NOVATIANI DE TRINITATE
I. 1. Regula exigit ueritatis ut primo omnium credamus in Deum Patrem et Dominum omnipotentem, id est rerum omnium perfectissimum conditorem, qui caelum alta sublimitate suspenderit, terram deiecta mole solidauerit, maria soluto liquore diffuderit et haec omnia propriis et condignis instrumentis et ornata et plena digesserit. 2. Nam et in solidamento caeli luciferos solis ortus excitauit, lunae candentem globum ad solacium noctis mensurnis incrementis orbis impleuit, astrorum etiam radios uariis fulgoribus micantis lucis accendit et haec omnia legitimis meatibus circumire totum mundi ambitum uoluit, humano generi dies, menses, annos, signa, tempora utilitatesque factura. 3. In terris quoque altissimos montes in uerticem sustulit, ualles in ima deiecit, campos aequaliter strauit, animalium greges ad uarias hominum seruitutes utiliter instituit. 4. Siluarum quoque robora humanis usibus profutura solidauit, fruges in cibum elicuit, fontium ora reserauit et lapsuris fluminibus infudit. 5. Post quae ne non etiam ipsis quoque deliciis procurasset oculorum, uariis florum coloribus ad uoluptatem spectantium cuncta uestiuit. 6. In ipso quoque mari, quamuis esset et magnitudine et utilitate mirabile, multimoda animalia, nunc mediocris, nunc uasti corporis finxit, ingenium artificis de institutionis uarietate testantia. 7. Quibus non contentus, ne forte fremitus et cursus aquarum cum dispendio possessoris humani alienum occuparet elementum, fines litoribus inclusit, quo cum fremens fluctus et ex alto sinu spumans unda uenisset, rursum in se rediret nec terminos concessos excederet seruans iura praescripta, ut diuinas leges tanto magis homo custodiret, quanto illas etiam elementa seruassent. 8. Post quae hominem quoque mundo praeposuit, et quidem ad imaginem Dei factum, cui mentem et rationem indidit et prudentiam, ut Deum posset imitari, cuius etsi corporis terrena primordia, caelestis tamen et diuini halitus inspirata substantia. 9. Quae cum omnia in seruitutem illi dedisset, solum liberum esse uoluit. Et ne in periculum caderet rursum soluta libertas, mandatum posuit, quo tamen non inesse malum in fructu arboris diceretur, sed futurum, si forte, ex uoluntate hominis de contemptu datae legis praemoneretur. 10. Nam et liber esse debuerat, ne incongruenter Dei imago seruiret, et lex addenda, ne usque ad contemptum dantis libertas effrenata prorumperet, ut et praemia condigna et merita poenarum consequenter exciperet, suum iam habens illud, quod motu mentis in alterutram partem agitare uoluisset. 11. Ex quo mortalitatis inuidia utique in ipsum redit, qui cum illam de oboedientia posset euadere, in eandem incurrit, dum ex consilio peruerso Deus esse festinat. 12. Cuius tamen poenam nihilominus indulgenter temperauit, dum non tam ipse quam labores eius maledicuntur super terra. Nam et quod requiritur, non ex ignorantia uenit, sed spem hominis futurae in Christo et inuentionis et salutis ostendit; et quod ne de ligno arboris uitae contingat arcetur, non de inuidiae maligno liuore descendit, sed ne uiuens in aeternum, nisi peccata Christus ante donasset, circumferret secum in poenam sui semper immortale delictum. 13. Quamquam etiam superioribus, id est super ipsum quoque solidamentum partibus, quae non sunt hodie nostris contemplabiles oculis, angelos prius instituerit, spiritales uirtutes digesserit, thronos potestatesque praefecerit et alia multa caelorum immensa spatia et sacramentorum infinita opera condiderit, ut immensus hic licet mundus paene nouissimum magis Dei corporalium rerum appareat opus esse quam solum. 14. Nam neque quae infra terram iacent, neque ipsa sunt digestis et ordinatis potestatibus uacua locus enim est quo piorum animae impiorumque ducuntur futuri iudicii praeiudicia sentientes , ut operum ipsius in omnibus partibus redundantes magnitudines non intra mundi huius capacissimos licet, ut diximus, sinus conclusas uideremus, sed etiam infra ipsius mundi et profunda et altitudines cogitare possemus et sic considerata operum magnitudine tantae molis digne mirari possemus artificem.
II. 1. Super quae omnia ipse continens cuncta, nihil extra se uacuum deserens, nulli deo superiori, ut quidam putant, locum reliquit, quandoquidem ipse uniuersa sinu perfectae magnitudinis et potestatis incluserit, intentus semper operi suo et uadens per omnia et mouens cuncta et uiuificans uniuersa et conspiciens tota et in concordiam elementorum omnium discordantes materias sic connectens, ut ex disparibus elementis ita sit unus mundus ista coagmentata conspiratione solidatus, ut nulla ui dissolui possit, nisi cum illum solus ipse qui fecit ad maiora alia praestanda nobis solui iusserit. 2. Hunc enim legimus omnia continere et ideo nihil extra ipsum esse potuisse, quippe cum originem omnino non habeat, consequenter nec exitum sentiat, nisi forte, quod absit, aliquando esse coeperit nec super omnia sit, sed dum post aliquid esse coeperit, infra id sit quod ante ipsum fuerit, minor inuentus potestate, dum posterior denotatur etiam ipso tempore. 3. Ob hanc ergo causam semper immensus, quia nihil illo maius est, semper aeternus, quia nihil illo antiquius. Id enim quod sine origine est, praecedi a nullo potest, dum non habet tempus. Ideo immortalis, non deficiens in consummationis exitu. Et quoniam sine lege est quicquid sine origine est, modum temporis excludit, dum se debitorem nemini sentit. 4. De hoc ergo ac de eis quae sunt ipsius et in eo sunt nec mens hominis quae sint, quanta sint et qualia sint digne concipere potest nec eloquentia sermonis humani aequabilem maiestati eius uirtutem sermonis expromit. 5. Ad cogitandam enim et ad eloquendam illius maiestatem et eloquentia omnis merito muta est et mens omnis exigua est. Maior est enim mente ipsa nec cogitari possit quantus sit, ne si potuerit cogitari, mente humana minor sit qua concipi possit. Maior est quoque omni sermone nec edici possit, ne si potuerit edici, humano sermone minor sit, quo cum edicitur et circumiri et colligi possit. 6. Quicquid enim de illo cogitatum fuerit, minus ipso erit; et quicquid enuntiatum fuerit, minus illo comparatum circum ipsum erit. Sentire enim illum taciti aliquatenus possumus; ut autem ipse est, sermone explicare non possumus. 7. Siue enim illum dixeris lucem, creaturam ipsius magis quam ipsum dixeris, ipsum non expresseris; siue illum dixeris uirtutem, potentiam ipsius magis quam ipsum dixeris et deprompseris; siue dixeris maiestatem, honorem ipsius magis quam illum ipsum descripseris. 8. Et quid per singula quaeque percurrens longum facio? Semel totum explicabo. Quicquid omnino de illo rettuleris, rem aliquam ipsius magis et uirtutem quam ipsum explicaueris. 9. Quid enim de eo condigne aut dicas aut sentias qui omnibus et sermonibus et sensibus maior est, nisi quod uno modo et hoc ipsum, quomodo possumus, quomodo capimus, quomodo intellegere licet, quid sit Deus, mente capiemus, si cogitauerimus id illum esse, quod quale et quantum sit non possit intellegi nec in ipsam quidem cogitationem possit uenire? 10. Nam si ad solis aspectum oculorum nostrorum acies hebetescit, ne orbem ipsum obtutus inspiciat obuiorum sibi superatus fulgore radiorum, hoc idem mentis acies patitur in cogitatione omni de Deo, et quanto ad considerandum Deum plus intenditur, tanto magis ipsa cogitationis suae luce caecatur. 11. Quid enim de eo, ut iterum repetam, condigne dicas, qui est sublimitate omni sublimior et altitudine omni altior et profundo omni profundior et omni luce lucidior et omni claritate clarior, omni splendore splendidior, omni robore robustior, omni uirtute uiritior, omni pulchritudine pulchrior, ueritate omni uerior et fortitudine omni fortior et maiestate omni maior et omni potentia potentior et omnibus diuitiis ditior, omni prudentia prudentior et omni benignitate benignior, omni bonitate melior, omni iustitia iustior, omni clementia clementior? 12. Minora enim sint necesse est omnium genera uirtutum eo ipso qui uirtutum omnium et Deus et parens est, ut uere dici possit id Deus esse quod eiusmodi est cui comparari nihil potest. Super omne est enim quod dici potest, mens est enim quaedam gignens et complens omnia, quae sine ullo aut initio aut termino temporis causas rerum naturaliter nexas ad utilitatem omnium summa et perfecta ratione moderetur.
III. 1. Hunc igitur agnoscimus et scimus Deum, conditorem rerum omnium, Dominum propter potestatem, parentem propter institutionem, hunc, inquam, qui dixit, et facta sunt omnia, praecepit, et processerunt uniuersa, de quo scriptum est: Omnia in sapientia fecisti, de quo Moyses: Deus in caelo sursum et in terra deorsum, qui secundum Esaiam mensus est caelum palmo, terram pugillo, qui aspicit terram et facit eam tremere, qui continet gyrum terrae et eos qui habitant in ipso quasi locustae, qui expendit montes in pondere et nemora in statera, id est certo diuinae dispositionis examine, ac ne facile in ruinam procumberet magnitudo inaequaliter iacens, si non paribus fuisset librata ponderibus, onus hoc moderanter terrenae molis aequauit. 2. Qui dicit per prophetam: Ego Deus et non est praeter me, qui per eundem prophetam refert quoniam maiestatem meam non dabo alteri, ut omnes cum suis figmentis ethnicos excludat et haereticos, probans Deum non esse qui manu artificis factus sit nec eum qui ingenio haeretici fictus sit. Non est enim Deus cui ut sit quaerendus est artifex. 3. Quique adhuc adiecit per prophetam: Caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum: qualem mihi aedificabitis domum aut quis locus requiei meae?, ut ostendat quoniam multo magis illum templum non capit, quem mundus non capit. Et haec non ad sui iactantiam, sed ad nostri scientiam refert. Neque enim ipse a nobis desiderat magnitudinis gloriam, sed nobis uult religiosam, qua Pater, conferre sapientiam. 4. Quique praeterea ferinos nostros animos et de agresti immanitate tumidos et abruptos ad lenitatem trahere uolens dicit: Et super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea?, ut Deum aliquatenus quantus sit possit agnoscere, dum illum per spiritum collatum discit timere. 5. Qui similiter adhuc magis in notitiam nostri uolens peruenire, ad culturam sui nostros excitans animos aiebat: Ego sum Dominus qui feci lucem et creaui tenebras, ut uicissitudinum istarum quibus noctes diesque moderantur non naturam nescio quam putaremus artificem, sed Deum agnosceremus potius, quod erat uerius, conditorem. 6. Quem quoniam obtutu oculorum uidere non possumus, de operum magnitudine et uirtute et maiestate condiscimus. Inuisibilia enim ipsius, inquit apostolus Paulus, a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius uirtus et diuinitas, ut animus humanus ex manifestis occulta condiscens de operum magnitudine quae uideret mentis oculis artificis magnitudinem cogitaret. 7. De quo idem apostolus: Regi autem saeculorum immortali, inuisibili, soli Deo honor et gloria. Euasit enim oculorum contemplationem qui cogitationis uicit magnitudinem. Quoniam, inquit, ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Nam et imperio eius omnia, ut ex ipso sint, et uerbo eius digesta, ut per ipsum sint, et in iudicium eius recidunt uniuersa, ut dum in ipso expectant libertatem corruptione deposita, in ipsum uideantur esse reuocata.
IV. 1. Quem solum merito bonum pronuntiat Dominus, cuius bonitatis totus testis est mundus, quem non instituisset, nisi bonus fuisset. Nam si omnia bona ualde, consequenter ac merito et quae instituta sunt bona bonum institutorem probauerunt et quae a bono institutore sunt aliud quam bona esse non possunt, ex quo omne malum facessat a Deo. 2. Nec enim potest fieri ut sit initiator aut artifex ullius mali operis, qui nomen sibi perfecti uindicat et parentis et iudicis, maxime cum omnis mali operis uindex sit et iudex, quoniam et non aliunde occurrit homini malum, nisi a bono Deo recessisset. 3. Hoc autem ipsum in homine denotatur, non quia necesse fuit, sed quia ipse sic uoluit. Vnde manifeste et quid malum esset apparuit et, ne inuidia in Deo esse uideretur, a quo malum ortum esset, eluxit. 4. Hic ergo semper sui est similis nec se umquam in aliquas formas uertit aut mutat, ne per immutationem etiam mortalis esse uideatur. Immutatio enim conuersionis portio cuiusdam comprehenditur mortis. Ideo nec adiectio in illo umquam ullius aut partis aut honoris accedit, ne quid umquam perfecto defuisse uideatur, nec detrimentum in eo aliquod agitur, ne gradus mortalitatis receptus esse uideatur, sed quod est, id semper est, et qui est, semper ipse est, et qualis est, semper talis est. 5. Nam et incrementa originem monstrant et detrimenta mortem atque interitum probant. Et ideo Ego, ait, sum Deus et non sum mutatus, statum suum tenens semper, dum id quod natum non est conuerti non potest. 6. Hoc enim in ipso, quicquid illud potest quod est Deus, semper sit necesse est, ut semper sit Deus, seruans sese uirtutibus suis. Et ideo dicit: Ego sum qui sum. Quod enim est, ideo hoc habet nomen, quoniam eandem semper sui obtinet qualitatem. Immutatio enim tollit illud nomen 'quod est'; quicquid enim aliquando uertitur, mortale ostenditur hoc ipso quod conuertitur. Desinit enim esse quod fuerat et incipit consequenter esse quod non erat. 7. Idcirco et merito in Deo manet semper status suus, dum sine detrimento commutationis semper sui et similis et aequalis est. Quod enim natum non est, nec mutari potest; ea enim sola in conuersionem ueniunt, quaecumque fiunt uel quaecumque gignuntur, dum quae aliquando non fuerant discunt esse nascendo atque ideo nascendo conuerti. At enim illa quae nec natiuitatem habent nec artificem, excluserunt a se demutationem, dum in qua conuersionis causa est non habent originem. 8. Ideo et unus pronuntiatus est, dum parem non habet. Deus enim, quicquid esse potest quod Deus est, summum sit necesse est. Summum autem quicquid est, ita demum summum esse oportet, dum extra comparem est. Et ideo solum et unum sit necesse est, cui conferri nihil potest, dum parem non habet. 9. Quoniam nec duo infinita esse possunt, ut rerum dictat ipsa natura. Infinitum est autem quicquid nec originem habet omnino nec finem. Excludit enim alterius initium, quicquid occupauerit totum. Quoniam si non omne id quod est quicquid est continet, dum intra id inuenitur quo continetur, minus inuentum eo quo continetur, Deus esse desierit, in alterius potestatem redactus, cuius magnitudine, qua minor, fuerit inclusus, et ideo quod continuit Deus potius esse iam coeperit. 10. Ex quo effectum est ut nec nomen Dei proprium possit edici, quoniam non possit nec concipi. Id enim nomine continetur, quicquid etiam ex naturae suae condicione comprehenditur. Nomen enim significantia est eius rei quae comprehendi potuit ex nomine. At quando id de quo agitur tale est, ut condigne nec ipsis intellectibus colligatur, quomodo appellationis digne uocabulo pronuntiabitur, quod dum extra intellectum est etiam supra appellationis significantiam sit necesse est? 11. Vt merito quando nomen suum Deus ex quibusdam rationibus et occasionibus adicit et praefert, non tam legitimam proprietatem appellationis sciamus esse depromptam quam significantiam quandam constitutam, ad quam dum homines decurrunt Dei misericordiam per ipsam impetrare posse uideantur. 12. Est ergo et immortalis et incorruptibilis nec detrimenta sentiens omnino nec finem. Nam et quia incorruptibilis, ideo et immortalis, et quia immortalis, utique et incorruptibilis, utroque inuicem sibi et in se connexione mutua perplexo et ad statum aeternitatis uicaria concatenatione producto et immortalitate de incorruptione descendente et incorruptione de immortalitate ueniente.
V. 1. Cuius etiamsi iracundias legitimas et indignationes quasdam descriptas tenemus et odia relata cognoscimus, non tamen haec intellegimus ad humanorum relata esse exempla uitiorum. 2. Haec enim omnia etsi hominem possunt corrumpere, diuinam uim non possunt omnino uitiare. Passiones enim istae in hominibus merito esse dicentur, in Deo non merito iudicabuntur. Corrumpi enim per haec homo potest, quia corrumpi potest; corrumpi per haec Deus non potest, quia nec corrumpi potest. 3. Habent igitur ista uim suam quam exerceant, sed ubi praecedit passibilis materia, non ubi praecedit impassibilis substantia. 4. Nam et quod irascitur Deus, non ex uitio eius uenit, sed ad remedium nostri illud facit. Indulgens est enim etiam tunc cum minatur, dum per haec homines ad recta reuocantur. Nam quibus ad honestam uitam deest ratio, metus est necessarius, ut qui rationem reliquerunt uel terrore moueantur. Et ideo omnes istae uel iracundiae Dei uel odia uel quaecumque sunt huiusmodi, dum ad medicinam nostram proferuntur, ut res docet, ex consilio, non ex uitio uenerunt. 5. Nec ex fragilitate descendunt, propter quod etiam ad corrumpendum Deum ualere non possunt. Materiarum enim in nobis ex quibus sumus diuersitas ad iracundiae consueuit corrumpentem nos excitare discordiam, quae in Deo uel ex natura uel ex uitio non potest esse, dum non utique ex coagmentis corporalibus intellegitur esse constructus. 6. Est enim simplex et sine ulla corporea concretione, quicquid illud est totus quod se solus scit esse, quandoquidem spiritus sit dictus. Et ideo haec quae in hominibus uitiosa sunt et corrumpentia, dum ex corporis ipsius et materiae corruptibilitate nascuntur, in Deo corruptibilitatis uim exercere non possunt, quandoquidem, ut diximus, non ex uitio, sed ratione uenerunt.
