OTTO OF FREISING (AND RAGEWIN)
GESTA FRIDERICI IMPERATORIS
LIBER II
Incipiunt capitula in librum secundum
I. | De electione Friderici ad imperium. |
II. | Ratio, quare in eum tam facile consenserit universitas principum. |
III. | Quod post acceptam fidelitatem a principibus Aquisgrani consecratur secumque Fridericus Monasteriensis episcopus. |
IV. | Qui legati ad Urbem et in Italiam destinati sint, et quo rex diverterit. |
V. | Quomodo litem duorum consanguineorum de regno Datiae deciderit. |
VI. | Quomodo controversiam, quae in Magdeburgensi aecclesia orta fuerat, terminaverit, et quod Ungaris bellum indicere voluerit. |
VII. | Quod propter litem duorum ducum terminandam aput Herbipolim curiam celebravit et ibidem expeditionem in Italiam iurari fecit. |
VIII. | Quod Gerhardus Magdeburgensis prepositus Gwicmannum Romae accusavit, et epistola papae super hoc. |
IX. | Quomodo per duos cardinales assensu principis quidam episcopi depositi sunt, et de duobus ducibus. |
X. | Quod mortuo Eugenio Anastasius subrogatur, et quod cardinalis Gerardus insolenter agere volens prohibitus et in via mortuus est et Gwicmannus in episcopatu confirmatus. |
XI. | Quos legatos in Greciam destinaverit. Quod Heinrico Saxonum duci ducatcus Baioariae adiudicatur, et quod rex in Italiam procinctum movit. |
XII. | Quomodo aput Roncalias quibusdam episcopis regalia abiudicata sint. |
XIII. | De situ Italiae et more gentis. |
XIV. | De situ et superbia Mediolani. |
XV. | De consuetudine et iusticia regni in Italia. |
XVI. | De diversis querimoniis ad principem delatis. |
XVII. | Quibus occasionibus rex in Mediolanenses arma converterit. |
XVIII. | Quedam castra Mediolanensium evertuntur, et de Novaria suoque comite. |
XIX. | De subversione Kayrae et Hastae et de treuga militum. |
XX. | De Terdona, et quare obsessa sit. De situ Terdonae et eius presidiis. |
XXI. | Quomodo obsessa et quomodo inpugnata qualiterve a suis defensata fuerit. |
XXII. | De invasione cuiusdam castri. |
XXIII. | De audacia cuiusdam scutiferi. |
XXIV. | De miserabili conquestione Terdonensium. |
XXV. | Quod multis malis attriti Terdonenses de pace cogitant. |
XXVI. | De eversione civitatis. |
XXVII. | Rex aput Papiam triumphum agens coronatur et inde in Tusciam iter agit. |
XXVIII. | Rex ad Urbem tendens Romanum pontificem obvium habuit, et de Arnoldo scismatico. |
XXVIX. | De legatis Romanorum et eorum legatione. |
XXX. | Quale responsum a principe acceperint. |
XXXI. | Qualiter hortatu summi pontificis Leoninam urbem et aecclesiam sancti Petri princeps occupari fecerit. |
XXXII. | Quomodo in eadem aecclesia coronam imperii acceperit. |
XXXIII. | De excursu et clade Romanorum ac victoria imperatoris. |
XXXIV. | Princeps regressus ab Urbe quo diverterit et quid fecerit. |
XXXV. | De eversione Spoleti, quare et qualiter. |
XXXVI. | De legatis et muneribus Grecorum, et quos imperator remiserit. |
XXXVII. | Quomodo exules Apuliae terram suam receperint, et quod imperator invitus redire disponit. |
XXXVIII. | Quibus viis singuli principum redierunt. |
XXXIX. | De dolo Veronensium ad pontem super Athesam. |
LX. | Item de insidiis eorum in arto montis, et quomodo victi et capti [sint]. |
LXI. | De felici reditu principis in Baioariam. |
LXII. | Imperator patruum suum hortatur ad transigendum cum duce Saxoniae. |
LXIII. | Quomodo aput Ratisponam Heinricus in possessionem Baioarici ducatus mittitur, et de controversia inter Maguntinum archiepiscopum et palatinum comitem de Rheno. |
LXIV. | Qualiter ibidem Ratisponensis episcopus in gratiam principis redierit. |
LXV. | De legatis et excusatione Veronensium ac eorumdem reconciliatione. |
LXVI. | Qua satisfactione Maguntinus archiepiscopus et palatinus comes in pacem redierint. |
LXVII. | De obitu Arnaldi Coloniensis archiepiscopi, et quod princeps prenominatos duces ad concordiam revocare satagebat. |
LXVIII. | De nuptiis imperatoris, ubi et quare. |
LXIX. | De legatis a Grecia reversis, et quare Grecorum legati ad presentiam imperatoris non admitterentur. |
L. | Quare expeditionem contra Mediolanenses indixerit, et exemplar litterarum de hoc. |
LI. | De guerra Papiensium et Mediolanensium. |
LII. | De scismate Coloniensis aecclesiae propter electionem Friderici et Gerardi. |
LIII. | De morte Boritii et legatis Grecorum. |
LIV. | De contentione Coloniensis cleri coram principe. |
LV. | De transactione duorum ducum. |
LVI. | De pace facta in Baioaria et decisione litis inter Colonienses. |
Expliciunt capitula
Incipit liber secundus
Capitulum I.
Anno ab Urbe condita M°DCCC°, ab incarnatione vero Domini M°C°LIIII°, decedente ab hac luce vernali tempore XV. Kal. Martii, id est sexta feria proxima, ut dictum est, post caput ieiunii, in civitate Babenbergensi piissimo rege Conrado, III. Nonas Martii, id est tercia feria post Oculi mei semper, in oppido Franconefurde de tam inmensa Transalpini regni latitudine universum, mirum dictu, principum robur non sine quibusdam ex Italia baronibus tamquam in unum corpus coadunari potuit. Ubi cum de eligendo principe primates consultarent - nam id iuris Romani imperii apex, videlicet non per sanguinis propaginem descendere, sed per principum electionem reges creare, sibi tamquam ex singulari vendicat prerogativa -, tandem ab omnibus Fridericus Suevorum dux, Friderici ducis filius, petitur cunctorumque favore in regem sublimatur.
Capitulum II.
Huius consultationis summa, in illamque personam tam unanimis assensus ratio haec, ut recolo, fuit. Duae in Romano orbe apud Galliae Germaniaeve fines famosae familiae hactenus fuere, una Heinricorum de Gueibelinga, alia Gwelforum de Aldorfo, altera imperatores, altera magnos duces producere solita. Istae, ut inter viros magnos gloriaeque avidos assolet fieri, frequenter sese invicem emulantes rei publicae quietem multociens perturbarant. Nutu vero Dei, ut creditur, paci populi sui in posterum providentis sub Heinrico V. factum est, ut Fridericus dux, pater huius, qui de altera, id est de regum familia, descenderat, de altera, Heinrici scilicet Noricorum ducis filiam, in uxorem acciperet ex eaque Fridericum, qui inpresentiarum est, generaret. Principes igitur non solum industriam ac virtutem iam sepe dicti iuvenis, sed etiam hoc, quod utriusque sanguinis consors tamquam angularis lapis utrorumque horum parietum dissidentiam unire posset, considerantes caput regni eum constituere adiudicaverunt, plurimum rei publicae profuturum precogitantes, si tam gravis et diutina inter maximos imperii viros ob privatum emolumentum simultas hac demum occasione Deo cooperante sopiretur. Ita non regis Conradi zelo, sed universitatis, ut dictum est, boni intuitu hunc Fridericum eius filio item Friderico adhuc parvulo preponere maluerunt. Hac consideratione et ordine electio Friderici celebrata est.
Capitulum III.
Astrictis igitur omnibus, qui illo confluxerant, fidelitate et hominio principibus, cum paucis, quos ad hoc ydoneos iudicavit, caeteris in pace dimissis, rex cum multa iocunditate quinta feria naves ingreditur ac per Mogum et Rhenum navigans in villa regali Sincichelapplicuit. Ibi equos ascendens in proximo sabbato Aquisgrani venit; sequenti die, id est ea dominica, qua Letare Ierusalem canitur, ab episcopis a palatio in aecclesiam beatae Mariae semper virginis deductus cum omnium qui aderant applausu ab Arnaldo Coloniensi archiepiscopo, aliis cooperantibus, coronatus in sede regni Francorum, quae in eadem aecclesia a Karolo Magno posita est, collocatur; non sine multorum stupore, quod in tam parvo temporis spacio non solum tanta principum seu de regno nobilium confluxerat multitudo, sed et quod de occidentali Gallia, ad quam nondum huius facti rumor pervenisse putabatur, nonnulli advenerant. Nec pretereundum estimo, quod, dum finito unctionis sacramento diadema sibi imponeretur, quidam de ministris eius, qui pro quibusdam excessibus gravibus a gratia sua adhuc privatisequestratus fuerat, circa mediam aecclesiam ad pedes ipsius se proiecit, sperans ob presentis diei alacritatem eius se animum a rigore iusticiae emollire posse. Ipse vero mentem in priori severitate retinens et tamquam fixus manens constantiae suae omnibus nobis non parvum dedit indicium, dicens non ex odio, sed iusticiae intuitu illum a gratia sua exclusum fuisse. Nec hoc etiam sine admiratione plurium, quod virum iuvenem, tamquam senis indutum animo, tanta flectere a rigoris virtute ad remissionis vicium non potuit gloria. Quid multa? Non illi misero intercessio principum, non arridentis fortunae blandimentum, non tantae festivitatis instans gaudium suppeditare poterant; ab inexorabili inexauditus abiit. Sed et hoc silentio tegendum non erit, quod eadem die in eadem aecclesia Monasteriensis electus item Fridericus ab eisdem, a quibus et rex, episcopis in episcopum consecratur, ut revera summus rex et sacerdos presenti iocunditati hoc quasi prognostico interesse crederetur, qua in una aecclesia una dies duarum personarum, quae solae novi ac veteris instrumenti institutione sacramentaliter unguntur et christi Domini rite dicuntur, vidit unctionem.
Capitulum IIII.
Peractis omnibus quae ad coronae decorem spectabant, princeps in palatii secreta se recepit, vocatisque prudentioribus seu maioribus ex numero principum, de statu rei publicae consultans, legatos ad Romanum pontificem Eugenium, Urbem ac totam Italiam destinandos disponit, de promotione sua in regnum significaturos. Mittuntur itaque Hillinus Treverensis electus et Eberhardus Babenbergensis episcopus, viri prudentes et litterati. Dehinc Traiectensium contumaciam, qua, ut superius dictum estin patruum suum Conradum regem usi fuerant, ulturus inferiores Rheni partes adiit, ipsisque pecuniaria pena multatis ac Herimanno episcopo confirmato, ad superiora remeando sanctum pascha Coloniae Agrippinae celebravit. Inde per Gwestfaliam transiens Saxoniam intravit.
Capitulum V.
Erat illo tempore in regno Danorum inter duos consanguineos, Petrum scilicet, qui et Suevus, et Gnutonem, de regno gravis controversia. Quos rex ad se venire precipiens curiam magnam in civitate Saxoniae Martinopoli, quae et Merseburch, cum multa principum frequentia habuit. Eo prefati iuvenes venientes eius se mandato humiliter supposuerunt; eorumque ad ultimum causa iudicio seu consilio primatum sic decisa fuisse dicitur, [ut] Gnuto, relictis sibi quibusdam provinciis, regium nomen per porrectum gladium abdicaret - est enim consuetudo curiae, ut regna per gladium, provinciae per vexillum a principe tradantur vel recipiantur -, Petrus vero, accepto a manu ipsius regno, fidelitate et hominio ei obligaretur. Ita corona regni sibi per manum principis imposita, in die sancto pentecostes ipse coronatus gladium regis sub corona incedentis portavit. Gwaldemarus etiam, qui eiusdem sanguinis particeps fuit, ducatum quendam Daniae accepit.
Capitulum VI.
Circa idem tempus Magdeburgensis aecclesia, quae Saxoniae metropolis esse dinoscitur, pastore suoviduata ad electionem faciendam resedit. Dumque alii eiusdem aecclesiae prepositum Gerardum, alii decanumeligerent, divisis hinc inde personis, regem adhuc in Saxonia morantem adire disponunt. Quos dum multis modis ad unitatem et vinculum pacis princeps reducere satageret ac proficere non valeret, alteri parti, id est decano cum suis, persuasit, ut Gwicmannum Cicensem episcopum, virum adhuc iuvenem, sed nobilem, eligerent, eique accersito regalia eiusdem aecclesiae concessit. Tradit enim curia et ab aecclesia eo tempore, quo sub Heinrico V. de investitura episcoporum decisa fuit inter regnum et sacerdotium controversia, sibi concessum autumat, quod obeuntibus episcopis, si forte in eligendo partes fiant, principis arbitrii esse episcopumquem voluerit ex primatum suorum consilio ponere, nec aliquem electum ante consecrandum, quam ab ipsius manu regalia per sceptrum suscipiat. Rex, omnibus in Saxonia bene ordinatis cunctisque principibus illius provinciae ad nutum suum inclinatis, Baioariam ingreditur ac Ratisponae, Norici ducatus metropoli, in festivitate apostolorum in monasterio sancti Emmerammi - nam maior aecclesia cum quibusdam civitatis vicis conflagraverat - coronatur. Ad eandem curiam legati ad Eugenium papam Urbem cum caeteris civitatibus Italiae directi, laeta reportantes, redeunt. Ibi etiam princeps, eo quod, omnibus in proprii imperii finibus ad eius voluntatem compositis, virtutem animi, quam intus gerebat, extra ferri disponeret, Ungaris bellum indicere ipsosque ad monarchiae apicem reducere volebat. Sed cum assensum super hoc principum quibusdam de causis latentibus habere non posset, ad effectum tunc perducere ea quae mente volvebat non valens, ad oportuniora tempora distulit.
Capitulum VII.
Erat vero multa serenissimi principis anxietas, cum omnia prospere in regno agerentur, qualiter controversia, quae inter eius carnem et sanguinem, id est Heinricum patruum suum et itidem Heinricum avunculi sui filium duces, de Norico ducatu agitabatur, sine sanguinis effusione terminari posset. Fuit namque Heinricus iste Heinrici quondam Norici ducis filius, quem, ut alibi dictum est, Conradus rex a Baioaria eiectum in Saxonia manere compulerat, ducatumque ipsius primum Leopaldo marchionis Leopaldi filio ac deinde fratri ipsius huic Heinrico concesserat. Rex ergo predictam litem iudicio vel consilio decisurus utrique autumpnali tempore mense Octobre in civitate Herbipoli curiam prefigit; quo dum alter, id est Heinrici ducis filius, veniret, alter se absentaret, iterum et iterum vocatur.
