NITHARDUS
HISTORIARUM LIBRI QUATTUOR

LIBER SECUNDUS



Explicitis pro tempore ac viribus dissensionum vestrarum initiis, e quibus quique lector scire cupiens, quam ob rem post obitum patris vestri Lodharius vos fratremque persequi statuerit, decernat, colligat et, si iuste egerit, cognoscat, hinc iam, qua virtute ac industria hoc exsecutus sit prout memoria viresque suppleverint, notare curabo. Vos vero difficultates, quae ex eadem molestia parvitati meae obstiterint, inspicere deposco et, si quid in hoc opere neglexero, ut ignoscatis, quaeso.

1. Audiens Lodharius patrem suum obisse confestim nuntios ubique, praesertim per totam Franciam mittit, qui se venturum in imperium, quod olim fuerat illi datum, affirment, promittens unicuique honores a patre concessos se concedere et eosdem augere velle. Dubios quoque fidei sacramento firmari praecepit; insuper autem iussit, ut, quantocius possent, obviam illi procederent, nolentibus vero capitale supplicium ut praediceretur, indixit ipse autem pedetemptim, quo se res verteret, antequam Alpes excederet, scire volens processit. Ergo cupiditate terroreque illecti undique ad illum confluunt; et hoc cernens spe viribusque magnanimis effectus, quibus artibus universum imperium liberius invadere posset, deliberare coepit. Lodhuwicum quoque quoniam itineri suo contiguum esse prospexit, ut primum in illum manum mitteret, ratum duxit et, ut eundem viribus adnullaret, operam omni virtute adiecit. Interea ad Karolum in Aquitaniam legatos callide dirigens mandat se erga illum, sicuti pater statuerat, et sicut erga filiolum ex baptismate oportebat, benevolum esse, verumtamen ut nepoti suo, filio Pippini, donec cum eo loqueretur, parceret, deprecatus est. Et his ita compositis ad urbem Vangionum iter direxit. Eodem tempore Lodhuwicus partem exercitus inibi causa custodiae reliquerat et Saxonibus sollicitatis obviam illis perrexerat. Quam ob rem Lodharius parvo conflictu custodes fugere compulit, Rhenum cum universo exercitu transiens Franconofurth iter direxit. Quo insperate hinc Lodharius, inde Lodhuwicus confluunt, paceque sub nocte composita alter inibi, alter vero, quo Moin in Rhenum confluit, castra haud fraterno amore componunt. Cumque Lodhuwicus viriliter resisteret, et Lodharius illum absque proelio sibi subigere diffideret, sperans Karolum facilius superari posse, ea pactione proelium diremit, ut III. Idus Novembris eodem loco rursum conveniant et, ni concordia statutis interveniat, quid cuique debeatur, armis decernant; et his ita omissis Karolum sibi subigere contendit.

2. Per idem tempus Karolus Bituricas ad placitum, quo Pippinum sui iuraverant venturum, venerat. Qui quidem ex omnibus nuntio recepto missos, videlicet Nithardum et Adelgarium, delegit et, uti ocius valuit, ad Lodharium direxit, mandans ac deprecans, ut memor sit sacramentorum, quae inter se iuraverant, et servet, quae inter illos pater statuerat; insuper etiam fraternae filiolique condicionis meminerit; haberet sua sibi et, quod illi pater suo consensu concesserat, absque conflictu illum habere permittat; promittens, si hoc faceret, fidelem se illi et subiectum fore velle, ita ut primogenito fratri esse oporteret. Insuper etiam quicquid hactenus in illum deliquerat pollicitus est se ex corde remittere, deprecatus, ne amplius suos sollicitet, ne regnum sibi a Deo commissum perturbet. Cederent undique paci atque concordiae, et hoc se sua suorumque ex parte ratum videre ac per hoc conservare velle mandavit; quod etsi alter hoc ita esse non crederet, quocumque vellet modo ex his illum certum se efficere promisit. Quae quidem Lodharius simulans se benigne suscipere legatos tantum salutationis causa redire permisit ac per suos se responsurum de ceteris esse respondit. Insuper etiam, quoniam ad ipsum se vertere frustrata fide noluerunt, honoribus, quos pater illis dederat, privavit; ita, quid fratri facere cogitaret, nolens indicium dabat. Interea omnes inter Mosam et Sequanam degentes ad Karolum miserunt mandantes, ut, antequam a Lodhario praeoccuparentur, veniret, adventum eius se praestolaturos promittentes. Quam ob rem cum perpaucis Karolus hoc iter accelerans ab Aquitania Carisiatum venit et a Carbonariis et infra ad se venientes benigne suscepit. Extra vero Herenfridus, Gislebertus, Bovo ac ceteri ab Odulfo decepti, firmatam fidem neglegentes, defecerunt.

