LIBER QUARTUS
Non solum me, uti praefatum est, ab hoc opere narrationis quiescere
delectat, verum etiam, quo ab universa re publica totus secedam, mens variis
querimoniis referta, assiduis meditationibus anxia versat. Sed quoniam me de
rebus universis fortuna hinc inde iunxit validisque procellis maerentem
vehit, qua portum ferar, immo vero penitus ignoro. Interim autem si aliquod
tempus otiosum repperero, quid oberit, si, uti iussum est, facta principum
procerumque nostrorum stili officio memoriae mandare curabo? Ergo huic rerum
operi quarto assistam et, si in ceteris rebus futuris prodesse nequivero,
saltem in his erroris nubeculam proprio labore posteris detergam.
1. Usque Lodhuwicus et Karolus Lodharium a regno suo abisse certis indiciis
cognovere, Aquis palatium [quod tunc sedes prima Franciae erat] petentes,
sequenti vero die, quid consultius de populo ac regno a fratre relicto
agendum videretur, deliberaturi. Et quidem primum visum est, ut rem ad
episcopos sacerdotesque, quorum aderat pars maxima, conferrent, ut illorum
consultu veluti numine divino harum rerum exordium atque auctoritas
proderetur. Et hoc illis, quoniam merito ratum videbatur, commissum est.
Quibus ab initio gesta Lodharii considerantibus, quomodo patrem suum regno
pepulerit, quoties populum Christianum periurum sua cupiditate effecerit,
quoties idem ipse hoc, quod patri fratribusque iuraverat, frustraverit,
quoties post patris obitum fratres suos exhereditare atque delere
temptasset, quota homicidia, adulteria, incendia omnigenaque facinora
universalis ecclesia sua nefandissima cupiditate perpessa sit, insuper autem
neque scientiam gubernandi rem publicam illum habere nec quoddam vestigium
bonae voluntatis in sua gubernatione quemlibet invenire posse ferebant.
Quibus ex causis non immerito, sed iusto Dei omnipotentis iudicio primum a
proelio et secundo a proprio regno fugam illum inisse aiebant. Ergo omnibus
unanimiter visum est atque consentiunt, quod ob suam nequitiam vindicta Dei
illum eiecerit regnumque fratribus suis melioribus se iuste ad regendum
tradiderit. Verumtamen haudquaquam illis hanc licentiam dedere, donec palam
illos percontati sunt, utrum illud per vestigia fratris eiecti an secundum
Dei voluntatem regere voluissent. Respondentibus autem, in quantum nosse ac
posse Deus illis concederet, secundum suam voluntatem se et suos gubernare
et regere velle aiunt: 'Et auctoritate divina, ut illud suscipiatis et
secundum Dei voluntatem illud regatis, monemus, hortamur atque praecipimus'.
Hinc autem uterque illorum duodecim e suis ad hoc opus elegit, quorum unus
exstiti; et sicut illis congruum, ut inter illos hoc regnum divideretur,
visum est, contenti sunt; in qua divisione non tantum fertilitas aut aequa
portio regni, quantum affinitas et congruentia cuiusque aptata est.
Evenitque Lodhuwico omnis Frisia et cetera <...>.
Karolo vero <...>
2. Quibus peractis quique illorum e populo, qui se secutus est, suscepit ac
sibi, ut deinceps fidelis esset, sacramento firmavit. Et Karolus quidem
Mosam regnum suum ordinaturus traiecit, Lodhuwicus vero Saxonorum causa
Coloniam petiit. Quorum casus quoniam maximos esse perspicio, praetereundos
minime puto. Saxones quidem, sicut universis Europam degentibus patet,
Karolus Magnus imperator ab universis nationibus non immerito vocatus ab
idolorum vana cultura multo ac diverso labore ad veram Dei Christianamque
religionem convertit. Qui ab initio tam nobiles quam et ad bella
promptissimi multis indiciis persaepe claruerunt. Quae gens omnis in tribus
ordinibus divisa consistit: sunt etenim inter illos qui edhilingui, sunt qui
frilingi, sunt qui lazzi illorum lingua dicuntur; Latina vero lingua hoc
sunt: nobiles, ingenuiles atque serviles. Sed pars illorum, quae nobilis
inter illos habetur, in duabus partibus in dissensione Lodharii ac fratrum
suorum divisa, unaque eorum Lodharium, altera vero Lodhuwicum secuta est.