In eadem curia, exulibus Apuliae, quos Rogerius de solo natali propulerat, lacrimabiliter conquerentibus ac ad pedes principis miserabiliter se proicientibus, expeditio Italica tam pro afflictione horum quam pro corona imperii accipienda paulo minus quam ad duos annos iurata est.
Capitulum VIII.
Porro Gerardus prepositus Romam pergens Eugenium papam adiit eique causam Magdeburgensis aecclesiae aperiens Guicmannum, ut supra dictum est, a principe per electionem alterius partis ibi locatum multis modis de intrusione accusavit. Hanc rem quam gravissime Romanus pontifex exceperit, tam ex litteris, in quibus nonnullis episcopis, qui pro eo ob amorem regis Romanae aecclesiae scripserant, respondit, quam ex cardinalium, qui postmodum ad Transalpina directi sunt, viva voce percepimus.
Litterarum autem talis tenor fuit:
Eugeniusepiscopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus E[berhardo] Salzburgensi, A[rtwico] Bremensi et Hi[llino] Treverensi archiepiscopis, E[berhardo] Babenbergensi, H[ermanno] Constantiensi, H[einrico] Ratisponensi, O[ttoni] Frisingensi, C[onrado] Pataviensi, D[anieli] Pragensi, A[nselmo] Avelbergensi et B[urchardo] Agistadensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Litteras, quas pro causa Magdeburgensis aecclesiae vestra nobis prudentia delegavit, debita benignitate suscepimus. In lectione autem et cognitione ipsarum stupore nimio et ammiratione repleti sumus, eo quod longe aliud in eis, quam vobis ex officio pontificatus immineat, perspeximus contineri. Cum enim in aecclesiae vertice sitis ex divina providentia constituti, ut de medio eius quae fuerint nociva propellere, quae utilia debeatis attento studio conservare, in causa ista, sicut ex suggestione litterarum vestrarum nobis innotuit, non quod expediat aecclesiae Dei, quod sacrorum canonum sanctioni concordet, quod exinde a caelesti arbitro approbetur, sed quod terrenis principibus placeat, adtendistis et, qui eorum animos a sua minus recta debuistis intentione deflectere atque ubi esset via Domini demonstrare, non persuasistis quod rectum est nec stetistis murus pro domo Israhel, quin immo, ipsis, ut ait propheta, parietem edificantibus, vos, quod sine grandi animi rancore vix dicimus, linivistis illum luto absque paleis. Non ita sentiebat princeps apostolorum, qui ex fidei suae confessione, ut totius aecclesiae fundamentum esset, accepit, sed comminantibus seculi filiis et apostolis, si predicarent in nomine Ihesu, mortis exterminium intentantibus, confisus de Domini virtute respondit: Oportet obedire Deo magis quam hominibus. Vos autem, ne a terrenis videamini principibus dissentire, illi causae favorem vestrum impenditis, cui et aecclesiasticae auctoritas constitutionis et supernae voluntatis examen pro certo creditur obviare. Cum enim translationes episcoporum sine manifestae utilitatis et necessitatis indicio divinae legisoraculum non permittat, cum etiam multo amplior quam in aliis electionibus cleri et populi eas debeat prevenire concordia, in facienda translatione de venerabili fratre nostro Guicmanno Cicensi episcopo nichil horum est, sed solus favor principis expectatus, et, nec inspecta necessitate illius aecclesiae nec considerata utilitate personae, clero nolente, immo, ut dicitur, ex parte maxima reclamante, in Magdeburgensem eum dicitis aecclesiam supplantandum. Super quo tanto amplius ammiramur, quanto persona illa, cuius gravitatis sit atque scientiae, ab anteactis agnovimus, ac perinde, quantum aecclesiae illi sit utilis, non penitus ignoramus. Quoniam igitur, quicumque temporalis aurae flatibus agitentur, nos in illius petrae soliditate fundati, quae in fundamento meruit aecclesiae collocari, sicut non debemus, ita nec volumus omni vento circumferri doctrinaeaut a sacrorum canonum rectitudine impulsu aliquo deviare, per presentia vobis scripta mandamus, quatinus causae isti favorem ulterius non prestetis et apud karissimum filium nostrum F[ridericum], quem Deus hoc tempore pro servanda libertate aecclesiae in eminentiam regni evexit, efficere vestris exhortationibus studeatis, ut et ipse a sua super hoc intentione desistat et contra Deum, contra sacros canones, contra regiae dignitatis officium eidem causae favorem suum ulterius non impendat, sed aecclesiae Magdeburgensi, sicut et aliis aecclesiis regni a Deo sibi commissi, liberam facultatem quem voluerit secundum Deum eligendi relinquat et electionem ipsam postmodum favore suo, sicut decet maiestatem regiam, prosequatur. Nos enim, si quod de supradicto fratre nostro facere nititur videremus ratione fulciri, nec voluntati eius nec postulationi vestrae duceremus aliquatenus obviandum. Contra Deum autem et sacrorum canonum sanctiones nulli omnino peticioni possumus prebere consensum. Datum Signiae XVI. Kal. Septembris.
Capitulum VIIII.
At rex in proximo pascha Babenberg coronam gestans duos cardinales, videlicet Bernhardum presbiterum et Gregorium diaconem, ad depositionem quorumdam episcoporum ab apostolica sede destinatos, secum habuit. Proximum dehinc pentecosten Wormatiae ferians Heinricum Maguntinae sedis archiepiscopum, virum pro distractione aecclesiae suae frequenter correptum nec correctum, per eosdem cardinales deposuit ac Arnaldum cancellarium suum per quorumdam ex clero et populo, qui illuc venerant, electionem ei subrogavit. Ad predictam curiam prenominati duces ambo Heinrici, pro ducatu Norico, ut dictum est, contendentes, venerunt; sed altero, quod legittime vocatus non fuerit, pretendente debitum finem negotium ibi habere non potuit. Idem etiam cardinales permissu principis Burchardum Eistetensem, senio gravem, de inutilitate causantes, itidem submoverunt. Dumque post haec in Magdeburgensem et quosdam alios sententiam ferre cogitarent, a principe inhibiti et ad propria redire iussi sunt.
Capitulum X.
Ea tempestate Eugenius papa, vir iustus et religione insignis, ab hac luce transiens Anastasio, homini veterano et in consuetudine illius curiae exercitato, sedem reliquit. A quo dum cardinalis quidam Girardus nominead terminandam Magdeburgensis electi causam missus fuissetac principem in eadem civitate natale Dominicelebrantem adisset, cum quaedam ibi secus ipsius nutum tractare vellet, indignationem eius incurrens, infectis negotiis, pro quibus venerat, mandatis sevioribus inglorie redire coactus, in via etiam vita decessit. Verum princeps missis ad Anastasium cum Gwicmanno nunciis non solum facti sui ratihabitionem, sed etiam pallium obtinere eum fecit, non sine quorumdam scandalo, qui, ne umquam id fieret, immobiliter fixum Romanos tenere a proprio ipsorum ore audierant. Exhinc non solum in secularibus, sed et in aecclesiasticis negotiis disponendis auctoritas principis plurimum crevit.
Capitulum XI.
Circa idem tempus, mense Septembre, principes maioresque Baioariae a rege Ratisponae convocantur, sed nichil ibi de bono pacis in illa provincia propter duorum ducum litem terminari poterat. Rex tamen, quia non multo ante haec per apostolicae sedis legatos ab uxore suaob vinculum consanguinitatis separatus fuerat, pro ducenda alia pertractans, ad Manuel Grecorum imperatorem tam pro hoc negotio quam pro Gwilhelmo Siculo, qui patre suo Rogerio noviterdefuncto successerat, utriusque imperii invasore, debellando in Greciam legatos destinandos ordinat, sicque primatum suorum consilio Anshelmus Havelbergensis episcopus et Alexander Apuliae quondam comes, sed a Rogerio cum caeteris eiusdem provinciae nobilibus ob suspitionem dominandi propulsus, eandem legationem suscipiunt. Proximo dehinc mense Decembrio utrique duces Heinricus et itidem Heinricus iudicio principis in civitate Spira adsistunt, sed iterum altero de legittima se vocatione excusante, res protelatur. Itaque Fridericus, dum iam fere per biennium ad decidendam litem duorum principum, sibi, ut dictum est, ex propinquitate sanguinis tam affinium, laborasset, tandem alterius instantia, qui in paternam hereditatem, a qua diu propulsus fuerat, redire cupiebat, flexus, imminente etiam sibi expeditionis labore, in qua eundem iuvenem militem sociumque viae habere debuit, finem negotio imponere cogebatur. Proinde in oppido Saxoniae Goslaria curiam celebrans utrosque duces datis edictis evocavit. Ubi dum altero veniente alter se absentaret, iudicio principum alteri, id est Heinrico Saxoniae duci, Baioariae ducatus adiudicatur. Post haec princeps de Saxonia in Baioariam se recipiens ac inde per Alemanniam transiens anno regni sui tercio in campania Lici fluminis, termino Baioariae, contra civitatem Augustensem circa principium mensis Octobris militem in Italiam iturus collegit, finitis, ex quo iurata fuerat primo expeditio, pene duobus annis. Nec illustrem animum a tam illustri facto ex recenter prolata in tam magnum imperii principem sententia et exhinc obortum non parvum aliorum principum murmur revocare poterat, quin omnia quae retro erant tamquam floccipendens Deo se committendo in anteriora extenderetur. Per Brixinoram itaque et vallem Tridentinam transiens, emensis Alpium angustiis, in campestribus Veronensium iuxta stagnum Garde castra metatur. Ubi dum de processu ad ulteriora cum principibus consilium iniret, primo caeli principem conciliandum decrevit. Denique miles per claustra montium transiens, ob difficultatem locorum victui necessaria invenire nequiens, dum penuriam magnam, quod in exercitibus molestissimum esse solet, pateretur, nonnulla sacra loca violarat. Ad haec, quamvis predictam necessitudinis excusationem habere viderentur, expianda rex a toto exercitu collectam fieri iubet; et sic non modicam coadunatam pecuniam per quosdam religiosos viros duobus episcopis, Tridentino scilicet et Brixinorensi, remittendam ac per singula sanctorum loca, quae dampnum passa fuerant, dividendam statuit, pulchre communi utilitati consulens, pulchre rectoris officium implens, ut maxima adorsurus negotia ante omnia rectorem et plasmatorem omnium, sine quo nichil bene inchoatur, nichil prospere consummatur, placandum eiusque offensam a populo suo avertendam intenderet.
Capitulum XII.
Inde castra movens, in campo Roncaliae super Padum, non longe a Placentia, mense Novembrio resedit. Est autem consuetudinis regum Francorum, qui et Teutonicorum, ut, quotienscumque ad sumendam Romani imperii coronam militem ad transalpizandum coegerint, in predicto campo mansionem faciant. Ibi ligno in altum porrecto scutum suspenditur, universorumque equitum agmen feoda habentium ad excubias proxima nocte principi faciendas per curiae preconem exposcitur. Quod sectantes qui in eius comitatu fuerint principes, singuli singulos beneficiatos suos per precones [itidem suos] exposcunt. At sequenti die quicumque nocturnis vigiliis defuisse deprehensus fuerit, denuo ad presentiam regis aliorumque principum vel virorum illustrium evocatur, sicque omnes omnium beneficiati, qui sine bona voluntate dominorum suorum domi remanserunt, in feodis dampnantur. Hunc morem principe secuto, non solum laicorum feoda, sed et quorumdam episcoporum, id est Hartwici Bremensis et Ulrici Halberstadensis, regalia personis tantum, quia nec personis, sed aecclesiis perpetualiter a principibus tradita sunt, abiudicata fuere.
Sed quoniam huius terrae mentio habita est, de ipsius situ ac ritu, et a quibus prius inhabitata, quove nomine dicta, a quibus postmodum possessa, quo censeatur vocabulo, paucis absolvam.
Capitulum XIII.
