, abstraxit et prius decentissime capillatam galeae suae affixit, ipse turpis et indecentissimus, nec viri fortitudine permotus nec humanae conditionis sortem miseratus. Alium quoque precisis manibus ac pedibus, grave ludibrium, per plateas serpere permiserunt. Porro qui murum transcendere conati sunt, quamvis singillatim digni essent memoria, omnium tamen fortissimus demonstratus est Otto palatii comes de Baioaria, qui sepius muro repulsus sepiusque ante alios in coeptum opus revertens virtute fortitudinis suae toti huic ornamento fuit calamitati. Non tamen impune nec longum laetati Cremenses hac fortuna usi sunt. Nam de prominentia turrium nostrorum diversis missilibus tot ea die vel occisi vel vulnerati sunt oppidanorum, quod muro anteriore pulsi intra munitionem, quae secundo muro erat accincta, confugerent et tunc primo rebus suis desperarent.

Capitulum LXX.

Imperator videns excidium civitatis vicinum esse - iam enim vires eorum et audatiam labor, metus et calamitas fregerant - concilium, quod in octava epiphaniae celebrandum fuerat, distulit animumque totum ad subversionem civitatis laxavit. Iam autem valida iuvenum manus collapsa fuerat, multique in dies singulos iaculis et sagittis occumbebant, cum, ut dictum est, ipsi contra nichil mali nostris facere possent. In tantis ergo rerum angustiis consilio necessitatis adhibito Peregrini Aquilegiensis aecclesiae patriarchae simulque Heinrici ducis Baioariae et Saxoniae colloquium expetunt, petentibusque locus et hora datur, quando sapientiores et maiores civitatis se dictorum heroum conspectui presentarent. Mane facto, designata statione cum pars utraque adesset, patriarcha, vir eruditus plurimisque [bonis] virtutibus adornatus, et cui preter officii auctoritatem magna facundiae gratia inerat, prior ad eos ita orsus memoratur:

Capitulum LXXI.

ÔSi quidem non viderem vos ad sentiendum quae pacis sunt esse incitatos, neque populi Cremensis puriorem sincerissimamque vos partem, numquam processissem ad vos neque consulere confisus essem. Supervacua enim, ut ait quidam, est de utilibus oratio, quando omnium habitatorum conspirat ad deteriora consensus. Quia vero aliquos quidem aetas malorum belli nescios facit, quosdam vero inconsiderata spes libertatis, nonnullos quoque avaritia succendit, paucorum bonorum consilio providendum est, quemadmodum ipsi ab hoc errore corrigantur. Quod si ab initio suscepti belli provisum non est, sera saltem penitentia corrigat excessum, ut qui in portu precavere tempestatem noluistis, vel inter medias procellas pro tempore rebus fractis consulatis. Subeat vos, si non civitatis iam perditae iamque subversioni proximae, saltem miseratio filiorum vestrorum adhuc superstitum atque coniugum. Parcite reliquiis hominum, si parcere noluistis caris aditis paternorum meniorum! Experti feritatem Germanorum, virtutem et magnitudines corporum, ne dubitetis eos spiritus gerere maiores corporibus et animas contemptrices mortis habere. Breviter vobis quod sentio edam. Placet, ut victori principi colla subdatis; expedit, ut universam salutem vestram in deditione, non in armis reponatis. Si enim spreta pace in defectione perseverantes eritis, haut dubie maioribus quam passi estis periculis subdeminiÕ.

His dictis, dolorem quem corde habebant paulisper supprimentes respondent: se non adversus principem, sed contra gentiles suos Cremonenses arma sumpsisse, olimque sibi decretum, neque his neque illis, sed soli Deo et imperatori servire voluisse, et in multis clarere, mortem eos indebitae servituti pretulisse, foedus cum Mediolanensibus pepigisse idque, donec Deo placuerit, inviolatum custodisse. Iram se divinam pro peccatis suis perferre; fortunam imperatoris prevalere. Nam habentes armorum habundantissimum apparatum et alimentorum nullam penuriam manifestissime Deo spem salutis auferente perdidisse. Rogare autem, ne gentilibus suis Cremonensibus inimicissimis penas, sed soli principi cogantur prestare. Optare se bello finem imponere, virtutem imperatoris se effugere non posse.

Capitulum LXXII.

Cognito iam nominati principes, quod pacem cuperent bellique tedio affecti essent, verbum eorum curiae perferunt. Placuit; de condicionibus pacis agitur, diffinitur et sine contradictione ab oppidanis recipitur. Erat autem pactum tale, quod Cremenses civitatem dederent ipsique vita sibi indulta cum coniugibus ac liberis quovis eundi facultatem haberent, de rebus suis quantum quisque semel humeris efferre posset secum exportaret; Mediolanenses vero et Brixienses, qui ad presidium eiusdem civitatis intraverant, relictis ibidem armis et omnibus suis, vitam sibi pro lucro existimarent. Quibus omnibus tandem VI. Kal. Februar. completis, ipsum castrum, egressis inde quasi XX milibus hominum diversi generis, flammis traditum et militibus ad diripiendum permissum est. Peracto excidio, divus augustus, toto exercitu iocundante, laetam victoriam acturus Papiam divertit. Ubi vero eum appropinquare nunciatum est, omnis multitudo civitatis obvia per vias et plateas cum senibus et iuvenibus, cum coniugibus et liberis prestolabatur, et quo transiens divertisset, eius maiestatem vultusque lenitatem omnium generum vocibus prosequebatur, bene meritum triumphatorem et salutis datorem solumque dignum Romanum principem appellari. Tota civitas veluti templum variis ornamentis decorata erat et diversis odoribus aromaticis plena redolebat. Cum autem vix per circumstantium multitudinem ad aecclesiam venire potuisset, antequam in palatio se reciperet, omnipotenti Deo, qui dat salutem regibus, pro adepto triumpho vota solvit et gratulatoria sacra celebravit. Conventum quoque, quem in octava epiphaniae habendum statuerat, in eadem Ticinensium civitate in purificatione sanctae Mariae decrevit peragere. Porro de subacta vel potius subversa Crema statim imperiales litterae per ambitum regni diriguntur in hunc modum:

Capitulum LXXIII.

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus. Scire credimus prudentiam vestram, quod tantum divinae gratiae donum ad laudem et gloriam nominis Christi honori nostro tam evidenter collatum occultari vel abscondi tamquam res privata non potest. Quod ideo dilectioni vestrae ac desiderio significamus, ut sicut karissimos et fideles vos participes honoris et gaudiorum habeamus. Proxima siquidem die post conversionem sancti Pauli plenam victoriam de Crema nobis Deus contulit, sicque gloriose ex ipsa triumphavimus, quod tamen miserae genti, quae in ea fuit, vitam concessimus. Leges enim tam divinae quam humanae summam semper clementiam in principe esse debere testantur.

Capitulum LXXIIII.

Tempus erat, quo concilium Papiae indictum celebrandum fuerat, idque de universis regni partibus, videlicet Cisalpinis et Transalpinis, in unum collecti archiepiscopi et episcopi aliique aecclesiarum prelati pendula expectatione operiebantur. Tum augustus commonens omnes ieiuniorum et orationum subsidiis aecclesiae katholicae causam Deo commendari, cum sacerdotibus et omni populo auxilium divinum fida sanctorum intercessione poscebat. Deinde convocato in unum concilio, cum resedisset, ait ad episcopos: ÔQuamvis noverim officio ac dignitate imperii penes nos esse potestatem congregandorum conciliorum, presertim in tantis aecclesiae periculis - hoc enim et Constantinus et Theodosius necnon Iustinianus seu recentioris memoriae Karolus Magnus et Otto imperatores fecisse memorantur -, auctoritatem tamen diffiniendi huius maximi et summi negotii vestrae prudentiae vestraeque potestati committo. Deus enim constituit vos sacerdotes et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et quia in his quae ad Deum sunt non est nostrum de vobis iudicare, tales vos et taliter in hac causa hortamur habere tamquam solius Dei de vobis expectantes iudiciumÕ. Cum haec dixisset, ipse se concilio subtraxit, examen totum aecclesiae et aecclesiasticis, quae ibi innumerabiles erant, committens personis. Erant autem circiter quinquaginta archiepiscopi et episcopi; abbatum et prepositorum non erat pre multitudine estimatio. Legati quoque diversarum terrarum aderant, spondentes quicquid a synodo decretum foret indubitanter a suis recipiendum.

Capitulum LXXV.

Residentibus itaque episcopis et clero universo, septem diebus causa ventilata est, tandemque domno Octaviano, qui cum presens advenisset et haberet qui partem suam defenderent, cessit litis victoria, et pro ipso concilium dedit sententiam, condempnato Rolando et reprobato, qui citatus legittime concilio se presentare contumaciter abnuisse dicebatur. Sepius autem lectorem admonitum esse cupimus, ut in hoc facto ad disquirendam rerum veritatem non nostra dicta consulat, sed litteris et scriptis, quae ad manus nostras venerunt et huic operi inserendae visae sunt, innitatur, suo servans arbitrio, quando de hac controversia et litis decisione et concilii iudicio sufficienter sibi fides facta videatur.