VI. 1. Et licet scriptura caelestis ad humanam formam faciem diuinam saepe conuertat, dum dicit: Oculi Domini super iustos, aut dum odoratus est Dominus Deus odorem bonae fragrantiae, aut dum traduntur Moysi tabulae scriptae digito Dei, aut dum populus filiorum Israel de terra Aegypti manu ualida et brachio excelso liberatur, aut dum dicit: Os enim Domini locutum est haec, aut dum terra scabellum pedum Dei esse perhibetur, aut dum dicit: Inclina aurem tuam et audi, sed nos qui dicimus quia lex spiritalis est, non intra haec nostri corporis lineamenta modum aut figuram diuinae maiestatis includimus, sed suis illam interminatae magnitudinis, ut ita dixerim, campis sine ullo fine diffundimus. 2. Scriptum est enim: Si ascendero in caelum, tu ibi es; si descendero ad inferos, ades; et si assumpsero alas meas et abiero trans mare, ibi manus tua apprehendet me et dextera tua detinebit me. Rationem enim diuinae scripturae de temperamento dispositionis cognoscimus. Parabolis enim adhuc secundum fidei tempus de Deo prophetes tunc loquebatur, non quomodo Deus erat, sed quomodo populus capere poterat. Vt igitur haec sic de Deo dicantur, non Deo, sed populo potius imputetur. 3. Sic et tabernaculum erigere populo permittitur, nec tamen Deus intra tabernaculum clusus continetur. Sic et templum extruitur, nec tamen Deus intra templi angustias omnino saepitur. Non igitur mediocris est Deus, sed populi mediocris est sensus, nec angustus Deus, sed rationis populi angustus est intellectus habitus. 4. Denique in euangelio Veniet hora, Dominus aiebat, cum neque in monte isto neque in Hierusalem adorabitis Patrem. Et causas reddidit dicens: Spiritus est Deus; et eos ergo qui adorant in spiritu et ueritate adorare oportet. 5. Efficaciae igitur ibi diuinae per membra monstrantur, non habitus Dei nec corporalia lineamenta ponuntur. Nam et cum oculi describuntur, quod omnia uideat exprimitur. Et quando auris, quod omnia audiat proponitur. Et cum digitus, significantia quaedam uoluntatis aperitur. Et cum nares, precum quasi odorum perceptio ostenditur. Et cum manus, quod creaturae sit omnis auctor probatur. Et quando bracchium, quod nulla natura contra robur ipsius repugnare possit edicitur. Et quando pedes, quod impleat omnia nec sit quicquam ubi non sit Deus explicatur. 6. Neque enim sunt ei aut membra aut membrorum officia necessaria, ad cuius solum etiam tacitum arbitrium et seruiunt et adsunt omnia. Cur enim requirat oculos, qui lux est? Aut cur quaerat pedes, qui ubique est? Aut cur ingredi uelit, cum non sit quo extra se progredi possit? Aut cur manus expetat, cuius ad omnia instituenda artifex est et silens uoluntas? Nec auribus eget, qui etiam tacitas nouit uoluntates. Aut propter quam causam linguam quaerat, cui cogitare iussisse est? 7. Necessaria enim haec membra hominibus fuerunt, non Deo, quia inefficax hominis consilium fuisset, nisi cogitamen corpus implesset, Deo autem non necessaria, cuius uoluntatem non tantum sine aliqua molitione opera subsequuntur, sed ipsa statim opera cum uoluntate procedunt. 8. Ceterum ipse totus oculus, quia totus uidet, et totus auris, quia totus audit, et totus manus, quia totus operatur, et totus pes, quia totus ubique est. Idem enim, quicquid illud est, totus aequalis est et totus ubique est. 9. Non enim habet in se diuersitatem sui quicquid est simplex. Ea enim demum in diuersitatem membrorum recidunt quae ueniunt ex natiuitate in dissolutionem. Sed haec quae concreta non sunt sentire non possunt. Quod enim immortale est, quicquid est, illud ipsum unum et simplex et semper est. Et ideo quia unum est, dissolui non potest, quoniam quicquid est illud ipsum extra ius dissolutionis positum, legibus est mortis solutum.
VII. 1. Sed illud quod dicit Dominus spiritum Deum, puto ego sic locutum Christum de Patre, ut adhuc aliquid plus intellegi uelit quam spiritum Deum. Hominibus enim licet in euangelio suo intellegendi incrementa faciens disputet, sed tamen et ipse sic adhuc de Deo loquitur hominibus, quomodo possunt adhuc audire uel capere, licet, ut diximus, in agnitionem Dei religiosa iam facere incrementa nitatur. 2. Inuenimus enim scriptum esse quod Deus caritas dictus sit, nec ex hoc tamen Dei substantia caritas expressa est, et quod lux dictus est, nec tamen in hoc substantia Dei est, sed totum hoc de Deo dictum est quantum dici potest, ut merito et quando spiritus dictus est, non omne id quod est dictus sit, sed ut, dum mens hominum intellegendo usque ad ipsum proficit spiritum, conuersa iam ipsa in spiritu aliud quid amplius per spiritum conicere Deum esse possit. 3. Id enim quod est secundum id quod est nec humano sermone edici nec humanis auribus percipi nec humanis sensibus colligi potest. Nam si quae praeparauit Deus his qui diligunt illum nec oculus uidit nec auris audiuit nec cor hominis aut mens ipsa percepit, qualis et quantus est ille ipse qui haec repromittit ad quae intellegenda et mens hominis et natura defecit? 4. Denique si acceperis spiritum substantiam Dei, creaturam feceris Deum. Omnis enim spiritus creatura est. Erit ergo iam factus Deus. Quomodo et si secundum Moysen ignem acceperis Deum, creaturam illum esse dicendo institutum expresseris, non institutorem docueris. 5. Sed haec figurantur potius quam ita sunt. Nam et in ueteri testamento ideo Deus ignis dicitur, ut peccatori populo metus incutiatur, dum iudex ostenditur, et in nouo testamento spiritus esse profertur, ut refector et creator in delictis suis mortuorum per hanc bonitatem collatae credentibus indulgentiae comprobetur.
VIII. 1. Hunc ergo, omissis haereticorum fabulis atque figmentis, Deum nouit et ueneratur ecclesia, cui testimonium reddit tam inuisibilium quam etiam uisibilium et semper et tota natura, quem angeli adorant, astra mirantur, maria benedicunt, terrae uerentur, inferna quaeque suspiciunt, quem mens omnis humana sentit, etiam si non exprimit, cuius imperio omnia commouentur, fontes scaturiunt, amnes labuntur, fluctus assurgunt, fetus suos cuncta parturiunt, uenti spirare coguntur, imbres ueniunt, maria commouentur, fecunditates suas cuncta ubique diffundunt. 2. Qui peculiarem protoplastis aeternae uitae mundum quendam paradisum in oriente constituit, arborem uitae plantauit, scientiae boni et mali similiter alteram arborem collocauit, mandatum dedit, sententiam contra delictum statuit, Noe iustissimum de diluuii periculis pro merito innocentiae fideique seruauit, Enoch transtulit, in amicitiae societatem Abraham allegit, Isaac protexit, Iacob auxit, Moysen ducem populo praefecit, ingemiscentes filios Israel e iugo seruitutis eripuit, legem scripsit, patrum sobolem in terram repromissionis induxit. 3. Prophetas spiritu instruxit et per hos omnes Filium suum Christum repromisit et quando daturum se spoponderat misit. Per quem nobis in notitiam uenire uoluit et in nos indulgentiae suae sinus largos profudit, egenis et abiectis locupletem spiritum conferendo. 4. Et quia ultro et largus et bonus est, ne totus hic orbis auersus gratiae eius fluminibus aresceret, apostolos institutores generis nostri in totum orbem mitti per Filium suum uoluit, ut condicio generis humani agnosceret institutorem et, si sequi maluisset, haberet quem pro Deo in suis iam postulationibus Patrem diceret. 5. Cuius prouidentia non tantummodo singillatim per homines cucurrit aut currit, sed etiam per ipsas urbes et ciuitates, quarum exitus prophetarum uocibus cecinit, immo etiam per ipsum totum orbem, cuius propter incredulitatem exitus, plagas, deminutiones poenasque descripsit. 6. Et ne quis non etiam ad minima quaeque Dei putaret istam infatigabilem prouidentiam peruenire, Ex duobus, inquit Dominus, passeribus unus non cadet sine Patris uoluntate, sed et capilli capitis uestri omnes numerati sunt. Cuius etiam cura et prouidentia Israelitarum non siuit nec uestes consumi nec uilissima in pedibus calceamenta deteri, sed nec ipsorum postremum adolescentium captiua sarabara comburi. Nec immerito, nam si hic omnia complexus est omnia continens, omnia autem et totum ex singulis constant, pertinget consequenter eius ad usque singula quaeque cura, cuius ad totum quicquid est peruenit prouidentia. 7. Hinc est quod et desuper cherubin sedet, id est praeest super operum suorum uarietatem, subiectis throno eius animalibus prae ceteris principatum tenentibus, cuncta desuper crystallo contegente, id est caelo omnia operiente, quod in firmamentum de aquarum fluente materia fuerat Deo iubente solidatum, ut glacies robusta aquarum terram pridem contegentium diuidens medietatem dorso quodam pondera aquae superioris corroboratis de gelu uiribus sustineret. 8. Nam et rotae subiacent, tempora scilicet quibus omnia semper mundi membra uoluuntur, talibus pedibus adiectis quibus non in perpetuum stant ista, sed transeunt. 9. Sed et per omnes artus stellata sunt oculis. Dei enim opera peruigili obtutu contemplanda sunt, in quorum sinu carbonum medius est ignis, siue quoniam ad igneum diem iudicii mundus iste festinat, siue quoniam omnia opera Dei ignea nec sunt tenebrosa, sed uigent, siue etiam ne, quia ex terrenis ista fuerant orta principiis, naturaliter de originis suae rigore torperent, addita est omnibus interioris spiritus calida natura, quae frigidis concreta corporibus ad usuram uitae aequalia omnibus libramenta ministraret. 10. Hic est igitur currus secundum Dauid Dei. Currus enim, inquit, Dei decies milies tanto multiplicatus, id est innumerus, infinitus, immensus. Sub iugo enim naturalis legis omnibus datae alia quasi frenis reuocata retrahuntur, alia quasi effusis habenis excitata impelluntur. 11. Mundum enim istum currum Dei cum omnibus et ipsi angeli ducunt et astra, quorum uarios licet meatus, certis tamen legibus uinctos inspicimus ad metas definiti sibi temporis ducere, ut merito nobis quoque cum apostolo et artificem et opera mirantibus exclamare iam libeat: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia iudicia eius et inuestigabiles uiae eius, et reliqua.
IX. 1. Eadem regula ueritatis docet nos credere post Patrem etiam in Filium Dei Christum Iesum Dominum Deum nostrum, sed Dei Filium, huius Dei qui et unus et solus est, conditor scilicet rerum omnium, ut iam et superius expressum est. 2. Hunc enim Iesum Christum, iterum dicam huius Dei Filium, et in ueteri testamento legimus esse repromissum et in nouo testamento animaduertimus exhibitum, omnium sacramentorum umbras et figuras de praesentia corporatae ueritatis implentem. 3. Hunc enim Abrahae filium, hunc Dauid, hunc non minus et uetera praedicta et euangelia testantur. 4. Hunc ipsa Genesis, cum dicit: Tibi dabo et semini tuo, hunc, quando luctatum ostendit hominem cum Iacob, hunc, quando dicit: Non deficiet princeps de Iuda neque dux de femoribus eius, donec ueniat is cui repromissum est, et ipse erit expectatio gentium. 5. Hunc Moyses, cum dicit: Prouide alium quem mittas, hunc idem, quando testatur: Propheten uobis, dicendo, suscitabit Deus ex fratribus uestris; eum quasi me audite, hunc, quando dicit: Videbitis uitam uestram pendentem nocte ac die et non credetis ei. 6. Hunc Esaias: Prodiet uirga de radice Iesse et flos de radice ascendet, hunc eundem, quando dicit: Ecce uirgo concipiet et pariet filium, hunc, quando sanitates ab eo futuras collocat dicens: Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum audient, tunc saliet claudus ut ceruus et diserta erit lingua mutorum, hunc, quando patientiae uirtutes expromit dicens: Non audietur in plateis uox eius; arundinem quassatam non conteret et linum fumigans non exstinguet. 7. Hunc, quando eius euangelia descripsit: Et disponam uobis testamentum aeternum, sancta Dauid fidelia, hunc, quando gentes in ipsum credituras prophetat: Ecce posui eum in principem et praecipientem gentibus. Gentes quae te non nouerunt inuocabunt te et populi qui te nesciunt ad te confugient, hunc eundem, quando ad passionem eius exclamat dicens: Sicut ouis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine uoce, sic non aperuit os suum in humilitate. 8. Hunc, quando flagrorum eius ictus plagasque descripsit: Liuore eius nos sanati sumus, aut humilitatem: Et uidimus eum et non erat ei species neque honor; homo in plaga et sciens ferre infirmitatem, aut quod populus non erat crediturus: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, aut quod resurrecturus a mortuis: Et erit in illa die radix Iesse et qui surget imperare gentibus; in eum gentes sperabunt et erit requies eius honor, aut cum tempus resurrectionis: Quasi diluculo paratum inueniemus eum, aut quod sessurus ad dexteram Patris: Dixit Dominus Domino meo: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, aut cum possessor omnium collocatur: Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae, aut quod iudex omnium ostenditur: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam Filio Regis. 9. Nec hoc in loco plura persequar, quae annuntiata de Christo omnibus haereticis, sed et ipsis ueritatem tenentibus magis nota sunt.
X. 1. Sed illud admoneo, non alterum in euangelio Christum expectandum fuisse quam hunc a creatore ueteris testamenti literis ante promissum, maxime cum et quae de ipso praedicta sunt impleta sint et quae impleta sunt ante praedicta sint. 2. Vt merito haereticorum istorum testamenti ueteris auctoritatem respuentium nescio cui commenticio et ex fabulis anilibus ficto Christo atque fucato possim uere et constanter dicere: Quis es? Vnde es? A quo missus es? Quare nunc uenire uoluisti? Quare talis? Vel qua uenire potuisti? 3. Vel quare non ad tuos abisti, nisi quod probasti tuos non habere, dum ad alienos uenis? Quid tibi cum mundo creatoris? Quid tibi cum homine conditoris? Quid tibi cum figmento corporis, cui eripis spem resurrectionis? Quid ad alienum uenis famulum, alienum sollicitare desideras filium? Quid me a Domino eripere conaris? Quid me in Patrem blasphemare atque impium esse compellis? 4. Aut quid sum a te in resurrectione consecuturus, qui me ipsum non recipio, dum corpus amitto? Si saluare uis, fecisses hominem, cui salutem dares. Si a delicto eripere cupis, ante mihi ne delinquerem contulisses. Quod autem tecum suffragium circumfers legis? Quod habes testimonium propheticae uocis? 5. Aut quid mihi possum de te solidum repromittere, cum te uideam in phantasmate et non in soliditate uenisse? Quid ergo tibi cum figura corporis, si corpus odisti? Immo reuinceris corporis quod odisti circumferre substantiam, cuius suscipere uoluisti etiam figuram; odisse enim debueras corporis imitationem, si oderas ueritatem, quoniam si alter es, aliter uenire debueras, ne dicereris filius creatoris, si uel imaginem habuisses carnis et corporis. Certe si oderas natiuitatem, quia creatoris oderas nuptiarum coniunctionem, recusare debueras etiam imitationem hominis qui per nuptias nascitur creatoris. 6. Neque igitur eum haereticorum agnoscimus Christum, qui in imagine, ut dicitur, fuit et non in ueritate, <ne> nihil uerum eorum quae gessit fecerit, si ipse phantasma et non ueritas fuit, neque eum qui nihil in se nostri corporis gessit, dum ex Maria nihil accepit, ne non nobis uenerit, dum non in nostra substantia uisus apparuit, neque illum qui aetheream siue sideream, ut alii uoluerunt haeretici, induit carnem, ne nullam in illo nostram intellegamus salutem, si non etiam nostri corporis cognoscamus soliditatem, nec ullum omnino alterum, qui quoduis aliud ex figmento haereticorum gesserit corpus fabularum. 7. Omnes enim istos et natiuitas Domini et mors ipsa confutat. Nam et uerbum, inquit Ioannes, caro factum est et habitauit in nobis, ut merito corpus nostrum in illo fuerit, quoniam quidem nostram carnem sermo suscepit. Et sanguis idcirco de manibus ac pedibus atque ipso latere demanauit, ut nostri consors corporis probaretur, dum occasus nostri legibus moritur. 8. Qui dum in eadem substantia corporis in qua moritur resuscitatus ipsius corporis uulneribus comprobatur, etiam resurrectionis nostrae leges in sua carne monstrauit, qui corpus quod ex nobis habuit in sua resurrectione restituit. Lex enim resurrectionis ponitur, dum Christus ad exemplum ceterorum in substantia corporis suscitatur. 9. Quoniam cum caro et sanguis non obtinere regnum Dei scribitur, non carnis substantia damnata est, quae diuinis manibus ne periret extructa est, sed sola carnis culpa merito reprehensa est, quae uoluntaria hominis temeritate contra legis diuinae iura grassata est, qua in baptismate et in mortis dissolutione sublata caro ad salutem reuertitur, dum ad statum innocentiae deposita criminis mortalitate reuocatur.