Haec Pyreneo seu Apennino, altissimis et scopulosissimis alpibus, in oblongum ductis, hinc inde septa, tamquam eorumdem vel potius eiusdem montis umbilicus, ut vere deliciarum hortus, a Tyrreno mari usque ad Adriatici equoris horam protenditur, habens ad septentrionem Pyreneas, ut dictum est, alpes, ab austro Apenninum, qui modo mutato nomine mons Bardonis vulgo dicitur, ab occidente Tyrrenum, ab oriente Adriaticum equor. Padi vel Eridani fluminis, quem unum inter tria Europae flumina famosissima topografi ponunt, caeterorumque amnium decursu irrigua, soli dulcedine caelique temperie frumenti, vini et olei ferax, in tantum ut arbores fructiferas, precipue castaneas, ficeta et oliveta instar nemorum educet. Romanorum colonia ulterior Italia olim dicebatur, tribus distincta provinciis, Venetia, Emilia, Liguria, quarum primae Aquilegia, secundae Ravenna, terciae Mediolanum metropoles fuere. At in ipso Apennino, ubi et urbs Roma sita noscitur, quae modo Tuscia vocatur, eo quod Apennino inclusa Urbem quoque ipsam in sinu suo contineat, interior Italia iure dicta est. Illa vero, quae post emensionem montium campania excipitur, unde et, a re nomen trahens, Campania adhuc dici solet, ac usque ad Farum, brachium maris, navibus ob sirtes inportunum, Siciliam a solido seiungens, producitur - nam Sicilia Europam terminans Sardiniae caeterisque Italiae insulis adnumeratur -, olim citerior Italia vel Maior Grecia vocabatur, nunc Apulia vel Calabria dicta. Quamvis aliqui hanc et mediam pro una reputantes Italia, Citeriorem seu Maiorem Greciam dicere maluerint Italiam, non tres, sicut premissum est, sed duas tantum, Ulteriorem et Citeriorem, ponentes Italias. Nonnulli tamen predictas alpes Apenninum et Pyreneum eadem montana esse volunt, eo quod circa eas partes, qua Ianua civitas, in navalibus preliis satis exercitata, super Tyrrenum equor sita est, conveniendo predictam claudant provinciam; in argumentum suae assertionis inducentes, quod Pannonia iuxta Ysidorumtamquam Apennino clausa nomen accepit, quam non Apenninus, qui [modo] mons Bardonis [dicitur], sed Pyreneae attingunt alpes. Patet, ut arbitror, cur hanc terram duorum montium vel eiusdem supraumbilicum dixerim. Barbarorum vero incursionibus ac dominationi, qui a Scanzia insula cum Alboin duce venientes Pannonias primo inhabitarunt, subiacere incipiens ab eisdem, eo quod ad augendum exercitum feminis, reflexis ad mentum crinibus sicque virilem et barbatam faciem imitantibus, et idcirco Longobardis a longis barbis vocitatis, et ipsa Longobardia appellari consuevit. Ex quo contingit, ut circa exarchatum Ravennatensem artatis antiquis eiusdem provinciae incolis ea pars Italiae, quae antea Emilia dicebatur, nunc Romaniola, quod diminutivum a Roma tractum noscitur, vulgo usque hodie dici soleat. Verumtamen barbaricae deposito feritatis rancore, ex eo forsan, quod indigenis per conubia iuncti filios ex materno sanguine ac terrae aerisve proprietate aliquid Romanae mansuetudinis et sagacitatis trahentes genuerint, Latini sermonis elegantiam morumque retinent urbanitatem. In civitatum quoque dispositione ac rei publicae conservatione antiquorum adhuc Romanorum imitantur sollertiam. Denique libertatem tantopere affectant, ut potestatis insolentiam fugiendo consulum potius quam imperantium regantur arbitrio. Cumque tres inter eos ordines, id est capitaneorum, vavassorum, plebis, esse noscantur, ad reprimendam superbiam non de uno, sed de singulis predicti consules eliguntur, neve ad dominandi libidinem prorumpant, singulis pene annis variantur. Ex quo fit, ut, tota illa terra inter civitates ferme divisa, singulae ad commanendum secum diocesanos compulerint, vixque aliquis nobilis vel vir magnus tam magno ambitu inveniri queat, qui civitatis suae non sequatur imperium. Consueverunt autem singuli singula territoria ex hac comminandipotestate comitatus suos appellare. Ut etiam ad comprimendos vicinos materia non careant, inferioris conditionis iuvenes vel quoslibet contemptibilium etiam mechanicarum artium opifices, quos caeterae gentes ab honestioribus et liberioribus studiis tamquam pestem propellunt, ad miliciae cingulum vel dignitatum gradus assumere non dedignantur. Ex quo factum est, ut caeteris orbis civitatibus divitiis et potentia [longe] premineant. Iuvantur ad hoc non solum, ut dictum est, morum suorum industria, sed et principum in Transalpinis manere assuetorum absentia. In hoc tamen antiquae nobilitatis immemores barbaricae fecis retinent vestigia, quod, cum legibus se vivere glorientur, legibus non obsecuntur. Nam principem, cui voluntariam exhibere deberent subiectionis reverentiam, vix aut numquam reverenter suscipiunt vel ea quae secundum legum integritatem sancciverit obedienter excipiunt, nisi eius multi militis astipulatione coacti sentiant auctoritatem. Ob ea frequenter contingit, ut, quamvis civis lege flectendus, adversarius armis cogendus secundum leges sit, ipsum tamen, quem ut proprium principem mitem suscipere oportebat, sepius iura propria exposcentem hostiliter excipiant. Ex quo duplex rei publicae nascitur detrimentum, ut et princeps ad subiugationem civis in colligendo exercitu distrahatur, et civis non sine magno rerum suarum dispendio ad obedientiam principis [sui] compellatur. Quare eadem ratione qua populum super hoc incusat temeritas, sic principem aput Deum et homines excusare debebit necessitas.
Capitulum XIIII.
Inter caeteras eiusdem gentis civitates Mediolanum primatum nunc optinet. [Que] inter Padum et Pyreneum sita, Ticino et Adua ab eodem Pyreneo nascentibus ac in Pado se recipientibus et ob hoc sinum quendam fertilissimum in modum insulae facientibus media posita, rite Mediolanum vocatur, quamvis nonnulliex quodam portentuoso sue, unam medietatem setas et alteram lanam habente, a fundatoribus Mediolanum dictam putent. Haec ergo non solum ex sui magnitudine virorumve fortium copia, verum etiam ex hoc, quod duas vicinas civitates in eodem sinu positas, id est Cumam et Laudam, ditioni suae adiecit, aliis, ut dictum est, civitatibus celebrior habetur. Porro, ut in rebus caducis ex arridentis fortunae blandimento fieri solet, rebus secundis elata in tantam elationis extumuit audatiam, ut non solum vicinos quosque infestare non refugiat, sed et ipsius principis maiestatem non reformidando eius ausa fuerit incurrere recenter offensam. Quod quibus de causis exordium sumpserit, postmodum breviter aperiam.
Capitulum XV.
Interea quedam de iusticia regni dicenda videntur. Mosenim antiquus, ex quo imperium Romanum ad Francos derivatum est, ad nostra usque deductus est tempora, ut, quotienscumque reges Italiam ingredi destinaverint, gnaros quoslibet de familiaribus suis premittant, qui singulas civitates seu oppida peragrando ea quae ad fiscum regalem spectant, quae ab accolis fodrum dicuntur, exquirant. Ex quo fit, ut principe adveniente plurimae civitates, oppida, castella, quae huic iusticiae vel omnino contradicendo vel integraliter non persolvendo reniti conantur, ad solum usque prostrata proterviae suae documentum posteris ostendant. Alia itidem ex antiqua consuetudine manasse traditur iusticia, ut principe Italiam intrante cunctae vacare debeant dignitates et magistratus ac ad ipsius nutum secundum scita legum iurisque peritorum iudicium universa tractari. Tantam ei quoque iudices terrae recognoscere dicuntur iurisdictionem, ut ex omnibus, quae terra producere solet, usui necessariis, exceptis vix bubus et seminibus ad excolendam terram ydoneis, de caeteris quantum necesse fuerit militi profuturis ad regios usus suppeditare aequum arbitrentur.
Capitulum XVI.
Igitur rege aput Roncalias per quinque, ut aiunt, dies sedente et ex principum ac de universis pene civitatibus consulum seu maiorum conventu curiam celebrante, diversa hinc inde diversis ex querimoniis emersere negotia. Inter quae Gwilhelmus marchio de Monte-ferrato, vir nobilis et magnus et qui pene solus ex Italiae baronibus civitatum effugere potuit imperium, simul et Astensis episcopus, gravem uterque super Astensium, alter, id est marchio, super oppidanorum Kairaeconquestionem facientes insolentia. Nequeenim multum ad principis triumphi titulum respectu aliorum ipsius gestorum fortium facere arbitramur, si de castellis, rupibus, oppidis villisque magnis, quae ab ingressu suo non solum militari ordine, sed etiam armigerorum tumultuationis assultu subversa sunt, diceremus, ad maiora festinantes. Aderant etiam Cumanorum seu Laudensium consules de attritionis suae diutina miseria lacrimabilem super Mediolanensium superbia facientes querimoniam, presentibus duobus consulibus eiusdem civitatis, Oberto de Orto et Girardo Nigro. Princeps igitur his de causis superiores Italiae partes aditurus, per Mediolanensium fines transire volens, predictos consules tamquam viae duces futuros et de ydoneis tabernaculorum locis disposituros secum retinuit.
Venerunt etiam ad eandem curiam legati Ianuensium, qui non longe ante haec tempora, captis in Hyspania inclitis civitatibus et in sericorum pannorum opificio prenobilissimis Almaria et Ulixibona, Sarracenorum spoliis onusti redierant, leones, strutiones, psitacos cum caeteris preciosis muneribus principi presentantes.
Capitulum XVII.
Fridericus ergo ad superiora, ut dictum est, ulterioris Italiae profecturus, a Roncaliis copias ducens, in territorio Mediolanensium castra posuit. Dumque a prenominatis consulibus per arida, ubi nec stipendiainveniri nec ex mercatu haberi possent, circumduceretur loca, indignatione motus, iussis primo, ut ad propria redirent, consulibus, in Mediolanenses arma convertit. Accessit ad huius indignationis cumulum, quod ex maxima ymbrium effusione totus exacerbatus fuisse dicitur exercitus, ut ex hac duplici, inediae videlicet et caeli inclementiae, molestia cuncti, prout poterant, principem adversus eos concitarent. Alia itidem huius commotionis non parva causa fuit, quod princeps temeritatis illorum in hoc tumorem presenserat, quod non solum civitates, quas destruxerant, reedificari pati nollent, quin etiam ad iniquitatis illorum assensum ipsius nobilem et incorruptum hactenus animum pecunia inclinare ac corrumpere satagebant. Rex castra de aridis locis movens, ad fertilia ipsius territorii habitacula non longe a civitate se transferens, militem lassatum refecit.
Capitulum XVIII.
Erat in vicino oppidum quoddam satis populosum Rosatum, ubi Mediolanenses circiter quingentorum equitum armatorum presidia locaverant. Iubentur ergo equites ad civitatem redire, direptisque omnibus usui necessariis, ipsum oppidum flammae datur. Ibi quidam ex equitibus principis usque ad portas Mediolanensium progressi, quibusdam vulneratis, quosdam cepere. Mediolanenses non solum dampno presentium, sed et metu futurorumstupefacti Girardi consulis, tamquam huius mali auctoris, domum, principis iram mitigaturi, diruunt. At princeps huius rei nichil pensi habens ad Ticinum usque amnem, maiores his clades irrogaturus, procedit. Is amnis a Pyreneo, ut supraostensum est, surgens et Padum seu Eridanum iuxta Papiam, quae exhinc Ticinum vocatur, influens insulam Mediolanensium ab occidentali latere cingit. Ibi duos pontes ligneos, quos ipsi ob incursum in Papienses et Novarienses construxerant ac ob illorum impetum reprimendum propugnaculis munierant, occupat transmissoque per eos milite ignibus tradit. Deinde tria ipsorum castra munita et decora, id est Mummam, Gailardam, Tricam, quae ad expugnationem Novariensium in ipsorum territorio firmaverant, expugnata cremantur. Est autem Novaria civitas non magna, sed, ex quo ab imperatore Heinricoolim eversa reedificari coepit, muro novo et vallo non modico munita, comitem habens in sua diocesi Gwidonem Blanderatensem, qui preter morem Italicum totum ipsius civitatis territorium, vix ipsa civitate excepta, Mediolanensium possidet auctoritate, inhiantibus adhuc Mediolanensibus, ut et hanc simul et Papiam sicut alias [predictas] absorbeant civitates. Facta est haec victoria mense Decembrio, nataleque Domini circa predictorum excidium castrorum a principe cum magna celebratur alacritate.
Capitulum XVIIII.
Post haec princeps per Vercellum et Taurinum transiens, transvadato ibi Pado, ad inferiora versus Papiam iter reflectit. Verum oppidani Kairae simul et Astenses cives, eo quod precepto principis de exhibenda marchioni suo Gwilhelmo de Monte-ferrato iusticia minime paruissent, tamquam rebellionis rei hostes iudicati proscribuntur. Ad quorum puniendam contumaciam dum rex exercitum ducit, illi relictis munitionibus, velut viribus suis diffidentes, ad vicina montana diffugiunt. Rex primo Kairam veniens, inventis sufficienter victualibus, per aliquot ibi dies mansit; turres, quae nonpaucae ibidem fuere, destruxit oppidumque succendit. Inde Astam procedens vacuamque non opibus, sed habitatore repperiens civitatem, non paucis ibi diebus manens, igni eam et direptioni dedit. Antevero quam abinde castra moverentur, consilio sapientum rex habito, propter crebras, quae in exercitu ortae fuerant, seditiones aliqua militi in posterum profutura ordinare disponit. Non solum ergo edicto dato, sed et a singulis maioribus et minoribus sacramento prestito, legem dedit, ne quis infra castrorum ambitum gladium ad quodlibet commilitonis nocumentum portare auderet, adiciens penam, ut, quicumque hanc treugam violando quempiam de sociis vulneraret, manu mutilaretur vel etiam capite obtruncaretur. Hacque tam sapienti quam necessaria lege data de caetero iuvenilium irrationabilis impetus animorum conquievit.
Capitulum XX.
Fuit non longe ab eo loco civitas Terdona, natura et arte munita, Mediolanensibus amica ipsisque contra Papienses federe iuncta. Igitur Papiensibus conquerentibus plus a Terdona se quam a Mediolano molestari, eo quod, quamvis civitas Papia in sinuquidem Mediolanensium posita, robur tamen comitatus sui ultra Ticinum fluvium habeat, isti nullo montis seu fluminisobiectu expositum, iussa est a principe a Mediolani contubernio recedere Papiaeque sociari. Quod dum facere recusaret, dumque magis seditiosae et inimicae quam pacificae et amicae regibus civitati adherere delegisset, tamquam maiestatis rea et ipsa inter hostes imperii adnumerata proscribitur. Princeps Terdonensium sicut et Astensium vindicaturus insolentiam, ab Asta castra movens, in marchiaquadam quae Buscadicitur tentoria fixit. Ibi per aliquot dies moram faciens quosdam ex militibus cum fratre suo Conrado, Bertholfo Burgundionum duce, Ottone vexillifero suo, ex Baioaria palatino comite, premittendos situmque civitatis exploraturos decrevit. Qui, transmisso amneusque ad ipsam civitatem decurrentes ac omnia circumspicientes non longe ab ea super predictum amnem metantur castra. Tercia dehinc luce rex suos insecutus altera fluminis ripa tabernacula fixit, suis ex predicti amnis inundatione, qui ex subita imbrium multitudine plus solito excreverat, iungi non valens. Attamen non multo post fluviolo aliquantisper mitigato, transvadandi labore suis adiunctus ad civitatem properavit; primoque assultu suburbia, muro, turribus suffulta, cepit et expugnavit, civibus vix ad superiorem civitatis arcem se recipiendi ex noctis, quae iam incumbebat, et supervenientis tempestatis beneficiofacultatem habentibus. Est autem Terdona pene in pede Apennini montis, ex ea, qua Apenninus et Pyreneus, ut supradictum est, iunguntur, parte sita, campaniam Papiae seu Mediolani tamquam e specula prospiciens. In monte terete, scopulosam faciem in prerupto laterum pretendente, posita, turribus et precipue una lateritia, a Tarquinio Superbo olim facta, quae et Rubea nunc ab indigenis dicebatur, superba, in declivo montis suburbio, ex murorum ambitu ac turrium celsarum populique multitudine, cuiusdam amniculiper medium transeuntis nobili insignis. Princeps, capto, ut dictum est, suburbio, arcem ipsam seu civitatem obsidione clausit. Erat autem predicta arx non solum suis viribus, sed etiam Mediolanensium fortitudine et vicinorum baronum, quorum unus marchio Opicius cognomento Malaspina fuit, presidiis munita obque tantae opis confidentiam ad propellendam principis iram instrui ausa. Initiata est haec celebris Terdonae obsidio mense Februario incipiente post caput ieiunii prima quadragesimae ebdomada.