Capitulum LXXVI.

Invictissimo et gloriosissimo domino suo Friderico Romanorum imperatori et semper augusto et venerabilibus patribus in Christi nomine congregatis fratres, qui Romae sunt, basilicae beati Petri principis apostolorum canonici, angeli magni consilii presentiam et Spiritus sancti consolantem gratiam. Patres sanctissimi, quos Deus elegit ad consolationem merentium et delinquentium correctionem, sicut ait apostolus, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, intendite precibus nostris et ad dolorem nostrum leniendum consolationis manum extendite. Tanta est enim tamque diffusa meroris nostri materia, ut, unde debeamus exordium sumere, difficulter possimus invenire. Verum, quia materia doloris est et meroris, a luctu et merore ordiri decrevimus. Attendite ergo et videte, si est dolor sicut dolor noster, cum videamus matrem nostram Romanam aecclesiam, quondam fulgentem, a filiis suis, immo alienis, quia mentiti sunt ei quos enutrivit et exaltavit, ipsi autem spreverunt eam, contumeliose evisceratam et membris ex parte mutilatam, in ceno iacentem, contumeliam iacturamque suam nec sentientem. Unde cum Ieremia plorante suae Hierusalem destructionem plorantes dicimus: Non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem.

Vere Hierusalem erat mater nostra Romana aecclesia, quae cunctis ad se venientibus et querentibus pacem dabat. Nunc autem et dolentes dicimus, ut olim illa: Peccatum peccavit nostra Hierusalem, propterea instabilis facta est. Nec immerito propter peccata prophetarum eius et iniquitates sacerdotum eius erraverunt ceci in plateis, facies Domini divisit eos. Et vere. Vultus enim Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Unde plurimo rubore suffundimur. Vere peccatum peccavit hoc tempore nostra Hierusalem, invidia et odio et iniquitatibus multis, quae quia per omnia longum est enarrare, ad ostendendam Romani pontificis electionem et causam discordiae declarandam propositum convertemus. Domno igitur papa Adriano felicis memoriae prima vigilia Kalendis Septembr. viam universae carnis ingresso, convenit ilico maxima multitudo, cum quibus et senatores affuerunt, quorum consilio corpus Romam delatum est. Inter cardinales vero contentione crescente, convenit tandem inter eos, ut Romam redirent et concordem electionem facerent de aliquo cardinalium. Quod si non possent, quererent extraneam personam. Quod si nec sic possent convenire, ab electione quiescerent, donec invenirent idoneum virum, quem concorditer eligere deberent. Et hoc unanimiter ab omnibus confirmatum est. Post hoc autem statim Romam redierunt. Domnus Octavianus et quidam alii accesserunt ad obsequium defuncti. Quidam vero alii premiserunt auctorem scelerum Bosonem, primogenitum Sathanae, ut munitionem beati Petri occuparet, cuius custodes fidelitatem ei iuraverant domno papa Adriano vivente, eumque postea subsequentes eandem munitionem conscenderunt. Domnus autem Tusculanus palatium ascendit. Domnus Octavianus et domnus Rolandus cancellarius ad domos nostras venerunt et quidam alii. Vocati autem isti ab illis, qui munitionem observabant, responderunt se numquam ascensuros in munitionem, Bosonem verentes, ne, sicut eis relatum fuerat, a iuratis Bosonis caperentur. Et domnus cancellarius: ÔVadamÕ, inquit, Ôet eos ad vos descendere faciamÕ. Ivit cum eo diaconus de Carcere, nec redierunt, et sic per biduum de loco, ubi electionem facerent, convenire nequiverunt. Tandem die sabbati descendentibus illis de munitione, ascenderunt omnes post altare beati Petri et coeperunt de electione tractare. Cumque convenire non possent, dixerunt isti, qui concordiam et pacem aecclesiae desiderabant: ÔDate nobis electionem, et eligemus unum de vobis, aut habeatis vos electionem, et eligite quem vultis de nobis unumÕ; et noluerunt. Surrexit tandem velut iratus Oddo diaconus Sancti Georii et Aldebaldus Crassus cardinalis Sanctorum Apostolorum et Iohannes Neapolitanus, et accepto manto voluerunt inmantare domnum Rolandum cancellarium, sed saniore et meliori parte cardinalium ex parte Dei omnipotentis et beatorum principum apostolorum Petri et Pauli atque totius aecclesiae auctoritate prohibente non potuerunt. Facta autem hac prohibitione, iterum eum inmantare attemptaverunt, nec potuerunt, et cancellarium cum manto nullo modo tetigerunt; per eos tamen non stetit, quin inmantaretur. Caeterum clerus Romanus, qui in aecclesia beati Petri pro electione summi pontificis convenerat, audito clamore, cucurrerunt, circumdantes domnum Oddonem, qui erat cum cardinalibus iuxta altare beati Petri, et clamaverunt omnes dicentes: ÔDomnum Octavianum eligite, per quem solum aecclesia pacem potest habereÕ! Tunc petitione populi Romani et electione totius cleri, consentiente et desiderante universo capitulo basilicae beati Petri, domnus Octavianus cardinalis a saniori parte cardinalium electus est et manto indutus ac in sede beati Petri positus absque omni contradictione, cantantibus omnibus ÔTe Deum laudamusÕ in iubilo. Deinde, sicut mos est, domni cardinales et clerus Romanus totus, qui presens erat et qui postea confluxerat, populique Romani pars maxima pedes eius osculati sunt. Quod videns domnus Rolandus cancellarius et qui ei, sicut dicebatur, iuramento erant astricti, nec reclamaverunt nec aliquo modo contradixerunt, sed inclinato capite redeuntes munitionem quasi spe sua frustrati conscenderunt. Tunc domni cardinales, clerus, iudices, scrinarii, senatores, populus Romanus domnum electum, signis bandonis precedentibus, ad palatium usque cum iocunditate perduxerunt, Romano more clamantes: ÔPapa Victore santo Petru lo legeÕ. In crastinum autem quidam de clero Romano ascenderunt munitionem, et osculata manu domni cancellarii, coeperunt eum et qui cum eo erant rogare, ut paci aecclesiae provideret. Quidam autem de diaconibus curiae respondit eis velut indignans: ÔHeri pedes [domni] Octaviani, qui fratrem suum domnum cancellarium exuit manto et se induit, estis osculati et modo venitis ad nos?Õ Et domnus cancellarius: ÔNoliÕ, ait, Ôdomne cardinalis, dicere quod verum non est. Domnus Octavianus numquam exuit me [manto], quia numquam indutus fuiÕ. Sicque per totam ebdomadam illam domno cancellario et suis in aecclesia beati Petri morantibus, nono die descendentes Transtyberim, eo die et altero commorantes, undecimo exierunt et pervenerunt ad cisternam Neronis, in qua latuit Nero fugiens Romanos insequentes. Iuste cisternam adierunt, quia dereliquerunt fontem aquae vivae et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. Et ibi die altero, qui duodecimus erat ab electione domni Victoris, induerunt cancellarium stolam et pallium erroris in destructionem et confusionem aecclesiae ibique primum cantabant ÔTe Deum laudamusÕ. Quis vestrum, o sanctissimi patres, audivit talia? Quantum in eis est, biceps hodie facta est Romana aecclesia. Nunc tacendum nobis est, ut domnus Otto palatinus comes et domnus Gwido comes de Blandera et domnus Heribertus prepositus, viri prudentissimi, imperatoriae maiestatis legati, vicem accipiant referendi, quid in domno cancellario et suis reppererint. Qui cum nota retulerint domni episcopi, domni imperatoris legati, quid hinc inde humilitatis et veritatis cognoverint, plenius poterunt enodare. In Urbe quoque cum Romanus clerus ad aecclesiam beati Petri ipsis presentibus conveniret, quid de facto isto persenserint, quoniam presentes esse credimus, referant ipsi, et ad hoc comprobandum duos de fratribus nostris, Petrum Christianum aecclesiae nostrae decanum et Petrum Gwidonis camerarium sanctae Romanae aecclesiae subdiaconum, sanctitati vestrae transmittimus, ut de his omnibus veritatis testimonium etiam viva voce perhibeant. In cena Domini nostri, in qua redemptionis humanae sacramenta peregit, duos gladios apostoli se habere professi sunt, quos et vos habetis; quid in eis et per eos agere debeatis, nullus vestrum ignorat. Ibi dictum est a Christo: Satis est. Et nos, qui Christi vestigia sequi debemus, vobis dominis nostris dicimus, huic operi finem facientes: ÔSatis estÕ. Omnipotentis sapientia Patris, qui novit et potest unire vota et voluntates omnium, doceat vos omnes et uniat ad confusionem Babylonicam destruendam et simoniam de aecclesia propellendam et pacem toti mundo desiderabilem in integrum reformandam!