His ita se habentibus, cernens Lodharius, quod post victoriam fratrum
populus, qui cum illo fuerat, deficere vellet, variis necessitatibus
adstrictus, quocumque et quomodocumque poterat, subsidium quaerebat. Hinc
rem publicam in propriis usibus tribuebat, hinc quibusdam libertatem dabat,
quibusdam autem post victoriam se daturum promittebat, hinc etiam in
Saxoniam misit frilingis lazzibusque, quorum infinita multitudo est,
promittens, si secum sentirent, ut legem, quam antecessores sui tempore, quo
idolorum cultores erant, habuerant, eandem illis deinceps habendam
concederet. Qua supra modum cupidi nomen novum sibi, id est Stellinga,
imposuerunt et in unum conglobati dominis e regno paene pulsis more antiquo
qua quisque volebat lege vivebat. Insuper autem Lodharius Nordmannos causa
subsidii introduxerat partemque Christianorum illis subdiderat, quibus
etiam, ut ceteros Christianos depraedarent, licentiam dabat. Igitur metuens
Lodhuwicus, ne idem Nordmanni nec non et Sclavi propter affinitatem
Saxonibus, qui se Stellinga nominaverant, coniungerent regnumque sibi
vindicaturi invaderent et Christianam religionem his in partibus
adnullarent: quam ob rem, uti praetulimus, praemaxime <...> adiit et, in
quantum valuit, simul et cetera regni sui scandala, ne hoc nefandissimum
malum sanctae Dei ecclesiae deveniret, precavit. Quibus expletis
Viridunensium civitatem Lodhuwicus per Teotonis villam, Karolus autem per
Remensem urbem adeunt, quid deinceps agendum videretur, deliberaturi.
3. Per idem tempus Nordmanni Contwig depraedati sunt, inibique mare traiecto
Hamwig et Nordhunnwig similiter depopulati sunt. Lodharius autem, ut se
supra ripam Rhodani recepit, navigio eiusdem fluminis fretus inibi resedit;
quo undique quos valuit sibi in subsidium attraxit. Verumtamen legatum ad
fratres suos dirigens mandat, si sciret, qua fieri posset, primores suos ad
illos dirigere vellet de pace deliberaturos. Responsum est, mitteret quos
vellet, facile quemlibet scire posse, qua illis deveniret esse; ipsi vero
uno eodemque itinere per Tricasinensium Cadhellonensem adeunt urbem. Cumque
Miliciacum venissent, Iosippus, Eberhardus, Egbertus una cum ceteris a parte
Lodharii ad illos venerunt dicentes, quod Lodharius cognovisset se in Deum
et illos deliquisse, nolletque amplius, ut altercatio inter illos et
Christianum populum esset; si vellent aliquid illi supra tertiam partem
regni propter nomen imperatoris, quod illi pater illorum concesserat, et
propter dignitatem imperii, quam avus regno Francorum adiecerat, augere,
facerent; sin aliter, tertiam tantummodo partem totius absque Langobardia,
Baioaria et Aquitania illi concederent; regeretque quisque illorum Deo
favente portionem regni sui, prout melius posset; frueretur alter alterius
subsidio ac benevolentia; concederent pacem et leges invicem sibi subiectis,
essetque inter illos Deo auctore pax pacta perpes.