3. Eodem tempore missus ab Aquitania venit nuntians, quod Pippinus cum his qui parti suae favebant super matrem Karoli irruere vellet; ac per hoc Karolus Francos inibi omittens mandat, si illos frater suus, donec reverteretur, opprimere vellet, obviam sibi procederent. Insuper ad Lodharium Hugonem, Adelhardum, Gerhardum et Hegilonem direxit, cunctaque, quae tunc nuper illi mandaverat, replicans nec non et pro Deo deprecatus est, ne suos sibi subtrahens regnum, quod Deus paterque suo consensu illi dederat, amplius dissipet. Et his ita compositis in Aquitaniam festinus perrexit superque Pippinum et suos irruens fuga illos abire compulit. Per idem tempus cum Lodharius a Lodhuwico reverteretur, et omnes citra Carbonarias ad illum venirent, Mosa traiecta ratum duxit, ut Sequanam usque procederet. Quo dum tenderet, Hilduinus abbas Sancti Dionysii et Gerardus comes Parisii civitatis a Karolo deficientes fide frustrata ad illum venerunt. Quod quidem Pippinus filius Bernardi regis Langobardorum ceterique cernentes elegerunt potius more servorum fidem omittere, iuramenta contemnere, quam ad modicum tempus facultates relinquere, ac per hoc fide relicta quos supra memoravimus secuti eidem se dederunt. Hinc quoque Lodharius magnanimis effectus Sequanam excessit, praemittens more solito, qui ad defectionem inter Sequanam et Ligerem degentes partim minis, partim blanditiis subducerent. Ipse quoque, uti consueverat, lento itinere subsecutus Carnutenam civitatem tendebat. Cumque Teodericum, Ericum et hos qui illum sequi deliberaverant ad se venturos didicisset, spe multitudinis suae fretus, Ligerem usque ut procederet, deliberavit; Karolus quoque a fuga, qua Pippinum et suos disperserat, reversus et, quoniam, matrem ubi tuto relinqueret, non habebat, pariter ad Franciae partes properabant.

4. Audiens autem Karolus interea, quod hi omnes, quos supra memoravimus, ab eo defecissent, et Lodharius cum ingenti exercitu persequi illum usque ad internecionem statuisset, hinc autem Pippinus et hinc Brittones infesti erant, quid facerent, concilium convocant, ineunt deque his omnibus deliberaturi, facile consilium perfacile inventum est. Et quoniam nihil praeter vitam et corpora reliquum habebant, elegerunt potius nobiliter mori quam regem proditum derelinquere. Quam ob rem obviam Lodhario pergunt, atque Aurilianensem urbem hinc inde petunt. Castra ponunt distantes ab invicem plus minus leuwas VI, legatos invicem dirigunt; et Karolus quidem sola iustitia pacem petebat, Lodharius vero, quo astu absque proelio illum decipere ac superare posset, operam dabat. Quod cum peragere strenue resistentibus diffideret, sperans vires suas, uti coeperant, cotidie accrescere, quam, cum Karolo decrevissent, facilius illum subiugari posse arbitrabatur. Hac autem spe deceptus ea pactione proelium diremit, ut cederet Karolo Aquitania, Septimania, Provincia et decem comitatus inter Ligerim et Sequanam, eo videlicet modo, ut his contentus interim inibi esset, donec Atiniacum VIII. Id. Maias conveniant; quasi quidem communi consensu utrorumque utilitatem praevidere ac statuere velle promisit. Primores quoque partium Karoli cernentes negotium vires suas excedere maximeque timebant, ne forte proelio commisso in tanta paucitate regem suum salvare difficile possent - erat enim spes cunctis non modica indolis eius -; quam ob rem statutis eo tenore consentiunt, ut deinceps Lodharius Karolo ita fidus amicus sit, sicut frater per iustitiam fratri esse debet, et regna, quae illi deputabat, quieta habere faceret ac interim super Lodhuwicum hostiliter ire dedisset; aliter autem iure quod iuraverant absoluti esse deberent. Qua quidem arte et regem suum a periculis subtrahunt et se mox a sacramento absolvunt. Nam antequam idem, qui haec iuraverant, domo egrederentur, aliquos ex his qui aderant subducere ab illo temptavit et in crastinum quosdam suorum recepit. Insuper et in regna, quae illi deputaverat, statim direxit et, in quantum potuit, ne illi se subderent, perturbavit et, ut e Provincia ad se venientes exciperet, perrexit et, quemadmodum Lodhuwicum dolo an vi superare posset, intendit.