XI. 1. Verum ne ex hoc, quod Dominum nostrum Iesum Christum Dei creatoris Filium in substantia ueri corporis exhibitum asserimus, aliis haereticis hoc in loco hominem tantum et solum defendentibus atque ideo hominem illum nudum et solitarium probare cupientibus aut manus dedisse aut loquendi materiam commodasse uideamur, non sic de substantia corporis ipsius exprimimus, ut solum tantum hominem illum esse dicamus, sed ut diuinitate sermonis in ipsa concretione permixta etiam Deum illum secundum scripturas esse teneamus. 2. Est enim periculum grande saluatorem generis humani, totius Dominum et principem mundi, cui a suo Patre omnia tradita sunt et cuncta concessa, per quem instituta sunt uniuersa, creata sunt tota, digesta sunt cuncta, aeuorum omnium et temporum regem, angelorum omnium principem, ante quem nihil praeter Patrem, hominem tantummodo dicere et auctoritatem illi diuinam in his abnegare. Haec enim contumelia haereticorum ad ipsum quoque Deum Patrem redundabit, si Deus Pater Filium Deum generare non potuit. 3. Sed enim ueritati caecitas haereticorum nulla praescribet nec quoniam in Christo aliquid tenent, aliquid non tenent, alterum uident, alterum non uident, eripietur nobis illud quod non uident per illud quod uident. 4. Quasi hominis enim in illo fragilitates considerant, quasi Dei uirtutes non computant, infirmitates carnis recolunt, potestates diuinitatis excludunt, quando si probatio haec ex infirmitatibus Christi illuc proficit, ut homo ex infirmitatibus comprobetur, probatio diuinitatis in illo collecta ex uirtutibus illuc proficiet, ut etiam Deus ex operibus asseratur. Si enim passiones ostendunt in illo humanam fragilitatem, cur opera non asserant in illo diuinam potestatem? Ne si hoc non profecerit, ut Deus ex uirtutibus asseratur, nec passiones proficiant, ut etiam homo ab ipsis esse monstretur. 5. Quaecumque enim lex in alterutro fuerit posita, in altero inuenietur esse suscepta. Periculum enim erit nec hominem illum ex passionibus ostendi, si non potuerit etiam Deus ex uirtutibus approbari. Non est ergo in unam partem inclinandum et ab alia parte fugiendum, quoniam nec tenebit perfectam ueritatem quisquis aliquam ueritatis excluserit portionem. 6. Tam enim scriptura etiam Deum annuntiat Christum quam etiam hominem ipsum annuntiat Deum, tam hominem descripsit Iesum Christum quam etiam Deum quoque descripsit Christum Dominum, quoniam nec Dei tantum illum Filium esse proponit, sed et hominis, nec hominis tantum dicit, sed et Dei referre consueuit, ut dum ex utroque est, utrumque sit, ne si alterum tantum sit, alterum esse non possit. 7. Vt enim praescripsit ipsa natura hominem credendum esse qui ex homine sit, ita eadem natura praescribit et Deum credendum esse qui ex Deo sit, ne si non et Deus fuerit, cum ex Deo sit, iam nec homo sit, licet ex homine fuerit, et in alterutro utrumque periclitetur, dum alterum altero fidem perdidisse conuincitur. 8. Qui legunt ergo hominis filium hominem Christum Iesum, legant hunc eundem et Deum et Dei Filium nuncupatum. Nam quomodo est, qua homo, ex Abraham, sic est etiam, qua Deus, ante ipsum Abraham. Et quomodo, qua homo, filius Dauid, ita Dominus Dauid, qua Deus, nuncupatus est. Et quomodo, qua homo, sub lege factus est, ita, qua Deus, sabbati Dominus expressus est. Et quomodo, qua homo, sententiam patitur, sic omne, qua Deus, de uiuis et mortuis iudicium habere reperitur. Et quomodo post mundum, qua homo, nascitur, sic ante mundum, qua Deus, fuisse perhibetur. Et quomodo ex semine Dauid, qua homo, genitus est, sic [ita] per ipsum, qua Deum, mundus dicitur institutus. Et quomodo, qua homo, post multos, sic, qua Deus, ante omnes. Et quomodo ceteris, qua homo, inferior, sic omnibus, qua Deus, maior. Et quomodo in caelum, qua homo, ascendit, sic inde, qua Deus, ante descendit. Et quomodo ad Patrem, qua homo, uadit, sic oboediens Patri, qua Filius, inde descensurus est. 9. Ita si mediocritates in illo approbant humanam fragilitatem, maiestates in illo affirmant diuinam potestatem. Periculum est enim, cum utrumque legis, non utrumque, sed alterum credidisse. Ex quo quoniam utrumque in Christo legitur, utrumque credatur, ut fides ita demum uera sit, si et perfecta fuerit. 10. Nam si ex duobus, altero in fide cessante, unum et quidem id quod est minus ad credendum fuerit assumptum, perturbata regula ueritatis, temeritas ista non salutem contulerit, sed in uicem salutis de iactura fidei periculum mortis grande conflauerit.
XII. 1. Cur ergo dubitemus dicere quod scriptura non dubitat exprimere? Cur haesitabit fidei ueritas, in quo scripturae numquam haesitauit auctoritas? Ecce enim Osee prophetes ait ex persona Patris: Iam non saluabo eos in arcu neque in equis neque in equitibus, sed saluabo eos in Domino Deo ipsorum. 2. Si Deus saluare se dicit in Deo, non autem saluat nisi in Christo Deus, cur ergo homo dubitet Christum Deum dicere, quem Deum a Patre animaduertit positum per scripturas esse? Immo si non saluat nisi in Deo Pater Deus, saluari non poterit a Deo Patre quisquam, nisi confessus fuerit Christum Deum, in quo se et per quem se repromittit Pater salutem daturum. Vt merito quisquis illum agnoscit esse Deum, salutem inueniat in Deo Christo, quisquis non recognoscit esse Deum, salutem perdiderit, quam alibi nisi in Christo Deo inuenire non poterit. 3. Quomodo enim Esaias: Ecce uirgo concipiet et pariet filium et uocabitis nomen eius Emmanuel, quod interpretatum est 'nobiscum Deus', sic Christus ipse dicit: Ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Est ergo nobiscum Deus, immo multo magis etiam in nobis est. Nobiscum est Christus, est ergo cuius nomen est 'nobiscum Deus', quia et nobiscum est. Aut numquid non est nobiscum? Quomodo ergo dicit se nobiscum esse? Est ergo nobiscum. Sed quoniam nobiscum est, Emmanuel, id est 'nobiscum Deus', dictus est. Deus ergo quia nobiscum est, 'nobiscum Deus' dictus est. 4. Idem prophetes: Conualescite, manus dissolutae et genua debilia, consolamini, pusillanimes sensu, conualescite, nolite timere. Ecce Deus noster iudicium retribuet, ipse ueniet et saluabit nos: tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum audient; tunc saliet claudus sicut ceruus et diserta erit lingua mutorum. 5. Si in aduentu Dei dicit prophetes haec futura signa quae facta sunt, aut Dei Filium agnoscant Christum, in cuius aduentu et a quo haec sanitatum signa facta sunt, aut diuinitatis Christi ueritate superati, in alteram haeresim ruentes, Christum dum Filium Dei et Deum confiteri nolunt, Patrem illum esse confitebuntur. Vocibus enim prophetarum inclusi iam Christum Deum negare non possunt. 6. Quid ergo respondent, cum in aduentu Dei haec signa futura dicuntur quae in aduentu Christi gesta sunt? Christum qualiter accipiunt Deum Deum enim iam negare non possunt , qua Patrem aut qua Filium? Si qua Filium, cur Dei Filium Deum negant? Si qua Patrem, cur eos non sequuntur qui eiusmodi blasphemias tenere uidentur? Nisi quoniam nobis in hoc aduersus illos de ueritate certamine hoc interim sufficit, ut quocumque genere conuicti Christum confiteantur et Deum, quem etiam Deum negare uoluerunt. 7. Per Abacuc prophetam ait: Deus ab Africo ueniet et sanctus de monte opaco et condenso. Quem uolunt isti ab Africo uenire? Si uenisse aiunt omnipotentem Deum Patrem, ergo de loco Deus Pater uenit, ex quo etiam loco cluditur et intra sedis alicuius angustias continetur. Et iam per istos, ut diximus, Sabelliana haeresis sacrilega corporatur, siquidem Christus non Filius, sed Pater creditur, et nouo more, dum ab istis destricte homo nudus asseritur, per eos rursum Christus Pater Deus omnipotens comprobatur. 8. At si in Bethlehem, cuius metaturae regio ad meridianam respicit plagam caeli, Christus nascitur, qui per scripturas et Deus dicitur, merito Deus hic ab Africo uenire describitur, quia a Bethlehem uenturus esse praeuidebatur. 9. Eligant ergo ex duobus, quid uelint, hunc qui ab Africo uenit Filium esse an Patrem; Deus enim dicitur ab Africo uenturus. Si Filium, quid dubitant Christum et Deum dicere? Deum enim scriptura dicit esse uenturum. Si Patrem, quid dubitant cum Sabellii temeritate misceri, qui Christum Patrem dicit? Nisi quoniam siue illum Patrem, siue Filium dixerint, ab haeresi sua inuiti licet desciscant necesse est, qui Christum hominem tantummodo solent dicere, dum illum rebus ipsis coacti Deum incipiunt promere, siue dum illum Patrem, siue dum illum Filium uoluerint nuncupare.
XIII. 1. Ac sic et Ioannes natiuitatem Christi describens Verbum, inquit, caro factum est, et habitauit in nobis, et uidimus claritatem eius, claritatem tamquam unigeniti a Patre, plenus gratia et ueritate. Nam et uocatur nomen eius uerbum Dei, nec immerito. Eructauit, inquit, cor meum uerbum bonum, quod uerbum regis nomine consequenter appellat inferendo: Dico ego opera mea regi. 2. Per ipsum enim omnia facta sunt opera et sine ipso factum est nihil. Siue enim, inquit apostolus, throni, siue dominationes, siue uirtutes, siue potestates, uisibilia et inuisibilia, omnia per ipsum constant. Verbum autem hoc illud est, quod in sua uenit, et sui eum non receperunt. Mundus enim per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit. Verbum autem hoc erat in principio apud Deum, et Deus erat uerbum. 3. Quis igitur dubitet, cum in extrema parte dicitur: Verbum caro factum est, et habitauit in nobis, Christum, cuius est natiuitas, et quia caro factus est, esse hominem, et quia uerbum Dei, Deum incunctanter edicere esse, praesertim cum animaduertat scripturam euangelicam utramque istam substantiam in unam natiuitatis Christi foederasse concordiam? 4. Hic est enim qui sicut sponsus egreditur de thalamo suo, exultauit ut gigas ad currendam uiam; a summo caelo egressio eius et usque ad summum regressio eius, quoniam usque ad summum nec quisquam in caelum ascendit, nisi qui de caelo descendit; Filius hominis qui est in caelis. Repetens hoc ipsum dicit: Pater, clarifica me eo honore, quo fui apud te antequam mundus esset. 5. Ac si de caelo descendit uerbum hoc tamquam sponsus ad carnem, ut per carnis assumptionem Filius hominis illuc posset ascendere, unde Dei Filius uerbum descenderat, merito dum per connexionem mutuam et caro uerbum Dei gerit et Filius Dei fragilitatem carnis assumit, cum sponsa carne conscendens illuc, unde sine carne descenderat, recipit iam claritatem illam, quam dum ante mundi institutionem habuisse ostenditur, Deus manifestissime comprobatur. Et nihilominus dum mundus ipse post illum institutus refertur, per ipsum creatus esse reperitur, quo ipso diuinitatis in ipso per quem factus est mundus et claritas et auctoritas comprobetur. 6. Quodsi, cum nullius sit nisi Dei cordis nosse secreta, Christus secreta conspicit cordis, quodsi, cum nullius sit nisi Dei peccata dimittere, idem Christus peccata dimittit, quodsi, cum nullius sit hominis de caelo uenire, de caelo ueniendo descendit, quodsi, cum nullius hominis haec uox esse possit: Ego et Pater unum sumus, hanc uocem de conscientia diuinitatis Christus solus edicit, quodsi postremo omnibus diuinitatis Christi probationibus et rebus instructus apostolus Thomas respondens Christo Dominus meus et Deus meus dicit, quodsi et apostolus Paulus Quorum [, inquit,] fratres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula in suis literis scribit, quodsi idem se apostolum non ab hominibus aut per hominem, sed per Iesum Christum constitutum esse depromit, quodsi idem euangelium non se ab hominibus didicisse aut per hominem, sed per Iesum Christum accepisse contendit, merito Deus est Christus. 7. Itaque hoc in loco ex duobus alterum constare debebit. Cum enim manifestum sit omnia esse facta per Christum, aut ante omnia est, quoniam omnia per ipsum, et merito et Deus est, aut quia homo est, post omnia est et merito per ipsum nihil factum est. Sed nihil per ipsum factum esse non possumus dicere, cum animaduertamus omnia per ipsum facta esse scriptum. Non ergo post omnia est, id est non homo tantum est, qui post omnia est, sed et Deus, quoniam Deus ante omnia est. Ante omnia est enim, quia per ipsum omnia, ne si homo tantum, nihil per ipsum, aut si omnia per ipsum, non homo tantum, quoniam si homo tantum, non omnia per ipsum, immo nihil per ipsum. 8. Quid ergo respondent? Nihil per ipsum, ut homo sit tantum? Quomodo ergo omnia per ipsum? Ergo non homo tantummodo est, sed et Deus, siquidem omnia sunt per ipsum, ut merito intellegere debeamus nec hominem esse Christum tantummodo, qui est post omnia, sed et Deum, cum per ipsum facta sint omnia. Quomodo enim aut hominem tantummodo dicas, cum illum etiam in carne conspicias, nisi quoniam, si utrumque animaduertitur, utrumque merito credatur?
XIV. 1. Et tamen adhuc dubitat haereticus Christum dicere esse Deum, quem Deum tot et rebus animaduertit et uocibus approbatum. 2. Si homo tantummodo Christus, quomodo ueniens in hunc mundum in sua uenit, cum homo nullum fecerit mundum? 3. Si homo tantummodo Christus, quomodo mundus per ipsum factus esse refertur, cum non per hominem mundus, sed post mundum homo institutus referatur? 4. Si homo tantummodo Christus, quomodo non ex semine tantum Dauid Christus, sed uerbum caro factum est et habitauit in nobis? Nam etsi protoplastus non ex semine, sed tamen protoplastus non est ex uerbi et carnis coniunctione concretus. Non est enim uerbum caro factum, et habitauit in nobis. 5. Si homo tantummodo Christus, quomodo qui de caelo uenit, quae uidit et audit testificatur, cum constet hominem de caelo, quia ibi nasci non possit, uenire non posse? 6. Si homo tantummodo Christus, quomodo uisibilia et inuisibilia, throni, uirtutes et dominationes per ipsum et in ipso creata esse referuntur, cum uirtutes caelestes per hominem fieri non potuerint, quae ante hominem ipsum esse debuerint? 7. Si homo tantummodo Christus, quomodo adest ubique inuocatus, cum haec hominis natura non sit, sed Dei, ut adesse omni loco possit? 8. Si homo tantummodo Christus, cur homo in orationibus mediator inuocatur, cum inuocatio hominis ad praestandam salutem inefficax iudicetur? 9. Si homo tantummodo Christus, cur spes in illum ponitur, cum spes in homine maledicta referatur? 10. Si homo tantummodo Christus, cur non licet Christum sine exitio animae negari, cum in hominem commissum delictum referatur posse dimitti? 11. Si homo tantummodo Christus, quomodo Ioannes Baptista testatur et dicit: qui post me uenit, ante me factus est, quia prior me fuit, cum si homo tantummodo Christus, post Ioannem natus ante Ioannem esse non possit, nisi quoniam illum, qua Deus est, ante praecessit? 12. Si homo tantummodo Christus, quomodo quae Pater facit, et Filius facit similiter, cum homo caelestibus operibus Dei similia opera facere non possit? 13. Si homo tantummodo Christus, quomodo sicut Pater in se uitam habet, ita dedit Filio uitam habere in semetipso, cum exemplo Patris Dei homo in se uitam habere non possit, cum non in aeternitate sit gloriosus, sed in materia mortalitatis effectus? 14. Si homo tantummodo Christus, quomodo refert: Ego sum panis uitae aeternae qui de caelo descendi, cum neque panis uitae homo esse possit ipse mortalis nec de caelo descenderit nulla in caelo constituta materia fragilitatis? 15. Si homo tantummodo Christus, quomodo dicit quia Patrem Deum nemo uidit umquam, nisi qui est a Deo, hic uidit Deum? Quoniam si homo tantummodo Christus, Deum uidere non potuit, quia Deum nemo hominum uidit. Si autem dum ex Deo est, Deum uidit, plus se quam hominem, dum Deum uidit, intellegi uoluit. 16. Si homo tantummodo Christus, cur dicit: Quid si uideritis Filium hominis ascendentem illuc ubi ante erat? Ascendit autem in caelum. Ibi ergo fuit, dum illuc redit ubi prius fuit. 17. Quodsi de caelo missus a Patre est, non utique homo tantum est; homo enim, ut diximus, de caelo uenire non potuit. Non igitur ibi ante homo fuit, sed illuc ascendit ubi non fuit. Descendit autem Dei uerbum, quod ibi fuit, uerbum, inquam, Dei et Deus per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil. Non igitur homo inde sic de caelis uenit, sed Dei sermo, id est Deus, inde descendit.