Quod cum Lodhuwicus et Karolus audissent, et illis plebique universae
perplacitum esset, in unum una cum primoribus coeunt ac, quid de talibus
acturi essent, gratanti animo conferunt. Aiebant se hoc in exordio
dissensionis voluisse et, quamquam peccatis intervenientibus proficuum esse
non posset, saepe hoc illi mandatum fuisse. In eo tamen omnipotenti Deo
gratias referebant, cuius tandem ope adiuti hoc promeruerant, ut frater
illorum, qui semper pacem atque concordiam spreverat, Deo largiente tunc
illa petebat. Verumtamen solito more ad episcopos sacerdotesque rem
referunt, ut quocumque divina auctoritas id vertere vellet, nutu ipsius
libenti animo praesto adessent. Quibus cum undique, ut pax inter illos
fieret, melius videretur, consentiunt, legatos convocant, postulata
concedunt. Cumque in divisione regni quattuor dies vel eo amplius
morarentur, tandem visum est, ut inter Rhenum et Mosam usque ad exortum
Mosae ac deinde ad exortum Saugonnae et sic per Saugonnam usque ad
confluentem Rhodani et sic deinde per Rhodanum usque in mare Tyrrhenum omnes
videlicet episcopatus, abbatias, comitatus, fisca cis Alpibus consistentia
absque ... illi in parte regni tertia offerrent, et, si hanc recipere
renuat, quid cuique debeatur, armis decernant. Quod quidem, quamquam ultra
quod iustum ac congruum, ut quibusdam videbatur, inventum fuerit, per
Conradum, Cobbonem, Adhelhardum et ceteros mandatum est; ipsi vero interim,
donec qui missi fuerant reverterentur, in eodem loco esse se decernunt
responsum Lodharii praestolaturi. Qui cum ad Lodharium venissent,
reppererunt illum paululum minus solito more animatum. Aiebat enim se non
esse contentum in eo, quod fratres sui illi mandaverant, quia aequa portio
non esset, querebaturque insuper suorum, qui se secuti sunt, causam, quod in
praefata parte, quae illi offerebatur, non haberet, unde illis ea quae
amittebant restituere posset. Quam ob rem - ignoro, qua fraude decepti hi
qui missi fuerant augent illi supra definitam partem usque in Carbonarias;
insuper, si hoc usque ad tempus, quod illis pariter conveniret, reciperet,
iurant illi, quod tunc fratres sui iure iurando, prout aequius possent,
regnum omne absque Langobardia, Baioaria et Aquitania in tribus partibus
dividerent, essetque super his sua electio, ut quam vellet harum acciperet,
ac diebus vitae suae eandem illi concederent in eo, quod ille illis
similiter faceret; et haec omnia, si aliter non crederet, sacramento sic se
facturos promitterent. Iurat etiam Lodharius sic se velle ac sua ex parte
sic perficere in eo, quod fratres sui, uti missi illorum tunc illi
iuraverant, adimplessent.
4. Igitur mediante Iunio, feria videlicet quinta, propter civitatem
Madasconis in insula quae Ansilla dicitur cum aequo numero primorum
Lodharius, Lodhuwicus et Karolus conveniunt et hoc sacramentum mutuo sibi
iuraverunt, videlicet ut ab ea die et deinceps invicem sibi pacem conservare
deberent, et ad placitum, quod fideles illorum inibi statuissent, regnum
omne absque Langobardia, Baioaria et Aquitania cum sacramento, prout ao
aequius possent, in tribus partibus sui dividerent, electioque partium
eiusdem regni esset Lodharii; et quique illorum partem, quam quisque
acciperet, cuique deinde omnibus diebus vitae suae conservare deberet in eo
si adversus fratres suos frater suus similiter faceret. Quo expleto
adhibitisque verbis pacificis pacifice discedunt, ad castra redeunt, in
crastinum de ceteris deliberaturi. Quamquam et id aegre vix, tamen effectum
est, et usque ad conventum, quod in Kal. Octobris condixerant, pacifice
quisque in sua portione, qua vellet, esset.
Et Lodhuwicus quidem Saxoniam, Karolus vero Aquitaniam ordinaturi adeunt,
Lodharius autem iam, ut sibi videbatur, de electione regni partium securus
Arduennam venatu petit omnesque primores suae portionis populi, qui a se,
dum a regno abiret, necessitate coacti desciverant, honoribus privavit.
Lodhuwicus etenim in Saxonia seditiosos, qui se, uti praefatum est,
Stellinga nominaverant, nobiliter, legali tamen caede compescuit. Karolus
vero in Aquitaniam Pippinum fugavit; quo latitante nihil aliud notabile
efficere valuit, praeter quod Warinum quendam ducem ceterosque, qui sibi
fidi videbantur, ob custodiam eiusdem patriae inibi reliquit. Insuper
Egfridus comes Tolosae e Pippini sociis, qui ad se perdendum missi fuerant,
quosdam in insidiis cepit, quosdam stravit. Idemque Karolus ad placitum,
quod cum Lodhuwico fratre suo Warmatiam condixerat, iter direxit. Cumque
Mettis pridie Kal. Octobris venisset, Lodharium in villa Teotonis repperit,
quo ante condictum placitum venerat ac aliter, quam statuerat, residebat.