Capitulum LXXVII.

Actio concilii, quae verbis simplicibus in scriptum redacta, item ponenda videbatur:

Haec sunt capitula, quae in concilio Papiae super electione domni papae Victoris canonice probata sunt. Domnus Octavianus et nemo alius Romae in aecclesia beati Petri petitione populi et consensu ac desiderio cleri a cardinalibus manto sollempniter est indutus et presente cancellario et non contradicente in kathedra beati Petri collocatus est, et a cardinalibus et clero Romano ÔTe Deum laudamusÕ sollempniter ei cantatum est et nomen ei Victor impositum est. Ibi multitudo cleri et populi Romani venit ad pedes eius. Tunc scriniarius secundum antiquam Romanorum consuetudinem ascendens in altum voce magna clamavit ad populum, dicens: ÔAudite, cives Romani et coetus rei publicae! Secunda feria pater noster Adrianus mortuus est, et proximo sequenti sabbato domnus Octavianus cardinalis Sanctae Ceciliae in Romanum pontificem electus et inmantatus est et in kathedra beati Petri collocatus est et papa Victor est nominatus. Placet vobis?Õ Respondit magna voce clerus et populus: ÔPlacetÕ. Secunda et tercia vice interrogatus populus, si placeret, clara voce respondit: ÔPlacetÕ. Deinde cum bandis et aliis papalibus insignibus domnus papa cum laudibus in palatium deductus est. His itaque rite peractis, capitulum beati Petri statim venit ad pedes eiusdem papae Victoris et obedivit ac debitam ei reverentiam exhibuit, clerus et populus, multitudo magna, similiter obedivit. Sequenti vero die proxima rectores cleri Romani accedentes ad domnum cancellarium et ad cardinales, qui cum eo erant, voluerunt cognoscere, si inmantatus esset, sicut quidam dicebant, et non invenerunt eum inmantatum neque aliqua dignitatis specie variatum, et habito cum eo et cardinalibus suis colloquio cognoverunt ab ore eius et suorum, quod numquam fuerit inmantatus et quod ei hoc falso imponebatur. Quo audito et cognito, rectores ad pedes domni papae Victoris venerunt et obedientiam et reverentiam exhibuerunt. - De omnibus supradictis capitulis testes fuerunt Petrus Christianus decanus basilicae beati Petri et omnes fratres eius et duo rectores cleri Romani, Blasius scilicet presbiter et Manerius presbiter, et VII archipresbiteri Romanae urbis et IIII alii tam diacones quam subdiacones. Deinde prior Lateranensis et sui canonici obedierunt. Clerici de patriarchia Sanctae Mariae maioris obedierunt. Abbas de patriarchia Sancti Pauli per suos nuncios obedivit et in signum obedientiae de bonis aecclesiae suae illi misit. Abbas de patriarchia Sancti Laurentii cum suis monachis obedit. Abbas Cirengii obedit. Abbas Sancti Silvestri cum suis monachis obedit. Abbas Sancti Alexii in monte Aventino cum suis monachis obedit. Abbas Sancti Blasii cum suis monachis obedit. Conventus Sanctae Sabinae obedit. Conventus Sanctae Mariae in Capitolio obedit. Conventus monachorum Sanctorum Cosmae et Damiani obedit. Abbas Sancti Valentini obedit. Magister fratrum templi Hierosolimitani in monte Aventino cum suis fratribus obedit. Cardinalia Sancti Marcelli obedit. Clerici de cardinalia Sanctorum Apostolorum obediunt. Clerici de cardinalia Sancti Petri ad Vincula obediunt. Clerici de cardinalia Sancti Silvestri obediunt. Clerici de cardinalia Sancti Syxti obediunt. Clerici de cardinalia Sanctae Sabinae obediunt. Clerici de cardinalia Sanctae Sabilinae obediunt. Cardinalia Sancti Cyriaci apud thermas Diocletiani obedit. Clerici de cardinalia Sanctae Mariae trans Tyberim obediunt. Clerici de cardinalia Sanctae Mariae in Porticu obediunt. Clerici de cardinalia Sancti Nycolai in Carcere obediunt. Monasterium Sanctae Agathae obedit. Archipresbiter Sancti Apollinaris obedit. Archipresbiter Sancti Triphi obedit. Archipresbiter Sancti Bartholomei obedit. Aecclesia Sancti Celsi obedit. Aecclesia Sanctae Mariae in Monasterio obedit. Aecclesia Sanctae Mariae in Palaria obedit. Aecclesia Sancti Salvatoris de Curte obedit. Archipresbiter Sancti Vincentii cum suis obedit. Archipresbiter Sanctae Catarinae cum suis obedit. Archipresbiter Sancti Thomae de Parrione obedit. Archipresbiter Sanctae Anastasiae cum suis obedit. Archipresbiter Sancti Salvatoris de Campo cum suis obedit. Archipresbiter Sanctae Mariae in monte Celso cum suis obedit. Et multae aliae aecclesiae et monasteria obedierunt, quas vix enumerare valemus. Post promotionem domni Victoris canonici beati Petri miserunt ad Rolandum cancellarium canonicos suos, qui viderent, an esset inmantatus, sicut quidam credebant, aut aliquo modo promotus. Unde bis missi inquisitores bis retulerunt eum non esse inmantatum nec aliqua promotionis spetie variatum. Sequenti vero die, ut omnis dubitatio tolleretur, miserunt canonici quosdam de suis, ut mensae cardinalium, qui inerant, interessent et viderent, si saltem in mensa locum digniorem solito obtineret aut etiam benedicendo mensam primus esset vel aliquo modo inter cardinales loco vel dignitate seu veste dignior haberetur. In quibus omnibus nullo modo senserunt eum promotum vel mutatum; atque in hunc modum perscrutati sunt canonici statum cancellarii per singulos continuos VIII dies. Basso et Iohannes de Romano dicunt: ÔPostquam cancellarius, sedente domno Victore in kathedra, in munitionem se recepit, Iohannes Phizutus clericus et Iohannes de Bucca-Lata laicus voluerunt inmantare cancellarium. Qui cum iniuria reppulit eos, dicens: ãDe me non facietis ridiculum; ibi est papa, ite ad eum et obedite ei!Ò - Presbiter Blasius et presbiter Magnerius, rectores cleri Romani, dicunt se cum tribus aliis rectoribus cleri sequenti die post promotionem domni Victoris accessisse ad cancellarium et ad omnes cardinales qui cum eo erant, et non viderunt eum inmantatum nec aliquo modo promotum, et antequam discessissent, audierunt duabus vicibus ab ore cancellarii, quod nec erat nec fuit inmantatus; in presentia etiam ipsorum rectorum et in presentia eorum qui ibi erant testificatus est Otto cardinalis de Carcere, quod domnus Octavianus nullam violentiam vel iniuriam intulit cancellario. Item dixit Otto: ÔPro nichilo ascribitur hec iniuria domno cancellario, quia nullus ei mantum abstulit, quia numquam habuitÕ. His omnibus ita peractis et cognitis, rectores isti iverunt ad domnum Victorem et obedientiam ei fecerunt et preceperunt clero, ut ei obediret. Quod et factum est. Presbiter Barro et presbiter Iohannes, capellani de cardinalia cancellarii, dixerunt se sequenti die post promotionem domni Victoris ad cancellarium accessisse et dixisse ad eum sic: ÔAudientes vos esse inmantatum gaudebamus, et nunc, quia aliter videmus, dolemusÕ. Qui dixit eis: ÔPro me nolite gaudere vel dolere, quia ego nec fui nec sum inmantatus; ite et obedite ei, quem videtis inmantatumÕ. Haec verba taliter ab ore cancellarii processisse commisit presbiter Barro et presbiter Iohannes quibusdam ex nostris clericis presentibus, ut iurent in animabus eorum ita verum esse -. Clerici de cardinalia Sancti Chrisogoni dixerunt se sequenti die post promotionem domni Victoris accessisse ad cardinalem suum, qui erat cum cancellario, et interrogasse eum, dicentes: ÔOmnes clerici vadunt ad pedes domni papae; quid faciemus et nosÕ? Qui respondit: ÔIte ad eum sicut aliiÕ. Multi ex nostris dicunt vidisse cancellarium XI. die ab Urbe exisse sine manto, sine stola, sine albo equo et sine omni habitus mutatione, cum pellibus nigro pallio coopertis et cum nigro almutio, usque ad Cisternam. - Iohannes de Romano dicit se audivisse Iohannem Neapolitanum et Bonandiem et quosdam alios cardinales dicentes apud Cisternam: ÔQuoniam modo sumus sine pastore et sine capite, faciamus nobis dominumÕ, et postea inmantaverunt eum et cantaverunt ei ÔTe Deum laudamusÕ apud Cisternam. - Iohannes de Sancto Stephano et Wolframmus dicunt se audivisse, quod papa Adrianus dixit ad eos, cum de Urbe exiret: ÔOctavianusÕ, inquit, Ôquem ego misi in Longobardiam, vult excommunicare Mediolanenses; sed ego mandavi Mediolanensibus, ut non curent de eo, sed fortiter se habeant tam ipsi quam Brixienses contra imperatorem, et ego cum eis disposui, quod imperator propter eorum impedimenta non poterit Romam venireÕ. Item: ÔEtiam cum cardinalibus ita disposui, quod Octavianus non erit papa post mortem meamÕ. - Gimundus et Wolframmus dicunt se audisse ab ore episcopi Sabinensis, quod libenter rediret ad domnum Victorem, sed ita adiuratione est astrictus, quod sine periurio non potest. Episcopus Aletrinus in presentia domni Gwidonis Cremensis cardinalis et Gimundi et Iohannis Gaietani et aliorum multorum dixit: ÔNon possum ad domnum Victorem venire, quia talem securitatem feci cancellario et suis aput Anagniam, quod non possum ad eos venire usque ad Kalendas, post Kalendas autem veniam. Interim tamen habeo eum pro domino et pastore meoÕ. Itaque, Kalendis transactis, cum infirmitate teneretur, misit domno Victori obedientiam per clericum quendam, quem habemus presentem.