5. Interea Karolus Aurilianensem urbem veniens Teotbaldum et Warinum cum quibusdam e Burgundia ad se venientes gratanter ac benigne excepit. Hinc autem obviam Bernardo, sicut mandaverat, Nivernensem urbem petit. Sed Bernardus more solito ad illum venire distulit dicens se cum Pippino suisque sacramento firmasse, ut neuter absque alterius consensu cum quolibet quodcumque pactum inire deberet; quam ob rem testatus est ad illos se ire velle, et si efficere posset, ut una secum sui devenirent, bene; sin aliter, soluto iuramento infra dies quindecim ad illum reversurum suaeque dicioni se commissurum esse promisit. Quam ob rem Karolus Bituricas iterum obviam illi venit. Quo Bernardus veniens cum neutrum fecisset, graviter Karolus ferens seductiones, quas patri fecerat et hactenus illi faciebat, timens, ne aliter illum comprehendere posset, subito in illum irruere statuit. Sed hoc Bernardus, quamquam tarde, praesensit, fugam iniit ac vix evasit. Karolus autem quosdam e suis stravit, quosdam saucios ac semivivos reliquit, quosdam saucios ac semivivos reliquit, quosdam vero illaesos cepit ac more captivorum custodiri praecepit, suppellectilem autem universam diripere permisit. Hinc quoque Bernardus humilior effectus paulo post supplex ad Karolum venit, dicens et fidelem se illi fuisse et tunc, si liceret, esse voluisset, et deinceps, quamquam hac contumelia affectus esset in futurum fore minime diffideret; quod etsi quilibet aliter dicere vellet, armis se hoc propulsurum promittit. Quibus Karolus credulus effectus ditatum muneribus et gratia in societatem amicitiae suscepit et, ut Pippinum ac suos, uti promiserat, subditos sibi efficere temptaret, direxit.

Et his ita compositis Cenomannicam urbem adiit Lantbertum Ericumque una cum ceteris recepturus. Cumque ille illos inibi perhumane reciperet, protinus ad Nomenoium ducem Brittanniorum mittit scire cupiens, si suae se dicioni subdere vellet. Qui adquiescens consiliis plurimorum Karolo munera mittit ac sacramento fidem deinceps servandam illi firmavit. Quibus peractis, quoniam tempus placiti, quod Attiniacum condixerant, appropinquare videbatur, quid consulte ac solida fide sibi suisque agere oporteret, Karolus anxius erat. Ergo participes secretorum convocat, rem omnibus notam replicat ac, quemadmodum a tanta calamitate congruentius se suosque exui posse existimarent, ut aperiretur, deposcit; seque in omnibus publicae utilitati et parere velle, insuper etiam, si oporteret pro ea mortem subire, minime differre fatetur. Quibus cum undique vires crevisse viderentur, reminiscentes insidiarum, quas Lodharius temporibus patris sui patri et Karolo inferre studuerat, quas etiam post obitum patris fratribus suis absque remedio struebat - occurrebant insuper sacramenta, quae tunc nuper fefellerat -, aiebant se omnem iustitiam ab eo libenter consequi velle, sed his indiciis nil boni sperare posse; idcirco sibi undique consultum videri, quocumque modo posset, ad condictum placitum venire minime differret; quodsi frater suus, uti promiserat, communem utilitatem quaerere ac statuere vellet, hoc omnibus notis placere et, ut gratanter reciperetur, congruum esse; sin aliter, fretus iustitia ac per hoc auxilio divino suorumque fidelium et, quicquid regni pater suus amborumque fidelium consensu illi dederat, obtinere omni virtute non neglegat.

