PICI MIRANDULENSIS CARMEN DE SOMNIIS EI AMICAM REFERENTIBUS
Vox est grata viris et nox est grata puelis,
blanda quibus facili spirat amore Venus.
pergit ad optatam cupidus vir nocte puellam,
excipit optatum nocte puella virum.
hinc videas utrunque queri, quod serus Hibero
Phoebus anhelantes aequore mergat equos,
Cynthia quod cesset tenebris obducere terras,
segniter et tardos increpet illa boves
at mihi quem surda puer hic premit improbus aure,
nox quoque, sed causa dispare grata venit.
illi vera quidem, dat inania gaudia nobis,
haec tamen ex aliqua gaudia parte iuvant.
nam mea cum tacite surrepens lumina somnus
declinat fletu lumina fessa gravi,
optatos referunt gratissima somnia vultus,
somnia moestitiam pellere nata meam.
occurit facies facie praestantior omni,
quique est in toto plurimus ore decor.
etsi non potior, videor mea vota potiri,
dum fallax oculos ludit imago meos.
quin ea tunc nostros non aversatur amores,
procumbit gremio fessa puella meo.
et digitos tractare datur, tractare papillas,
quas facile angusto clauderet orbe manus.
conserere et molles rixas et bella videmur,
dum lasciva mihi dulce recusat opus.
ultima (quis credat?) persoepe ad gaudia ventum est,
visus et est tremulus concrepuisse thorus.
ast heu me miserum : fictae sub imagine formae
mentitur Venerem debilis umbra meam.
quae simul ex oculis somno comitante recedit,
heu dolor in toto corpore maior adest.
quin retinere amens speciem conatus inanem
soepe gemens dixi, Pleona siste pedem.
siste pedem. quo, vita, fugis? quid perdis amantem?
Pleona ne fugias, Pleona siste pedem.
ne fuge, dum saltem semel oscula figere possim,
dum dicam saltem, cara puella, vale.
illa sed in tenues vanescit protinus auras,
Hellespontiacis surdior aequoribus.
o quae coeruleam propellis praevia noctem,
cui rutilae gemmant rore nitente manus,
tam cito cur thalamo surgis renuente marito?
Tithoni nobis cana senecta nocet.
tu miseros iteras questus renovasque dolores,
et sine luce mihi lux vigilanda venit.
hei mihi quod cruciat non est quod somnia fingunt,
quod iuvat, id vanum est cum tenebrisque fugit.
sed faciat, verae sint haec praeludia nocti,
qui ferus in nostro corde triumphat Amor.
Mirandola | Neo-Latin | The Latin Library | The Classics Page |