De omnibus supradictis capitulis testimonium perhibuerunt predicti rectores cleri Romani et VII archipresbiteri supra memorati et alii multi honesti et religiosi clerici Romani et Petrus Urbis prefectus et Stephanus de Tebaldo et Stephanus ÔNortmannus et Iohannes de Sancto Stephano et Iohannes Gaietanus et Wolframmus de Gidocicca et Gimundus de domo Petri Leonis et multi alii illustres Romani et nobilissimi, qui omnibus his interfuerunt et omnia viderunt et tractaverunt.

Capitulum LXXVIII.

Confirmato et recepto taliter in papatu Victore, defertur ad principem sacerdotalis concilii sententia. Qua venerabiliter suscepta et approbata, Victor ad aecclesiam vocatur et magna sollempnitate et frequentia cleri ac populi suscipitur, ipsique ut summo pontifici et universali papae adclamatur. Divus quoque imperator consuetam ei reverentiam et stratoris officium sicut Constantinus beato Silvestro humiliter pro foribus aecclesiae exhibuit, et manu eius accepta usque ad sedem deduxit et intronizavit. De reliquis, quae ibidem acta sunt, exemplaria litterarum subnotata consule:

Capitulum LXXVIIII.

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus dilectissimo suo Eberhardo venerabili Salzburgensi archiepiscopo et suffraganeis eius, Adilberto Frisingensi episcopo, Hartmanno Brixinensi et Romano Gurcensi totique provinciae Salzburgensi gratiam suam et omne bonum. Si sacro concilio Papiae celebrato interfuissetis, omnia, quae ibidem vel in Romana aecclesia facta sunt, oculata fide cognoscere possetis. Ne autem ab his, qui pravis delationibus et mendatiis iam totum fere orbem resperserunt, veritas possit obnubilari vel vestra sinceritas trahi in contrarium, quanto brevius possumus seriem totius rei sine aliqua falsitatis commixtione mera veritate vobis significare dignum duximus, Luce clarius constat, quod papa Adriano adhuc vivente Rolandus cancellarius et quidam cardinales, non adtendentes illud dominicum: Sit sermo vester: est est, non non, conspiratione facta cum Wilhelmo Siculo, prius ab eis excommunicato, et cum caeteris hostibus imperii, Mediolanensibus, Brixiensibus, Placentinis, ne forte per mortem papae Adriani tam iniqua factio evanesceret, iuramenti vinculo invicem sese constrinxerunt, ut, defuncto papa, nullus alius ei substitueretur, nisi qui in eadem conspiratione cum eis convenisset. Hac de causa XII. die post electionem domni Victoris papae, eo sedente in sede beati Petri, iam dicti conspiratores egressi ab Urbe ad cisternam Neronis, derelinquentes venam aquarum viventium, se contulerunt et ydolum sibi Rolandum cancellarium erexerunt, dicentes hunc esse Symonem Petrum, qui apostolicae dignitatis apicem tam nefaria invasione attingere presumebat. Quod haec conspiratio facta fuerit et ille iam dictus Rolandus per eam hoc modo intraverit, non est ficticium, sed religiosis viris ab illo qui manifesta facit consilia cordium mirabiliter est declaratum. Dum haec Romae agerentur et nos, quid super tanto scismate agendum esset, viros religiosos, archiepiscopos videlicet et episcopos, consultaremus, supervenerunt quasi missi a Deo Tarentasinus archiepiscopus, abbas Clarevallensis, abbas Moremundensis et alii abbates numero decem, postulantes pacem Mediolanensibus; qui, recepto a nobis verbo, dum Mediolanum pro investiganda eorum voluntate redirent, acceperunt ab eis tale responsum: ÔDomni patres, nos tenemur astricti iuramento domno papae et cardinalibus, quod non debeamus redire ad gratiam imperatoris sine eorum voluntate, et ipsi econtra sine nostra voluntate nullam pacem facere possuntÕ. Responderunt eis abbates: ÔVos de caetero non tenemini domno papae, quia mortuus estÕ; et illi statim subiunxerunt: ÔSi mortuus est papa, nos ideo non sumus absoluti, quia nichilominus tenemur cardinalibus et ipsi tenentur nobisÕ. Haec predicti patres abbates in responsis a Mediolanensibus accepisse testificati sunt coram multis religiosis viris. Preter haec multa experimenta factae conspirationis per litteras in via deprehensas accepimus, sicut nuncius iste plenius vidit et audivit. Sane ex concilio orthodoxorum, sicut alia vice meminimus vobis mandasse, generalem conventum religiosorum Papiae indiximus, ad quem ambos, qui se dixerunt Romanos pontifices, non ad iudicium seculare, sicut oro mendacium astruunt, sed ad examen aecclesiae per duos venerabiles episcopos, Ferdensem videlicet et Brogensem, convocavimus. Alter vero, eo quod puriorem haberet conscientiam, domnus Victor videlicet, iudicio aecclesiae ultro se obtulit, altero, videlicet Rolando, contumaciter renitente et dicente, quia, cum ipse omnes deberet iudicare, ipse a nullo vellet iudicari. Habito itaque venerabili concilio, in quo patriarcha Aquilegensis et multi archiepiscopi et episcopi religiosi convenerant, per VIII continuos dies maximo gravitate, diligentissima examinatione, semota omni laica persona, tractatum est, quis ex duobus summi pontificatus apicem de iure deberet obtinere. Post longam itaque deliberationem, quia illa nefandissima conspiratio Deo et aecclesiae admodum odibilis manifestis inditiis non solum probata, verum in facie totius aecclesiae coram positae revelata est et in domno Victore nichil reprehensibile inventum est, nisi quod pauciores numero cardinales, omnino a conspiratione illa exortes, eum pro bono pacis inter regnum et sacerdotium conciliando elegerunt, [et] invocata sancti Spiritus gratia, aecclesia Dei Rolandum cancellarium conspiratorem et scismaticum, discordias et lites et periurgia bona esse euangelizantem, condempnavit et domnum Victorem papam in patrem spiritalem et universalem pontificem confirmavit. Quem nos aecclesia duce secuti approbamus et universalis aecclesiae patrem et rectorem, cooperante divina clementia, fore denunciamus. Hoc itaque factum, divinis suffultum presidiis et in apostolica stabilitate supra petram, Christum videlicet, firmiter fundatum, a vestra beatitudine pro pace totius aecclesiae et salute imperii approbari et ab omni aecclesia vestrae sanctitati commissa teneri et conservari rogamus et preoptamus. Data Papiae, XV. Kal. Martii.

Capitulum LXXX.