6. Ergo omnes Aquitanos, qui suae parti favebant, una cum matre post se venire praecepit, insuper, quicumque e Burgundia nec non et inter Ligerem et Sequanam sui iuris esse vellent, similiter fecit. Idem autem ipse una cum his qui per praesens aderant, quamquam difficile videretur, praefatum iter arripuit. Cumque Sequanam venisset, repperit Guntboldum, Warnarium, Arnulfum, Gerardum nec non et omnes a Carbonariis et infra comites, abbates, episcopos, ob hoc videlicet a Lodhario inibi relictos, ut si absque suo consensu transire vellet, minime posset. Accedebat insuper, quod amnis inundans vada ubique denegaverat, custodes autem fluminis omnes naves aut contriverant aut certe submerserant, Gerardus quoque pontes, quoscumque repperit, destruxit. Igitur supra modum transitus difficilis effectus non modicam transire cupientibus importabat molestiam. Cum autem tot difficultatibus animi multimodis agitarentur consiliis, tandem mercatorum naves ab ostio, quo Sequana mare influit, ferventi aestu abductae propterque Rotomacensem urbem expositae nuntiantur. Quo veniens harum duas minus de XXXta Karolus armato milite complet, idemque ingressus praemittit, qui se venturum praenuntient, unicuique volenti delicta cedens, nolentibus autem, ut habeant regnumque a Deo sibi datum illi relinquant. Quae dum sprevissent, classisque appropinquare videretur, crucem, in qua iuraverant, et Karolum ut cognoverunt, relicto litore protinus fugerunt. Quos, quoniam in traiciendo equi moram fecerant, consequi nequibat, ad Sanctum Dionysium laudis obsecrationisque causa iter direxit; quo veniens comperit, quod hi, quos fuga disperserat, in unum una cum Arnulfo et Gerardo ceterisque coissent et super Teutbaldum, Warinum, Otbertum ceterosque. qui, uti mandatum fuerat, ad Karolum veniebant, irruere vellent. Quam ob rem ad Sanctum Germanum causa orationis perrexit ac per totam noctem iter faciens aurora delucescente, ubi Luva Sequanae confluit, Warinum cum sociis salvum recepit. Ac sic uno eodemque itinere Senonicam adiit urbem. Hinc noctu consurgit per Uttam iter faciens speransque, uti nuntiatum illi fuerat, quos supra memoravimus in eodem saltu consistere; disposuerat enim, ubicumque et qualitercumque posset, supra illos irruere. Quod et utique fecisset, nisi sollicitis vitae mors imminens pro foribus nuntiaretur; quam ob rem paene cuncti supra modum exterriti, quo quisque valuit, fugam iniit; quos quoniam Karolus consequi non potuit sociis equisque fessis, cenam Domini quieti indulgens Tricasinorum civitatem in crastinum adiit.

7. Eodem tempore, dum haec quae praemisimus a Karolo exsequerentur Lodharius, uti praefatum est, dolo an vi Lodhuvicum aut subdere aut, quod mavult, perdere posset, tota mente tractabat. In quo negotio congrue Otgarium Magontiae sedis episcopum et Adhelbertum Metensium comitem convocat; habebat enim uterque Lodhuvicum ad mortem usque exosum. Iam enim Adhelbertus ex infirmitate, qua paene per annum detentus fuerat, velut in supplementum fratricidii respiraverat; erat enim eo in tempore ita prudens consilio, ut sententiam ab eo prolatam non quilibet mutare vellet. Cuius instinctu Lodharius collectam hinc inde infinitam multitudinem Rhenum traiecit, praemittens more solito qui minis blanditiisque pendulam plebem subducere temptarent. Timens autem populus, qui cum Lodhuwico erat, ne tantum exercitum ferre valeret, partim defecti ad Lodharium transeunt, partim fugam ineunt ac Lodhuwicum desolatum relinquunt. Qui, quoniam omne suffragium aliud undique deerat, cum perpaucis abiit et in Baioariam se recepit. Quod quoniam Lodhuwico contigit, minime deinceps Lodharius aliquid illum praevalere putavit. Igitur Adhelbertum ducem, quem supra memoravimus, ob hoc inibi reliquit, ut et populum sacramentis sibi firmaret, et, si Lodhuwicus ad Karolum ire vellet, nullo modo posset. Ipse vero, quoniam Karolum Sequanam transire reppererat, obviam ire parabat. Velociter quidem praemittit rei veritatem, ubi et cum quibus esset, scire cupiens, Aquis pascha celebraturus.