Capitulum XXI.
Receptis igitur ad angustias arcis Terdonensibus tantaque multitudine velut uno carcere inclusis, mons ipse circumquaque a principe, ne ullus effugiendi pateret miseris aditus, obsidione vallatur, principe ipso ex occidentali parte, Heinrico duce Saxoniae in suburbio, quod meridiem versus Apenninum respicit, Papiensibus in campania, quae contra Papiam seu Mediolanum ad orientem vel aquilonem extenditur, residentibus. Nec mora, machinae diversorumque tormentorum genera fabricantur, sagittarii, balistarii, fundibularii arcem circumseptam observant. Temptabatomnia virtus principis et, ubi infirmiora arcis videbat loca, valentiori urgebat manu. At Terdonenses artissimis septi claustris, effugii locum non habentes, ex desperatione audatiam sumunt. Nulla enim res, ut ait ille historiographus, promptiorem bello militem reddit quam necessitas preliandi ex prerupto periculorum. Urgentur iaculis, urgentur balistis. Quodque his gravius est, propria remordentur conscientia, eo quod proprio principi rebellando, quicumque ex eis deprehensi fuissent, patibuli, quod inpresentiarum erectum cernebant, expectabant supplicium. Sicut enim est magna miseris tyrannicae obviantibus immanitati consolatio conscientiae spes, sic e converso tali principi, qui non solum legittimus iudex, sed et pius presul dici potest, reluctari conantibus miseriae miseriam cumulat contra conscientiam debitae sententiae metus. Crebris tamen excursionibus, quasi nullo timoris periculo urgerentur, militem in castris manentem lacessebant, iuvenilesque animi, laudis, ut assolet, avidi, virium suarum experientiam utrobique capessebant, illispro salute, istis pro triumpho dimicantibus. Nec hoc sine utriusque partis dampno; nam et ex nostris duo nobiles iuvenes, Kadolus ex Baioaria et Iohannes de Saxonia, pluribus sauciatis, necantur; ex illis vero, exceptis his, quos occisos vel vulneratos intus celabant, nonnulli vivi deprehensi, ligni supplicio in oculis omnium penas meritas luebant. Ferunt quadam die lapidem vi tormenti ex balista, quam modo mangamvulgo dicere solent, propulsum ad superiora meniorum loca conscendisse, ex collisione parietum tribus fractis frustis, tres simul milites armatos inter maiores civitatis iuxta principalem aecclesiam de suae rei publicae statu consultantibus stantes uno ictu percussisse necique dedisse. Quia vero castra Papiensium maiorem incursum caeteris sustinebant, iunguntur eis ex imperio principis Gwilhelmus marchio de Monte-ferrato et quidam alii ex Italicis baronibus. Erat enim ex ea parte puteus seu fons, quo solo poterant oppidani uti; et idcirco Papiensibus prohibentibus illisque suprema necessitudine, cuius proprium est periculorum discriminis immemorem <esse>, audacter decertantibus, maior, immo quasi cottidiana instabat conflictatio. Nam amniculus, qui medius, ut supraostensum est, percurrebat suburbium, ex ruina turrium caeterorumve menium a proprio alveo excussus, ne in ipsorum usum etiam feculentus provenire posset, a duce Saxoniae suisque acriter servabatur. Videns princeps plus cupito obsidionem produci - anhelabat enim ad accipiendam orbis et Urbis monarchiae coronam -, non solum turres machinis quati, sed etiam inusitato satis utens artificio cuniculos versus turrim Tarquinii, quae Rubea dicebatur, fieri iubet, ut sic ad turrim ipsam per ipsos subterraneos meatus procedentes, fundamento leso, eam ruinae darent. Nam cum predicta civitas non in modum aliarum civitatum vallo seu fossa, sed preruptis undique prope interclusa rupibus, naturalipresidio muniatur, ex illa tantum parte aliquantisper remissior hispidaeque rupis firmamento carens, predictae turris munimentum magnique fossati robur tamquam huius suae imbecillitatis adiumentum artificialiter admisit. Oppidani, non sine quorumdam ex nostris proditionis suspicione, ingenium presentiunt commentisque usi iuxta fundamentum turris et ipsi cuniculos faciunt, sicque quibusdam ad eversionem turris procedentibus suffocatis, caeteri a coepto desistunt. Post haec rex naturamnaturae ope vincere volens, id est ut naturae presidiis septos per inopiam cogeret potus, predictum fontem humanis usibus inutilem facere disponit. Iniciuntur ibi hominum, pecorum fetida et putentia cadavera. Sed nec sic repelli poterat misera oppidanorum [hauriendi] aviditas. Aliud itidem invenitur ingenium. Incutiuntur predicto fonti ardentes faculae, sulfureas et piceas flammas ferentes, sicque aquae ipsae humanis usibus deinceps inutiles amaricantur.
Capitulum XXII.
Erat in vicino castrum quoddam Mediolanensium N. vocitatum, natura et ingenio munitum. Fiunt in castris, cernentibus Terdonensibus, scalae caeteraque pro ascendendis muris instrumenta utilia, oppidanis arbitrantibus ad ipsorum haec fieri nocumentum.
Deliguntur gnari quique et fortes de equitum ordine viri, prefectis sibi duobus ducibus, Bertholfo duce et Ottone palatino comite, ad predictumque castrum eo tempore, quo noctis beneficiopropositum celari poterat, diriguntur. Nec mora, iactis ad murum scalis, ad superioris arcis convexa tendunt, castrum ingrediuntur; ac sine dubio, cunctis [pene] sopore depressis, voto potiti fuissent, nisi ex prematurata clamoris concitatione oppidani excitati ad fugamque parati, vix tandem fiducia sumpta, ad arma convolassent.
Capitulum XXIII.
Nec pretereundum erit de cuiusdam preruptae audatiae stratoris virtute, qui, dum tedio longae obsidionis affectus caeteris assiliendi arcem exemplum dare vellet, gladio tantum et clyppeo parvaque, ut id genus hominum solet, securi, quae sellae ab eis alligatae portantur, usus aggerem, qui turri Rubeae preiacet, aggreditur viamque securi, qua pedem figeret, faciens montem ascendit. Non illum crebri lapidum ictus, qui a machinis principis contra turrim vi tormentorum propellebantur, deterrere, non eum iaculorum seu saxorum ab arce ad modum imbrium non interpolati iactus revocare poterant; ad turrim usque iam semidirutam processit, ibique viriliter dimicando militem etiam armatum ad terram ictibus deiecit atque inter tot periculorum discrimina illesus ad castra redire potuit. Quem rex ad se vocatum militari cingulo ob tam preclarum facinus honorandum decrevit. At ille, cum plebeium se diceret in eodemque ordine velle remanere sufficere sibi conditionem suam, honeste donatum ad propria redire permisit contubernia.
Capitulum XXIIII.
Sed ut ad id unde digressi sumus redeamus: urgentur aquis amaricatis oppidani, intollerabili potus inedia, gravi sitis molestia. Appropinquabat paschale festum, et princeps religionis intuitu quatuor diebus, id est a quinta cenae Domini feria usque ad proximam paschalis ebdomadae secundam feriam, ab arcis impugnatione cessandum statuit. Itaque proxima dehinc feria, id est ea die, qua passio Domini in parasceue a cunctis Christicolis celebratur, clerici et monachi cum oppidanis inclusi, vestibus sacris induti, cum crucibus, turibulis caeterisque Christiani ritus ornamentis portis apertis egressi ad tentoria principis venire cupiebant. Quos rex delonge aspiciens missis in occursum eorum episcopis virisque litteratis, cur et ad quid venirent, inquisivit.
Capitulum XXV.
At illi: 'Terdonae nos', aiunt, 'infelix portio ad pedes regalis excellentiae venire desiderabamus, calamitates deploraturi, quas sustinemus non nostro merito, sed perditae civitatis perditissimorumque civium contagio. Nunc autem, quia ad presentiam non admittimur principis, liceat interim pedibus vestrae provolvi benignitatis, obnixe postulantes, ut humanitatis gratia nos homines animadvertendo humanae miseriae tamquam vestram sortem in nobis recognoscatis. Neque [enim] pro condempnata civitate nec pro civibus maiestate reis preces afferimus. Quos o utinam numquam nostri vidissent oculi, numquam eis fors iunxisset, quorum nobis sors tam futura fuerat obnoxia!
Numquid insons cum sonte, cum nocente innocens, innoxius cum reo pari pena ab aequo iudice plectendus erit? Vallamur claustrorum diuturnitate, quatimur tormentorum acerbitate, sitis infesta ariditate piceas ac sulfureas usibusque humanis ineptas aquas haurire cogimur; unumque magis dolendum est, non nobis hoc sacrosancto dominicae passionis tempore Deo servire libet, quia nec licet. Astantes enim sacris altaribus sagittarum terremur spiculis, saxorum percellimur ictibus, sicque semper ad omnem etiam naturalem motum pavidi a mentis tranquillitate tamquam amentes circumferimur. Non securi in lectulis, non in oratorio inperculsi, animum ex periculorum instantia distractum ad offerendum Deo sacrificium pacis colligere pacificum non valemus. Quid fecimus? Quid luimus? Numquid Mediolano associati rea contra Papiam arma tulimus? Numquid ex federe seditiosae civitatis iram principis incurrimus? At nos actenus armorum ignari, ne dicam cum factiosis, sed nec ullis mortalibus confederati, soli Deo, armis spiritalibus, non carnalibus instructi, militare consuevimus. Sine nostro consilio miles armatur; nobis inconsultis, immo ignorantibus in prelio concertatur; consulum maiorumque civitatis haec est dispositio, illorum nutu haec geruntur; procerum motus, ut dicitur, haec cuncta secuntur. Ad nos nil spectat nisi aecclesiasticarum excubiarum sollicitudo, pro regum caeterorumve in sublimitate positorum tranquillitate ad regem regum Deum cottidiana efflagitatio. At dicet aliquis: ãEx hostis contubernio et tu iudicaris hostis. Sis eius in pena socius, cuius fuisti in malefactis amicus. Nam tangens picem coinquinatur. Cum perverso manens pervertitur. Dicit enim et psalmista: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris. Numquid nostro magis arbitrio quam divina providentia civibus his ex commanendi necessitudine, non ex malefaciendi assensione adiuncti sumus? Numquid non cum Babilonicis, qui affectu, non loco fugiendi sunt, nos non Babilonici in uno septo esse possumus? Possum cum malefactore esse, nec tamen malefactoris socius vel amicus iure dici. Possum necessitatis lege sic personae iungi, ut personae non iungar vicio, iure naturae in homine naturam sic hominis diligere, ut naturae abhorream casum. Nam qui ex inducto sapientis vel psalmigraphi testimonio, scilicet quod ex contubernio bonorum bonus, ex consortio malorum malus fiat, probare nititur, non sic auctoritatem notabit, quasi non de quodam sic et de quodam non sic, sed de omni sic et semper accipiatur, verum, etsi ut de quodam sic et de quodam non sic, non tamen de omni sic vel semper, sed ut frequentius dictam putet. Quem usum in naturalibus non mathematicorum, sed phisicorum secuntur artes. Nec rite pix tangiex commanendi, sed consentiendi dicetur ratione. Quamvis et alium predictae auctoritati prophetae precedentia et consequentia generent sensum, ut non de nobis, sed [ut] de creatore haec [dicta] asserantur, qui scilicet, sicut sancto sanctus apparet, misericorditer eum iustificando, sic perverso perversus putatur, iuste illum puniendo, ea locutione vel proportionis ratione, qua linea recta curvo parieti apposita irrationali sensus opinione non recta videtur. Unde et alibi ab eodem propheta dicitur: Quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde. Et hic subsequenter annectitur: Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis. Imitetur princeps terrae caeli principem, et si in eadem civitate cum superbo humilis inveniatur, non tamen cum superbo humilis puniatur.
Miseremini ergo, domini et patres, condicionis nostrae, respicite in nobis quae gestamus stigmata Christi, et quos ad pietatem non flectit nostrae calamitatis acerbitas, inclinet saltem caracter Domini. Sed heu mortalium sortem! Commenta Papiae luis, Terdona, non tua delicta. Accusas de malefactis Papia Terdonam, cum tu, si comparationem dissimilitudo qualitatum admittit, peius feceris. At inquies: ãImprobae civitati suaque contumaci superbia vicinos quosque prementi federe nexa, ab aequo principe iure penas subire debesÒ. Esto: Mediolano associata est Terdona. Quare? Non illius gratia, sed tuo metu; non ut per illius potentiam imperaret, sed ut per eius vires a tua excuteretur violentia. ãSensi rem meamÒ, inquit Terdona, ãagi, dum paries proximus - Limellum dico - arderet; sub Mediolani confugi alasÒ. Mediolanum iudicas, quod Cumas legittima occasione destruxerit; te ipsam non respicis, quae Limellum, imperiale oppidum, magna et robusta equitum manu stipatum, palatini comitis tui habitatione inclitum, oppidanis ipsis ad colloquium pacis dolo vocatis fraudulenterque captis, ad solum usque sine causa prosternere non timueris. Factus est ille inter Italiae proceres nobilissimus inquilinus tuus, qui debuit esse dominus. Reddit tibi nunc vectigal, cui tu principis vicem gerenti vectigal persolvere solebas. Videat princeps et animadvertat, qua honestate sui imperiive honore ipsius lateri iudicium de Italis laturus assideat vectigalis tuus, consideret, quo decore securis, qua rei in Italia iure plectendi sunt, ante ipsum deferatur, qui sub tuis modo militat signis. Iudicetur itaque a iusto rerum arbitro aequa lance primo Tycinum, eiusque exemplo caeterarum Italiae urbium corrigantur excessus. Sed quid ad nos de talibus? Tractent fabrilia fabri.
Nos miserum vulgus, nos Dei tantum servicio mancipati nostram intueamur sortem. Nichil ad nos de tyrannis terrae. Atque o utinam felix nimium prior aetasatque aurea Saturni redirent secula, ut colonus terrae sarculo ligoneque et rastro non cum naturae consorte, sed cum terra pugnaret, sicque ordo Deo sacratus orationibus ac obsecrationibus libere invigilare posset! Pereat qui ad cruentandum hominum genus arma extulit, qui beluina feritate, hominem se non recognoscens, humanum sanguinem primo fudit! Ad nos redeamus. Nichil fecimus, alienas ob culpas plectimur. Nobis, quesumus, pietas parcat principis et, si miserae non vult ignoscere civitati, nos saltem inermes, iam ex fetore pestilentiae morbidos et iam morti proximos, libertati datos de tam gravibus claustris exire permittat'. - Haec dicunt, et manus ad caelos tendentes lacrimisque obortis rigantes genascum magno eiulatu ad pedes eorum qui missi fuerant se prosternunt.