Rescriptum generale a synodo presidentibus per partes mundi directum hoc est:

Quia sedis apostolicae turbatio Christianorum animos admodum sauciavit, nos, qui ad resecanda scismata et pacem aecclesiae reformandam Papiae fuimus congregati, qualitatem causae modumque negotii et sacri concilii dispensationem universitati vestrae plenarie duximus intimandum, quatinus per scripta presentia mera veritate monstrata auditorum animi falsitatem, quam forte conceperant, vehementer expellant et ammodo per scripta scismatica non seducantur. Cum igitur orthodoxorum Papiae congregatorum universitas in nomine Domini consedisset, causa per VII dies continuos, omni remoto seculari iudicio, legittime et canonice agitata ac diligenter inspecta, sufficienter et canonice in conspectu concilii per testes idoneos est comprobatum domnum papam Victorem et nullum alium in basilica beati Petri a saniori parte cardinalium petitione populi et consensu ac desiderio cleri fuisse electum et sollempniter inmantatum, quod, presente et non contradicente Rolando quondam cancellario, in kathedra beati Petri fuerit collocatus, et quod ibi ei a cardinalibus et clero Romano ÔTe Deum laudamusÕ gloriose decantatum, et inde ad palatium cum bandis et aliis papalibus insignibus est deductus, et clerus et populus secundum consuetudinem interrogatus per scriniarium, si placeret, tribus vicibus clara voce respondit: ÔPlacetÕ. Probatum est etiam, quod Rolandus XII. die post domni Victoris promotionem ab Urbe egressus apud cisternam, in qua Nero imperator quondam ab Urbe profugus latitavit, primo est inmantatus. Probatum est, quod in secundo die post promotionem domni Victoris Rolandus, interrogatus a rectoribus cleri Romani ac clericis de sua cardinalia, si domno Victori esset obediendum, expresse confessus est se numquam fuisse inmantatum et expresse dixit: ÔIte et obedite ei, quem inmantatum esse videtisÕ. Super his capitulis fuerunt testes et sub stola tactis sacrosanctis ewangeliis iuraverunt domnus Petrus Christianus decanus basilicae beati Petri et in persona sua et omnium fratrum suorum. Iuraverunt etiam venerabiles archipresbiteri et rectores cleri Romani Blasius et Manerius presbiteri, Iohannes presbiter, Gentilis, Aimeradus archipresbiter, Berardus archipresbiter, Iohannes archipresbiter, Benedictus diaconus, magister Tolomeus archipresbiter, magister Gerardus et Nicolaus et alii honesti clerici Romani. Preterea Petrus illustris Urbis prefectus, Stephanus de Tebaldo, Stephanus Nortmannus, Gimundus de domo Petri Leonis, Iohannes de Stephano et alii principes et nobiles Romani, qui ad vocationem serenissimi imperatoris venerant, in conspectu concilii super iam dictis capitulis ex maxima parte testimonium similiter perhibuerunt et iurare voluerunt. Sed nos, quia religiosorum presbiterorum multorum testimonium sufficiens et habundantissimum habebamus, duximus laicis in hac parte parcendum. Deinde venerabiles episcopi Herimannus Ferdensis, Daniel Bragensis et Otto palatinus comes et magister Heribertus prepositus, quos domnus imperator ex consilio XXII episcoporum et Cisterciensis et Clarevallensis abbatum aliorumque religiosorum tunc presentium Romam delegaverat, ut partes ante concilii presentiam Papiam evocarent, in conspectu concilii testimonium perhibuerunt, quod Rolandum cancellarium et partem eius trinis edictis per intervalla peremptorie et sollempniter ad presentiam aecclesiae Papiae congregandae, remoto omni seculari iudicio, vocaverunt et quod Rolandus cancellarius et sui cardinales viva voce et ore proprio iudicium vel examen aliquod aecclesiae se nolle recipere manifeste dixerunt. Vidimus etiam scripta Heinrici Pisani cardinalis ad domnum imperatorem directa, in quibus expresse continebatur, quod nullum vellent aecclesiae subire iudicium vel examen. Super haec omnia idem Heinricus et Oddo cardinalis Sancti Nycolai de Carcere Tulliano, qui tempore concilii et ante aput Ianuam morabantur, et Iohannes Anagninus cardinalis et Iohannes Piozutus sanctae Romanae aecclesiae subdiaconi, qui tunc aput Placentiam erant, per VIII dies a concilio toto sunt expectati, et per litteras ac nuncios concilii sunt vocati, et contempserunt venire. Ex his igitur omnibus sufficienter instructi, et veritate hinc inde plenarie declarata, placuit reverendo concilio, ut electio domni Victoris, qui tamquam agnus mansuetus et innocens venerat aecclesiae iudicium humiliter suscepturus, approbaretur et confirmaretur et electio Rolandi penitus cassaretur. Et factum est ita. Electione itaque domni Victoris, remoto omni seculari iudicio, sancti Spiritus gratia invocata, confirmata atque recepta, christianissimus imperator post omnes episcopos et post omnem clerum ultimus consilio et petitione concilii electionem domni Victoris recepit et approbavit, et post eum omnes principes et innumerabilis hominum multitudo, quae presens erat, tribus vicibus interrogata, si eis placeret, respondit cum gaudio magna voce: ÔPlacetÕ. Sequenti die proxima, id est prima sexta feria quadragesimae, domnus Victor cum processione ab aecclesia sancti Salvatoris extra civitatem, in qua fuerat hospicium eius, ad cathedralem aecclesiam gloriose deductus est. Ibi religiosissimus imperator ante ianuas aecclesiae eum suscepit et descendenti de equo strepam humiliter tenuit et apprehensum per manum usque ad altare conduxit et pedes eius est osculatus, et nos omnes, patriarcha, archiepiscopi, episcopi et abbates et omnes principes cum universa multitudine, quae presens erat, pedes apostolicos sumus osculati. Proxima autem die sequenti, id est sabbato, habito generali concilio, domnus papa et nos cum illo Rolandum cancellarium scismaticum et eius principales fautores accensis candelis anathematizavimus et tradidimus eum Sathanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. Illud etiam discretionis vestrae prudentiam volumus non latere manifeste esse deprehensum, quod Rolandus cancellarius et eius sequaces quidam cardinales, vivente adhuc papa Adriano, coniuraverunt. Fuit autem tenor coniurationis, quod, si eis viventibus papam Adrianum mori contingeret, cardinalem unum de illis eligerent, qui in eadem coniuratione esset astrictus. De caetero ex parte Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum et virorum orthodoxorum, qui divino intuitu ad rescindenda scismata convenerunt, universitatem vestram humiliter imploramus et monemus in Christo, ut ea, quae aecclesia Dei Papiae congregata ad honorem Creatoris et sponsae suae, matris vestrae, sacrosanctae Romanae aecclesiae tranquillitatem et ad salutem omnium Christianorum fideliter ordinavit, vos, omni dubio et ambiguitate remota, irrefragabiliter ratum et firmum teneatis; orantes, ut redemptor noster Christus Ihesus universalem pontificem et papam nostrum Victorem, de cuius sanctitate et religione omnino confidimus, per tempora longa conservet et prestet ei omnimodam tranquillitatem et pacem, ita quod per eum Deus omnipotens honoretur et aecclesia Romana omnisque Christiana religio gratum Domino accipiat incrementum. Ut autem omnis nostra actio plenius legentibus elucescat, dignum duximus, ut omnium nostrum consensus et nomina subscribantur.

Ego Peregrinus Aquilegensis patriarcha cum meis suffraganeis interfui et consensi.

Ego Arnaldus Maguntinus archiepiscopus cum XIIII suffraganeis interfui et consensi.

Ego Artwicus Bremensis archiepiscopus cum suffraganeis meis consensi.

Ego Ellinus Treverensis archiepiscopus cum meis suffraganeis consensi.

Ego Reinaldus Coloniensis archiepiscopus cum meis suffraganeis consensi.

Ego Wichmannus Magdeburgensis archiepiscopus cum meis suffraganeis consensi.

Bizuntinus archiepiscopus per legatum et episcopum Basiliensem consensit.

Arelatensis archiepiscopus consensit.

Lugdunensis archiepiscopus cum suis suffraganeis consensit.

Viennensis archiepiscopus cum suis suffraganeis consensit.

Heinricus rex Anglorum per litteras et legatos suos consensit.

Rex Ungarorum per litteras et legatos suos consensit.

Rex Boemorum consensit.

Rex Dagnorum consensit.

Gwido electus Ravennatensis consensit.

Episcopus Firminus consensit.

Episcopus Ferentinus consensit.

Mantuanus consensit.

Pergamensis consensit.

Faventinus consensit.

Abbatum vero et archipresbiterorum multitudo innumerabilis multorum regnorum interfuit et consensit.

Longobardorum inestimabilis multitudo interfuit et consensit.

Universi principes fere Romani imperii, tam Teutonici quam Italici, tam in Urbe quam extra Urbem, interfuerunt et assensum cum ingenti desiderio prebuerunt.

Capitulum LXXXI.

