PICI MIRANDULENSIS AD AMICUM EXCUSATIO QUOD AMET

Quid me nequitiae damnas ? quid dicis inertem
quem premat imposito pulchra puella iugo ?
quid virides annos studiis melioribus aptos,
quid frangi ingenium dicis, amice, meum ?
quod nec grande aliquid nec fortia bella capessam
enerventque animos carmen et umbra meos ?
uror amans, fateor, sunt haec mea proelia, flammas
nec volo nec possum dissimulare meas.
crimen at hoc certe nostrum, si crimen amare est,
non ego, si spectes, sed magis alter habet.
cogimur, est animo maior vis indita nobis,
quae negat arbitrio vivere quemque suo.
illa reluctantes violento vexat ab axe,
illa sua mentem sub ditione tenet.
stat fati series, stat non mutabilis ordo,
stant leges, vetita non licet ire via.
condita sunt primo firmataque foedera ab aevo
quae rata sanxerunt tempus in omne dei.
si sequor hanc vitam, nobis haec vita sequenda est;
vilvit ab imperio me mea stella suo.
illa dedit stimulos nacentique indidit ignem,
unde aliquid toto pectore semper amem.
quippe suae primum cum sub velamina testae
spiritus aequali venit ab orbe meus,
Libra sub aetherei veniens tunc luminis auras
nobile tollebat clara nitensque caput.
proximus haerebat telluris Scorpio proles
sanguineusque sua Mars quoque sede fuit.
tertia Thessalicae lustrabant tecta Sagittae
haecque inter longi cauda Draconis erat.
ima suae tenuit terrestris Iuppiter aulae,
principiumque hiemis humidus Aegoceros.
huic puer haerebat qui dis generosa coronat
pocula et a gelida nomina sumpsit aqua,
Saturnusque isdem nec non Cyllenius ales
sedibus excelsum tunc coluere polum.
purpureus Titan et lumine Cypris amico
et sexta Pisces enituere domo.
septimius hinc Aries sinuabat cornua longe,
navita Phrixeae praesidiumque fugae,
ast ea quae nostri luca sunt praenuntia fati
pingebat madidis candida Luna comis,
et qui per medios fluctus aequorque profundum
devexit praedam Taurus Agenoream;
cara sequebatur fratrum concordia quorum
alterna vivit semper uterque vice.
sublimis medio reptabat Cancer Olympo,
Thebani tinxit qui fera tela ducis.
huic assistebat fulvo Leo nobilis ore,
lucida qui meritis incolit astra suis.
postremo recubans Astrea puella cubili
divinum vitae munus amica dedit.
iudicet, Assyria qui stellas novit ab arte,
si mihi bella sequi, si nec amare licet.

Mirandola Neo-Latin The Latin Library The Classics Page