MAXIMIANI ELEGIARVM LIBER
I.
Aemula quid cessas finem properare senectus?
cur et in hoc fesso corpore tarda uenis?
solue precor miseram tali de carcere uitam:
mors est iam requies, uiuere poena mihi,
non sum qui fueram: periit pars maxima nostri 5
hoc quoque quod superest langor et horror habent.
lux grauis in luctu, rebus gratissima laetis,
quodque omni peius funere, uelle mori,
dum iuuenile decus, dum mens sensusque maneret,
orator toto clarus in orbe fui. 10
saepe poetarum mendacia dulcia finxi
et ueros titulos res mihi ficta dabat.
saepe perorata percepi lite coronam
et merui linguae praemia grata meae.
quae cum defectis iam sint immortua membris 15
heu senibus uitae portio quanta manet!
nec minor his aderat sublimis gratia formae,
quae uel si desit, cetera multa placent,
quin etiam uirtus fuluo pretiosior auro,
per quam praeclarum plus micat ingenium. 20
si libuit celeres arcu temptare sagittas,
occubuit telis praeda petita meis.
si placuit canibus densos circumdare saltus,
prostraui multas non sine laude feras.
dulce fuit madidam si fors uersare palaestram, 25
implicui ualidis lubrica membra toris.
nunc agili cursu cunctos anteire solebam,
nunc tragici cantus exuperare melos.
augebat meritum dulcis mixtura bonorum,
ut semper uarium plus micat artis opus. 30
nam quaecumque solent per se perpensa placere,
alterno potius iuncta decore placent.
has inter uirtutis opes tolerantia rerum.
spernebat cunctas insuperata minas:
uertice nudato uentos pluuiasque ferebam, 35
non mihi solstitium, non graue frigus erat:
innabam gelidas Tiberini gurgitis undas
nec timui dubio credere membra freto.
quamuis exiguo poteram requiescere somno
et quamuis modico membra fouere cibo; 40
at si me subito uinosus repperit hospes
aut fecit laetus sumere multa dies,
cessit et ipse pater Bacchus stupuitque bibentem
et, qui cuncta solet uincere, uictus abit.
haut facile est animum tantis inflectere rebus, 45
ut res oppositas mens ferat una duas:
hoc quoque uirtutum quondam certamine magnum
Socratem palmam promeruisse ferunt,
hinc etiam rigidum memorant ualuisse Catonem:
non res in uitium, sed male facta cadunt. 50
intrepidus quaecumque forent ad utrasque ferebar:
cedebant animo tristia cuncta meo.
pauperiem modico contentus semper amaui
et rerum dominus nil cupiendo fui.
tu me sola tibi subdis, miseranda senectus, 55
cui cedit quicquid uincere cuncta potest.
in te corruimus, tua sunt quaecumque fatiscunt,
ultima teque tuo conficis ipsa malo.
ergo his ornatum meritis prouincia tota
optabat natis me sociare suis: 60
sed mihi dulce magis resoluto uiuere collo
nullaque coniugii uincula grata pati.
ibam per mediam uenali corpore Romam
spectandus cunctis undique uirginibus.
quaeque peti poterat, fuerat uel forte petita, 65
erubuit uultum uisa puella meum
et modo subridens latebras fugitiua petebat
non tamen effugiens tota latere uolens,
sed magis ex aliqua cupiebat parte uideri,
laetior hoc potius quod male tecta fuit. 70
sic cunctis formosus ego gratusque uidebar
omnibus, et sponsus hic generalis eram,
sed tantum sponsus; nam me natura pudicum
fecerat, et casto pectore durus eram.
nam dum praecipue cupio me iungere formae, 75
permansi uiduo frigidus usque toro.
omnis foeda mihi atque omnis mihi rustica uisa est
nullaque coniugio digna puella meo.
horrebam tenues, horrebam corpore pingues,
non mihi grata breuis, non mihi longa fuit. 80
cum media tantum dilexi ludere forma;
maior enim mediis gratia rebus inest.
corporis has nostri mollis lasciuia partes
incolit, has sedes mater amoris habet.
quaerebam gracilem, sed quae non macra fuisset: 85
carnis ad officium carnea membra placent.
sit quod in amplexu delectet stringere corpus,
ne laedant pressum quaelibet ossa latus.
candida contempsi, nisi quae suffusa rubore
uernarent propriis ora serena rosis. 90
hunc Venus ante alios sibi uindicat ipsa colorem,
diligit et florem Cypris ubique suum.
aurea caesaries demissaque lactea ceruix
uultibus ingenuis uisa sedere magis.
nigra supercilia, frons libera, lumina nigra 95
urebant animum saepe notata meum.
flammea dilexi modicumque tumentia labra,
quae gustata mihi basia plena darent.
in tereti collo uisum est pretiosius aurum,
gemma et iudicio plus radiare meo. 100
singula turpe seni quondam quaesita referre;
et quod tunc decuit, iam modo crimen habet.
diuersos diuersa iuuant: non omnibus annis
omnia conueniunt: res prius apta nocet.