Quam ob rem his, qui a parte Lodhuvici nec non et Karoli propter divisionem
regni Mettis residere debuerant, tutum minime videbatur, ut, dum seniores
sui in Warmatia et Lodharius in Teotonis villa essent, illi Mettis regnum
dividerent. Distat enim Warmatia a Mettis leuvas plus minus LXX, Teotonis
autem villa plus minus octo. Occurrebat etiam, quod Lodharius in fratrum
deceptione saepe perfacilis promptusque exstiterat, ideoque suam salutem
illi credere haudquaquam absque qualibet securitate audebant. Ergo Karolus
horum saluti consulens ad Lodharium dirigit, mandat, quoniam aliter, quam
convenisset, venerat et erat, si vellet, ut missi fratris sui nec non et sui
inibi una cum suis remanerent, daret illi obsides, ut de salute illorum
fidus esset; sin aliter, mitteret ille missos suos Warmatiam ad illos, et
illi quos vellet obsides illi darent; sin aliter, recederent a Mettis pari
spatio; sin etiam et hoc nollet; in meditullio, qua vellet, missi illorum
convenissent: non enim se tot nobilium virorum salutem neglegere debere
dicebat. Erant quidem octoginta electi ex omni multitudine omni nobilitate
praestantes, quorum interitus ni praecaveretur, maximam sibi fratrique suo
posse inferre iacturam aiebat. Tum tandem pro commoditate omnium hinc inde
visum est, ut Conflentum missi illorum, centum decem videlicet, absque
obsidibus convenirent inibique regnum, prout aequius possent, dividerent.
5. Quo scilicet XIIII. Kal. Novembris convenientes, ne forte quoddam
scandalum inter homines illorum qualibet ex causa oriretur, pars illorum,
quae a Lodhuwico nec non et Karolo venerat, orientalem ripam Rheni metantes,
quae autem a Lodhario, occiduam, cotidieque ob commune colloquium Sanctum
Castorem petierunt. Cumque ad regni divisionem hi, qui a Lodhuwico et Karolo
missi fuerant, variis querimoniis accessissent, quaesitum est, si quis
illorum totius imperii notitiam ad liquidum haberet. Cum nullus reperiretur,
quaesitum est, cur missi illorum illud in transacto spatio non circumissent,
et illorum industria imbreviatum esset; cum et hoc, ut fieret, Lodharium
nolle repperissent, aiebant impossibile esse ignoranti quoddam aequaliter
dividere posse. Novissime autem quaesitum est, quoniam sacramento illud,
prout aequius ac melius possent nossentque, dividere deberent, si hoc
sincere iurare possent, dum scirent, quod nemo ignoranter id facere valeret.
Et hoc quoque ad conferendum episcopis commissum. Qui hinc inde in basilica
sancti Castoris convenientes, a parte Lodharii aiebant, si in sacramento
quilibet deliquisset, hoc expiare posse, ac per hoc melius esset, ut hoc
facerent, quam diutius tot rapinas, incendia, homicidia, adulteria ecclesiae
Dei pateretur. At contra hi qui a parte Lodhuwici nec non et Karoli erant
aiebant, dum neutrum necesse esset, cur in Deum peccare deberent? Aiebant
melius esse, ut firmaretur pax inter illos, mitterentque pariter per
universum imperium, et imbreviaretur, ac tum tandem iurare quod certum est
absque periculo aequaliterque dividere posse censebant: sic quoque periuria
ceteraque facinora devitare, ni caeca cupiditas impediret, posse firmabant;
ac per hoc nec se ledere in sacramento velle nec cuipiam, ut faceret,
licentiam dare testabantur. Qua dissentientes quique, qua venerat, ad suos
secesserunt. Hinc omnes in eadem domo convenerunt, a parte Lodharii
dicentes, quod parati ad sacramentum et ad divisionem, uti iuratum fuerat,
essent; at contra a parte Lodhuwici et Karoli similiter se velle, si
possent, aiebant; novissime autem, quoniam neuter quod alter volebat absque
seniorum suorum auctoritate assentire audebat, statuunt, ut pax inter illos
esset, donec scire possent, quid seniores sui horum recipere vellent; et hoc
fieri posse in Non. Novembris visum est, usquequo pacis termino constituto
discedunt.
Qua quidem die terrae motus magnus per omnem paene hanc Galliam factus est,
eademque die Angilbertus vir memorabilis Centulo translatus et anno post
decessum eius XXVIIII. corpore absque aromatibus indissoluto repertus est.