8. Mira sane ac merito notanda res Karolo in eodem sancto sabbato contigit. Nam neque ipse nec quilibet in suo comitatu quicquam absque quod corpore gerebant et absque armis et equis habebant; cumque de balneo quidem egrederetur et eadem vestimenta, quae exuerat, induere pararet, repente ab Aquitania missi pro foribus adstiterant, qui coronam et omnem ornatum, tam regium quam et quicquid ad cultum divinum pertinebat, ferebant. Quis non miretur paucos et paene ignotos viros tot terrarum spatia, dum ubique omnes rapinae insisterent, tot talenta auri gemmarumque infinitam multitudinem ferre illaesos valuisse? Et, quod maxime mirandum fateor fore, qualiter ad definitum locum vel certe ad statutam diem et horam venire poterant, cum nec idem Karolus, ubi se suosque oporteret, sciebat. Quem quidem eventum haud aliter quam munere ac nutu divino visum est evenire potuisse; ac per hoc commilitonibus stuporem iniecit omnesque maximam ad spem salutis erexit. Hinc vero Karolus cunctaque cohors exsultans ad festa celebranda sese convertit. Expleto autem quod ceperat, missos Lodharii benigne excipiens convivari una secum praecepit; quibus et, ut in crastinum redirent, iniunxit, per suos se responsurum de eo, quod frater suus illi mandaverat, promittens. In legatione vero Lodharii quaerebatur, cur absque suo consensu terminos, quos illi statuerat, excederet; et, quia fecerat, saltem, ubicumque illum reperirent, mandat, ut interim eo loco quiescat, donec illi mandaretur, si ad statutum locum an alio, ubi congruentius illi videretur, venire deberet. Karolus per suos econtra se ob hoc statutos terminos excessisse respondit, quoniam de omnibus bonis sua ex parte illi promissis ac iure iurando firmatis nihil stabile esse permisit. Nam suorum hominum ultra quod firmatum fuerat sollicitatos quosdam suo iuri adiecit, quosdam vero vita privavit, insuper regna, quae subiecta illi efficere debuit, in quantum valuit, perturbavit et, quod maximum est, in fratrem hostiliter irruit nec non et suffragium a paganis illum quaerere compulit. Verumtamen, quamquam se haec ita haberent, in conventum, quod communi consensu statuerant, venire se velle mandavit; ubi si communem utilitatem, uti promiserat, quaerere ac statuere vellet, sibi placere; sin aliter, de regno, quod Deus paterque suus suorum consensu illi dederat, consiliis suorum fidelium in omnibus secundum Dei voluntatem parere se innotuit. Et his ita compositis idem iter arripuit atque ad praefatum locum pridie quam convenerat praevenit. Quo quidem Lodharius veluti ex consulto venire distulit, verumtamen missos variis querimoniis refertos frequenter mittebat et, ne forte ex improviso Karolus supra illum irruere posset, cavebat.

9. Interea legati a Lodhuwico venerant nuntiantes, quod, si sciret, quomodo fieri posset, in illius adiutorium venire vellet. Quo se Karolus et indigere respondit, gratias congruae voluntati egit et, ut hoc accelerare studerent, protinus praefatos missos remisit. Cumque quattuor vel eo amplius dies inibi adventum Lodharii praestolaretur, et ille venire differret, contionem advocat, concilium iniit, quidnam consultius deinceps illi agendum videretur, deliberaturus. Quidam autem aiebant, quoniam mater sua una cum Aquitaniis veniebat, obviam illi ire debere; sed maxima pars aut obviam Lodhario iter arripere suadebant, aut certe, ubicumque vellet, adventum illius praestolari debere dicebant; ob hoc quidem maxime, quoniam, si quoquo modo aliorsum iter flectere coepisset, cuncti fugam illum inisse iactarent, et hinc Lodharium et suos audentiores fieri debere, atque hi, qui adhuc causa timoris neutri se copulaverant, ad illum affluere undique sperabant; quod et evenit. Nam, quamquam difficile, praevaluit tamen sententia priorum; quam ob rem Cadhellonicam Karolus adiit urbem, ibique matre una cum Aquitaniis recepta repente nuntiatur, quod Lodhuwicus cum Adhelberto duce Austrasiorum proelio commisso vicisset Rhenoque traiecto ob illius adiutorium, quantocius posset, veniret. Quod cum ocius universis castris omnibus notum fieret, cuncti alacri animo, ut illi obviam irent, suadebant.