XV. 1. Si homo tantummodo Christus, quomodo ait: Etsi ego de me testificor, uerum est testimonium meum; quia scio unde uenerim et quo eam, uos secundum carnem iudicatis? Ecce et hic illuc se dicit rediturum, unde se testificatur ante uenisse, missum scilicet de caelo. Descendit ergo unde uenit, quomodo illuc uadit unde descendit. Ex quo si homo tantummodo Christus esset, non inde uenisset; atque ideo nec illuc abiret, quoniam non inde uenisset. Veniendo autem inde, unde homo uenire non potest, Deum se ostendit uenisse. 2. Sed enim huius ipsius descensionis ignari et imperiti Iudaei heredes sibi haereticos istos reddiderunt, quibus dicitur: Vos ignoratis unde ueniam et quo eam: uos secundum carnem iudicatis. Tam isti quam Iudaei carnalem solam esse Christi natiuitatem tenentes nihil aliud Christum esse quam hominem crediderunt, non considerantes illud, quoniam [,cum] de caelo homo non potuerit uenire, ut merito illuc posset redire, Deum esse qui inde descenderit, unde homo uenire non potuerit. 3. Si homo tantummodo Christus, quomodo dicit: Vos ex inferioribus estis, ego de sursum sum; uos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo? Ideo autem si omnis homo ex hoc mundo est et ideo in hoc mundo est Christus, an homo tantummodo est? Absit. Sed considera quod ait: Ego non sum de hoc mundo. Numquid ergo mentitur, cum ex hoc mundo sit, si homo tantummodo sit? Aut si non mentitur, non est ex hoc mundo. Non ergo homo tantummodo est, quia ex hoc mundo non est. 4. Sed ne lateret, quis esset, expressit unde esset: Ego, inquit, de sursum sum, hoc est de caelo, unde homo uenire non potest; non enim in caelo factus est. Deus est ergo qui de sursum est et idcirco de hoc mundo non est. Quamquam etiam quodammodo ex hoc mundo est. Vnde non Deus tantum est Christus, sed et homo. Vt merito quomodo non est ex hoc mundo secundum uerbi diuinitatem, ita ex hoc mundo sit secundum suscepti corporis fragilitatem; homo est enim cum Deo iunctus et Deus cum homine copulatus. 5. Sed idcirco nunc hic Christus in unam partem solius diuinitatis incubuit, quoniam caecitas Iudaica solam in Christo partem carnis aspexit, et inde in praesenti loco silentio praeterita corporis fragilitate, quae de mundo est, de sua sola diuinitate locutus est, quae de mundo non est, ut in quantum illi inclinauerant ut hominem illum tantummodo crederent, in tantum illos Christus posset ad diuinitatem suam considerandam trahere, ut se Deum crederent, uolens illorum incredulitatem circa diuinitatem suam omissa interim commemoratione sortis humanae solius diuinitatis oppositione superare. 6. Si homo tantummodo Christus, quomodo dicit: Ego ex Deo prodii et ueni, cum constet hominem a Deo factum esse, non ex Deo processisse? Ex Deo autem homo quomodo non processit, sic Dei uerbum processit, de quo dictum est: Eructauit cor meum uerbum bonum, quod quoniam ex Deo est, merito et apud Deum est, quodque quia non otiose prolatum, merito omnia facit. Omnia enim per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Sed enim hoc uerbum, per quod facta sunt omnia, <Deus est>. Et Deus, inquit, erat uerbum. Deus ergo processit ex Deo, dum qui processit sermo Deus est qui processit ex Deo. 7. Si homo tantummodo Christus, quomodo ait: Si quis uerbum meum seruauerit, mortem non uidebit in aeternum? Mortem in aeternum non uidere, quid aliud quam immortalitas est? Immortalitas autem diuinitati socia est, quia et diuinitas immortalis est et immortalitas diuinitatis fructus est. Sed enim omnis homo mortalis est, immortalitas autem ex mortali non potest esse. Ergo ex Christo homine mortali immortalitas non potest nasci. Sed qui uerbum custodierit, inquit, meum, mortem non uidebit in aeternum. Ergo uerbum Christi praestat immortalitatem et per immortalitatem praestat diuinitatem. Quodsi non potest exhibere ut immortalem alterum faciat ipse mortalis, hoc autem Christi uerbum exhibet pariter et praestat immortalitatem, non utique homo tantum est qui praestat immortalitatem, quam, si tantummodo homo esset, praestare non posset; praestando autem diuinitatem per immortalitatem Deum se probat diuinitatem porrigendo, quam, nisi Deus esset, praestare non posset. 8. Si homo tantummodo Christus, quomodo inquit: Ante Abraham ego sum? Nemo enim hominum ante eum potest esse ex quo ipse est nec potest fieri ut quicquam prius fuerit ante illum ex quo ipsum originem sumpsit. Sed enim Christus cum ex Abraham sit, ante Abraham esse se dicit. Aut mentitur igitur et fallit, si ante Abraham non fuit, qui ex Abraham fuit, aut non fallit, si etiam Deus est, dum ante Abraham fuit. Quod nisi fuisset, consequenter cum ex Abraham fuisset, ante Abraham esse non posset. 9. Si homo tantummodo Christus, quomodo ait: Et ego agnoscam eas et sequuntur me meae, et ego uitam aeternam do illis, et numquam peribunt in perpetuum? Sed enim cum omnis homo mortalitatis sit legibus alligatus et idcirco in perpetuum se ipse seruare non posset, multo magis in perpetuum alterum seruare non poterit. At in perpetuum se Christus repromittit salutem daturum. Quam si non dat, mendax est; si dat, Deus est. Sed non fallit, dat enim quod repromittit. Deus est ergo, qui salutem perpetuam porrigit, quam homo, qui se ipsum seruare non potest, alteri praestare non poterit. 10. Si homo tantummodo Christus, quid est quod ait: Ego et Pater unum sumus? Quomodo enim ego et Pater unum sumus, si non et Deus est et Filius, qui idcirco unum potest dici, dum ex ipso est et dum Filius eius est et dum ex ipso nascitur, dum ex ipso processisse reperitur, per quod et Deus est? 11. Quod cum inuidiosum Iudaei putassent et blasphemum credidissent eo quod se ostenderat his sermonibus Christum esse Deum ac propterea ad lapides concurrissent et saxorum ictus inicere gestissent, exemplo et testimonio scripturarum aduersarios suos fortiter refutauit. Si illos, inquit, dixit deos, ad quos uerba facta sunt, et non potest solui scriptura: quem Pater sanctificauit et misit in hunc mundum uos dicitis quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum ego? 12. Quibus uocibus neque se negauit Deum, quinimmo Deum se esse firmauit. Nam quia sine dubitatione dei esse dicuntur ad quos uerba facta sunt, multo magis hic Deus qui melior illis omnibus inuenitur. Et nihilominus calumniosam blasphemiam dispositione legitima congruenter refutauit. Deum enim se sic intellegi uult, ut Filium Dei et non ipsum Patrem uellet intellegi. Missum enim se esse dixit et multa opera se ex Patre ostendisse monstrauit, ex quo non Patrem se, sed Filium esse intellegi uoluit, et in ultima parte defensionis Filii, non Patris fecit mentionem dicendo: Vos dicitis quia blasphemas, quia dixi; Filius Dei sum? 13. Ita quod ad crimen blasphemiae pertinet, Filium se, non Patrem dicit, quod autem ad diuinitatem spectet ipsius, Ego et Pater unum sumus dicendo Filium se esse et Deum probauit. Deus est ergo, Deus autem sic, ut Filius sit, non Pater.
XVI. 1. Si homo tantummodo Christus, quomodo ipse dicit: Et omnis qui uidet et credit in me, non morietur in aeternum? Sed enim qui in hominem solitarium credit et nudum, maledictus dicitur, hic autem qui credit in Christum, non maledictus, sed in aeternum non moriturus refertur. Ex quo si aut homo est tantum, ut haeretici uolunt, quomodo quisquis in eum credit non morietur in aeternum, cum maledictus esse teneatur qui confidit in homine? Aut si non maledictus, sed potius ad aeternae uitae consecutionem, ut legitur, destinatus, non homo tantummodo Christus, sed et Deus, in quem qui credit et maledictionis periculum deponit et ad fructum iustitiae accedit. 2. Si homo tantummodo Christus, quomodo paracletum dicit de suo esse sumpturum quae nuntiaturus sit? Neque enim paracletus ab homine quicquam accipit, sed homini scientiam paracletus porrigit, nec futura ab homine paracletus discit, sed de futuris hominem paracletus instruit. Ergo aut non accepit paracletus a Christo homine quod nuntiet, quoniam paracleto homo nihil poterit dare a quo ipse homo debet accipere, et fallit in praesenti loco Christus et decipit, cum paracletum a se homine accepturum quae nuntiet dicit, aut non nos fallit, sicut nec fallit, et accepit paracletus a Christo quae nuntiet. 3. Sed si a Christo accepit quae nuntiet, maior ergo iam paracleto Christus est, quoniam nec paracletus a Christo acciperet, nisi minor Christo esset. Minor autem Christo paracletus Christum etiam Deum esse hoc ipso probat, a quo accepit quae nuntiat, ut testimonium Christi diuinitatis grande sit, dum minor Christo paracletus repertus ab illo sumit quae ceteris tradit. Quandoquidem si homo tantummodo Christus, a paracleto Christus acciperet quae diceret, non a Christo paracletus acciperet quae nuntiaret. 4. Si homo tantummodo Christus, quare credendi nobis talem regulam posuit quo diceret: Haec est autem uita aeterna, ut sciant te unum et uerum Deum et quem misisti Iesum Christum? Si noluisset se etiam Deum intellegi, cur addidit: et quem misisti Iesum Christum, nisi quoniam et Deum accipi uoluit? Quoniam si se Deum nollet intellegi, addidisset: 'et quem misisti hominem Iesum Christum'. Nunc autem neque addidit nec se hominem nobis tantummodo Christus tradidit, sed Deo iunxit, ut et Deum per hanc coniunctionem, sicut est, intellegi uellet. 5. Est ergo credendum secundum praescriptam regulam in Dominum unum uerum Deum et in eum quem misit Iesum Christum consequenter, qui se nequaquam Patri, ut diximus, iunxisset, nisi Deum quoque intellegi uellet. Separasset enim ab eo, si Deum intellegi se noluisset; inter homines enim tantummodo se collocasset, si hominem se esse tantummodo sciret, nec cum Deo iunxisset, si se non et Deum nosset. Nunc et de homine tacet, quoniam hominem illum nemo dubitat, et Deo se iungit merito, ut credituris diuinitatis suae formulam poneret. 6. Si homo tantummodo Christus, quomodo dicit: Et nunc honorifica me gloria quam habebam apud te priusquam mundus esset? Si antequam mundus esset gloriam habuit apud Deum et claritatem tenuit apud Patrem, ante mundum fuit; nec enim habuisset gloriam, nisi ipse prius fuisset, qui gloriam posset tenere. Nemo enim habere aliquid poterit, nisi ante ipse fuerit qui aliquid tenet. Sed enim Christus habet gloriam ante mundi institutionem. Ergo ante institutionem mundi fuit. Nisi enim ante institutionem mundi esset, ante mundi institutionem gloriam habere non posset, cum ipse non esset. Sed enim homo gloriam ante mundi institutionem habere non potuit, qui post mundum fuit; Christus autem habuit; ante mundum igitur fuit; non igitur homo tantummodo fuit, qui ante mundum fuit. Deus est igitur, quoniam ante mundum fuit et gloriam ante mundum tenuit. 7. Nec praedestinatio ista dicatur, quoniam nec posita est. Aut addant hoc, qui hoc putant; sed uae est adicientibus, quomodo et detrahentibus positum; non potest ergo dici quod non potest adici. Sublata ergo praedestinatione quae non est posita, in substantia fuit Christus ante mundi institutionem. Verbum est enim per quod facta sunt omnia et sine quo factum est nihil. 8. Quoniam et si in praedestinatione dicitur gloriosus et ante mundi institutionem fuisse praedestinationem, ordo seruetur et ante hunc erit multus numerus hominum in gloriam destinatus. Minor enim per istam destinationem Christus ceteris intellegetur, quibus posterior denotatur. Nam si haec gloria in praedestinatione fuit, praedestinationem istam in gloriam nouissimus Christus accepit; ante enim praedestinatus Adam esse cernetur et Abel et Enoch et Noe et Abraham et reliqui ceteri. 9. Nam cum apud Deum et personarum et rerum omnium ordo digestus sit, ante hanc praedestinationem Christi in gloria multi praedestinati fuisse dicentur. Et hoc pacto minor ceteris hominibus Christus esse deprehenditur, qui melior et maior et antiquior ipsis quoque angelis inuenitur. 10. Aut haec igitur omnia tollantur, ut Christo diuinitas non auferatur; aut si haec tolli non possunt, Christo ab haereticis diuinitas propria reddatur.
XVII. 1. Quid si Moyses hanc eandem regulam ueritatis exsequitur et hoc in principio suarum nobis tradidit literarum, quo discamus omnia creata et condita esse per Dei Filium, hoc est per Dei uerbum? Id enim dicit quod Ioannes, quod ceteri, immo et Ioannes et ceteri ab hoc intelleguntur accepisse quod dicant. 2. Si enim Ioannes dicit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, prophetes autem refert: Dico ego opera mea regi, Moyses autem introducit praecipientem Deum ut lux fiat in primis, caelum firmetur, aquae congregentur, arida ostendatur, fructus secundum semina prouocetur, animalia producantur, luminaria in caelo atque astra ponantur, non alium ostendit tunc adfuisse Deo cui praeciperenter haec opera ut fierent, nisi eum per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil. 3. Ac si hic uerbum Dei est nam eructauit cor meum uerbum bonum , ostendit in principio uerbum fuisse et uerbum hoc apud Patrem fuisse, Deum praeterea uerbum fuisse, omnia per ipsum facta esse. Sed enim hoc uerbum caro factum est et habitauit in nobis, Christus scilicet Filius Dei, quem dum et postmodum secundum carnem hominem accipimus et ante mundi institutionem Dei uerbum et Deum uidemus, merito secundum institutionem ueteris et noui testamenti et Deum et hominem Christum Iesum et credimus et tenemus. 4. Quid si idem Moyses introducit dicentem Deum: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et infra: Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum, masculum et feminam fecit eos? Si, ut iam docuimus, Dei Filius est per quem facta sunt omnia, utique Dei Filius est per quem etiam homo institutus est, propter quem facta sunt omnia. 5. Sed enim Deo praecipiente ut homo fiat, Deus refertur esse qui hominem facit; facit autem hominem Dei Filius, uerbum scilicet Dei per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil. Hoc autem uerbum caro factum est et habitauit in nobis. Ergo Christus est Deus. Per Christum igitur homo factus est, ut per Dei Filium. Sed Deus hominem ad imaginem Dei fecit. Deus est ergo qui fecit hominem ad imaginem Dei. Deus ergo Christus est, ut merito nec ueteris testamenti circa personam Christi uacillet auctoritas, dum noui testamenti manifestatione fulcitur, nec noui testamenti intercepta sit potestas, dum radicibus ueteris testamenti eiusdem nititur ueritas. 6. Ex quo qui Christum, Dei Filium et hominis, tantummodo praesumunt hominem, non et Deum, contra testamentum et uetus et nouum faciunt, dum et ueteris et noui testamenti auctoritatem ueritatemque corrumpunt. 7. Quid si idem Moyses ubique introducit Deum Patrem immensum atque sine fine, non qui loco cludatur, sed qui omnem locum cludat, nec eum qui in loco sit, sed potius in quo omnis locus sit, omnia continentem et cuncta complexum, ut merito nec descendat nec ascendat, quoniam ipse omnia et continet et implet, et tamen nihilominus introducit Deum descendentem ad turrem quam aedificabant filii hominum, considerare quaerentem et dicentem: Venite et mox descendamus et confundamus illic ipsorum linguas, ut non audiat unusquisque uocem proximi sui? Quem uolunt hic Deum descendisse ad turrem illam et homines tunc illos uisitare quaerentem? Deum Patrem? Ergo iam loco clauditur. Et quomodo omnia ipse complectitur? 8. Aut numquid angelum cum angelis dicit descendentem et dicentem: Venite et mox descendamus et confundamus illic ipsorum linguas? Sed enim in Deuteronomio animaduertimus rettulisse Deum haec Deumque dixisse, ubi ponitur: Cum disseminaret filios Adam, statuit fines gentium iuxta numerum angelorum Dei. Neque ergo Pater descendit, ut res indicat, neque angelus ista praecepit, ut res probat. 9. Superest ergo ut ille descenderit, de quo apostolus Paulus: Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia, hoc est Dei Filius, Dei uerbum. Verbum autem Dei caro factum est et habitauit in nobis. Hic erit Christus. Deus ergo pronuntiabitur Christus.