Capitulum XXVI.
Cognitis his princeps animum quidem intus ad misericordiam flexum presensit, sed dissolutionis suspicionem vitans extra eum in prioris severitatis constantia servavit, illis, ut ad arcem redeant, iussis. Condescendebat [enim] miserae cleri sorti, sed subridebat superbi populi fortunae, quem hoc inditio quasi desperatum et desolationi proximum animadvertebat. At oppidani nondum tot malis victos se fingentes infra quatuor dies, quibus pro Christiani cultus devotione principem hostibus pacem dedisse diximus, baleare tormentum [artificiose] instruunt, ignorante principe ac eos treugam datam observare estimante. Finito, ut dictum est, quatriduo, oppidani rursum machinis pulsantur. Illi suo, quod fecerant, vim tormenti propellentes, unum etiam, quo magis infestabantur, quatiendo frangunt. Quo sine mora reparato, acrius solito urgentur. Tot impulsionum ac maxime sitis defatigatione fracti ultimaque desperatione correpti Terdonenses tandem de reddenda per deditionis presidium pertractant arce. Igitur tercia post paschalemsollempnitatem ebdomada, mense Aprili, animabus solum ex miseratione et mansuetudine principis saluti et libertati datis, civitas primo direptioni exposita excidio et flammae mox traditur. Eripitur ibi de gravi, qua tenebatur, captivitate quidam ex Grecorum proceribus, quem Opicius cognomento Malaspina male propter pecuniae exactionem ceperat asperisque locis inclusum in ipsa arce tenebat. Videres miseros oppidanos, cum iam securitate concessa de miseris claustrorum ergastulis ad liberam prodirent aeris temperiem, funebri facie tamquam de bustis egredientes imitari, in semet pretendentes quod dicitur, omnium miserabilius esse claudi obsidione.
Capitulum XXVII.
Peracta victoria rex a Papiensibus ad ipsorum civitatem triumphum sibi exhibituris invitatur, ibique ea dominica qua Iubilate caniturin aecclesia sancti Michahelis, ubi antiquum regum Longobardorum palatium fuit, cum multo civium tripudio coronatur. Deductis ibi cum magna civitatis laeticia et impensa tribus diebus, inde per Placentiam transiens iuxta Bononiam pentecosten celebrat, ac ibidem transcenso Apennino, citeriorem Italiam, quae modo Tuscia vocari solet, perlustrat. Illic Pisanos, viros in insulis et transmarinis regionibus potentes, obvios habuit eisque, ut naves contra Gwilhelmum Siculum armarent, in mandatis dedit. Circa idem tempus Anshelmus Havelbergensis episcopus a Grecia reversus Ravennatensem archiepiscopatum per cleri et populi electionem, simul et eiusdem provinciae exarchatum, laboris sui magnificam recompensationem, a principe accepit.
Capitulum XXVIII.
Igitur rex ad Urbem tendens circa Biterbium castrametatur. QuoRomanus antistes Adrianus cum cardinalibus suis veniens ex debito officii sui honorifice suscipitur gravique adversus populum suum conquestione utens reverenter auditus est. Predictus enim populus, ex quo senatorum ordinem renovare studuit, multis malis pontifices suos affligere temeritatis ausu non formidavit. Accessit ad huius seditiosi facinoris augmentum, quod Arnaldus quidam Brixiensis, de quo supra dictum est, sub typo religionis et, ut ewangelicis verbis utar, sub ovina pelle lupum gerens, Urbem ingressus, ad factionem istam rudis populi animis premolli dogmate ad animositatem accensis innumeram post se duxit, immo seduxit multitudinem. Arnaldus iste ex Italia civitate Brixia oriundus eiusdemque aecclesiae clericus ac lector tantum ordinatus Petrum Abailardum olim preceptorem habuerat. Vir quidem naturae non hebetis, plus tamen verborum profluvio quam sententiarum pondere copiosus. Singularitatis amator, novitatis cupidus, cuiusmodi hominum ingenia ad fabricandas hereses scismatumque perturbationes sunt prona. Is a studio a Galliis in Italiam revertens religiosum habitum, quo amplius decipere posset, induit, omnia lacerans, omnia rodens, nemini parcens. Clericorum ac episcoporum derogator, monachorum persecutor, laicis tantum adulans. Dicebat enim nec clericos proprietatem nec episcopos regalia nec monachos possessiones habentes aliqua ratione salvari posse. Cuncta haec principis esse, ab eiusque beneficientia in usum tantum laicorum cedere oportere. Preter haec de sacramento altaris, baptismo parvulorum non sane dicitur sensisse. His aliisque modis, quos longum est enumerare, dum Brixiensem aecclesiam perturbaret laicisque terrae illius prurientes erga clerum aures habentibus aecclesiasticas maliciose exponeret personas, in magno concilio Romae sub Innocentiohabito ab episcopo civitatis illius virisque religiosis accusatur. Romanus ergo pontifex, ne pernitiosum dogma ad plures serperet, imponendum viro silentium decernit. Sicque factum est. Ita homo ille de Italia fugiens ad Transalpina se contulit ibique in oppido Alemanniae Turego officium doctoris assumens pernitiosum dogma aliquot diebus seminavit. Comperta vero morte Innocentii, circa principia pontificatus Eugenii Urbem ingressus, cum eam erga pontificem suum in seditionem excitatam invenisset, viri sapientis haut sectatus consilium de huiusmodi dicentis: Ne in eius ignem ligna struas, amplius eam in seditionem concitavit, proponens antiquorum Romanorum exempla, qui ex senatus maturitatis consulto et ex iuvenilium animorum fortitudinis ordine et integritate totum orbem terrae suum fecerint. Quare reedificandum Capitolium, renovandam senatoriam dignitatem, reformandum equestrem ordinem docuit. Nichil in dispositione Urbis ad Romanum pontificem spectare, sufficere sibi aecclesiasticum iudicium debere. In tantum vero huius venenosae doctrinae coepit invalescere malum, ut non solum nobilium Romanorum seu cardinalium diruerentur domus et splendida palatia, verum etiam quedam de cardinalibus reverendae personae inhoneste, sauciatis quibusdam, a furenti plebe tractarentur. Haec et his similia cum multis diebus, id est a morte Caelestiniusque ad haec, ab eo incessanter et irreverenter agerentur tempora, cumque sententia pastorum iuste in eum et canonice prolata eius iudicio tamquam omnino auctoritatis vacua ab illo contempneretur, tandem in manus quorumdam incidens, in Tusciae finibus captus, principis examini reservatus est et ad ultimum a prefecto Urbis ligno adactus ac, rogo in pulverem redacto funere, ne a furente plebe corpus eius venerationi haberetur, in Tyberim sparsus. Sed ut ad id unde digressus est stilus redeat, iunctis sibi in comitatu rerum apicibus ac per aliquot dies una procedentibus, quasi inter spiritalem patrem et filium dulcia miscentur colloquia, et tamquam ex duabus principalibus curiis una re publica effecta, aecclesiastica simul et secularia tractantur negotia.
Capitulum XXVIIII.
At Romanorum cives de principis adventu cognoscentes pretemptandum ipsius legatione animum adiudicarunt. Ordinatis ergo legatis industribus et litteratis, qui eum inter Sutrium et Romam adirent, accepto prius de securitate viatico, sicque presentatis regalis excellentiae consistorio viris, taliter adorsi sunt: 'Urbis legati nos, Urbis non parvum momentum, rex optime, ad tuam a senatu populoque Romano destinati sumus excellentiam. Audi serena mente, benignis auribus, quae tibi ab alma orbis domina deferuntur Urbe, cuius in proximo adiuvante Deo futurus es princeps, imperator et dominus. Pacificus si venisti, immo quia, ut arbitror, venisti, gaudeo. Orbis imperium affectas; coronam prebitura gratanter assurgo, iocanter occurro. Cur enim suum [princeps] visitaturus populum non pacifice adveniret, non gloriosa munificentia respiceret, qui indebitum clericorum excussurus iugum ipsius magna ac diutina expectatione prestolatus est adventum? Revertantur, opto, pristina tempora; redeant, rogo, inclitae Urbis privilegia; orbis Urbs sub hoc principe recipiat gubernacula, refrenetur hoc imperatore ac ad Urbis reducatur monarchiam orbis insolentia! Talis rector augusti sicut nomine sic induatur et gloria! Scis [autem], quod urbs Roma ex senatoriae dignitatis sapientia ac equestris ordinis virtute et disciplina a mari usque ad mare palmites extendens, non solum ad terminos orbisimperium dilatavit, quin etiam insulas extra orbem positas orbi adiciens, principatus eo propagines propagavit. Non illos procellosi fluctus aequorum, non hos scopulosae et inaccessibiles rupes Alpium tueri poterant: Romana virtus indomita cuncta perdomuit. Sed, exigentibus peccatis, longe positis a nobis principibus nostris, nobili illo antiquitatis insigni - senatum loquor - ex inerti quorumdam desidia neglectui dato, dormitante prudentia vires quoque minui necesse fuit. Assurrexi tuae ac divae rei publicae profuturum gloriae ad sacrum sanctae Urbis senatum equestremque ordinem instaurandum, quatinus huius consiliis, illius armis Romano imperio tu aeque personae antiqua redeat magnificentia. Numquid hoc placere tuae non debebit nobilitati? Nonne etiam remunerabile iudicabitur tam insigne facinus tamque tuae competens auctoritati? Audi ergo, princeps, patienter et clementer pauca de tua ac de mea iusticia! Prius tamen de tua quam de mea. Etenim a Iove principum. Hospes eras, civem feci. Advena fuisti ex Transalpinis partibus, principem constitui. Quod meum iure fuit, tibi dedi. Debes itaque primo ad observandas meas bonas consuetudines legesque antiquas, mihi ab antecessoribus tuis imperatoribus idoneis instrumentis firmatas, ne barbarorum violentur rabie, securitatem prebere, officialibus meis, a quibus tibi in Capitolio adclamandum erit, usque ad quinquemilia librarum expensam dare, iniuriam a re publica etiam usque ad effusionem sanguinis propellere et haec omnia privilegiis munire sacramentique interpositione propria manu confirmare'.
Capitulum XXX.
Ad haec rex tam superbo quam inusitato orationis tenore iusta indignatione inflammatus cursum verborum illorum de suae rei publicae ac imperii iusticia more Italico longa continuatione periodorumque circuitibus sermonem producturis interrupit et cum corporis modestia orisque venustate regalem servans animum ex inproviso non inprovise respondit: 'Multa de Romanorum sapientia seu fortitudine actenus audivimus, magis tamen de sapientia. Quare satis mirari non possumus, quod verba vestra plus arrogantiae tumore insipida quam sale sapientiae condita sentimus. Antiquam tuae proponis urbis nobilitatem, divae tuae rei publicae veterem statum ad sydera [usque] sustollis. Agnosco, agnosco, et ut tui scriptorisverbis utar, fuit, fuit quondam in hac re publica virtus. ãQuondamÒ dico. Atque o utinam tam veraciter quam libenter ãnuncÒ dicere possemus! Sensit Roma tua, immo et nostra, vicissitudines rerum. Sola evadere non potuit aeterna legeab auctore omnium sanccitam cunctis sub lunari globo degentibus sortem. Quid dicam? Clarum est, qualiter primo nobilitatis tuae robur ab hac nostra urbe translatum sit ad Orientis urbem regiam, et per quot annorum curricula ubera delitiarum tuarum Greculus esuriens suxerit. Supervenit Francus, vere nomine et re nobilis, eamque, quae adhuc in te residua fuit, ingenuitatem fortiter eripuit. Vis cognoscere antiquam tuae Romae gloriam? Senatoriae dignitatis gravitatem? Tabernaculorum dispositionem?Equestris ordinis virtutem et disciplinam, ad conflictum procedentis intemeratam ac indomitam audatiam? Nostram intuere rem publicam. Penes nos cuncta haec sunt. Ad nos simul omnia haec cum imperio demanarunt. Non cessit nobis nudum imperium. Virtute sua amictum venit. Ornamenta sua secum traxit. Penes nos sunt consules tui. Penes nos est senatus tuus. Penes nos est miles tuus. Proceres Francorum ipsi te consilio regere, equites Francorum ipsi tuam ferro iniuriam propellere debebunt. Gloriaris me per te vocatum esse, me per te primo civem, post principem factum, quod tuum erat a te suscepisse. Quae dicti novitas quam ratione absona, quam veritate vacua sit, estimationi tuae prudentumque relinquatur arbitrio. Revolvamus modernorum imperatorum gesta, si non divi nostri principes Karolus et Otto nullius beneficio traditam, sed virtute expugnatam Grecis seu Longobardis Urbem cum Italia eripuerint Francorumque apposuerint terminis. Docet haec Desiderius et Beringarius, tyranni tui, in quibus gloriabaris, quibus tamquam principibus innitebaris. Eos a Francis nostris non solum subactos et captos fuisse, sed et in servitute ipsorum consenuisse, vitam finisse vera relatione didicimus. Cineres ipsorum aput nos reconditi evidentissimum huius rei representant indicium. Sed dicis: ãVocatione mea venistiÒ. Fateor, vocatus fui. Redde causam, quare vocatus fuerim! Ab hostibus pulsabaris nec propria manu Grecorumve mollicie liberari poteras. Francorum virtus invitationeadscita est. Implorationem potius quam vocationem hanc dixerim. Implorasti misera felicem, debilis fortem, invalida validum, anxia securum. Eo tenore vocatus, si vocatio dicenda est, veni. Principem tuum militem meum feci teque deinceps usque inpresentiarum in meam ditionem transfudi.