Reverentissimo patri et domino Eberhardo Salzburgensis aecclesiae archiepiscopo Eberhardus Babinbergensis gratia Dei si quid est tam devotum quam debitum cum oratione servitium. Convenientibus in unum Papiae episcopis circiter L diuque ventilata questione papatus, cum dilatio primo pene omnibus complacuisset usque ad maiorem rei noticiam et aliud generalius concilium, prevaluit tandem pars domni Victoris iustificata ab altera parte multis modis: quia coniuratio contra imperium factum illud precesserat; quia domni Victoris inmantatio prior, illa posterior, quo solo Innocentius Anacleto prevaluit, cum Anacletus plures et maximae scientiae et auctoritatis haberet electores; deinde quod ad hostes imperii pars illa se transtulit, obligata Siculo, Mediolanensibus, Brixiensibus, Placentinis per sacramentum, quod sanae doctrinae adversari videtur, cum et subditos a iuramentis fidelitatis debitae absolvat et servire imperatori prohibeat quoscumque et sic discessioni viam preparet, quod pessimum est, sicut opere ipso clarescit et scriptis undique per Italiam directis tam civitatibus quam episcopis. His malis principiis finem deteriorem promittentibus, perpetuam videlicet discordiam inter regnum et sacerdotium et discessionem ab invicem, dum pars illa cum omni securitate conductus nec venire voluisset nec etiam procuratores pro se mittere ad subeundum iudicium et excipiendam sententiam: domnum Victorem recepimus spe pacis et concordiae inter regnum et sacerdotium, longo tamen examine premisso de tempore et ordine electionis suae, de his, qui eius electioni consenserunt primitus et postmodum [retro] abierunt, cardinalibus numero VIIII, testificante super his omnibus capitulo beati Petri et clero Romano scriptis et viva voce nunciorum sub iureiurando. Nuncius regis Francorum promisit pro eo neutrum se recepturum, usque dum nuncios domni imperatoris recipiat. Nuncius regis Anglorum idem velle et idem nolle promisit tam in his quam in aliis. Arelatensis, Viennensis, Lugdunensis, Bisuntinus per litteras et nuncios consenserunt. Solus Treverensis de regno nostro superest in parte illa de numero archiepiscoporum, qui non consenserit; eius tamen suffraganei omnes consenserunt. Usque ad vos solum perventum est. Angelus magni consilii dirigat vos secundum beneplacitum suum et custodiat vos in omnibus viis vestris. Preter hec prepositus multa manifestabit vobis, quae non licet ad presens homini loqui. Congaudete mihi, quia dimissionem accepi et ad propria redeo.

Capitulum LXXXII.

Domino suo in Christo reverendo Everhardo Salzburgensi archiepiscopo frater Heinricus dictus prepositus de Berthersgadem cum devotis orationibus debitae subiectionis obsequia. Si cuncta quae audivimus et vidimus scribere deberemus, non cartam sed volumen facere videremur. Verum summam eorum, quae de duorum electione Romanorum pontificum acta sunt, breviter paternitati vestrae notificamus. Curia, quae in octavis epiphaniae Papiae fuerat indicta, usque in sextam feriam proximam ante caput ieiunii, quia in destructione Cremae domnus imperator detinebatur, est dilata. In qua considentibus domno patriarcha, archiepiscopis et diversarum terrarum fere quinquaginta episcopis, legatis quoque regis Franciae et archiepiscoporum, Arelatensis scilicet, Lugdunensis, Viennensis, Bisuntini atque Treverensis et Ravennatis electi, cardinales et clerici, qui pro parte Victoris aderant, in medium processerunt et utriusque seriem electionis exposuerunt. Super qua continuis V diebus ab episcopis et aliis prudentibus viris copiose disputatum cum fuisset, sexta tandem die in publico consistorio electionis capitula denuo proposita sunt, et singula a canonicis aecclesiae beati Petri et rectoribus Romani cleri sacramento super sancta quatuor euvangelia prestito confirmata. Pars autem altera nec ipsa venit nec responsales, qua de causa nescimus, conventui direxit. Recitatae sunt insuper litterae quam plures bullatae ab Alexandro et cardinalibus qui cum ipso sunt episcopis et civitatibus Longobardiae directae, sed a fidelibus domni imperatoris captae, ex quarum tenore machinationes eorum et molimina contra imperium patenter sunt deprehensa. Unde, quia dilatio non parvum tam aecclesiae quam imperio videbatur minari periculum, presertim quia non erat qui predictis assertionibus et probationibus contradiceret, cum utraque nimirum pars non ad curiae, sed ad aecclesiae fuisset examinationem vocata, episcopi parti Victoris, quae ipsum XI diebus antequam Alexander inmantaretur inmantatum fuisse et in sede beati Petri, adversa parte presente, absque reclamatione sedisse, prestito, ut dictum est, sacramento probaverat, assensum prebuerunt et eundem Victorem ut apostolicum in aecclesia sollempniter suscipientes solitam ei reverentiam exhibuerunt. Facta sunt haec domno imperatore et fidelibus imperii annitentibus propter causas memoratas. Quapropter ipsemet eidem iam confirmato pontifici ante fores aecclesiae descendenti consuetum detulit honorem. Secunda vero post haec die sepe iam dictus domnus Victor, celebrato sollempniter synodi officio, alterius partis principem cum quibusdam suis fautoribus, episcopis scilicet Ostiense et Portuense, eo quod consecrationis manum eidem presumpserant imponere, cardinalibus etiam Heinrico Pisano, Iohanne Neapolitano et Iacincto, anathematis vinculo extinctis candelis innodavit. Excommunicavit autem Heinricum Pisanum idcirco, quod mandato eius magister Raimundus cardinalis despoliatus et atrociter cesus fuerit. Prepositum etiam Placentinum, quia domnum Tusculanum armata manu invaserit et despoliatum multis contumeliis affecerit, simili sententiae involvit. Wilhelmum preterea Siculum atque Mediolanenses pro invasionibus aecclesiarum et imperii ad canonicam vocavit satisfactionem. Interfuerunt his omnibus metropolitani, domnus patriarcha, Maguntinus, Coloniensis, Magdeburgensis atque Bremensis cum nonnullis suffraganeis suis et maxima pars episcoporum Longobardiae, quorum plurimi affectuosum et plenarium predictae confirmationi tribuerunt assensum. Domnus vero patriarcha et quidam alii, salva in posterum catholicae aecclesiae censura, propter memoratas imperii necessitates obedierunt. Absentes omnes quos prenotavimus archiepiscopi pro se et suis suffraganeis plenarie consenserunt, excepto Treverense, qui, cum iter cepisset, infirmitate prepeditus, excusatorias tantummodo litteras direxerat. Presentes autem eius suffraganei Tullensis et Verdunensis pro se et consuffraganeo suo Metense in integrum spoponderunt. [Domni] Babinbergensis, Pataviensis et Ratisponensis patriarcham sunt imitati. Pro confirmandis omnibus quae facta sunt mittuntur legati [domnus] Coloniensis in Franciam, Verdunensis in Hyspaniam, Bragensis in Ungariam. Si interim alia scripta, quorum quedam vidimus, meram de his veritatem minus continentia ad manus vestras devenerint, sciat sanctitas vestra, quod, ut pro parte potuimus, sinceram de his significavimus veritatem. Plenius autem presentes insinuabimus.

Capitulum LXXXIII.

Quare autem tam crebrae litterae Eberhardo Salzburgensi archiepiscopo super gestis concilii directae sint, haec fuit causa. Cum ad concilium iter cepisset et iam per Forum Iulii et per marchiam Veronensium usque ad civitatem Vicentinorum pervenisset, gravi correptus infirmitate gradum sistere domumque redire coactus est. Sane quoniam tanti viri fecimus mentionem, de vita et moribus eius quedam memorabimus, quae, quamvis ut lucerna super candelabrum posita [nobis] in domo nostrae provinciae clarissime luceret, ab his tamen qui longe positi sunt invida bonis fama difficilius subtrahet, si scribendo celebretur. Erat autem idem vir venerabilis aetate maturus, sacrae paginae litteris decentissime instructus, fide precipuus, religione singularis; humanitate et pietate adeo communis, ut vere dicere posset: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem; in largitionibus liberalis, in elemosinis et suscipiendis peregrinis studiosus, in tantum ut sumptus in obsequium pauperum [et] monasteriorum et peregrinorum cottidie expensus non solum palatio suo, verum etiam toti episcopio videretur onerosa. Ipse tamen huiuscemodi pondere minime gravabatur, cum haec incommoda bonae famae, quam ipse tamen minime affectabat, et aeternae retributionis mercede compensaret. Pauperum squalores minime abhorrebat, a leprosis se tangi et contrectari passus est, quin etiam ipse eos interdum tangere manusque osculari non verebatur. Nec sufficere credidit, si in ministerio pauperum famulorum uteretur officiis, nisi ipsemet manibus suis, habitu succinctus, interdum cybum apponeret, poculum porrigeret, aquam non solum lavandis manibus, sed et pedibus infunderet. Cumque non solum in verbo perfectam doctrinam, verum etiam in opere consummatae disciplinae preberet exemplum, merito de eo dicebatur, quod olim de quodam sanctorum, quia: Hic est, qui quale habet verbum talem habet vitam, et qualem habet vitam tale habet et verbum, quoniam quae docet agit et quae agit haec docet. His et aliis plurimis virtutibus et divinae gratiae donis plures quidem ad sui imitationem, universorum autem ad dilectionem sui provocarat affectum. Sed haec hactenus.