XVIII. 1. Ecce idem Moyses refert alio in loco quod Abrahae uisus sit Deus. Atquin idem Moyses audit a Deo quod nemo hominum Deum uideat et uiuat. Si uideri non potest Deus, quomodo uisus est Deus? Aut si uisus est, quomodo uideri non potest? 2. Nam et Ioannes Deum nemo, inquit, uidit umquam, et apostolus Paulus: Quem uidit hominum nemo nec uidere potest. Sed non utique scriptura mentitur. Ergo uere uisus est Deus. Ex quo intellegi potest quod non Pater uisus sit, qui numquam uisus est, sed Filius, qui et descendere solitus est et uideri, quia descenderit. 3. Imago est enim inuisibilis Dei, ut mediocritas et fragilitas condicionis humanae Deum Patrem uidere aliquando iam tunc assuesceret in imagine Dei, hoc est in Filio Dei. Gradatim enim et per incrementa fragilitas humana nutriri debuit per imaginem ad istam gloriam, ut Deum Patrem uidere posset aliquando. 4. Periculosa sunt enim quae magna sunt, si repentina sunt. Nam etiam lux solis subita post tenebras splendore nimio insuetis oculis non ostendet diem, sed potius faciet caecitatem. Quod ne in damnum humanorum contingat oculorum, paulatim disruptis et dissipatis tenebris ortus luminaris istius mediocribus incrementis fallenter assurgens oculos hominum sensim assuefacit ad totum orbem suum ferendum per incrementa radiorum. 5. Sic ergo et Christus, id est imago Dei et Filius Dei, ab hominibus inspicitur, qua poterat uideri. Et ideo fragilitas et mediocritas sortis humanae per ipsum alitur, producitur, educatur, ut aliquando Deum quoque ipsum Patrem, assueta Filium conspicere, possit ut est uidere, ne maiestatis ipsius repentino et intolerabili fulgore percussa intercipi possit, ut Deum Patrem, quem semper optauit, uidere non possit. 6. Ex quo Filius est hic qui uidetur. Dei autem Filius Dei uerbum est. Dei autem uerbum caro factum est et habitauit in nobis; hic autem Christus est. Quae malum ratio est ut dubitetur Deus dici qui tot modis Deus intellegitur approbari? 7. Ac si et Agar, ancillam Sarrae, de domo eiectam pariter et fugatam angelus conuenit apud fontem aquae in uia Sur, fugae causas interrogat atque accipit et post haec humilitatis consilia porrigit, spem praeterea illi materni nominis facit quodque ex utero eius multum semen esset futurum spondet atque promittit et quod Hismael ex illa nasci haberet et cum ceteris aperit locum habitationis ipsius actumque describit, hunc autem angelum et Dominum scriptura proponit et Deum (nam nec benedictionem seminis promisisset, nisi angelus et Deus fuisset), quaerant quid in praesenti loco haeretici tractent. 8. Pater fuit iste qui ab Agar uisus est an non? Quia Deus positus est. Sed absit Deum Patrem angelum dicere, ne alteri subditus sit, cuius angelus fuerit. 9. Sed angelum dicent fuisse. Quomodo ergo Deus erit, si angelus fuit, cum non sit hoc nomen angelis umquam concessum? Nisi quoniam ex utroque latere nos ueritas in istam concludit sententiam, qua intellegere debeamus Dei Filium fuisse qui, quoniam ex Deo est, merito Deus, quia Dei Filius dictus sit, quoniam Patri subditus et annuntiator paternae uoluntatis est, magni consilii angelus pronuntiatus est. 10. Ergo si hic locus neque personae Patris congruit, ne angelus dictus sit, neque personae angeli, ne Deus pronuntiatus sit, personae autem Christi conuenit, ut et Deus sit, quia Dei Filius est, et angelus sit, quoniam paternae dispositionis annuntiator est, intellegere debent contra scripturas se agere haeretici, qui Christum cum dicant se et angelum credere, nolint illum etiam Deum pronuntiare, quem in ueteri testamento ad uisitationem generis humani legunt saepe uenisse. 11. Adhuc adiecit Moyses Abrahae uisum Deum apud quercum Mambrae sedente ipso ad ostium tabernaculi sui meridie et nihilominus, cum tres conspexisset uiros, unum ex illis dominum nuncupasse; quorum cum pedes lauisset, cinericios panes cum butyro et ipsius copia lactis offert et ut hospites retenti uescerentur hortatur. 12. Post quae et quod pater futurus esset audit et quod Sarra, uxor eius, paritura ex ipso filium esset ediscit et de exitu Sodomitarum, quae merebantur pati, recognoscit et quod propter clamorem Sodomorum Deus descendisset addiscit. 13. Quo in loco si Patrem uolunt uideri tunc fuisse cum angelis duobus hospitio receptum, Patrem uisibilem haeretici crediderunt. Si autem angelum, cum ex angelis tribus unus dominus nuncupatur, cur, quod non solet, angelus Deus dicitur? Nisi quoniam, ut Deo Patri inuisibilitas propria reddatur et angelo propria mediocritas remittatur, non nisi Dei Filius, qui et Deus est, Abrahae uisus et hospitio receptus esse credetur. 14. Quod enim erat futurus, meditabatur in sacramento Abrahae factus hospes, apud Abrahae filios futurus; cuius filiorum pedes ad probationem quod ipse esset abluit, reddens in filiis ius hospitalitatis quod aliquando illi fenerauerat pater. 15. Vnde et ne qua esset dubitatio quin iste Abrahae hospes fuisset, in Sodomitarum exitu ponitur quoniam pluit Dominus super Sodomam et Gomorram ignem et sulphur a Domino de caelo. Sic enim et prophetes ex persona Dei: Subuerti uos, inquit, sicut subuertit Dominus Sodomam et Gomorram. 16. Dominus ergo Sodomam subuertit, id est Deus Sodomam subuertit, sed in subuersione Sodomorum Dominus pluit ignem a Domino. Hic autem Dominus uisus est Abrahae Deus; Deus autem hic hospes est Abrahae, uisus utique quia tactus. Sed cum Pater, qua inuisibilis, nec tunc utique uisus sit, uisus est et hospitibus receptus et acceptus est, qui solitus est tangi et uideri; hic autem Filius Dei Dominus a Domino pluit super Sodomam et Gomorram sulphur atque ignem. Hic autem Dei uerbum est; uerbum autem Dei caro factum est et habitauit in nobis. Hic autem Christus est. 17. Non Pater igitur apud Abraham hospes, sed Christus fuit; nec tunc Pater uisus est, sed Filius; uisus autem est Christus. Merito igitur Christus et Dominus et Deus est, qui non aliter Abrahae uisus est, nisi quia ante ipsum Abraham ex Patre Deo Deus sermo generatus est. 18. Adhuc, inquit, idem angelus et Deus eandem Agar fugatam de domo Abrahae cum puero consolatur et uisitat. Nam cum illa in solitudine exposuisset infantem, quia aqua defecisset ex utre, cumque puer ille clamasset, fletum et planctum leuasset, et audiuit, inquit scriptura, Deus uocem pueri de loco ubi erat. 19. Cum Deum esse qui uocem infantis audiuit rettulisset, adiecit: et uocauit angelus Domini ipsam Agar de caelo, angelum referens esse quem Deum dixerat et Dominum pronuntians esse quem angelum collocarat, quique angelus et Deus adhuc ipsi Agar promittit maiora solacia dicendo: Ne timueris, exaudiui enim uocem pueri de loco ubi erat. Surge, sume puerum et tene; in gentem enim magnam faciam eum. 20. Hic angelus, si angelus tantum est, cur hoc sibi uindicat ut dicat: In gentem enim magnam faciam eum, cum hoc utique genus potentiae Dei sit, angeli esse non possit? Ex quo etiam Deus confirmatur [Deus] esse qui hoc potest facere, quoniam, ut hoc ipsum comprobetur, adicitur per scripturam statim: et aperuit Deus oculos eius, et uidit puteum aquae uiuae et abiit et impleuit utrem de puteo et dedit puero, et erat Deus cum puero. 21. Si ergo hic Deus erat cum puero, qui aperuit oculos Agar, ut uideret puteum aquae uiuae et hauriret aquam propter urgentem sitis necessitatem, hic autem Deus e caelo illam uocat angelus dictus, cum superius uocem audiens clamantis pueri Deus esset potius, non alius intellegitur quam angelus esse pariter et Deus. 22. Quod cum Patri competens et conueniens esse non possit, qui tantummodo Deus est, competens autem esse possit Christo, qui non tantummodo Deus, sed et angelus pronuntiatus est, manifeste apparet non Patrem ibi tunc locutum fuisse ad Agar, sed Christum potius, cum Deus sit cui etiam angeli competit nomen, quippe cum magni consilii angelus factus sit, angelus autem sit, dum exponit sinum Patris, sicut Ioannes edicit. 23. Si enim ipse Ioannes hunc eundem qui sinum exponit Patris uerbum dicit carnem factum esse, ut sinum Patris posset exponere, merito Christus non solum homo est, sed et angelus, nec angelus tantum, sed et Deus per scripturas ostenditur et a nobis hoc esse creditur, ne si non Christum tunc locutum ad Agar uoluerimus accipere, aut angelum Deum faciamus aut Deum Patrem omnipotentem inter angelos computemus.
XIX. 1. Quid si et alio in loco similiter legimus Deum angelum positum? Nam cum apud uxores suas Liam atque Rachel Iacob de patris illarum iniquitate quereretur et cum referret quod iam in terram propriam remeare et reuerti cuperet, somnii quoque sui interponebat auctoritatem, quo tempore refert sibi angelum Dei per somnium dixisse: Iacob, Iacob. Et ego, inquit, dixi: Quid est? Aspice, inquit, oculis tuis et uide hircos et arietes ascendentes super oues et capras uariatos albos et uarios et cinericios et aspersos. Vidi enim quaecumque tibi Laban fecit. Ego sum Deus qui uisus sum tibi in loco Dei, ubi unxisti mihi illic stantem lapidem et uouisti mihi illic uotum; nunc ergo surge et proficiscere de terra hac et uade in terram natiuitatis tuae, et ero tecum. 2. Si angelus Dei loquitur haec ad Iacob atque ipse angelus infert dicens: Ego sum Deus qui uisus sum tibi in loco Dei, non tantummodo hunc angelum, sed et Deum positum sine ulla haesitatione conspicimus, quique sibi uotum refert ab Iacob destinatum esse in loco Dei et non dicit 'in loco meo'. Est ergo locus Dei, est et hic Deus. 3. Sed enim ibi simpliciter est in loco Dei positum, neque enim dictum est 'in loco angeli et Dei', sed tantummodo 'Dei', hic autem qui ista promittit Deus atque angelus esse perhibetur, ut merito distinctio sit inter eum qui tantummodo Deus dicitur et inter eum qui non Deus simpliciter, sed et angelus pronuntiatur. 4. Ex quo si nullius alterius angeli potest hic accipi tanta auctoritas, ut Deum quoque se esse fateatur et uotum sibi factum esse testetur, nisi tantummodo Christi, cui non quia angelo tantum, sed quia Deo uotum uoueri potest, manifestum est non Patrem accipi posse, sed Filium Deum et angelum. 5. Hic autem si Christus est, sicuti est, uehementer periclitatur qui aut hominem Christum aut angelum tantummodo dicit subtracta illi diuini nominis potestate, quam ex scripturarum caelestium fide frequenter accepit, quae illum et angelum frequenter et Deum dicunt. 6. His omnibus etiam illud accedit ut, quomodo illum et angelum frequenter et Deum posuit scriptura diuina, sic illum et hominem ponat et Deum, exprimens eadem scriptura diuina quod erat futurus et depingens iam tum in imagine quod habebat esse in substantiae ueritate. 7. Remansit enim, inquit, Iacob solus et luctabatur homo cum eo usque in mane; et uidit quoniam non potest aduersus eum et tetigit latitudinem femoris Iacob, cum in eum luctaretur et ipse cum eo, et dixit ei: dimitte me, ascendit enim lucifer. Et ille dixit: Non te dimittam, nisi me benedixeris. Et dixit: Quod est nomen tuum? Et ille dixit: Iacob. Dixitque ei: Non uocabitur iam nunc nomen tuum Iacob, sed Israel erit nomen tuum, quia inualuisti cum Deo, et cum hominibus potens es. Et adhuc adicit: Et uocauit Iacob nomen loci illius 'uisio Dei'. Vidi enim Deum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. Ortusque est ei sol, mox transiuit uisionem Dei, ipse uero claudicabat femore suo. 8. Homo, inquit, luctabatur cum Iacob. Si homo solitarius, quis est iste? Vnde est? Quare cum Iacob contendit atque luctatur? Quid intercesserat? Quid factum fuerat? Quae ratio contentionis istius tantae tantique certaminis? Quare praeterea Iacob, qui ad tenendum hominem cum quo luctabatur fortior inuenitur et benedictionem ab eo quem detinebat postulat, quia iam lucifer oritur, ideo postulasse reperitur, nisi quoniam praefigurabatur contentio haec inter Christum et filios Iacob futura, quae in euangelio dicitur perfecta? 9. Contra hunc enim hominem colluctatus est populus Iacob, in qua colluctatione potentior populus est Iacob repertus, quippe cum aduersus Christum iniquitatis suae uictoriam sit consecutus, quo in tempore propter facinus quod admisit incessu fidei propriae et salutis claudicare grauissime incertus et lubricus coepit, qui quamuis superior damnando Christum repertus, eget tamen ipsius misericordia, eget tamen ipsius benedictione. 10. Sed enim hic homo qui cum Iacob luctatus est, Non, inquit, uocabitur etiam nunc nomen tuum Iacob, sed Israel erit nomen tuum. Ac si Israel est homo 'uidens Deum', eleganter ostendebat Dominus quod non tantum homo esset qui colluctabatur tunc cum Iacob, sed et Deus. 11. Videbat utique Deum Iacob cum quo colluctabatur, quamuis hominem ipsius in colluctatione retineret. Et ut nulla adhuc posset esse dubitatio, interpretationem ipse posuit dicendo: Quia inualuisti cum Deo, et cum hominibus potens es. 12. Ob quam causam hic idem Iacob, intellegens iam uim sacramenti et peruidens auctoritatem eius cum quo luctatus fuisset, nomen loci illius in quo colluctatus est uocauit 'uisionem Dei'. 13. Superstruxit praeterea causas ad interpretationem Dei porrigendam. Vidi enim, inquit, Deum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. Vidit autem Deum cum quo colluctatus est quasi cum homine, sed et hominem quidem quasi uictor tenuit, benedictionem autem quasi a Deo ut inferior postulauit. Ita cum Deo et cum homine colluctatus fuit. 14. Ac si colluctatio haec ibi quidem praefigurata est, in euangelio autem inter Christum et populum Iacob perfecta est, in qua quamuis populus superior inuentus sit, minor repertus est dum nocens comprobatus est, quis dubitabit Christum, in quo haec colluctationis figura completa est, non hominem tantum, sed et Deum agnoscere, quandoquidem hominem illum et Deum etiam figura ipsa colluctationis uideatur comprobasse? 15. Et tamen etiam post haec aeque non cessat eadem scriptura diuina angelum Deum dicere, Deum angelum pronuntiare. 16. Nam cum Manassen atque Ephrem, filios Ioseph, benedicturus esset hic ipse Iacob, transuersis super capita puerorum manibus collocatis, Deus, inquit, qui pascit me a iuuentute mea usque in hunc diem, angelus cui liberauit me ex omnibus malis, benedicat pueros. 17. Vsque adeo autem eundem angelum ponit quem Deum dixerat, ut singulariter in exitu sermonis sui posuerit personam de qua loquebatur dicendo: benedicat pueros hos. 18. Si enim alterum angelum uoluisset intellegi, plurali numero duas personas complexus fuisset; nunc unius personae singularem numerum in benedictione deposuit, ex quo eundem Deum atque angelum intellegi uoluit. 19. Sed enim Deus Pater accipi non potest, Deus autem et angelus Christus accipi potest. Quem ut huius benedictionis auctorem etiam transuersas super pueros manus Iacob ponendo significauit, quasi pater illorum esset Christus, ex quo manus poneret figuram et formam futuram passionis ostendens. 20. Nemo igitur Christum sicut angelum non dubitat dicere, ita etiam Deum haesitet pronuntiare, cum hunc eundem in puerorum horum benedictionem per sacramentum passionis digestum in figura manuum et Deum et angelum intellegat inuocatum fuisse.
XX. 1. Ac si aliquis haereticus pertinaciter obluctans aduersus ueritatem uoluerit in his omnibus exemplis proprie angelum aut intellegere aut intellegendum esse contenderit, in hoc quoque uiribus ueritatis frangatur necesse est. 2. Nam si omnibus caelestibus, terrenis et infernis Christo subditis etiam ipsi angeli cum omnibus ceteris quaecumque subiecta sunt Christo dicuntur dii, iure et Deus Christus. Et si quiuis angelus subditus Christo deus potest dici, et hoc si dicitur et sine blasphemia profertur, multo magis utique et hoc ipsi Dei Filio Christo competere potest, ut Deus pronuntietur. 3. Si enim qui subiectus Christo angelus deus promitur, multo magis et constantius Christus, cui sunt omnes angeli subiecti, Deus esse dicetur. Nec enim naturae congruit ut quae minoribus concessa sunt maioribus denegentur. Ita si angelus Christo minor est, angelus autem deus dicitur, magis consequenter Christus Deus esse dicitur, qui non uno, sed omnibus angelis et maior et melior inuenitur. 4. Ac si stetit Deus in synagoga deorum, in medio autem Deus deos discernit, in synagoga autem aliquotiens Christus stetit, Christus ergo in synagoga Deus stetit, diiudicans scilicet deos quibus dicit: Vsquequo personas hominum accipitis?, accusans scilicet consequenter homines synagogae non exercentes iusta iudicia. 5. Porro si illi, qui reprehenduntur atque culpantur, propter aliquam tamen causam hoc nomen adipisci sine blasphemia uidentur, ut dii nuncupentur, multo magis utique hic Deus habebitur, qui non tantum Deus deorum stetisse dicitur, sed etiam deos discernens et diiudicans ex eadem lectionis auctoritate aperitur. 6. Ac si illi qui tamquam unus de principibus cadunt dii tamen nuncupantur, multo magis Deus esse dicetur qui non tantum tamquam unus ex principibus non cadit, sed ipsum quoque malitiae et auctorem et principem uincit. 7. Quae autem malum ratio est ut, cum legant hoc etiam Moysi nomen datum, dum dicitur: Deum te posui Pharaoni, Christo negetur, qui non Pharaoni Deus, sed uniuersae creaturae et Dominus et Deus constitutus esse reperitur? 8. Et in illo quidem hoc nomen temperate datum, in hoc profuse, in illo ad mensuram, in hoc supra omnem omnino mensuram. Non enim ad mensuram, inquit, dat Filio Pater; Pater enim, inquit, diligit Filium. In illo ad tempus, in hoc sine tempore; diuini enim nominis potestatem et super omnia et in omne tempus accepit. 9. Quodsi qui unius hominis accepit potestatem, in hac exiguitate huius datae potestatis nomen tamen istud dei incunctanter consequitur, quanto magis qui in ipsum quoque Moysen habet potestatem, nominis istius auctoritatem consecutus esse credetur?