Legittimus possessor sum. Eripiat quis, si potest, clavam de manu Herculis. Siculus, in quo confidis, forte haec faciet? Ad priora respiciat exempla. Nondum facta est Francorum sive Teutonicorum manus invalida. Deo largiente vitaque comiteet ipse temeritatis suae quandoque capere poterit experimenta. Iusticiam tuam, quam tibi debeam, exquiris. Taceo, quod principem populo, non populum principi leges prescribere oporteat. Pretermitto, quod quilibet possessor possessionem suam ingressurus nullum condicionis preiudicium pati debeat. Ratione contendamus. Proponis, ut mihi videtur, trium sacramentorum exactionem. De singulis respondeo. Dicis me debere iurare, ut leges antecessorum meorum imperatorum, eorum privilegiis tibi firmatas, et bonas consuetudines tuas observem. Apponis etiam, quod patriae usque ad periculum capitis tuitionem iurem. Ad ista duo simul respondeo. Ea quae postulas aut iusta sunt aut iniusta. Si iniusta sunt, nec tuum erit postulare nec meum concedere. Si iusta, recognosco me haec et debendo velle et volendo debere. Quare superfluum erit voluntario debito et debitae voluntati sacramentum apponere. Quomodo enim tibi tuam iusticiam infringerem, qui quibuslibet infimis etiam quod suum est servarecupio? Quomodo patriam et precipue imperii mei sedem usque ad periculum capitis non defenderem, qui et ipsius terminos non sine eiusdem periculi estimatione, quantum est in me, restaurare cogitaverim? Experta est hoc Danianuper subacta Romanoque reddita orbi, et fortasse plures provinciae pluraque sensissent regna, si presens negotium non impedisset. Ad tercium venio capitulum. Affirmas pro pecunia quadam iuramentum tibi preberi a mea deberi persona. Proh nefas! A tuo, Roma, exigis principe, quod quilibet lixa potius petere deberet ab institore. A captivis haec penes nos exiguntur. Num in captivitate detineor? Num vinculis hostium urgeor? Nonne multo et forti stipatus milite inclitus sedeo? Cogetur princeps Romanus contra suam voluntatem cuiuslibet prebitor esse, non largitor? Regaliter et magnifice actenus mea cui libuit et quantum decuit et precipue bene de me meritis dare consuevi. Sicut enim a minoribus debitum rite expetitur obsequium, sic a maioribus meritum iuste rependitur beneficium: hunc, quem alibi a divis parentibus meis acceptum servavi morem, civibus [meis] cur negarem Urbemque meo introitu laetam non facerem? Sed merito non iusta iniuste petenti cuncta iuste negantur'. - Haec dicens et non sine condigna mentis indignatione orationem terminans conticuit.
Capitulum XXXI.
Porro quibusdam ex circumstantibus inquirentibus ab his qui missi fuerant, an plura dicere vellent, paulisper deliberantes in dolo responderunt se prius ea quae audierant concivibus suis referre et tunc demum ex consilio ad principem redire velle. Sic accepto commeatu a curia egredientes ad Urbem cum festinatione revertuntur. Rex dolum presentiens consulendum super hoc negotio patrem suum Romanum pontificem decernit. Cui ille: 'Romanae plebis, fili, adhuc melius experieris versutiam. Cognosces enim in dolo eos venisse et in dolo redisse. Sed, Dei nos adiuvante clementia, dicentis:
Comprehendam sapientes in astucia sua, prevenire eorum poterimus versutas insidias.
Maturato igitur premittantur fortes et gnari de exercitu iuvenes, qui aecclesiam beati Petri Leoninumque occupent castrum. In presidiis equites nostri ibi sunt, qui eos cognita voluntate nostra statim admittent. Preterea Octavianum cardinalem presbiterum, qui de nobilissimo Romanorum descendit sanguine, fidelissimum tuum, eis adiungemus'. Sicque factum est. Eliguntur proxima nocte pene usque ad mille armatorum equitum lectissimi iuvenes summoque diluculo Leoninam intrantes urbem, aecclesiam beati Petri, vestibulum et gradus occupaturi, observant. Redeunt ad castra nuncii haec laeta reportantes.
Capitulum XXXII.
Sole orto, transacta iam prima hora, precedente cum cardinalibus et clericis summo pontifice Adriano eiusque adventum in gradibus prestolante, rex castra movens, armatus cum suis per declivum montis Gaudii descendens, ea porta, quam Auream vocant, Leoninam urbem, in qua beati Petri aecclesia sita noscitur, intravit. Videres militem tam armorum splendore fulgentem, tam ordinis integritate decenter incedentem, ut recte de illo dici posset: Terribilis ut castrorum acies ordinata, et illud Machabeorum: Refulsit sol in clipeos aureos, et resplenduerunt montes ab eis. Mox princeps ad gradus aecclesiae beati Petri veniens a summo pontifice honorifice susceptus ac usque ad confessionem beati Petri deductus est. Dehinc celebratis ab ipso papa missarum sollempniis, armato stipatus rex milite cum benedictione debita imperii coronam accepit, anno regni sui quarto, mense Iunio, XIIII. Kal. Iulii, cunctis qui aderant cum magna laeticia acclamantibus Deumque super tam glorioso facto glorificantibus. Interim a suis pons, qui iuxta castrum Crescentii ab urbe Leonina usque ad ingressum ipsius extenditur Urbis, ne a furente populo celebritatis huius iocunditas interrumpi posset, servabatur. Peractis omnibus imperator cum corona solus equum faleratum insidens, caeteris pedes euntibus, per eandem, qua introierat, egressus portam ad tabernacula, quae ipsis muris adherebant, revertitur, Romano pontifice in palatio quod iuxta aecclesiam habebat remanente.
Capitulum XXXIII.
Dum haec agerentur, Romanus populus cum senatoribus suis in Capitolio convenerant. Audientes autem imperatorem sine sua astipulatione coronam imperii accepisse, in furorem versi, cum impetu magno Tyberim transeunt ac iuxta aecclesiam beati Petri procurrentes quosdam ex stratoribus, qui remanserant, in ipsa sacrosancta aecclesia necare non timuerunt. Clamor attollitur. Audiens haec imperator militem ex estus magnitudine sitisque ac laboris defatigatione recreari cupientem armari iubet. Festinabat eo amplius, quo timebat furentem plebem in Romanum pontificem cardinalesque irruisse. Pugna conseritur. Ex una parte iuxta castrum Crescentii cum Romanis, ex altero latere iuxta Piscinamcum Transtyberinis. Videres nunc hos istos versus castra propellere, nunc hos illos ad pontem usque repellere. Adiuvabantur nostri, quod a castro Crescentii saxorum ictibus seu iaculorum non ledebantur spiculis, mulieribus etiam, quae in spectaculis stabant, suos, ut aiunt, adhortantibus, ne propter inertis plebis temeritatem tam ordinatum equitum decus ab his qui in arce erant predictis modis sauciaretur. Dubia itaque sorte dum diu ab utrisque decertaretur, Romani tandem atrocitatem nostrorum non ferentes coguntur cedere. Cerneres nostros tam immaniter quam audacter Romanos cedendo sternere, sternendo cedere, acsi dicerent: 'Accipe nunc, Roma, pro auro Arabico Teutonicum ferrum. Haec est pecunia, quam tibi princeps tuus pro tua offert corona. Sic emitur a Francis imperium. Talia tibi a principe tuo redduntur commertia, talia [tibi] prestantur iuramenta'. Prelium hoc a decima pene diei hora usque ad noctem protractum est. Cesi fuerunt ibi vel in Tyberi mersi pene mille, capti ferme DC, sauciati innumeri, caeteri in fugam versi, uno tantum ex nostris, mirum dictu, occiso, uno capto. Plus enim nostros intemperies caeli estusque illo in tempore maxime circa Urbem inmoderatior quam Romanorum ledere poterant arma.
Capitulum XXXIIII.
Finito tam magnifico triumpho imperator ad castra rediit ibique, et se et suis fessa lectulis recipientibus membra, nocte illa conquievit. Altera die cum mercatum a civibus amaricatis habere non posset, laborantem ciborum inedia militem ad superiora duxit ac paulisper ad campi planitiem procedens tentoria locavit. Dehinc iuxta montem Soractem, in quo beatum Silvestrum olim persecutionem fugientem tradunt latuisse, Tyberim transvadans, in quadam vallecampi viriditate amena, cuiusdam amniscursu conspicua, non longe a civitate Tiburto militem tam crebris laboribus defatigatum aliquantum quiescere permisit. Adventabat toti aecclesiae et precipue Romanae urbis pontifici et imperatori venerabile festum apostolorum Petri et Pauli. Ea ergo die, missam papa Adriano celebrante, imperator coronatur. Tradunt Romanorum ibi pontificem inter missarum sollempnia cunctos, qui fortasse in conflictu cum Romanis habito sanguinem fuderant, absolvisse, allegationibus usum, eo quod miles proprio principi militans eiusque obedientiae astrictus [non solum] contra hostes imperii [et aecclesiae] dimicans sanguinem[que] fundens iure tam poli quam fori non homicida, sed vindex affirmetur. Inde castra movens inter Urbem et Tusculanum resedit. Iam tempus imminebat, quo Canis ad morbidum pedem Orionis micans exurgere deberet, e vicinis stagnis cavernosisque ac ruinosis circa Urbem locis tristibus erumpentibus et exhalantibus nebulis totus vicinus crassatur aer, ad hauriendum mortalibus letifer ac pestifer. Urgebatur hoc incommodo in Urbe civis, hoc tempore ad montana consuetus fugere, in castris miles, tanta desuetus aeris intemperie. Nec dubium, quin civis ad obedientiam pontifici, ad deditionem principi suo venisset, si miles extra tantum incommodum pati potuisset.
Verum innumeris hac caeli corruptione in morbos gravissimos incidentibus, princeps dolens ac nolens suisque tantum morem gerens ad vicina montana transferre cogitur tabernacula. Itaque proximum ascendens Appenninum, super Nar fluvium, de quo Lucanus: Sulphureas Nar albus aquas, tentoria fixit, circa Tyburtum a Romano pontifice, relictis sibi captivis, divisus. Ibi per aliquot dies manens acceptoque prudentum consilio corruptum, quem biberant, aerem farmatiis propellendum, exercitum quantum poterat recreavit.
Capitulum XXXV.
Peractis ibi aliquot diebus, cum fodrum a vicinis civitatibus et castellis et oppidis exquireretur, Spoletani indignationem principis incurrunt. Dupliciter enim peccaverant, cum DCCC librarum facti essent obnoxii, partim defraudando, partim falsam monetam dando. Adauxit huius indignationis cumulum, quod Gwidonem comitem cognomento Guerram, inter omnes Tusciae proceres opulentiorem, de Apulia in legatione imperatoris ad ipsum redire volentem, in sua civitate hospitatum, comprehendere captumque tenere ausi sint. Quodque his peius erat, preceptum principis eum relaxari iubentis contempserunt. Imperator ergo plus de captivitate proceris sui quam de fraudatione pecuniae motus in Spoletanos transtulit arma. Illi murorum ambitu altissimarumque turrium muniminis multitudine non contenti, extra muros cum fundibulariis et sagittariis egressi, occurrendum principi putantes, quos poterant percutiebant et quos poterant figebant. Videns hoc princeps: 'Ludus', ait, 'hic puerorum, non virorum videtur concertatio'. Dixit suosque fortiter in adversarios ruere iubet. Quo sine mora facto vallorumque obstaculis tamquam plano ex ferventium animorum fortitudine transmissis, caeduntur Spoletani ac aliquamdiu viriliter resistentes cedere coguntur. Urbis refugio se recipere volentibus miles, qui a tergo imminebat, simul recipitur, fortuna iuvante virtutem. Civitas direptioni datur, et antequam asportari usui hominum profutura possent, a quodam apposito igne concrematur. Cives, qui ferrum flammamque effugere poterant, in vicinum montem seminudi, vitam tantum servantes, se recipiunt. Protendebatur conflictus iste a tercia usque ad nonam. Nullus in illa concertatione privatus principe strennuior, nullus nec gregarius miles ad sumenda arma promptior, nullus ad periculorum exceptionem nec conductitius eo paratior. Denique ea ex parte, qua maioris aecclesiae pontificalem sedem versus ex convexo montis inaccessibilior civitas videbatur, ipse non solum suos ad assultum adhortatione urgebat, minis cogebat, verum etiam aliis exempla prebebat [et] non sine maximo periculo montem in propria persona ascendens eam irrupit.
Capitulum XXXVI.
Transacto Spoletanorum excidio, princeps ea nocte ibi victor remansit. Postera die, eo quod ex adustione cadaverum totus in vicino corruptus aer intollerabilem generaret nidorem ad proxima exercitum transtulit loca, duobus diebus ibi manens, donec igni residua in usus exercitus, non miserorum Spoletanorum cederent spolia. Post haec ad maritima Adriatici equoris loca procedit exercitus. Ibi in confiniis Anchonae imperator castra ponens Palologum-, quod nos veterem sermonem dicere possumus -, nobilissimum Grecorum regalisque sanguinis procerem, et Marodocum, egregium virum, ex parte principis sui Constantinopolitani venientes muneraque non parva deferentes obvios habuit. Quibus auditis causaque viae cognita, per aliquot dies secum detinuit. Dehinc accepto principum, qui cum ipso erant, consilio, Gwibaldum Corbeiensem simul et Stabulensem abbatem regalem, virum prudentem ac in curia magnum, in Greciam legatione ipsius ad regiae urbis principem functurum destinavit.
Capitulum XXXVII.
Inter haec princeps Capuae, Andreas Apuliae comes caeterique eiusdem provinciae exules Campaniam et Apuliam cum legatione imperatoris ingredientes civitates, castella caeteraque, quae olim habebant, municipia sine contradictione recipiunt, accolis terrae putantibus imperatorem e vestigio ipsos subsecuturum. At princeps diu cum proceribus maioribusque de exercitu consultans plurimum ad inclinandos eorum animos, ut in Apuliam descenderent, laboravit. Verum excandescente amplius in exercitum Canis rabie vixque aliquibus residuis, qui estus fervore et aeris intemperie corruptionem non sentirent, sauciatis quoque de civitatum, castellorum, oppidorum expugnatione pluribus nonnullisque extinctis, non sine cordis amaritudine ad Transalpina redire cogitur.
Capitulum XXXVIII.
Igitur signo dato cunctis ad patriam licentia repedandi conceditur. Intrabant alii naves, per Adriaticum equor ac insulam, quae modo Venetia dicitur, ad propria reversuri. Inter quos primates fuere Peregrinus Aquilegensis patriarcha, Everhardus Babenbergensis episcopus, Berhtolfus comes, Heinricus Carentanorum dux, Odoacer Stirensis marchio. Alii ad occidentales partes Longobardiae, nonnulli per montem Iovis, alii per vallem Moriannae transituri, carpebant iter. Complures adhuc imperatori adherebant.
Capitulum XXXVIIII.