Capitulum LXXXIIII.

Compositis ita rebus et gestis concilii, missis quoque legatis, ut supra dictum est, ad reges Hyspaniae, Angliae, Franciae, Datiae, Boemiae et Ungariae, ad imperatorem quoque Grecorum Manuel nuncios dirigit, videlicet Heinricum ducem Carentanum, fortem et exercitatum in bellicis consiliis virum, et Heinricum sacri palatii notarium, omni probitate et industria preditum, ac Neimerium, filium Petri Polani ducis Veneticorum, iam dudum in captivitate sua tentum, sed absolutum, responsa portantes, ut dicebatur, super petitione Constantinopolitani principis de Pentapoleos [et] maritimis in Apulia et quibusdam secretioribus consultationibus contra Wilhelmum, Rogerii Siculi filium et in regno successorem. Cernens autem totam Longobardiam continuis duorum annorum expeditionibus graviter attritam, cum exercitus in crebris contra hostes excursibus et rapinis nec etiam amicis parcere potuisset, paulisper terram ipsam quiescere et respirare utile iudicavit, donec recepta cultura novas futuro anno calamitates sustinere novumque facilius et recipere et enutrire posset exercitum.

Capitulum LXXXV.

Itaque dimissurus exercitum, advocans ad se proceres et de militia meliores magnam illis ait se habere gratiam pro benivolentia et fidelitate, qua erga se utendo perseverassent. Laudabat etiam in unoquoque bonos mores et fortitudinem, quam preliando in multis magnisque periculis monstrasset; quod eos neque hostium multitudo nec magnitudines civitatum vel audatia inconsulta et immanitates efferae adversantium a consueta animi virtute terruissent. Magnam quoque huius rei sibi fore diligentiam, quod debitis premiis et honoribus virtutes eorum vellet honorare, qui militiae socii fuissent, nec ullum eorum, qui plus aliis laborasset, iusta vicissitudine cariturum. Eos etiam, quos noverat fortiter aliquid et egregium in bello fecisse, nominatim singulos appellans collaudabat. Deinde aurum et argentum, vasa ex argento et auro facta itemque vestes preciosas, beneficia feudorum aliaque donaria largiter et regaliter distribuebat. Omnibus autem hoc modo exhilaratis et donatis, ut quisque se meritum prebuerat, votis et laudibus cum magno favore ab universo exercitu factis, quo quemque conveniret, dimittit, ipse vero cum paucis in Italia remansit. Quia vero huius operis libellos numerum ewangelicum excedere non proposuimus, priusquam huic quarto volumini terminum demus, ex quo actus et gesta bellorum serenissimi principis summatim perstrinximus, mores quoque caeterasque vitae illius partes et studia circa regni administrationem paulisper prosequamur.

Capitulum LXXXVI.

Igitur divus augustus Fridericus, ut de Theoderico quidam scribit, et moribus et forma talis est, ut et illis dignus sit agnosci, qui eum minus familiariter intuentur; ita personam suam Deus arbiter et ratio naturae consummatae felicitatis dote sociata cumularunt. Moribus huiuscemodi, ut laudibus eorum nichil ne imperii quidem fraudet invidia. Forma corporis decenter exacta; statura longissimis brevior, procerior eminentiorque mediocribus; flava cesaries, paulolum a vertice frontis crispata; aures vix superiacentibus crinibus operiuntur, tonsore pro reverentia imperii pilos capitis et genarum assidua succisione curtante. Orbes oculorum acuti et perspicaces, nasus venustus, barba subrufa, labra subtilia nec dilatati oris angulis ampliata totaque facies laeta et hylaris. Dentium series ordinata niveum colorem representant. Gutturis et colli, non obesi, sed parumper succulenti, lactea cutis et quae iuvenili rubore suffundatur, eumque illi crebro colorem non ira, sed verecundia facit. Humeri paulisper prominentes; in succinctis ilibus vigor; crura suris fulta turgentibus, honorabilia et bene mascula. Incessus firmus et constans; vox clara totaque corporis habitudo virilis. Tali corporis forma plurima et dignitas et auctoritas tam stanti quam sedenti acquiritur. Valitudine satis prospera, preter quod interdum febre effimera corripitur. Bellorum amator, sed ut per ea pax acquiratur; ipse manu promptus, consilio validissimus, supplicantibus exorabilis, propicius in fide receptis. Si actionem diurnam forinsecus perquiras, antelucanos basilicarum et sacerdotum suorum coetus aut solus aut minimo comitatu expetit eosque tam grandi sedulitate veneratur, ut omnibus Italis erga episcopos et clericos servandi honorem et reverentiam ipse formam et exemplum tribuerit. Officiis divinis tantam prebet venerationem, ut omnem horam, qua coram ipso Deo psallitur, competenti veneretur silentio, nec ullus interim eum audeat de quolibet sollicitare negotio. Peractis votis et post missarum sollempnia divinis consignatus reliquiis mane reliquum curae regni administrandi deputat. Si venationibus exercetur, in equis, in canibus, accipitribus caeterisque eius generis avibus instituendis, spectandis, circumferendis nulli secundus. In birsando ipsemet arcum tendit, spicula capit, implet, expellit. Eligis quod feriat, quod elegeris ferit. In convivio talis disciplina, habundantia regia, ut nec sobrietas temulentiam nec fames frugalitatem possit incusare. Cum ludendum est, regiam tantisper sequestrat severitatem, eiusque temperamenti est, ut sit remissio non vicians, austeritas non cruentans. Erga familiares suos in proferendo alloquio non minax nec in admittendo consilio spernax nec in reatu investigando persequax. Scripturas et antiquorum regum gesta sedule perquirit. Elemosinas in ministerio pauperum plerumque ipse manu sua distribuit, pecuniarum suarum decimam aecclesiis et monasteriis fideliter dividit. In patria lingua admodum facundus, Latinam vero melius intelligere potest quam pronuntiare. Vestitu patrio utitur, nec profuso aut petulanti, sed nec plebeio, cui magis hoc decorum, ut in castris suis potius Martis pompa radiet quam Veneris. Qui cum in ampliando regno et subigendis gentibus tantus existat et in predictis occupationibus assidue versetur, opera tamen plurima ad regni decorem et commoditatem pertinentia diversis in locis inchoavit, quedam etiam consummavit et maximam providentiae partem obsequio pietatis inpendit. Palatia siquidem a Karolo Magno quondam pulcherrima fabricata et regias clarissimo opere decoratas aput Noviomagum et iuxta villam Inglinheim, opera quidem fortissima, sed iam tam neglectu quam vetustate fessa, decentissime reparavit et in eis maximam innatam sibi animi magnitudinem demonstravit; aput Lutra domum regalem ex rubris lapidibus fabricatam non minori munificentia accuravit. Etenim ex una parte muro fortissimo eam amplexus est; aliam partem piscina ad instar lacus circumfluit, piscium et altilium in se continens omne delectamentum ad pascendum tam visum quam gustum. Ortum quoque habet contiguum cervorum et capreolorum copiam nutrientem. Quorum omnium regalis magnificentia et maior dictu copia operae precium spectantibus exhibet. In Italia quoque aput Modoicium, Laudam et in aliis locis ac civitatibus in renovandis palatiis edibusque sacris tantam liberalitatis magnificentiam declaravit, ut totum imperium tanti imperatoris et munere et memoria in perpetuum fungi non desinat. Reges Hyspaniae, Angliae, Franciae, Datiae, Boemiae atque Ungariae, quamvis suspectam semper eius haberent potentiam, sibi adeo per amicitiam et societatem devinxit et ad suam voluntatem sic inclinatos habet, ut, quotiens ad eum litteras vel legatos miserint, sibi cedere auctoritatem imperandi, illis non deesse voluntatem obsequendi denuncient. Imperatorem Constantinopolitanum Manuel, ultro amicitiam et societatem eius expetentem, cum sese, sicut antecessores sui Romanorum appellaret imperatorem, inflexit, ut se non Romae, sed Neoromae vocet imperatorem. Et ne multis morer, toto regni sui tempore nichil umquam duxit melius, nichil iocundius, quam ut imperium urbis Romae sua opera suoque labore pristina polleret et vigeret auctoritate. Haec a glorioso principe acta sunt usque ad presentem annum, qui ab incarnatione Domini millesimus centesimus sexagesimus, regni autem eius septimus, imperii quintus numeratur, multa adhuc in regni gubernaculis feliciter acturo tandemque aput Regem regum cum piissimis principibus aeterna percepturo premia meritorum. Hos de latissimis gestorum tuorum pratis, augustorum optime, tam dilectus patruus tuus Otto episcopus quam nostrae humilitatis diligentia flores legit, unde huius opusculi coronam texeremus; plura, quae de te sciuntur et referuntur, peritioribus et magis domesticis relinquentes. Quae si cuiquam invisa fuerint, aut ea despicabilia iudicaverint, nos tamen obedientiae nostrae fructus consolabitur, qua precipienti paruimus. De qualitate autem operis vos, dilectissimi domini mei, videritis, quos in hoc opere arbitros elegimus et correctores. Vobis enim adiudicandum erit quod editis, per vos iudicandum quod delendum duxeritis.