XXI. l. Et poteram quidem omnium scripturarum caelestium euentilare tractatus et ingentem circa istam speciem Christi diuinitatis, ut ita dixerim, siluam commouere, nisi quoniam non tam mihi contra hanc haeresim propositum est dicere, quam breuiter circa personam Christi regulam ueritatis aperire. 2. Quamuis tamen ad alia festinem, illud non arbitror praetermittendum, quod in euangelio Dominus ad significantiam suae maiestatis expressit dicendo: Soluite templum hoc, et ego in triduo suscitabo illud, aut quando alio in loco et alia parte pronuntiat: Potestatem habeo animam meam ponendi et rursus recipere eam; hoc enim mandatum accepi a Patre. 3. Quis est enim qui dicit animam suam se posse ponere aut animam suam posse se rursum recuperare, quia hoc mandatum acceperit a Patre, aut quis dicit destructum corporis sui templum resuscitare rursum et reaedificare se posse, nisi quoniam sermo ille, qui ex Patre, qui apud Patrem, per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil, imitator paternorum operum atque uirtutum, imago inuisibilis Dei, qui descendit de caelo, qui quae uidit et audiuit testificatus est, qui non uenit ut faceret suam uoluntatem, sed potius ut faciat Patris uoluntatem, a quo missus ad hoc ipsum fuerat, ut magni consilii angelus factus arcanorum caelestium nobis iura reseraret, quique uerbum caro factus habitauit in nobis, ex nobis hic Christus non homo tantum, quia hominis filius, sed etiam Deus, quia Dei Filius, comprobatur? 4. Quodsi et primogenitus omnis creaturae ab apostolo dictus sit Christus, quomodo omnis creaturae primogenitus esse potuit, nisi quoniam secundum diuinitatem ante omnem creaturam ex Patre Deo sermo processit? Quod nisi ita haeretici acceperint, Christum hominem primogenitum omnis creaturae monstrare cogentur, quod facere non poterunt. 5. Aut igitur ante omnem est creaturam, ut primogenitus sit omni creaturae, et non homo est tantum, quia homo post omnem creaturam est, aut homo tantum est et est post omnem creaturam. 6. Et quomodo primogenitus est omnis creaturae, nisi quoniam [dum] uerbum illud, quod est ante omnem creaturam et ideo primogenitus omnis creaturae, caro fit et habitat in nobis, hoc est assumit hunc hominem qui est post omnem creaturam et sic cum illo et in illo habitat in nobis, ut neque homo Christo subtrahatur neque diuinitas negetur? 7. Nam si tantummodo ante omnem creaturam est, homo in illo subtractus est. Si autem tantummodo homo est, diuinitas, quae ante omnem creaturam est, intercepta est. Vtrumque ergo in Christo confoederatum est et utrumque coniunctum est et utrumque connexum est. 8. Et merito, dum est in illo aliquid quod superat creaturam, pignerata in illo diuinitatis et humanitatis uidetur esse concordia. Propter quam causam qui mediator Dei et hominum effectus exprimitur, in se Deum et hominem sociasse reperitur. 9. Ac si idem apostolus de Christo refert, ut exutus carnem potestates dehonestauit, palam triumphatis illis in semetipso, non utique otiose exutum carne proposuit, nisi quoniam et resurrectionem rursum indutum uoluit intellegi. 10. Quis est ergo iste exutus et rursus indutus? Requirant haeretici. Nos enim sermonem Dei scimus indutum carnis substantiam eundemque rursum exutum eadem corporis materia, quam rursus in resurrectione suscepit et quasi indumentum resumpsit. 11. Sed enim neque exutus neque indutus hominem Christus fuisset, si homo tantum fuisset. Nemo enim umquam se ipso aut spoliatur aut induitur. Sit enim necesse est aliud quicquid aliunde aut spoliatur aut induitur. 12. Ex quo merito sermo Dei fuit qui exutus est carnem et in resurrectione rursus indutus, exutus autem, quoniam et in natiuitate fuerat indutus. Itaque in Christo Deus est qui induitur atque etiam exutus sit oportet, propterea <quod> is qui induitur pariter et exuatur necesse est. Induitur autem et exuitur homo quasi quadam contexti corporis tunica. Ac propterea consequenter sermo fuit, ut diximus, Dei, qui modo indutus, modo exutus esse reperitur. 13. Hoc enim etiam in benedictionibus ante praedixit: Lauabit stolam suam in uino et in sanguine uuae amictum suum. 14. Si stola in Christo caro est et amictum ipsum corpus est, requiratur quisquis est ille cuius corpus amictum est et stola caro. Nobis enim manifestum est carnem stolam et corpus amictum uerbi fuisse, qui[que] sanguine id est uino lauit substantiam corporis et materiam carnis abluens ex parte suscepti hominis passione. 15. Ex quo siquidem lauatur, homo est, quia amictum quod lauatur caro est. Qui autem lauat, uerbum Dei est, qui, ut lauaret amictum, amicti susceptor effectus est. 16. Merito ex ea substantia quae recepta est ut lauaretur homo exprimitur, sicut ex uerbi auctoritate qui lauit Deus esse monstratur.
XXII. 1. Cur autem, licet ad aliam partem disputandi festinare uideamur, illum praetereamus apud apostolum locum: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est aequalem se Deo esse, sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inuentus ut homo; humiliauit se oboediens factus usque ad mortem, mortem autem crucis; propterea et Deus illum superexaltauit et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Iesus in gloria est Dei Patris? 2. Qui cum in forma Dei esset, inquit. Si homo tantummodo Christus, in imagine Dei, non in forma Dei relatus fuisset. Hominem enim scimus ad imaginem, non ad formam Dei factum. 3. Quis ergo est iste, qui in forma Dei, ut diximus, factus est? Angelus? Sed nec in angelis formam Dei legimus, nisi quoniam hic praecipuus atque generosus prae omnibus Dei Filius, uerbum Dei, imitator omnium paternorum operum, dum et ipse operatur sicut et Pater eius, forma, ut expressimus, est Dei Patris. 4. Et merito in forma pronuntiatus est Dei, dum et ipse super omnia et omnis creaturae diuinam obtinens potestatem et Deus est exemplo Patris, hoc ipsum tamen a Patre proprio consecutus, ut omnium et Deus esset et Dominus esset, et Deus ad formam Dei Patris ex ipso genitus atque prolatus. 5. Hic ergo quamuis esset in forma Dei, non est rapinam arbitratus aequalem se Deo esse. Quamuis enim se ex Deo Patre Deum esse meminisset, numquam se Deo Patri aut comparauit aut contulit, memor se esse ex suo Patre et hoc ipsum, quod est, habere se, quia Pater dedisset. Inde denique et ante carnis assumptionem, sed et post assumptionem corporis, post ipsam praeterea resurrectionem omnem Patri in omnibus rebus oboedientiam praestitit pariter ac praestat. 6. Ex quo probatur numquam arbitratum illum esse rapinam quandam diuinitatem, ut aequaret se Patri Deo, quin immo contra omni ipsius imperio et uoluntati oboediens atque subiectus, etiam ut formam serui susciperet contentus fuit, hoc est hominem illum fieri, et substantiam carnis et corporis, quam ex paternorum et secundum hominem delictorum seruitute uenientem nascendo suscepit, quo tempore se etiam exinaniuit, dum humanam condicionis fragilitatem suscipere non recusauit. 7. Quoniam si homo tantummodo natus fuisset, per hoc exinanitus non esset; homo enim nascens augetur, non exinanitur. Nam dum incipit esse quod cum non esset habere non potuit, ut diximus, non exinanitur, sed potius augetur atque ditatur. 8. Ac si Christus exinanitur in eo quod nascitur formam serui accipiendo, quomodo homo tantummodo est? De quo uerius dictum fuisset locupletatum illum esse tunc cum nasceretur, non exinanitum, nisi quoniam auctoritas diuini uerbi ad suscipiendum hominem interim conquiescens nec se suis uiribus exercens deicit se ad tempus atque deponit, dum hominem fert quem suscepit. 9. Exinanit se, dum ad iniurias contumeliasque descendit, dum audit infanda, experitur indigna, cuius tamen humilitatis adest statim egregius fructus. 10. Accepit enim nomen quod est super omne nomen, quod utique non aliud intellegimus esse quam nomen Dei. Nam cum Dei sit solius esse super omnia, consequens est ut nomen illud sit super omnia, quod est eius qui super omnia est Dei. Est ergo nomen illud quod super omne nomen est; quod nomen est eius utique consequenter qui, cum in forma Dei fuisset, non rapinam arbitratus est aequalem se Deo esse. 11. Neque enim si non et Deus esset Christus, omne se in nomine eius genu flecteret caelestium et terrestrium et infernorum, nec uisibilia aut inuisibilia aut rerum omnium omnis creatura homini esset subiecta siue substrata, quae se ante hominem esse meminisset. 12. Ex quo et dum in forma Dei esse Christus dicitur et dum in natiuitatem secundum carnem sese exinanisse monstratur et dum id accepisse nomen a Patre quod sit super omne nomen exprimitur et dum in nomine eius omne genu caelestium, terrenorum et infernorum se flectere et curuare monstratur et hoc ipsum in gloriam Dei Patris succurrere asseritur, consequenter non ex illo tantum homo est, quia oboediens Patri factus est usque ad mortem, mortem autem crucis, sed ex his etiam rebus superioribus diuinitatem Christi sonantibus Dominus Christus Iesus et Deus, quod haeretici nolunt, esse monstratur.
XXIII. 1. Hoc in loco licebit mihi argumenta etiam ex aliorum haereticorum parte conquirere. Firmum est genus probationis, quod etiam ab aduersario sumitur, ut ueritas etiam ab ipsis inimicis ueritatis probetur. 2. Nam usque adeo hunc manifestum est in scripturis et Deum tradi, ut plerique haereticorum diuinitatis ipsius magnitudine et ueritate commoti, ultra modum extendentes honores eius, ausi sint non Filium, sed ipsum Deum Patrem promere uel putare. 3. Quod etsi contra scripturarum ueritatem est, tamen diuinitatis Christi argumentum grande atque praecipuum est, qui usque adeo Deus, sed qua Filius Dei natus ex Deo, ut plerique illum, ut diximus, haeretici ita Deum acceperint, ut non Filium, sed Patrem pronuntiandum putarent. 4. Aestiment ergo an hic sit Deus, cuius auctoritas tantum mouit quosdam, ut putarent illum, ut diximus superius, iam ipsum Patrem Deum, effrenatius et effusius in Christo diuinitatem confitentes, ad hoc illos manifesta Christi diuinitate cogente ut, quem Filium legerent, quia Deum animaduerterent, Patrem putarent. 5. Alii quoque haeretici usque adeo Christi manifestam amplexati sunt diuinitatem, ut dixerint illum fuisse sine carne et totum illi susceptum detraxerint hominem, ne decoquerent in illo diuini nominis potestatem, si humanam illi sociassent, ut arbitrabantur, natiuitatem. 6. Quod tamen nos non probamus, sed argumentum afferimus usque adeo Christum esse Deum, ut quidam illum subtracto homine tantummodo putarint Deum, quidam autem ipsum crediderint Patrem Deum, cum ratio et temperamentum scripturarum caelestium Christum ostendant Deum, sed qua Filium Dei, et assumpto a Deo etiam filio hominis credendum et hominem. 7. Quoniam si ad hominem ueniebat, ut mediator Dei et hominum esse deberet, oportuit illum cum eo esse et uerbum carnem fieri, ut in semetipso concordiam confibularet terrenorum pariter atque caelestium, dum utriusque partis in se connectens pignora et Deum homini et hominem Deo copularet, ut merito Filius Dei per assumptionem carnis filius hominis et filius hominis per receptionem Dei uerbi Filius Dei effici possit. 8. Hoc altissimum atque reconditum sacramentum, ad salutem generis humani ante saecula destinatum, in Domino Iesu Christo Deo et homine inuenitur impleri, quo condicio generis humani ad fructum aeternae salutis posset adduci.
XXIV. 1. Sed erroris istius haereticorum inde, ut opinor, nata materia est, quia inter Filium Dei et filium hominis nihil arbitrantur interesse, ne facta distinctione et homo et Deus Iesus Christus facile comprobetur. 2. Eundem enim atque ipsum, id est hominem filium hominis etiam Filium Dei uolunt uideri, ut homo et caro et fragilis illa substantia eadem atque ipsa Filius Dei esse dicatur, ex quo, dum distinctio filii hominis et Filii Dei nulla secernitur, sed ipse filius hominis Dei Filius uindicatur, homo tantummodo Christus idem atque Filius Dei asseratur. 3. Per quod nituntur excludere Verbum caro factum est et habitauit in nobis, et Vocabitis nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus. 4. Proponunt enim atque illa praetendunt, quae in euangelio Lucae relata sunt, ex quibus asserere conantur non quod est, sed tantum illud quod uolunt esse: Spiritus sanctus ueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi; propterea et quod ex te nascetur sanctum uocabitur Filius Dei. 5. Si ergo, inquiunt, angelus Dei dicit ad Mariam: quod ex te nascetur sanctum, ex Maria est substantia carnis et corporis. Hanc autem substantiam, id est sanctum hoc quod ex illa genitum est, Filium Dei esse proposuit. Homo, inquiunt, ipse et illa caro corporis, illud quod sanctum est dictum, ipsum est Filius Dei, ut et cum dicit scriptura sanctum, Christum filium hominis hominem intellegamus, et cum Filium Dei proponit, non Deum, sed hominem percipere debeamus. 6. Sed enim scriptura diuina haereticorum et fraudes et furta facile conuincit et detegit. Si enim sic esset tantummodo: Spiritus ueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi; propterea quod nascetur ex te sanctum uocabitur Filius Dei, fortasse alio esset nobis genere aduersus illos reluctandum et alia nobis essent argumenta quaerenda et arma sumenda, quibus illorum et insidias et praestigias uinceremus. Cum autem ipsa scriptura caelesti abundans plenitudine sese haereticorum istorum calumniis exuat, facile ipso quod scriptum est nitimur et errores istos sine ulla dubitatione superamus. 7. Non enim dixit, ut iam expressimus: Propterea quod ex te nascetur sanctum, sed adiecit coniunctionem, ait enim: Propterea et quod ex te nascetur sanctum, ut illud ostenderet, non principaliter hoc sanctum quod ex illa nascitur, id est istam carnis corporisque substantiam, Filium Dei esse, sed consequenter et in secundo loco, principaliter autem Filium Dei esse uerbum Dei incarnatum per illum spiritum de quo angelus refert: Spiritus ueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi. 8. Hic est enim legitimus Dei Filius qui ex ipso Deo est, qui, dum sanctum istud assumit et sibi filium hominis annectit et illum ad se rapit atque transducit, connexione sua et permixtione sociata praestat et Filium illum Dei facit, quod ille naturaliter non fuit, ut principalitas nominis istius 'Filius Dei' in spiritu sit Domini, qui descendit et uenit, ut sequela nominis istius in Filio Dei et hominis sit et merito consequenter hic Filius Dei factus sit, dum non principaliter Filius Dei est. 9. Atque ideo dispositionem istam angelus uidens et ordinem istum sacramenti expediens, non sic cuncta confundens ut nullum uestigium distinctionis collocarit, distinctionem posuit dicendo: Propterea et quod nascetur ex te sanctum uocabitur Filius Dei, ne si distributionem istam cum libramentis suis non dispensasset, sed in confuso permixtam reliquisset, uere occasionem haereticis contulisset, ut hominis filium, qua homo est, eundem et Dei et hominis filium pronuntiare deberent. 10. Nunc autem particulatim exponens tam magni sacramenti ordinem atque rationem euidenter expressit, ut diceret: Et quod ex te nascetur sanctum uocabitur Filius Dei, probans quoniam Filius Dei descendit, qui dum filium hominis in se suscepit, consequenter illum Filium Dei fecit, quoniam illum Filius sibi Dei sociauit et iunxit, ut dum filius hominis adhaeret in natiuitatem Filio Dei, ipsa permixtione feneratum et mutuatum teneret, quod ex natura propria possidere non posset. 11. Ac sic facta est angeli uoce, quod nolunt haeretici, inter Filium Dei hominisque cum sua tamen sociatione distinctio, urgendo illos uti Christum, hominis filium hominem, intellegant quoque Dei Filium et hominem Dei Filium, id est Dei uerbum, sicut scriptum est, Deum accipiant atque ideo Christum Iesum Dominum ex utroque connexum, ut ita dixerim, ex utroque contextum atque concretum et in eadem utriusque substantiae concordia mutui ad inuicem foederis confibulatione sociatum hominem et Deum scripturae hoc ipsum dicentis ueritate cognoscant.
XXV. 1. Ergo, inquiunt, si Christus non homo est tantum, sed et Deus, Christum autem refert scriptura mortuum pro nobis et resuscitatum, iam docet nos scriptura credere Deum mortuum. Aut si Deus non moritur, Christus autem mortuus refertur, non erit Christus Deus, quoniam Deus non potest accipi mortuus. 2. Si umquam intellegerent aut intellexissent quod legunt, numquam tam periculose omnino loquerentur. Sed erroris semper est abrupta dementia et non est nouum, si usque ad periculosa descendunt qui fidem legitimam reliquerunt. 3. Si enim scriptura proponeret Christum tantummodo Deum et nulla in illo fragilitatis humanae sociatio esset permixta, merito illorum hic aliquid ualuisset sermo contortus: 'si Christus Deus, Christus autem mortuus, ergo mortuus est Deus'. 4. Sed cum non tantummodo illum, ut ostendimus iam frequenter, Deum, sed et hominem scriptura constituat, consequens est, quod immortale est, incorruptum mansisse teneatur. Quis enim non intellegat quod impassibilis sit diuinitas, passibilis uero sit humana fragilitas? 5. Cum ergo tam ex eo quod Deus est, quam etiam ex illo quod homo est Christus intellegatur esse permixtus et esse sociatus, Verbum enim caro factum est et habitauit in nobis, quis non sine ullo magistro atque interprete ex sese facile cognoscat non illud in Christo mortuum esse quod Deus est, sed illud in illo mortuum esse quod homo est? 6. Quid enim si diuinitas in Christo non moritur, sed carnis solius substantia exstinguitur, quando et in ceteris hominibus, qui non sunt caro tantummodo, sed caro et anima, caro quidem sola incursum interitus mortisque patitur, extra leges autem interitus et mortis anima incorrupta cernatur? 7. Hoc enim et ipse Dominus hortans nos ad martyrium et ad contemptum omnis humanae potestatis aiebat: Ne timueritis eos qui corpus occidunt, animam autem occidere non possunt. 8. Quodsi anima immortalis occidi aut interfici non potest in quouis alio, licet corpus et caro sola possit interfici, quanto magis utique uerbum Dei et Deus in Christo interfici omnino non potuit, cum caro sola et corpus occisum sit? 9. Si enim hanc habet generositatem immortalitatis anima in quouis homine, ut non possit interfici, multo magis hanc habet potestatem generositas uerbi Dei, ut non possit occidi. Nam si potestas hominum ad interficiendam sacram Dei potestatem et si crudelitas humana ad interficiendam animam deficit, multo magis ad Dei uerbum interficiendum deficere debebit. Nam cum ipsa anima, quae per Dei uerbum facta est, ab hominibus non occiditur, multo magis utique uerbum Dei perimi non posse credetur. 10. Et si plus non potest hominum cruenta saeuitia aduersus homines quam ut tantummodo corpus occidat, quanto magis utique in Christo non ualebit quam ut item tantummodo corpus occidat, ut dum per haec colligitur non nisi hominem in Christo interfectum, appareat ad mortalitatem sermonem in loco non esse deductum. 11. Nam si Abraham et Isaac et Iacob, quos homines tantummodo constat fuisse, manifestum est uiuere omnes enim, inquit, illi uiuunt Deo nec mors in illis animam perimit, quae corpora ipsa dissoluit; ius enim suum exercere potuit in corpora, in animas exercere non ualuit; aliud enim in illis mortale et ideo mortuum, aliud in illis immortale et ideo intellegitur non exstinctum; ob quam causam uiuere Deo pronuntiati et dicti sunt , multo magis utique mors in Christo aduersum solam materiam corporis potuit ualere, aduersus diuinitatem sermonis non potuit se exercere. Frangitur enim potestas mortis ubi intercedit auctoritas immortalitatis.