Lodharius quoque ut haec ita se habere deprehendit, circumfusae plebi Karolum fugam inisse persequique illum, quantocius posset, velle denuntiat; quo quidem nuntio fidos sibi alacriores reddidit, dubiis autem quibusque et affluendi audaciam iniecit et firmiores suae parti reddidit. Cumque Karolus a Lodhario persequi se didicisset, quoniam in difficili loco aquis paludibusque circumfusis castra posuerant, ut absque qualibet difficultate, si Lodharius vellet, congredi possent, protinus obviam illi perrexit. Quae quidem Lodhario ut nuntiata sunt, castra posuit ac veluti fessis equis biduo requiem dedit. Iterato itaque cum haec eadem fecissent missosque invicem frequenter mitterent, sed nihil proficui deliberare possent, tandem appropinquantes Lodhuwicus et Karolus conveniunt deque his omnibus in eodem conventu, quae Lodharius absque quolibet moderamine erga se suosque saeviebat, dolendo conferunt, quidve deinceps agendum opportunius videretur, in crastinum deliberaturi. Aurora siquidem delucescente conveniunt, concilium ineunt, in quo multum de tanta calamitate conquirunt. Cumque alteruter, quae quantave et qualia passi a fratre fuerant, referre desissent, universis visum unanimiter parique consensu, tam ex sacrosancto ordine episcoporum quam et laicorum viros nobiles, prudentes, benevolos deligant, per quos, quae pater inter illos statuerat, et quae post obitum patris ab illo passi sint, mandent, insuper obsecrent, ut memor sit Dei omnipotentis et concedat pacem fratribus suis universaeque ecclesiae Dei; cederet cuique, quod patris fratrisque consensu iuste debebatur; insuper etiam, ut iustis precibus acquiesceret, offerrent illi quicquid absque equis et armis in universo exercitu habere videbantur. Et si his monitis obsecrationibusque acquiescere vellet, placere; sin aliter, aiebant se divino ex munere suffragium absque dubio sperare posse, si omne quod iustum est vellent et hoc fratri offerre humiliter studerent. Quae quoniam merito rata videbantur, protinus expleta sunt.

10. Sed haec veluti pro nihilo ducta Lodharius sprevit, per suos se nihil absque proelio velle mandavit confestimque obviam Pippino, qui ab Aquitania ad illum veniebat, iter arripuit. Quod cum ocius didicissent Lodhuwicus et sui, supra modum rem graviter ferentes - erant enim undique graviter tam itineris longitudine quam et proeliis variisque difficultatibus et maxime equorum inopia attriti -, verumtamen, quamquam se haec ita haberent, timentes, ne forte, si ab auxilio fratris frater deficeret, posteris suis indignam memoriam reliquissent; quod quidem ne facerent, elegerunt omni penuriae, etiam, si oporteret, morti potius subire quam nomen invictum amittere. Quam ob rem ex eadem magnanimitate maestitia oppressa, invicem se adhortantes, gaudentes velociterque, ut Lodharium cito consequi possent, ibant. Cumque atque insperate propter urbem Alciodorensem uterque exercitus alter ab altero videretur, confestim Lodharius verens, ne forte fratres sui absque dilatione supra se irruere vellent, armatus castra aliquantulum excessit. Quod quoniam fratres sui facere illum cognoverunt, quosdam castra metantes relinquunt, quosdam secum armatos assumunt et absque dilatione obviam procedunt; missos invicem mittunt pacemque sub nocte componunt. Castra autem ab invicem distabant plus minus leuvas tres, et intereat paucula palus saltusque; ac per hoc erat utrique ad alterum difficilis accessus. Quapropter aurora delucescente Lodhuwicus et Karolus ad Lodharium mittunt, mandant sibi valde displicere, quod illis pacem absque proelio denegaverat; quod etiam, quoniam vellet, et absque qualibet fraude, si fieri deberet, esset. Et primum quidem ieiuniis ac votis Deum invocent, deinde, si ille transire ad illos voluisset, locum transeundi se daturos promittunt, ut omni impedimento sua suorumque ex parte ablato absque qualibet occulta deceptione congredi possent; quae et, si vellet, sacramento firmare praeceperunt, at si nollet, ut eadem illis concederet atque firmare rogaret, petunt. Is autem more solito per suos se responsurum promisit et, ut legati regressi sunt, protinus obviam iter arripuit ac locum, quo castra poneret, Fontaneum petit.