Fridericus itaque, victor, inclitus, triumphator, ab Anconensium territorio castra movens per Senegalliam, ubi Senones Gallos olim Romani mansisse autumant, Fanum et Ymulam transiens, Appennino transmenso, in plano ulterioris Italiae iuxta Bononiam super Rhenum resedit. Inde per planam Italiam, transmisso iuxta beati Benedicti cenobiumnavibusEridano, ad campestria Veronensium revertitur circa principia mensis Septembris. Est autem antiqua Veronensium consuetudo, et quasi [a] longinquo imperatorum utuntur privilegio, ut principes Romanorum seu ad Urbem ex Transalpinis partibus venientes seu inde redeuntes, ne per ipsorum civitatem veniendo depopulationi subiaceant, paulisper sursum a civitate per pontem navibus ab eis factum Adesam transeant. Hunc morem Veronenses fraudulenter secuti pontem quidem ex navibus fecerant, sed ex ligamentorum tenaculis tam debilem, ut potius muscipulam quam pontem diceres. Alio itidem commento pernicioso usi fuerant. Ex superioribus amnis partibus validas lignorum strues in plures congesserant fasces, quatinus per hoc huius rei ignarum deciperent militem, id est ut, postquam altera pars transiret, altera ponte per haec diabolica machinamenta dirupto remaneret, ipsi in alteros irruerent. Inciderunt iniqui in foveam, iuxta scripturam, quam fecerunt. Denique nutu Dei saluti principis exercitusque sui previdentis factum est, ut et miles periculose, sine dampno tamen, transiret, et predictae strues supervenientes ponte diruto quosdam ex hostibus, qui exercitum subsecuti fuerant, eodem, quo venerant, meatu reverti se putantes interciperent. Qui mox omnes sicut traditores trucidati sunt. Ea nocte fessus laboribus in vicino resedit miles.
Capitulum XL.
Erant in imminenti fauces montium saxumque fortissimum prope in declivo rupis inaccessibile observans viam. Oportebat per desubtus [illud] exercitum transire. Talis est enim ibi natura locorum: Ex una parte labitur Athesa fluvius invadabilis, ex altera prerupta montis precipicia viam stringunt et vix semitam artissimam faciunt. In hac arce quodam Alberico nobili Veronensium equite auctore latrunculorum predandi causa convolaverat multitudo. Igitur adventante exercitu, quidam ex eis, qui ea die, qua Athesa transmissa est, transire cupiebant, pacifice ex industri dolo angustias a latronibus transpedare permittuntur. Venientibus sequenti luce aliis latrones ad saxorum moles currunt, transmeandi facultatem prepediunt. Principem ea latere non poterant. Erant adhuc in comitatu eius duo Veronensium civium illustres equites, qui eum ad Urbem prosecuti ac inde usque ad presentem locum secuti fuerant, Garzabanus et Ysaac. Hos princeps ad predictos latrones destinandos putavit, ut ita communicato concivium suorum consilio a cepta facilius desisterent malicia. Illi eos nec audire, sed ictibus propellere. Imperator rursum aliis eo destinatis illos ab incepto desistere iubet. At illi in pertinaci obstinatione sua remanentes lapides itidem iactare ceperunt, dicentes imperatorem ibi numquam transiturum, nisi a singulis equitibus loricam velequum haberent et insuper non modicam pecuniam a principe. Audiens haec imperator: 'Dura est', inquit, 'haec conditio, durum est latroni principem tributa persolvere'. Quid faceret? Quo se verteret? Flumen transvadaret? At ad transvadandum aptus natura renitente non erat. Ingenio transiret? Pons dirutus fuit. Civitatem versus descenderet? Sed et ibi mons ad flumen se stringens clausuram fecerat, quam Veronensium presidia observabant. Ad consueta priorum virtutum se vertit insignia. Oportebat enim qualicumque predictam arcem expugnari ingenio. Iubet sarcinas deponi, tentoria quasi erigi, acsi eadem ibidem nocte figenda forent tabernacula. 'Hic', inquit, 'tamquam patriae nobis arridente vestibulo, tot decursis periculis, laborum nostrorum consummationem hic habebimus'. Sic suos alloquens, acsi illo Virgilianouteretur:
O socii, neque inexpertes sumus ante laborum,
O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
- Forsan et haec olim meminisse iuvabit,
omnes armari iubet. Deinde vocato Garzabano et Ysaac de situ locorum, quove aperiri possit via ingenio, inquirendo sollerter edoceri petit. At illi: 'Cernis eam, quae super arcem dependet, rupem, eminentia sua terribilem, confragosis locis saxorumque asperitate quasi inaccessibilem? Illam, nisi forte ab eis observetur, si incautis preripere poteris, propositum tenebis'. Nec mora, mittuntur cum Ottone vexillifero quasi ducenti lectissimi iuvenes armati. Illi per devia silvarum et montium, per concava et confragosa Alpium oberrando loca tandem cum multo sudore ad predictam perveniunt rupem. Quae dum quasi ferro abscisa nullum ascendendi aditum militi offerret, curvatur alius, ut socium dorso levet, alius ad erigendum commilitonem humeros prebet. Post haec de hastis facientes scalam - nam gravabatur admodum hac naturali, ut ita dicam, scala armatus eques -, cuncti ad summitatem perveniunt rupis. Exeritur ab Ottone imperatoris vexillum, quod ab eo prius latenter gestabatur. Hoc signo tamquam victoriam presagiente clamor et cantus attollitur; exercitus, qui in valle manebat, ad assultum properat.
Latrunculi huius rei incauti - putabant enim predictam rupem cunctis mortalibus inpermeabilem, solis avibus perviam fore -, viso, quod ex infernis et supernis urgerentur locis, desperatione corripiuntur fugamque moliuntur. Sed fugae locus non erat. Quicumque enim ex eis precipitii presidio se committeret, ex collisione hinc inde saxorum confractus membratimque discerptus, antequam ad solum perveniret, animam in inani ponebat. Tanta erat saxi eminentia, tanta fuit hispidae rupis scabrosa malicia. Quid plura? Uno, ut aiunt, [excepto] solo, qui cavernosis locis absconsus delitescens mortem evasit, caeteri omnes obtruncantur, duodecim cum Alberico captis ac ad supplicium reservatis. Erant pene omnes, qui deprehensi in vinculis tenebantur, equestris ordinis. Presentatis igitur predictis viris principi ad patibulique supplicia adiudicatis, unus ex eis inquit: 'Audi, imperator nobilissime, miserrimi hominis sortem. Gallus ego natione sum, non Longobardus, ordine quamvis pauper eques, conditione liber; casu, non industria his latronibus adiunctus pro resarcienda familiaris rei penuria. Promiserunt se ducturos me ad loca talia, ubi mea posset relevari inopia. Credidi miser, consensi credulus, ductus sum ab iniquis et seductus ad haec infortunia. Quis enim in quolibet mortalium tam precipitatae mentis speraret insaniam, tam furentis animi expectaret audatiam? Quis a proprio cliente has suo principi, Urbis et orbis dominatori, necti crederet insidias? Parce, princeps, parce misero, parce miserabiliter seducto'! Hunc solum imperator gloriosus de caeteris mortis sententia eripiendum decrevit, hoc ei tantum pro pena imposito, ut funibus cervicibus singulorum appositis ligni supplicio commilitones plecteret. Sicque factum est. Non illis miserrimis profuit multa, quam pro vita redimenda promittebant, pecunia; a districto iudice patibulo appensi sunt. Caeteri omnes, qui per decliva montium dispersi iacebant, ut cunctis transeuntibus temeritatis suae preberent documenta, in ipsa via in cumulos acti. Fuerunt autem, ut dicitur, quasi quingenti.
Capitulum XLI.
Princeps, transitis [his] locorum angustiis, iam cunctis emensis periculis, nocte illa in Tridentinorum territorio castra laetus locavit. Dehinc per Tridentum vallemque Tridentinam transiens ad Bauzanumusque pervenit. Haec villa in termino Italiae Baioariaeque posita dulce vinum atque ad vehendum in exteras regiones naturale Noricis mittit. Inde, multis se ad propria dispergentibus domicilia, per Brixinoram iter agens ad Baioariae planitiem eodem ferme, quo inde egressus fuerat, temporevertente anno rediit. Haec de expeditionis illius processu et proventu pauca de multis enarrasse sufficiat. Neque enim cuncta ibi fortiter gesta a nobis ea ordinis integritate stilique urbanitate dici poterant, acsi oculis nostris illa vidissemus. Nam antiquorum mos fuisse traditur, ut illi, qui res ipsas prout gestae fuerunt sensibus perceperant, earumdem scriptores existerent. Unde et hystoria ab hysteron, quod in Greco 'videre' sonat, appellari consuevit. Tanto enim quisque ea quae vidit et audivit plenius edicere poterit, quanto nullius gratia egens hac illacque ad inquisitionem veritatis non circumfertur dubie anxius et anxie dubius. Durum siquidem est scriptoris animum tamquam proprii extorrem examinis ad alienum pendere arbitrium.
Capitulum XLII.
Igitur consummato feliciter viae labore, princeps ad familiaria remeans domicilia alloquitur in confinio Ratisponensium patruum suum Heinricum ducem, ut ei de transactione facienda cum altero Heinrico, qui iam, ut dictum est, ducatum Baioariae iudicio principum obtinuerat, persuaderet. Cui dum ille tunc non acquiesceret, iterum diem alium, quo eum super eodem negotio per internuncios conveniret, in Baioaria versus confinium Boemorum constituit. Quo princeps veniens Labezlaum ducem Boemiae, Albertum marchionem Saxoniae, Herimannum palatinum comitem Rheni cum aliis viris magnis obvios habuit. Tantus etenim eos qui remanserant ob ipsius gestorum magnificentiam invaserat metus, ut omnes ultro venirent, et quilibet familiaritatis eius gratiam obsequio contenderet invenire. Quantum etiam Italis timorem incusserit factorum eius memoria, ex legatis Veronensium perpendi potest, quod in proximo, Deo largiente, plenius dicendum erit. At cum multis modis ad transigendum nos, qui mediatorum ibi vice fungebamur, operam daremus, infecto adhuc negotio, insalutati ab invicem separati sunt.
Capitulum XLIII.
Post haec mediante Octobre imperator Ratisponam, Norici ducatus metropolim, curiam celebraturus ingreditur, habens secum Heinricum Heinrici ducis filium in possessionem eiusdem ducatus mittendum. Haec civitas super Danubium, qui unus trium famosissimorum fluminum in Europa a topografis dicitur, ex ea parte, qua predicto amni duo navigabilia, Reginus scilicet et Naba, illabuntur flumina, posita, eo quod ratibus oportuna bonaque sit, vel a ponendo ibi rates Ratisbona vel Ratispona vocatur, Baioariorum quondam regum, modo ducum sedes. Venerunt ad eam curiam Arnaldus Maguntinus archiepiscopus et predictus Herimannus Rheni palatinus comes, uterque de altero querimoniam facientes. Denique manente in Italia principe totum pene Transalpinum imperium seditionibus motum, ferro, flamma publicisque congressionibus turbatum, absentiam sui sensit presulis. Inter quos hi duo principes, tanto ad nocendum efficaciores quanto fortiores, totam pene Rheni provinciam et precipue Maguntinae civitatis nobile territorium preda, caede et incendiis commacularant. Igitur sedente ibi in publico consistorio imperatore iam sepe nominatus Heinricus dux possessionem suam patrumque suorum recipit sedem. Nam et proceres Baioariae hominio et sacramento sibi obligantur, et cives non solum iuramento, sed etiam, ne ullam vacillandi potestatem haberent, vadibus obfirmantur.
Capitulum XLIIII.
Impetitur ibi Hardewicus, qui noviter per electionem cleri et populi et metropolitanisui consecrationem pontificatum eiusdem civitatis acceperat. Regalia siquidem, quae iuxta rationes curiae nulli episcoporum militi, antequam de manu principis suscipiantur, tradere licet, ipse huius rei nescius impremeditate, morante adhuc in Italia principe, tradiderat. Ob ea in causam positus, dum et factum inficiari qualitatemve facti defendere nequit, compositionis incurrit noxam. Caeteri quoque, qui ab eo susceperant, quique iuxta suam conditionem et sortem in plusve minusve consimili pena dampnantur. Est enim lex curiae, quod quisquis de ordine principum principis sui iram incurrens compositionem persolvere cogatur, centum librarum debitor existat, caeteri minoris ordinis viri, sive [sint] ingenui sive liberi vel ministri, decem.
Capitulum XLV.
Ad eandem curiam episcopus Veronensisa populo suo ad imperatorem destinatus venit, habens secum duos predictosequites Garzabanum et Ysaac. Qui cum presentiae principis ad missus fuisset, inquit: 'Princeps gloriosissime, fidelissimi tui Veronenses ad tuam destinaverunt nos magnificentiam. Neque enim ego, qui eiusdem civitatis, quamvis indignus, episcopus vocor, prius hanc legationem suscipere volui, donec, omnibus in maiore aecclesia congregatis, tamquam Deo teste, ea quae ore proferebant corde se tenere unanimiter assererent. Denique credendum non est populum animi virtute prestantem, rerum habundantia pollentem, pastorem animarum suarum deceptionis [sue] baiolum facere. Alium invenire poterant fraudis ydoneiorem ministrum. Preterea hi mihi collegae iuncti sunt, quorum tu fidem in negotiis, fortitudinem in preliis proxima tua expertus es expeditione. Crede ergo, domine, crede quod dicimus. Populus tuus Veronensis tuus peculiaris est populus, tibi tamquam domino et imperatori suo fideliter devotissimus et devote fidelissimus. Audierunt, dum per eorum fines transires, quosdam latrunculos angustias viarum observare ausos fuisse; cognoverunt etiam te eosdem debita animadversione punisse. Audivit haec Verona et laetata est. Non reputat suos cives maiestatis tuae insidiatores. Absit, ut suos cives putet, qui latrocinio inserviunt. Audivit rursum, unde non mediocriter indoluit, huius te rei suspitionem de tua habere civitate. Ad hoc missi sumus. Quicumque hoc tuae insinuavit serenitati, criminator fuit, aliena felicitate lividus. Delatorem eum scias, non cognitorem. Numquid non sacramento fidelitatis tibi obligata est Verona? Numquid, cum ab ea recederes, in tua non remansit gratia? Offenderetne sub bonae fidei pallio perfide [proprium] Verona principem, quae hoc modo laedere non solet equalem? Visne amplius? Sed si his credere non placet allegationum rationibus, excusat se super hoc facto Verona. Famam purgare, innocentiam probare iudicio curiae parata est coram tuae maiestatis excellentia. Recipiat ergo bonus princeps devoti populi sui purgationem innocentiae et convertat indignationis suae aculeos contra Mediolanensium et Romanorum superbiam'. Hac legatione accepta imperator cum principibus consilium capit. Postea, sicut cognovimus, in gratiam recepta est Verona. Nam et magnam pecuniam dedit ac miliciam, quam habere posset, contra Mediolanenses ducere sacramento firmavit.