XXVI. 1. Sed ex hac occasione, quia Christus non homo tantum, sed et Deus diuinarum literarum sacris auctoritatibus approbatur, alii haeretici erumpentes statum in Christo religionis concutere machinantur, hoc ipso Patrem Deum uolentes ostendere Christum esse, dum non homo tantum asseritur, sed et Deus promitur. 2. Sic enim inquiunt: si unus esse Deus promitur, Christus autem Deus, ergo, inquiunt, si Pater et Christus est unus Deus, Christus Pater dicetur. In quo errare probantur Christum non noscentes, sed sonum nominis approbantes; nolunt enim illum secundam esse personam post Patrem, sed ipsum Patrem. 3. Quibus quia facile respondetur, pauca dicentur. Quis enim non secundam Filii post Patrem agnoscat esse personam, cum legat dictum a Patre consequenter ad Filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et post haec relatum: Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum? 4. Aut cum inter manus teneat: Pluit Dominus super Sodomam et Gomorram ignem et sulphur a Domino de caelo? 5. Aut cum ad Christum: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae? 6. Aut cum etiam ille desideratus scriba ait: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? 7. Aut cum Esaiae prophetias explicans inuenit positum sic: Haec dicit Dominus Christo meo Domino? 8. Aut cum legit: Non descendi de caelo ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me? 9. Aut dum inuenit positum: Quoniam qui me misit, maior me est? 10. Aut cum considerat scriptum: Eo ad Patrem meum et Patrem uestrum, Deum meum et Deum uestrum? 11. Aut quando habet cum ceteris collocatum: Sed in lege uestra scriptum est quia duorum testimonium uerum est; ego de me testificor et testificatus est de me qui me misit Pater? 12. Aut quando uox de caelo redditur: Et honorificaui et honorificabo? 13. Aut quando a Petro respondetur et dicitur: Tu es Filius Dei uiui? 14. Aut quando ab ipso Domino sacramentum huius reuelationis approbatur et dicitur: Beatus es, Simon Bariona, quoniam hoc tibi non reuelauit caro et sanguis, sed Pater meus qui in caelis est? 15. Aut quando ab ipso Christo exprimitur: Pater, clarifica me eo honore quo fui apud te antequam mundus fieret? 16. Aut cum ab eodem dicitur: Pater, sciebam quia semper me audis, uerum propter circumstantes dixi, ut credant quia tu me misisti? 17. Aut cum definitio regulae ab ipso Christo collocatur et dicitur: Haec est autem uita aeterna, ut sciant te unum et uerum Deum et quem misisti Iesum Christum. Ego te honorificaui super terram, opus perfeci quod dedisti mihi? 18. Aut cum item ab eodem asseritur et dicitur: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo? 19. Aut cum sedere ad dexteram Patris et a prophetis et ab apostolis approbatur? 20. Et satis longum facio, si enisus fuero omnes omnino ad hanc partem uoces congregare, quandoquidem non tam ueteris quam etiam noui testamenti scriptura diuina ubique ostendat illum ex Patre natum, per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil, qui oboedierit semper Patri et oboediat, semper habentem rerum omnium potestatem, sed qua traditam, sed qua concessam, sed qua a Patre proprio sibi indultam. 21. Quid enim tam euidens potest esse, hunc non Patrem esse, sed Filium, quam quod oboediens Patri Deo proponitur, ne si Pater esse credatur, alteri iam Deo Patri Christus subiectus esse dicatur?
XXVII. 1. Sed quia frequenter intendunt illum nobis locum quo dictum sit: Ego et Pater unum sumus, et in hoc illos aeque facile uincemus. 2. Si enim erat, ut haeretici putant, Pater Christus, oportuit dicere 'Ego Pater unus sum'. At cum Ego dicit, deinde Patrem infert dicendo Ego et Pater, proprietatem personae suae, id est Filii, a paterna auctoritate discernit atque distinguit, non tantummodo de sono nominis, sed etiam de ordine dispositae potestatis, qui potuisset dicere 'Ego Pater', si Patrem se esse meminisset. 3. Et quia dixit unum, intellegant haeretici quia non dixit 'unus'. Vnum enim neutraliter positum societatis concordiam, non unitatem personae sonat. Vnum enim, non 'unus' esse dicitur. quoniam nec ad numerum refertur, sed ad societatem alterius expromitur. 4. Denique adicit dicens sumus, non 'sum', ut ostenderet per hoc, quod dixit 'sumus' et 'Pater', duas esse personas. Vnum autem quod ait, ad concordiam et eandem sententiam et ad ipsam caritatis societatem pertinet, ut merito unum sit Pater et Filius per concordiam et per amorem et per dilectionem. 5. Et quoniam ex Patre est, quicquid illud est, Filius est, manente tamen distinctione, ut non sit Pater ille qui Filius, quia nec Filius ille qui Pater est. Nec enim sumus addidisset, si unum se et solitarium Patrem Filium factum esse meminisset. 6. Denique nouit hanc concordiae unitatem et apostolus Paulus, cum personarum tamen distinctione. Nam cum ad Corinthios scriberet, Ego, inquit, plantaui, Apollo rigauit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est quicquam neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Qui autem plantat et qui rigat unum sunt. 7. Quis autem non intellegat alterum esse Apollo, alterum Paulum, non eundem atque ipsum Apollo pariter et Paulum? Denique et diuersa uniuscuiusque sunt officia prolata; alter enim qui plantat et alter qui rigat. Hos tamen duos non quod unus sit, sed quod unum sint proposuit apostolus Paulus, ut alter quidem sit Apollo, alter uero Paulus, quantum ad personarum distinctionem pertinet, <quantum uero ad concordiam pertinet,> unum ambo sint. 8. Nam quando duorum una sententia est, ueritas una est, fides una est, una atque eadem religio est, unus etiam Dei timor est, unum sunt, etiamsi duo sint, ipsum sunt, dum ipsum sapiunt. 9. Etenim quos personae ratio inuicem diuidit, eosdem rursus inuicem religionis ratio conducit. Et quamuis idem atque ipsi non sint, dum idem sentiunt, ipsum sunt, et cum duo sint, unum sunt, habentes in fide societatem, etiamsi gerant in personis diuersitatem. 10. Denique cum ad has uoces Domini imperitia fuisset Iudaica commota et temere adusque saxa succensa, ita ut discurrerent et dicerent: Non te lapidamus propter bonum opus, sed propter blasphemiam, et quia tu, cum homo sis, facis te Deum, distinctionem posuit Dominus in ratione reddenda, quomodo se Deum aut dixisset aut intellegi uellet. Quem Pater sanctificauit, inquit, et misit in hunc mundum, uos dicitis quia blasphemat, quia dixi: Filius Dei sum? 11. Etiam hic Patrem habere se dixit. Filius est ergo, non Pater. Patrem enim confessus se fuisset, si Patrem se esse meminisset. 12. Et sanctificatum se a suo Patre esse proponit. Dum ergo accipit sanctificationem a Patre, minor Patre est; minor autem Patre consequenter <non Pater> est, sed Filius. Pater enim si fuisset, sanctificationem dedisset, non accepisset. Et nunc autem profitendo se accepisse sanctificationem a Patre, hoc ipso quo Patre se minorem accipiendo ab ipso sanctificationem probat, Filium se esse, non Patrem, monstrauit. 13. Missum praeterea se esse dicit, ut per hanc oboedientiam, qua uenit Dominus Christus missus, non Pater, sed Filius probetur, qui misisset utique, si Pater fuisset. Missus autem non fuit Pater, ne Pater subditus alteri Deo, dum mittitur, probaretur. 14. Et tamen post haec adicit quod omnem omnino ambiguitatem dissolueret et totam controuersiam erroris extingueret. Ait enim in ultima parte sermonis: Vos dicitis quia blasphemat, quia dixi: Filius Dei sum? Ergo si euidenter Filium Dominus se, non Patrem esse testatur, magnae temeritatis et ingentis est furoris exemplum contra ipsius Christi Domini testimonium controuersiam diuinitatis et religionis agitare et Christum Iesum Patrem esse dicere, cum animaduertat illum non Patrem se, sed Filium comprobasse.
XXVIII. 1. Adhuc adiciam illam quoque partem, in qua dum haereticus quasi oculo quodam gaudet proprio, ueritatis et luminis amisso, totam caecitatem sui agnoscat erroris. 2. Identidem enim et frequenter opponit quia dictum sit: Tanto tempore uobiscum sum et non agnoscitis me? Philippe, qui uidit me, uidit et Patrem. 3. Sed quod non intellegit discat. Culpatur Philippus et iure quidem meritoque, quia dixerit: Domine, ostende nobis Patrem et sufficit nobis. Quando enim ex Christo aut audierat istud aut didicerat, quasi esset Pater Christus, cum contra magis quod Filius esset, non quia Pater frequenter audisset et saepe didicisset? 4. Quod enim dixit Dominus: Si me cognouistis, et Patrem meum cognouistis, et amodo nostis illum et uidistis illum, non sic dixerat ut se Patrem uellet intellegi, sed quoniam qui penitus et plene et cum tota fide et tota religione accessit ad Dei Filium, omnibus modis per ipsum Filium, in quem sic credit, ad Patrem peruenturus sit eundemque uisurus. 5. Nemo enim, inquit, potest uenire ad Patrem nisi per me. Et ideo ad Patrem Deum non tantum uenturus est et cogniturus ipsum Patrem, sed etiam sic tenere debet atque ita animo ac mente praesumere, quasi iam nouerit Patrem pariter et uiderit. 6. Saepe enim scriptura diuina quae nondum facta sunt pro factis annuntiat, quia sic futura sint, et quae omnibus modis fieri habent, non quasi futura sint praedicat, sed quasi facta sint narrat. 7. Denique cum nondum temporibus Esaiae prophetae Christus natus fuisset, Quia puer, aiebat, natus est uobis, et cum nondum accessum esset ad Mariam, Et accessit ad propheten, dicebat, et concepit et peperit filium. 8. Et cum nondum sinum Patris Christus exposuisset, referebat: Et uocabitur nomen eius magni consilii angelus. 9. Et cum nondum fuisset passus, Quasi ouis, pronuntiabat, ad iugulationem adductus est. 10. Et cum adhuc crux nusquam esset, aiebat: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem. 11. Et cum nondum iniuriose potatus fuisset, In siti, ait, mea potauerunt me aceto. 12. Et cum spoliatus adhuc non fuisset, dicebat: Super uestem meam miserunt sortem et dinumerauerunt ossa mea, effoderunt manus meas et pedes. 13. Prouidens enim scriptura diuina pro factis dicit quae futura scit et pro perfectis dicit quae futura habet, quae sine dubitatione uentura sunt. 14. Et ideo Dominus in praesenti loco dicebat: Amodo nostis illum et uidistis. Dicebat enim uisum iri ab eo Patrem, quisquis Filium secutus fuisset, non quasi Filius ipse esset Pater uisus, sed quod praemium consecuturus esset quisquis illum sequi et discipulus eius esse uoluisset, ut uidere Patrem posset. 15. Nam et imago est Dei Patris, ut his etiam illud accedat, quoniam sicut Pater operatur, ita operatur et Filius, et imitator est Filius omnium operum paternorum, ut perinde habeat unusquisque quasi iam uiderit Patrem, dum eum uidet qui inuisibilem Patrem in omnibus operibus semper imitatur. 16. Ceterum si ipse Pater est Christus, quomodo confestim adicit et dicit: Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et maiora his faciet, quia ego ad Patrem uado? 17. Et adhuc subnectit: Si diligitis me, praecepta mea seruate; et ego rogabo Patrem, et alium aduocatum dabit uobis. 18. Post quae etiam illud subnectit: Si quis me diligit, sermonem meum custodiet; et Pater meus diligit illum, et ad eum ueniemus et mansionem apud illum faciemus. 19. Necnon etiam subdidit illud quoque: Aduocatus autem ille Spiritus Sanctus, quem missurus est Pater, ille uos docebit et commemorabit omnia quaecumque dixero. 20. Praemittit adhuc istum locum, quo ostendat se esse Filium, et merito subdidit et dicit: Si me diligeretis, gauderetis quia eo ad Patrem, quia Pater maior me est. 21. Quid autem cum etiam illa subnectit: Ego sum uitis uera, et Pater meus agricola; omne sarmentum in me non afferens fructum, tollit illud et omne fructiferum purgat, ut fructum ampliorem ferat? 22. Instat adhuc et adicit: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi uos. Manete in mea caritate. Si mandata mea seruaueritis, manebitis in mea caritate, sicut ego Patris mandata seruaui, et maneo in eius caritate. 23. Adhuc ingerit et dicit: Dixi autem uos amicos, quia omnia quae audiui a Patre meo nota uobis feci. 24. Aggregat etiam hoc: Sed haec omnia facient uobis propter nomen meum, quia ignorant eum qui me misit. 25. Haec ergo numquam post illa euidenter illum non Patrem, sed Filium esse testantia Dominus subdidisset, si aut Patrem se esse meminisset aut Patrem se uellet intellegi, nisi quoniam ut illud exprimeret, perinde unumquemque iam habere debere, dum imaginem Dei Patris per Filium uidet, atque si uiderit Patrem, quandoquidem unusquisque credens in Filium exerceatur in imaginis contemplatione, ut assuefactus ad diuinitatem uidendam in imagine proficere possit et crescere usque ad Dei Patris omnipotentis perfectam contemplationem, et quoniam qui hoc animo ac mente combiberit et de omnibus sic futurum esse crediderit, Patrem quem uisurus sit quasi iam quodammodo uiderit et hic iam sic habeat quasi teneat quod habiturum se pro certo sciat. 26. Ceterum si ipse Pater fuisset, quid quasi futurum praemium repromittebat quod iam praestiterat et dederat? 27. Nam quoniam dicit: Beati mundo corde, quia ipsi Deum uidebunt, polliceri deprehenditur contemplationem et aspectum Patris. Ergo nondum dederat. Cur enim repromitteret, si iam dedisset? Dederat enim, si Pater esset; uidebatur enim et contingebatur. 28. Quando autem dum contingitur ipse Christus et uidetur, repromittit tamen et dicit quoniam qui mundo fuerit corde Deum uidebit, hoc ipso probat Patrem se non esse, qui tunc praesens cum uideretur repromittebat quod Patrem uisurus esset quisquis mundo corde fuisset. 29. Erat ergo repromittens haec non Pater, sed Filius, quia qui Filius erat quod uideri habebat repromittebat, cuius repromissio superuacua fuisset, nisi Filius fuisset. Cur enim repromittebat mundis corde ut uiderent Patrem, si iam tunc qui praesentes erant Patrem Christum uidebant? Sed quia Filius erat, non Pater, merito et Filius, quia imago Dei, tunc uidebatur, et Pater, quia inuisibilis, mundis corde ut uideretur repromittitur et notatur. 30. Haec igitur satis sit etiam aduersus istum haereticum dictasse, pauca de multis. Campus enim et quidem latus ac fusus aperietur, plenius haereticum istum si agitare uoluerimus, quandoquidem duobus istis locis quibusdam effossis luminibus orbatus totus sit in doctrinae suae caecitate superatus.