Appendix ex codd. B1. B*.

Anno MCLX.

Anno ab incarnatione Domini MCLX. apud oppidum, quod vocatur Carcer, ab imperatore contra Mediolanenses grave prelium habitum est, et cum iam, Latinis qui secum erant fugientibus, victus videretur, strennue vicit. Cesi pene quingenti ex parte adversa, de nostris tantum quinque. Eodem anno vel proximo Arnoldus, vir grandevus et prudens, archicancellarius et Mogontinus archiepiscopus, de aecclesia sancti Iacobi per incendium exire coactus, a suis ministerialibus crudeliter necatus est.

Anno MCLXII.

Anno ab incarnatione Domini MCLXII. Mediolanum denuo novo genere obsidionis clausum est, castris in giro eius constructis.

Anno MCLXIII.

Anno MCLXIII. Mediolanum captum et funditus eversum est. Goizo rex Ungariae moritur.

Anno MCLXIIII.

Millesimo CLXIIII, dissentientibus inter se fratribus Goizi et filio eius parvulo, puer imperatorem, datis V milibus marcarum, sue parti adiungit. Veronenses, Vincentini, Paduani, Tarvisini rebellant. Octavianus moritur, Gwido substituitur. Eberhardus Salzburgensis archiepiscopus venerabilis obiit. Conradus Pataviensis episcopus substituitur, Conrado Robertus, Roberto Albanus Frisingensis canonicus. Hartwicus Ratisponensis episcopus inutilis, Hartmannus Brixiensis Deo dignus episcopus obierunt.

Anno MCLXVI.

Anno ab incarnatione Domini MCLXVI. apud Wirzeburch in pentecosten curia celebratur, ubi coniuratio fit ab imperatore et principibus qui aderant tam secularis quam aecclesiastici ordinis, quod Paschalis semper papa habeatur et eo mortuo nullus nisi de sua parte eligatur; similiter post mortem imperatoris nemo sibi substituatur, nisi iuraverit se eandem partem defensurum. Solus Albertus Frisingensis tunc iurare noluit. Nam Conradus Mogontinus iam ut hostis preiudicatus fuerat. Eodem anno Albertus Frisingensis, diu renitens, coactus iuravit obedire Paschali pro conscientia, quamdiu imperium partem eius foveret et quamdiu regalia habere vellet. Ipso itidem anno imperator circa festum sancti Petri descendens, Ungaros, qui ante promissam pecuniam ex maiori parte mentiti fuerant, denuo iurare coegit. Ubi rex Boemorum quendam de regulis Ruthenorum suae presentiae obtulit eiusque illum ditioni subdidit. Fames valida per totam terram.

Anno MCLXVII.

MCLXVII. Imperator circa autumpnum Italiam intravit ibique, cooperante cancellario suo Christiano, Paschalem per iterata sacramenta confirmavit; hoc eiusdem instinctu cancellarii apposito, quod nullus eorum umquam absolutionem eius iuramenti expeteret et oblatam numquam reciperet. Eodem anno dux Austriae H. et O. palatii comes maior in Greciam destinati, sine effectu, preter quod magnifice donati sunt, revertuntur. Heinricus dux filiam suam regi Ungarie coniugio copulavit. Inter Saxones et ducem Bawarie H. grave bellum agitatur.

Anno MCLXVIII.

MCLXVIII. Imperator Ravennates, Fagenses, Bononienses graviter attritos ad deditionem coegit. Christianus aput Mogontiam domno Conrado superponitur. Iuvavia, iam dudum propter Alexandrum ab imperatore proscripta, crematur, dubium an hostium patratu an proprio casu. Conradus, frater imperatoris, pro recuperanda gratia, quam dudum inepte amiserat, Italiam intrat, sed sine effectu revertitur. Welfo senior et Heinricus burgravius et Fridericus palatinus comes Hierosolimam petunt. MCLXVIII. Ungarus, sibi auxilium prestante H. duce Austriae, socero suo, bellum movet Grecorum imperatori pro eo quod fratrem suum regnum affectantem suscepit et fovit, coniugio filiae ditavit. Eodem anno imperator Anchonam obsidet, capit. Intereaque Romam premittit Reinoldum Coloniensem et Christianum Mogontinum cum copiis. Quibus inter Tusculanum et Urbem Romani cum exercitu occurrunt, committunt, vincuntur et ad internitionem ceduntur. Ceciderunt ibi de Romanis fere VIIII milia, capti fere tria. Subsequitur eos imperator, Leoninam urbem et porticus aecclesiae sancti Petri cremat; aecclesiam a Romanis incastellatam capit, et evertisset, si non religionis intuitu pepercisset. Post haec in Longobardiam iter flectit. Cremonenses, Brixienses, Mediolanenses ad locum suum reversi, Laudenses, Pergamenses, Mantuani hostibus imperii confederati rebellant. Eodem tempore pestilentia gravis exercitum invasit et ex maxima parte extinxit. Mortui tunc sunt de principibus Reinoldus Coloniensis, Daniel Bragensis, Eberhardus Ratisponensis, Conradus Augustensis, Gothefridus Spirensis, Herimannus Ferdensis, N. Cicensis episcopi, Fridericus filius regis Conradi, Welfo iunior, Berengarius de Sulzbach, de baronibns innumerabiles. Imperator cladem suorum, rebellionem Italorum litteris per omnem imperii latitudinem declamat. Ratisponensi episcopo Chono successit, Augustensi Hartwicus. Non minus autem et in Urbe pestis eadem desevit, adeo, ut dicebatur, quod mulieres maritis viduate ab exteris civitatibus expetere conubia cogerentur.

Anno MCLXVIIII.

MCLXVIIII. Rolandus, qui et Alexander, denuo Urbe cedit. Nam hoc eodem anno de Francia reversus, fretus quibusdam de nobilioribus Romanis et Gwillehelmo Siculo, sedem Lateranensis patriarchii insederat. Imperator periculoso itinere de Italia revertitur. Non multo post Gwido quoque a fidelibus imperatoris Rome locatur. Conradus Iuvavensis constanter cum Rolando perseverans defunctus est, eique Adilbertus filius regis Boemici, sororius eius, subrogatur. Inter haec noviter electi episcopi, ut consecrationem suam a Cristano Maguntino recipiant, ab imperatore compelluntur. Gwido, qui et Paschalis, moritur et in basilica beati Petri Romae sepelitur; a Romanis preter Centios Iohannes Albanensis episcopus eligitur et Calixtus tercius nuncupatur. Lodewicus rex Franciae et Heinricus rex Angliae invicem gwerrant; ab imperatore de pace inter se facienda precibus conveniuntur, adiunctis minis ex parte regis Francorum; nam inter imperatorem et regem Angliae fedus et amicicia fuit, data filia sua in uxorem Heinrico duci Bawariae et Saxoniae. Hartwicus Augustensis a Christiano consecratus ordines celebrat, Albertus Frisingensis, iam quasi liber et liberatus a scismate per mortem Gwidonis, similiter. Eodem anno rex Hierosolimorum de Sarracenis gloriose triumphavit.

Anno MCLXX.

[MCLXX.] Imperator natale Domini in Alsatia egit. Circa purificationem sanctae Mariae Norinberch curiam celebrat, ibi regem Boemiae, qui offenderat, de facili in gratiam recepit. Albanum Pataviensem electum, a suis ab episcopio perturbatum, specie tantum in episcopatum restituit, effectu minime. Nam offensus erat ei propterea quod a Cristano consecrari abnuit. Ob hanc etiam causam Chononem Ratisponensem electum graviter ibidem tractavit et curiam ei de hoc verbo usque in proximum pentecosten presignavit, quatinus aut ordines a Cristano reciperet aut episcopatum dimitteret. Intrante quadragesima Cisterciensis et Clarevallensis abbates imperatorem conveniunt super scismate eique suggerunt, ut Babinbergensem episcopum cum eis Romam destinet. Quod et factum est. Sed propter Longobardorum insolentiam negotium ipsum tunc provectu caruit; nam episcopus ipse ab eis repulsus, ad propria redire coactus est. Circa idem tempus Salzburgensis electus ab Olrico patriarcha Aquileigensi consecratus est, invito imperatore. Pascha in Alsatia celebratum est.

Otto of Freising Medieval Latin The Latin Library The Classics Page