Capitulum XLVI.
Inde ad partes Rheni se conferens proximum natale Domini Wormatiae celebravit. Ea namque regio, quam Rhenus nobilissimus fluvius, ex trium Europae nominatissimorum fluviorum unus, intersecat, ex una ripa Galliae, ex altera Germaniae limes, in frumento et vino opima, venationibus et piscationibus copiosa - habet enim ex parte Galliae vicinum Vosagum et Ardennam, ex parte Germaniae silvas non mediocres, barbara adhuc nomina retinentes -, in Transalpinis manentes principes diutissime servare potest. Ad hanc curiam Arnaldus Maguntinus archiepiscopus et Herimannus palatinus comes venientes, de hoc, quod absente principe terram illam, ut supra dictum est, preda et incendio perturbarant, in causam ponuntur, ambobusque cum complicibus suis reis inventis, alteri ob senii morumque gravitatem et pontificalis ordinis reverentiam parcitur, alter debita pena plectitur. Denique vetus consuetudo pro lege aput Francos et Suevos inolevit, ut, si quis nobilis, ministerialis vel colonus coram suo iudice pro huiusmodi excessibus reus inventus fuerit, antequam mortis sententia puniatur, ad confusionis suae ignominiam nobilis canem, ministerialis sellam, [rusticus aratri rotam] de comitatu in proximum comitatum gestare cogatur. Hunc morem imperator servans palatinum istum comitem, magnum imperii principem, cum decem comitibus complicibus suis canes per Teutonicum miliare portare coegit. Hoc tam districto iudicio per totam Transalpini imperii latitudinem promulgato tantus omnes terror invasit, ut universi magis quiescere quam bellorum turbini inservire vellent. Accessit ad huius tam magni boni augmentum, quod princeps circumquaque non inpigre discurrens nonnullorum raptorum castra, munitiones et receptacula diruit, quosdam comprehensos capitali sententia plectendo, alios patibuli tormento torquendo. Sola Baioaria propter prenominatam litem huius gratiae particeps nondum fieri meruit.
Capitulum XLVII.
Eodem annointer pascha et pentecosten Arnaldus Coloniensis archiepiscopus, vir honestus suaeque aecclesiae reparator, diem obiit. Imperator ad Baioariam rediens, dies pentecostes in quodam castroOttonis palatini comitis privatus erat. Proxima dehinc tercia feria non longe a civitate Ratispona patruum suum Heinricum ducem alloquens ad transactionem cum altero itidem Heinrico faciendam tunc demum inclinavit. Preponebat hoc princeps omnibus eventuum suorum successibus, si tam magnos sibique tam affines imperii sui principes sine sanguinis effusionein concordiam revocare posset.
Capitulum XLVIII.
Proxima dehinc ebdomada in civitate orientalis Franciae Herbipoli regio apparatu, multa principum astipulatione, iuncta sibi Beatrice Reginaldi comitis filia nuptias celebrat. Reginaldus iste de antiqua et illustri Burgundionum prosapia originem trahens illius Burgundiae comes dicebatur, quae olim a Rudolfo rege imperatori Heinrico, Conradi filio, cum testamento relicta regnum erat. Haec eadem provincia est, a qua Conradus duxeiusque filius Berhtolfus duces vocari consueverunt. Quae vero huius disceptationis causa fuerit, paucis absolvam. Mos in illa, qui pene in omnibus Galliae provinciis servatur, remansit, quod semper seniori fratri eiusque liberis, seu maribus seu feminis, paternae hereditatis cedat auctoritas, caeteris ad illum tamquam ad dominum respicientibus. Ex qua consuetudine factum est, ut Gwilhelmus qui dicebatur Puer, huiusex parte patris consanguineus, Conradi vero ducis sororisfilius, rerum summam, dum adviveret, illa in provincia haberet. Quo fraude suorum rebus humanis exempto, Reginaldo comiti iure hereditario dominium cessit. Actum est hoc sub Heinrico quinto seu Lothario secundo. Verum predictus comes nimis iusticiae suae confisus - erat enim homo lenis et ex nimia lenitate remissus -, curias principis adire neglexit. Ex quo factum est, ut indignatione motus princeps predictam terram Conrado duci concederet, sicque uterque vicina sibi vendicaret loca. Longa itaque concertatione, in tantum ut etiam in campo congressu publico ab eis pugnaretur, pene usque inpresentiarum deducta est haec controversia, donec recenterab imperatore, sicut cognovimus, eo tenore decisa est, quod Bertolfus predicti Conradi filius in negotii transactionem tres civitates inter Iurum et montem Iovis, Losannam, Gebennam et N.accepit, caeteris omnibus imperatrici relictis. Protenditur etenim haec provincia pene a Basilea, id est a castro quod Mons-Biliardi vocatur, usque ad Ysaram fluvium, de quo Lucanus:
Hi vada liquerunt Ysarae, iunctam habens dominatui suo eam terram, quae proprie Provincia vocatur et ab eo flumine porrigitur usque ad ea loca, qua Rhodanus mari recipitur et Arelatum civitas sita est. At Reginaldus iste Symonis Lotharingiorum ducis filiamducens ab ea tantum hanc puellam suscepit ipsamque non multo post moriens secundum predictum morem tocius terrae suae heredem reliquit. Quam imperator, ut ostensum est, in matrimonio sortitus non solum Burgundiam, sed et Provinciam, imperio iam diu alienatas, sub uxoris titulo, ut postmodum plenius dicetur, familiariter possidere coepit.
Capitulum XLVIIII.
Ad eam curiam Gwibaldus Corbagensis abbas a Grecia rediensvenit. Nam legati Grecorum, qui cum eo ad imperatorem destinati fuerant, aput Iuvaviam relicti presentiae principis non admittebantur. Cuius rei ratio haec fuit. Cum ab eo circa Anconam recessissent, litteras quasdam sigillo suo clausas per surreptionem acceperant. Igitur redeunte ad Transalpina principe, Greci Campaniam simul et Apuliam ingrediuntur ostensisque imperialibus litteris maritima sibi a principe concessa fuisse loca mentiuntur, sicque indigenas quosque non solum auctoritate imperatoris terrendo, sed et auro corrumpendo, totam provinciam ad suam ditionem inclinant. Inde Barrum usque procedentes arcem [etiam], ubi Gwilhelmi presidia posita erant, expugnant. Mortuus fuit ibi Palologus et ad terram suam deportatus. Adiuvabantur non solum exulum, videlicet principis Capuani, Andreae comitis aliorumque, qui noviter terras suas receperant, auxilio, sed et Roberti Cavillensiscuiusdam comitis, magni de terra illa viri, quem pecunia sibi allexerant. Preterea totus pene populus in civitatibus oppidisque manens, eo quod iam diu Gwilhelmi huius patrisquesui Rogerii tyrannide premeretur, tamquam de iugo tam gravi liberari optans, illis adherebat. Diffamabatur non solum per vicinas regiones, sed ad nos usque [rumor] pervenit, Gwilhelmum vel vitam finisse vel ex vi morborum sensum amisisse, Grecos iam omnes illas possidere provincias. Audivit hoc princeps indignationeque motus consultabat diutissime, an predicti legati, qui ex parte principis sui Manuel advenerant, presentiae suae admittendi vel tamquam traditores puniendi vel contemptibiliter facultatem redeundi accepturi forent. Tandem inclinatus quorundam precibus audientiam eis prestare disponit, et ob hoc dies eis in Norico castro mense Iulio prescribitur. Ipse vero, quamvis Gwilhelmum odiret, nolens tamen imperii sui limites tyrannica Rogerii rabie usurpatos ab exteris eripi, expeditionem illo iurari fecit. Non multo tamen post, ex quo cognovit Gwilhelmum fusis Grecis Apuliam et Calabriam recepisse, consilium mutavit et ad compescendam Mediolanensium contumatiam iram convertit. Unde eius tale scriptum ad principes destinatum invenitur: Capitulum L.
FridericusDei gratia Romanorum imperator et semper augustus dilecto patruo suo Ottoni Frisingensi episcopo gratiam suam et omne bonum.
Quia divina providente clementia Urbis et orbis gubernacula tenemus, iuxta diversos eventus rerum et successiones temporum sacro imperio et divae rei publicae consulere debemus. Cum enim ea quae necessitatis causa instituta fuerint cessante necessitate cessare debeant, expeditionem, quam proxime Wirzeburch propter invasionem Grecorum in Apuliam iurari precepimus, post fugam eorum tibi caeterisque principibus relaxamus, ut ad alia imperii negotia promptiores eos invenire possimus. Verum quia Mediolanensium superbia iam diu caput contra Romanum erexit imperium et modo sua fortitudine totam Italiam subvertere vel suo nititur subiugare dominio, ne tanta presumptio nostro tempore prevaleat, vel gloriam nostram plebs improba usurpare vel conculcare valeat, futuris casibus viriliter occurrere et ad destructionem eorum omne robur imperii excitare intendimus. Ex iudicio igitur principum expeditionem contra Mediolanum a proximo pentecosten [usque] ad annum iuratam tibi indicimus, quam intime rogantes et precipientes, quatinus ad eam nobiscum peragendam a vigilia pentecosten ad annum Ulmae nobis indubitanter occurras, certus, quod nec te nec aliquem principum nostrorum montem Appenninum transire cogemus.
Capitulum LI.
Denique princeps ad Transalpina rediens, sicut Francis presentia sua pacem reddidit, sic Italis absentia subtraxit. Nam non solum Apulia et Campania huius mali, ut ostensum est, particeps fuit, sed etiam ulterior Italia absentiam sui sentiens principis inmunis ab hoc turbine esse non potuit. Mediolanenses siquidem mox reedificata Terdona Papiensium renovant bellum, duobus super Tycinum fabricatis pontibus, fines eorum irrumpunt, oppidum quoddam Vingevumubi multi ex ipsis simul cum marchione Gwilhelmo fuerunt, obsidione vallant ac tandem artificiose ad deditionem coactos pacem petere, obsides dare compellunt. Sed cum duras nimium pacis conditiones audissent, rursus rebellare temptabant Papienses. Igitur Mediolanenses per pontes, quos fecerant, transmeantes Limellum reedificanttotumque pene territorium Papiensium crudeliter depopulantur.
Capitulum LII.
Ea tempestate defuncto, ut dictum est, Arnaldo Coloniensi archiepiscopo, aecclesia illa ad electionem faciendam conveniens gravissime scissa est, prepositis et abbatibus Gerardum Bunnensem prepositum, maioris vero aecclesiae canonicis, qui tunc temporis preposito et decano carebant, Fridericum Adolfi comitis filiumeligentibus. Itaque imperatore mense Iulio in Norico castro, ubi Greci eius maiestati presentandi erant, morante utraeque istae partes causam suam principi ostensurae veniunt.
Capitulum LIII.
Non longe ante haec tempora Grecorum princeps cum Boricio contra Ungaros copias mittens magnum sui detrimentum accepit exercitus, in tantum ut et Boricius a quodam, qui secum venerat, Cumano, qui et Scitha, sagitta transfixus necaretur. Eapropter predicti nuncii non solum ob firmandum conubiumad imperatorem venerant, sed etiam ad vindicandam suam de Ungaris auctoritate principis iniuriam. In utroque frustrati sunt. Nam et imperator aliam sibi, ut predictum est, in matrimonio iunxerat, et expeditio contra Ungaros - postulabant enim in proximo eam Septembre fieri - tam celeriter ordinari non poterat. Admittuntur tamen eius conspectui, scripta recipiuntur. Remittitur cum eis Stephanus capellanus imperatoris, per quem princeps de illius principis voluntate amplius cognoscat. Sed de Grecis dicta hunc teneant locum.
Capitulum LIIII.
Procedunt Colonienses, advocatos exposcunt, de sua utrique electione per triduum coram principe decertant et conrixantur. Tandem princeps, utrorumque auditis allegationibus, consilio et iudicio, quos secum habebat, episcoporum aliorumque principum predictam causam ad curiam Ratisponensem, ubi consilium pro terminanda duorum ducum lite publicari debuit, producendam decrevit. Igitur mediante iam Septembre principes Ratisponae conveniunt ac per aliquot dies presentiam imperatoris prestolantur.
Capitulum LV.
Dehinc principe patruo suo in campum occurrente - manebat enim ille [pene] ad duo Teutonica miliaria sub papilionibus - cunctisque proceribus virisque magnis accurrentibus, consilium, quod iam diu secreto retentum celabatur, publicatum est. Erat autem haec summa, ut recolo, concordiae. Heinricus maior natu ducatum Baioariae septem per vexilla imperatori resignavit. Quibus iuniori traditis, ille duobus [cum] vexillis marchiam Orientalem cum comitatibus ad eam ex antiquo pertinentibus reddidit. Exinde de eadem marchia cum predictis comitatibus, quos tres dicunt, iudicio principum ducatum fecit eumque non solum sibi, sed et uxori cum duobus vexillis tradidit, neve in posterum ab aliquo successorum suorum mutari posset aut infringi, privilegio [suo] confirmavit. Acta sunt haec anno regni eius quinto, imperii secundo.
Capitulum LVI.
Ita ad civitatem, iuxta quod preoptaverat, inter patruum et avunculi sui filium terminata sine sanguinis effusionecontroversia, laetus rediit ac statim sequenti die in publico residens consistorio, ne Baioaria ulterius totius regni quietis inmunis esset, treugam a proximo pentecosten ad annum iurari fecit. Porro tanta ab ea die usque inpresentiarum toti Transalpino pacis iocunditas arrisit imperio, ut non solum imperator et augustus, sed et pater patriae iure dicatur Fridericus. Enimvero, antequam haec curia terminaretur, presentatis sibi iterum de Coloniensi aecclesia utrisque partibus, alteram electionem, eam videlicet, quae a canonicis maioris aecclesiae facta fuit, validiorem iudicans, Fridericum, Adolfi comitis filium, de regalibus investit sicque eum a Romano pontifice consecrandum ad Urbem misit. Tanta sunt, quae de tuae maiestatis virtute dici possent, augustorum optime, quod, si simul sine interpolatione insipienter effundantur, scribentis prefocare possent animum. Quare huic secundo operi terminus detur, ut ad ea quae dicenda restant tercio locus servetur volumini.
Otto of Freising | Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Page |