XXIX. 1. Sed enim ordo rationis et fidei auctoritas digestis uocibus et literis Domini admonet nos post haec credere etiam in Spiritum Sanctum olim ecclesiae repromissum, sed statutis temporum opportunitatibus redditum. 2. Est enim per Ioelem prophetam repromissus, sed per Christum redditus. In nouissimis, inquit, diebus effundam de spiritu meo super seruos et ancillas meas. Dominus autem: Accipite spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, erunt remissa, et quorum retinueritis, erunt retenta. 3. Hunc autem Spiritum Sanctum Dominus Christus modo Paracletum appellat, modo Spiritum ueritatis esse pronuntiat, qui non est in euangelio nouus, sed nec noue datus; nam hic ipse et in prophetis populum accusauit et in apostolis aduocationem gentibus praestitit. Nam illi ut accusarentur merebantur, quia contempserant legem, et qui ex gentibus credunt, ut patrocinio Spiritus adiuuentur merentur, quia ad euangelicam peruenire gestiunt legem. 4. Differentia sane in illo genera officiorum, quoniam in temporibus differens ratio causarum, nec ex hoc tamen ipse diuersus, qui haec sic gerit, nec alter est, dum sic agit, sed unus atque ipse est, diuidens officia sua per tempora et rerum occasiones atque momenta. 5. Denique apostolus Paulus, Habentes, inquit, eundem spiritum, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, ideo loquimur. 6. Vnus ergo et idem Spiritus qui in prophetis et apostolis, nisi quoniam ibi ad momentum, hic semper. Ceterum ibi non ut semper in illis inesset, hic ut in illis semper maneret; et ibi mediocriter distributus, hic totus effusus; ibi parce datus, hic large commodatus, nec tamen ante resurrectionem Domini exhibitus, sed per resurrectionem Christi contributus. 7. Rogabo enim, aiebat, Patrem, et alium aduocatum dabit uobis, ut uobiscum sit in aeternum, Spiritum ueritatis. Et: cum uenerit aduocatus ille quem ego missurus sum uobis a Patre meo, Spiritum ueritatis qui de Patre meo procedit, Et: si non abiero ego, aduocatus ille non ueniet ad uos; si autem ego abiero, remittam illum ad uos. Et: cum uenerit Spiritus ueritatis, ille uos diriget in omnem ueritatem. 8. Et quoniam Dominus in caelos esset abiturus, Paracletum discipulis necessario dabat, ne illos quodammodo pupillos, quod minime decebat, relinqueret et sine aduocato et quodam tutore desereret. 9. Hic est enim qui ipsorum animos mentesque firmauit, qui euangelica sacramenta distinxit, qui in ipsis illuminator rerum diuinarum fuit, quo confirmati pro nomine Domini nec carceres nec uincula timuerunt, quin immo ipsas saeculi potestates et tormenta calcauerunt, armati iam scilicet per ipsum atque firmati, habentes in se dona quae hic idem Spiritus ecclesiae Christi sponsae quasi quaedam ornamenta distribuit et dirigit. 10. Hic est enim qui prophetas in ecclesia constituit, magistros erudit, linguas dirigit, uirtutes et sanitates facit, opera mirabilia gerit, discretiones spirituum porrigit, gubernationes contribuit, consilia suggerit quaeque alia sunt charismatum dona componit et digerit et ideo ecclesiam Domini undique et in omnibus perfectam et consummatam facit. 11. Hic est qui in modum columbae, posteaquam Dominus baptizatus est, super eum uenit et mansit, habitans in solo Christo plenus et totus nec in aliqua mensura aut portione mutilatus, sed cum tota sua redundantia cumulate distributus et missus, ut ex illo delibationem quandam gratiarum ceteri consequi possint, totius Sancti Spiritus in Christo fonte remanente, ut ex illo donorum atque operum uenae ducerentur, Spiritu Sancto in Christo affluenter habitante. 12. Hoc etenim iam prophetans Esaias aiebat: Et requiescit, inquit, super eum spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et uirtutis, spiritus scientiae et pietatis, et impleuit eum spiritus timoris Dei. 13. Hoc idem atque ipsum et alio in loco ex persona ipsius Domini: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, euangelizare pauperibus misit me. 14, Similiter Dauid: Propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae a consortibus tuis. 15, De hoc apostolus Paulus: Qui enim spiritum Christi non habet, hic non est eius, et: Vbi spiritus Domini, ibi libertas. 16. Hic est qui operatur ex aquis secundam natiuitatem. semen quoddam diuini generis et consecrator caelestis natiuitatis, pignus promissae hereditatis et quasi chirographum quoddam aeternae salutis, qui nos Dei faciat templum et nos eius efficiat domum, qui interpellat diuinas aures pro nobis gemitibus ineloquacibus, aduocationis implens officia et defensionis exhibens munera, inhabitator corporibus nostris datus et sanctitatis effector, qui id agens in nobis ad aeternitatem et ad resurrectionem immortalitatis corpora nostra producat, dum illa in se assuefacit cum caelesti uirtute misceri et cum Spiritus Sancti diuina aeternitate sociari. 17. Erudiuntur enim in illo et per ipsum corpora nostra ad immortalitatem proficere, dum ad decreta ipsius discunt se moderanter temperare. 18. Hic est enim qui contra carnem desiderat, quia caro contra ipsum repugnat. 19. Hic est qui inexplebiles cupiditates coercet, immoderatas libidines frangit, illicitos ardores extinguit, flagrantes impetus uincit, ebrietates reicit, auaritias repellit, luxuriosas comissationes fugit, caritates nectit, affectiones constringit, sectas repellit, regulam ueritatis expedit, haereticos reuincit, improbos foras expuit, euangelia custodit. 20. De hoc item Apostolus: Non enim spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est. 21. De hoc exultat et dicit: Puto autem quia et ego spiritum Dei habeo. 22. De hoc dicit: Et spiritus prophetarum prophetis subiectus est. 23. De hoc refert: Spiritus autem manifeste dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendacia loquentium, cauteriatam habentium conscientiam suam. 24. In hoc spiritu positus nemo umquam dicit anathema Iesum, nemo negauit Christum Dei Filium aut repudiauit creatorem Deum, nemo contra scripturas ulla sua uerba depromit, nemo alia et sacrilega decreta constituit, nemo diuersa iura conscribit. 25. In hunc quisquis blasphemauerit, remissionem non habet, non tantum in isto saeculo. uerum etiam nec in futuro. 26. Hic in apostolis Christo testimonium reddit, in martyribus constantem fidem religionis ostendit, in uirginibus admirabilem continentiam signatae caritatis includit, in ceteris incorrupta et incontaminata doctrinae dominicae iura custodit, haereticos destruit, peruersos corrigit, infideles arguit, simulatores ostendit, improbos quoque corrigit, ecclesiam incorruptam et inuiolatam perpetuae uirginitatis et ueritatis sanctitate custodit.
XXX. 1. Et haec quidem de Patre et de Filio et de Spiritu Sancto breuiter sint nobis dicta et strictim posita et non longa disputatione porrecta. Latius enim potuerunt porrigi et propensiore disputatione produci, quandoquidem ad testimonium, quod ita se habeat fides uera, totum et uetus et nouum testamentum possit adduci. 2. Sed quia obluctantes aduersus ueritatem semper haeretici sincerae traditionis et catholicae fidei controuersiam solent trahere, scandalizati in Christum, quod etiam Deus et per scripturas asseratur et a nobis hoc esse credatur, merito a nobis, ut omnis a fide nostra auferri possit haeretica calumnia, de eo quod et Deus sit Christus sic est disputandum, ut non impediat scripturae ueritatem, sed nec nostram fidem, qua unus Deus et per scripturas promittitur et a nobis tenetur et creditur. 3. Tam enim illi qui Iesum Christum ipsum Deum Patrem dicunt quam etiam illi qui hominem illum tantummodo esse uoluerunt, erroris sui et peruersitatis origines et causas inde rapuerunt, quia cum animaduerterent scriptum esse quod unus sit Deus, non aliter putauerunt istam tenere se posse sententiam, nisi aut hominem tantum Christum aut certe Deum Patrem putarent esse credendum. Sic enim calumnias suas colligere consueuerunt, ut errorem proprium approbare nitantur. 4. Et quidem illi qui Iesum Christum Patrem dicunt ista praetendunt: si unus Deus, Christus autem Deus, Pater est Christus, quia unus Deus; si non Pater sit Christus, dum et Deus Filius Christus, duo dii contra scripturas introducti esse uideantur. 5. Qui autem hominem tantummodo Christum esse contendunt, ex diuerso sic colligunt: si alter Pater, alter est Filius, Pater autem Deus et Christus Deus, non ergo unus Deus, sed duo dii introducuntur pariter, Pater et Filius; ac si unus Deus, consequenter homo Christus, ut merito Pater sit Deus unus. 6. Re uera quasi inter duos latrones crucifigitur Dominus, quomodo fixus aliquando est, et ita excipit haereticorum istorum ex utroque latere sacrilega conuicia. 7. Sed neque scripturae sanctae neque nos causas illis perditionis et caecitatis afferimus, si qua in medio diuinarum literarum euidenter posita aut uidere nolunt aut uidere non possunt. 8. Nos enim et scimus et legimus et credimus et tenemus unum esse Deum qui fecit caelum pariter ac terram, quoniam nec alterum nouimus aut nosse, cum nullus sit, aliquando poterimus. 9. Ego sum, inquit, Deus, et non est praeter me iustus et saluans. 10. Et alio in loco: Ego primus et nouissimus, et praeter me non est Deus. Quis sicut ego? 11. Et: Quis mensus est palmo caelum et terram pugillo? Quis suspendit montes in pondere et nemora in statera? 12. Et Ezechias: Vt sciant omnes quia tu es Deus solus. 13. Ipse praeterea Dominus: Quid me interrogas de bono? Vnus Deus bonus. 14. Apostolus quoque Paulus: Qui solus, inquit, habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem uidit hominum nemo nec uidere potest. 15. Et alio in loco: Mediator autem unius non est; Deus autem unus est. 16. Sed quomodo hoc tenemus et legimus et credimus, sic scripturarum caelestium nullam partem praeterire debemus, quippe cum etiam illa quae in scripturis sunt posita Christi diuinitatis insignia nullo modo debemus recusare, ne scripturarum auctoritatem corrumpendo integritatem fidei sanctae corrupisse teneamur. 17. Et hoc ergo credamus, siquidem fidelissimum, Dei Filium Iesum Christum Dominum et Deum nostrum, quoniam in principio erat uerbum, et uerbum erat Deus et Deus erat uerbum. Hoc erat in principio apud Deum. Et uerbum caro factum est et habitauit in nobis. 18. Et: Dominus meus et Deus meus. Et: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia benedictus Deus in saecula. 19. Quid ergo dicemus? Numquid duos Deos scriptura proponit? Quomodo ergo dicit quia Deus unus est? Aut numquid non et Christus Deus est? Quomodo ergo Dominus meus et Deus meus Christo dictum est? 20. Totum igitur hoc nisi cum propria ueneratione et legitima disputatione teneamus, merito scandalum haereticis praebuisse credemur, non utique ex scripturarum caelestium uitio quae numquam fallunt, sed humani erroris praesumptione, qua haeretici esse uoluerunt. 21. Et in primis illud retorquendum in istos qui duorum nobis deorum controuersiam facere praesumunt. 22. Scriptum est, quod negare non possunt, quoniam unus est Dominus. De Christo ergo quid sentiunt? Dominum esse aut illum omnino non esse? Sed Dominum illum omnino non dubitant. Ergo si uera est illorum ratiocinatio, iam duo sunt Domini. Quomodo igitur iam secundum scripturas unus est Dominus? 23. Et magister unus Christus dictus. Atenim legimus quod magister sit etiam apostolus Paulus. Non ergo iam unus magister; duos enim magistros secundum ista colligimus. Quomodo igitur secundum scripturas unus magister Christus? 24. Vnus in scripturis bonus dictus est Deus, sed idem in scripturis bonus etiam Christus positus est. Non igitur, si recte colligunt, unus bonus, sed etiam duo boni. Quomodo igitur secundum scripturarum fidem unus bonus esse refertur? 25. Ac si non putant aliqua ratione offici posse ei quod unus Dominus est per illud quod est Dominus et Christus neque ei quod unus est magister per illud quod est magister et Paulus aut illi quod unus est bonus per illud quod bonus sit nuncupatus et Christus, eadem ratione intellegant offici non posse ab illo quod unus est Deus ei quod Deus pronuntiatus est et Christus.
XXXI. 1. Est ergo Deus Pater omnium institutor et creator, solus originem nesciens, inuisibilis, immensus, immortalis, aeternus, unus Deus, cuius neque magnitudini neque maiestati neque uirtuti quicquam non dixerim praeferri, sed nec comparari potest. 2. Ex quo, quando ipse uoluit, sermo Filius natus est, qui non in sono percussi aeris aut tono coactae de uisceribus uocis accipitur, sed in substantia prolatae a Deo uirtutis agnoscitur, cuius sacrae et diuinae natiuitatis arcana nec apostolus didicit nec prophetes comperit nec angelus sciuit nec creatura cognouit; Filio soli nota sunt, qui Patris secreta cognouit. 3. Hic ergo cum sit genitus a Patre, semper est in Patre. Semper autem sic dico, ut non innatum, sed natum probem. Sed qui ante omne tempus est, semper in Patre fuisse dicendus est. Nec enim tempus illi assignari potest qui ante tempus est. Semper enim in Patre, ne Pater non semper sit Pater, quia et Pater illum etiam praecedit, quod necesse est prior sit qua Pater sit, quoniam antecedat necesse est eum qui habet originem ille qui originem nescit, simul ut hic minor sit, dum in illo esse se scit, habens originem quia nascitur et per Patrem quodammodo, quamuis originem habet qua nascitur, uicinus in natiuitate, dum ex eo Patre qui originem solus non habet nascitur. 4. Hic ergo quando Pater uoluit, processit ex Patre; et qui in Patre fuit, [processit ex Patre; et qui in Patre fuit,] quia ex Patre fuit, cum Patre postmodum fuit, quia ex Patre processit, substantia scilicet illa diuina, cuius nomen est uerbum, per quod facta sunt omnia et sine quo factum est nihil. 5. Omnia enim post ipsum sunt, quia per ipsum sunt. Et merito ipse est ante omnia, sed post Patrem, quando per illum facta sunt omnia, qui processit ex eo, ex cuius uoluntate facta sunt omnia, Deus utique procedens ex Deo, secundam personam efficiens post Patrem, qua Filius, sed non eripiens illud Patri, quod unus est Deus. 6. Si enim natus non fuisset, innatus comparatus cum eo qui esset innatus, aequatione in utroque ostensa, duos faceret innatos et ideo duos faceret deos. 7. Si non genitus esset, collatus cum eo qui genitus non esset et aequales inuenti, duos deos merito reddidissent non geniti atque ideo duos Christus reddidisset deos. 8. Si sine origine esset ut Pater inuentus et ipse principium omnium ut Pater, duo faciens principia duos ostendisset nobis consequenter et deos. 9. Aut si et ipse Filius non esset, sed Pater generans de se alterum filium, merito collatus cum Patre et tantus denotatus duos patres effecisset et ideo duos approbasset etiam deos. 10. Si inuisibilis fuisset, cum inuisibili collatus par expressus duos inuisibiles ostendisset et ideo duos comprobasset et deos. 11. Si incomprehensibilis, si et cetera quaecumque sunt Patris, merito, dicimus, duorum deorum quam isti confingunt controuersiam suscitasset. 12. Nunc autem quicquid est non ex se est, quia nec innatus est, sed ex Patre est, quia genitus est, siue dum uerbum est, siue dum uirtus est, siue dum sapientia est, siue dum lux est, siue dum Filius est. 13. Et quicquid horum est, dum non aliunde est quam, sicut diximus iam superius, ex Patre, Patri suo originem suam debens discordiam diuinitatis de numero duorum deorum facere non potuit, qui ex illo qui est unus Deus originem nascendo contraxit. 14. Quo genere dum et unigenitus est et primogenitus ex illo est, qui originem non habet, unus est omnium rerum et principium et caput. Idcirco unum Deum asseruit, quem non sub ullo principio aut initio, sed initium potius et principium rerum omnium comprobauit. 15. Filius autem nihil ex arbitrio suo gerit nec ex consilio suo facit nec a se uenit, sed imperiis paternis omnibus et praeceptis oboedit, ut quamuis probet illum natiuitas Filium, tamen morigera oboedientia asserat illum paternae uoluntatis ex quo est ministrum. Ita dum se Patri in omnibus obtemperantem reddit, quamuis sit et Deus, unum tamen Deum Patrem de oboedientia sua ostendit, ex quo et originem traxit. 16. Et ideo duos facere non potuit, quia nec duas origines fecit, qui ex eo, qui originem non habet, principium natiuitatis ante omne tempus accepit. Nam cum id sit principium ceteris quod innatum est (quod Deus solus Pater est, qui extra originem est, ex quo hic est qui natus est), dum qui ex illo nascitur merito ex eo uenit qui originem non habet, principium probans illud esse ex quo ipse est, etiam si Deus est qui natus est, unum tamen Deum ostendit, quem hic qui natus est esse sine origine comprobauit. 17. Est ergo Deus, sed in hoc ipsum genitus, ut esset Deus. Est et Dominus, sed in hoc ipsum natus ex Patre, ut esset Dominus. Est et angelus, sed ad annuntiandum magnum Dei consilium ex Patre suo angelus destinatus. 18. Cuius sic diuinitas traditur, ut non aut dissonantia aut inaequalitate diuinitatis duos deos reddidisse uideatur. Subiectis enim ei quasi Filio omnibus rebus a Patre, dum ipse cum his quae illi subiecta sunt Patri suo subicitur, Patris quidem sui Filius probatur, ceterorum autem et Dominus et Deus esse reperitur. 19. Ex quo dum huic qui est Deus omnia substrata traduntur et cuncta sibi subiecta Filius accepta refert Patri, totam diuinitatis auctoritatem rursus Patri remittit. 20. Vnde unus Deus ostenditur uerus et aeternus Pater, a quo solo haec uis diuinitatis emissa, etiam in Filium tradita et directa, rursum per substantiae communionem ad Patrem reuoluitur. 21. Deus quidem ostenditur Filius, cui diuinitas tradita et porrecta conspicitur, et tamen nihilominus unus Deus Pater probatur, dum gradatim reciproco meatu illa maiestas atque diuinitas ad Patrem, qui dederat eam, rursum ab illo ipso Filio missa reuertitur et retorquetur, ut merito Deus Pater omnium Deus sit et principium ipsius quoque Filii sui, quem Dominum genuit, Filius autem ceterorum omnium Deus sit, quoniam omnibus illum Deus Pater praeposuit quem genuit. 22. Ita mediator Dei et hominum Christus Iesus, omnis creaturae subiectam sibi habens a Patre proprio potestatem, qua Deus est, cum tota creatura subdita sibi concors Patri suo Deo inuentus, unum et solum et uerum Deum Patrem suum manente in illo quod etiam auditus est breuiter approbauit.
Christina Latin | The Latin Library | The Classics Page |