Eadem autem die fratres sui post Lodharium iter accelerantes antecesserunt illum et propter vicum quod Tauriacus dicitur castra posuerunt. Crastina die exercitus praeparati ad proelium castra aliquantulum excesserunt. Praemittentes Lodhuwicus ac Karolus Lodhario mandaverunt, ut memor esset fraternae condicionis, sineret ecclesiam Dei et universum populum Christianum pacem habere, concederet illis regna a patre suo consensu concessa, haberet sua sibi non merito, sed sola misericordia a patre illi relicta. Et in munere offerebant illi quicquid in universo exercitu absque armis et equis habere videbantur; at si id nollet, cedebant illi uterque portionem regni, alter usque Carbonarias, alter vero usque Rhenum; quod et si renueret, universam Franciam aequa lance dividerent, et quicquid horum vellet suae dicionis esset. Ad quod Lodharius more solito per suos se quicquid placeret notare respondit, mittensque per praesens Drogonem, Hugonem et Hegibertum mandat non illos aliquid tale antea illi mandasse, ad quod considerandum spatium habere se velle aiebat; re autem vera Pippinus non venerat, illum hac dilatione exspectare volebat. Verumtamen Ricuinum, Hirmenaldum et Fredericum sacramento firmare praecepit, quod pro nulla re alia has indutias peteret, praeter quod commune profectum tam illorum quam et universae plebis, sicut iustitiam inter fratres et populum Christi oportebat, quaerere volebat. Quo quidem sacramento Lodhuwicus et Karolus creduli effecti ea die et in crastinum, insuper etiam usque in horam secundam diei tertii, quod evenit VII. Kal. Iulii, pace utrorumque ex parte iure iurando firmata, ad castra redeunt, missam vero sancti Iohannis in crastinum celebraturi. Pippino quoque eadem die Lodharius in supplementum recepto mandat fratribus suis, quoniam scirent illi imperatoris nomen magna auctoritate fuisse impositum, ut considerent, quatenus eiusdem nominis magnificum posset explere officium; insuper autem haut se libenter utrorumque quaerere profectum. Interrogati autem, si quiddam horum, quae mandaverant, recipere vellet vel si quamlibet finitivam sententiam illis mandasset, nihil sibi horum fuisse iniunctum responderunt. Quam ob rem cum omnis spes iustitiae ac pacis sua ex parte ablata videretur, mandant illi, si melius non invenisset, aut reciperet unum horum, quae illi mandaverant, aut nosset illos in crastinum - quod contigit, sicut praefatum est, VII. Kal. Iulii hora videlicet diei secunda, ad omnipotentis Dei iudicium, quod illis absque illorum voluntate mandaverat, esse venturos. Quae quidem Lodharius solito more insolenter sprevit et visuros se; quid agere deberet, respondit.

Dum haec super Ligerim iuxta Sanctum Fludualdum consistens scriberem, ecclipsis solis hora prima feria tertia, XV. Kal. Novembris in Scorpione contigit. His ita omissis diluculo Lodhuwicus et Karolus consurgunt, verticem montis castrae Lodharii contigui cum tertia, ut videtur, exercitus parte occupant adventumque eius et horam secundam, ut sui iuraverant, exspectant. Cumque utrumque adesset, proelium super rivolum Burgundionum magno certamine committunt. Et Lodhuwicus quidem ac Lodharius in loco qui Brittas dicitur strenue confligunt; quo superatus Lodharius terga vertit. Pars autem exercitus, quam Karolus in loco qui Fagit vulgo dicitur excepit, protinus fugit; pars vero, quae in Solennat Adhelardum ceterosque, quibus haud modicum supplementum Domino auxiliante praebui, appetiit, strenue conflixit; quo et utrique vicerunt, sed novissime omnes a parte Lodharii fugerunt.

Qua finem primi certaminis dedit Lodharius, terminetur liber secundus.



Nithardus Medieval Latin The Latin Library The Classics Page