Fuit hic vir ortus eo in tempore haud ignotae familiae. Madhelgaudus autem,
Richardus et hic una progenie fuere et apud Magnum Karolum merito magni
habebantur. Qui es eiusdem magni regis filia nomine Berehta Hartnidum
fratrem meum et me Nithardum genuit. Centulo opus mirificum in honore
omnipotentis Dei sanctique Richarii construxit, familiam sibi commissam
mirifice rexit, hinc vitam cum omni felicitate defunctam Centulo in pace
quievit. His paucis de origine mea delibatis ad historiae seriem redire
libet.
6. Cum autem, uti praefatum est, reversi quique regi suo quae invenerant
nuntiassent, hinc inopia, hinc hieme instante, hinc etiam, quod primores
populi degustato semel periculo iterum proelium nolebant, ac per hoc, ut pax
inter illos usque in vicesimo die post missam sancti Iohannis firmaretur,
assentiunt. Ad quam statuendam hinc inde primates populi Teotonis villam
confluunt, iurant, ut ipsi reges inter se interim mutuam pacem servare
deberent, et ut nequaquam quolibet modo omitteretur, ne in eodem conventu,
ut aequius possent, omne regnum dividerent, essetque Lodharii, uti iuratum
fuerat, partium electio eiusdem regni. Hinc quique qua libuit discessit, et
Lodharius Aquis hiematum petiit, Lodhuwicus Baioariam, Karolus autem uxorem
ducturus Carisiacum venit. Eodem tempore Mauri a Sigenulfo fratre Sigihardi
sibi causa subsidii inducti Beneventum invadunt. Eodem etiam tempore
Stellinga in Saxonia contra dominos suos iterum rebellarunt, sed proelio
commisso nimia caede prostrati sunt; ac sic auctoritate interiit, quod sine
auctoritate surgere praesumpsit. Accepit quidem Karolus, uti praefatum est,
in coniugio Hirmentrudem Uodonis et Ingeltrudis filiam et neptem Adelardi.
Dilexerat autem pater eius suo in tempore hunc Adelardum adeo, ut, quod idem
vellet in universo imperio, hoc pater faceret. Qui utilitati publicae minus
prospiciens placere cuique intendit. Hinc libertates, hinc publica in
propriis usibus distribuere suasit ac, dum quod quique petebat, ut fieret,
effecit, rem publicam penitus adnullavit. Quo quidem modo effectum est, ut
in hac tempestate populum qua vellet facile devertere posset, et hac de re
Karolus praefatas nuptias maxime iniit, quia cum eo maximam partem plebis
sibi vindicare posse putavit. Nuptiis quidem XVIIII. Kal. Ianuarii expletis
natalem Domini ad Sanctum Quintinum celebre peregit, Valentianas quoque, qui
de fidelibus suis inter Mosam Sequanamque causa custodiae remanere deberent,
ordinavit; idem vero partibus Aquitaniae una cum coniuge anno DCCCXLIII.
incarnationis Domini in hieme iter direxit. Fuit autem eadem hiems
praefrigida nimis ac diuturna, langoribus insuper abundans nec non et
agriculturae pecorique apibusque satis incongrua.
7. Hic quique colligat, qua dementia utilitatem publicam neglegat, privatis
ac propriis voluntatibus inserviat, dum ex utrisque creatorem adeo offendat,
ut etiam omnia elementa eius vesaniae contraria reddat. Quodque huiuscemodi
exemplis paene adhuc omnibus notis praefacile probaturus accedam. Nam
temporibus bonae recordationis Magni Karoli, qui evoluto iam paene anno XXX.
decessit, quoniam hic populus unam eandemque rectam ac per hoc viam Domini
publicam incedebat, pax illis atque concordia ubique erat, at nunc econtra,
quoniam quique semitam quam cupit incedit, ubique dissensiones et rixae sunt
manifestae. Tunc ubique abundantia atque laetitia, nunc ubique penuria atque
maestitia. Ipsa elementa tunc cuique rei congrua, nunc autem omnibus ubique
contraria, uti scriptura divino munere prolata testatur: Et pugnabit orbis
terrarum contra insensatos. Per idem tempus eclipsis lunae XIII. Kal.
Aprilis contigit. Nix insuper multa eadem nocte cecidit maeroremque omnibus,
uti praefatum est, iusto Dei iudicio incussit. Id propterea inquam, quia
hinc inde ubique rapinae et omnigena mala sese inserebant, illinc aeris
intemperies spem omnium bonorum eripiebat.
Nithardus
Medieval Latin
The Latin Library
The Classics Page