exultat leuitate puer, grauitate senectus: 105
inter utrumque manens stat iuuenile decus.
hunc tacitum tristemque decet, fit clarior ille
laetitia et linguae garrulitate suae.
cuncta trahit secum uertitque uolubile tempus
nec patitur certa currere quaeque uia. 110
nunc quod longa mihi grauis est et inutile aetas,
uiuere cum nequeam, sit mihi posse mori.
o quam dura premit miseros condicio uitae:
nec mors humano subiacet arbitrio.
dulce mori miseris, sed mors optata recedit: 115
at cum tristis erit praecipitata uenit.
me uero heu tantis defunctum in partibus olim
uiuum Tartareas constat inire uias.
iam minor auditus, gustus minor; ipsa caligant
lumina; uix tactu noscere certa queo; 120
nullus dulcis odor, nulla est iam grata uoluptas:
sensibus expertem quis superesse putet?
en Lethaea meam subeunt obliuia mentem,
nec confusa sui iam meminisse potest:
ad nullum consurgit opus, cum corpore languet 125
atque intenta suis astupet illa malis.
carmina nulla cano: cantandi summa uoluptas
effugit et uocis gratia uera perit.
non fora sollicito, non blanda poemata fingo,
litibus haut rabidis commoda iura sequor. 130
ipsaque me species quondam dilecta reliquit
et uideor formae mortuus esse meae.
pro niueo rutiloque prius nunc inficit ora
pallor et exanguis funereusque color.
aret sicca cutis, rigidi stant undique nerui, 135
et lacerant uncae scabida membra manus.
quondam ridentes oculi nunc fonte perenni
deplangunt poenas nocte dieque suas;
et quos grata prius ciliorum serta tegebant,
desuper incumbens hispida silua premit, 140
ac uelut inclusi caeco conduntur in antro:
toruum nescio quid heu furiale uident.
iam pauor est uidisse senem, nec creder possis
hunc hominem humana qui ratione caret.
si libros repeto, duplex se littera findit, 145
largior occurrit pagina nota mihi.
claram per nebulas uideor mihi cernere lucem,
nubila sunt oculis ipsa serena meis.
eripitur sine morte dies: caligine caeca
septum tartareo quis neget esse loco? 150
talia quis demens homini persuaserit auctor
ut cupiat uoto turpior esse suo?
iam subeunt morbi, subeunt discrimina mille,
iam dulces epulae deliciaeque nocent.
cogimur a gratis animum suspendere rebus, 155
atque ut uiuamus uiuere destitimus.
et me, quem dudum iam nulla aduersa nocebant,
ipsa quibus regimur nunc alimenta grauant.
esse libet saturum: saturum mox esse pigebit;
praestat ut abstineam: abstinuisse nocet. 160
quae modo profuerat, contraria redditur esca:
fastidita iacet, quae modo dulcis erat.
non Veneris, non grata mihi sunt munera Bacchi,
nec quicquid uitae fallere damna solet.
sola iacens natura manet, quae sponte per horas 165
soluitur et uitio carpitur ipsa suo.
non totiens experta mihi medicamina prosunt,
non aegris quicquid ferre solebat opem.
sed cum materia pereunt quaecumque parantur,
fit magis et damnis tristior urna suis. 170
non secus instantem cupiens fulcire ruinam
diuersis contra nititur obicibus,
donec longa dies omni compage soluta
ipsum cum rebus subruat auxilium.
quid quod nulla leuant animum spectacula rerum, 175
nec mala tot uitae dissimulare licet?
turpe seni uultus nitidi uestesque decorae,
quis sine iamque ipsum uiuere turpe seni.
crimen amare iocos, crimen conuiuia, cantus:
o miseri, quorum gaudia crimen habent. 180
quid mihi diuitiae, quarum si dempseris usum,
quamuis largus opum, semper egenus ero?
immo etiam poena est partis incumbere rebus,
quas cum possideas est uiolare nefas.
non aliter sitiens uicinas Tantalus undas 185
captat et appositis abstinet ora cibis.
efficior custos rerum magis ipse mearum
conseruans aliis, quae periere mihi;
sicut in auricomis dependens plurimus hortis
peruigil obseruat non sua pomo draco. 190
hinc me sollicitum torquent super omnia curae,
hinc requies animo non datur ulla meo.
quaerere quae nequeo, semper retinere laboro,
et retinens semper nil tenuisse puto.
stat dubius tremulusque senex semperque malorum 195
credulus, et stultus quae facit ipse timet,
laudat praeteritos, praesentes despicit annos,
hoc tantum rectum, quod sapit ipse, putat.
se solum doctum, se iudicat esse peritum
et quod sit sapiens desipit inde magis. 200
multa licet nolis referens eademque reuoluens
horret et alloquium conspuit ipse suum.
deficit auditor, non deficit ipse loquendo.
o sola fortes garrulitate senes!
omnia nequicquam clamosis uocibus implet: 205
nil satis est: horret, quae placuere modo.
arridet de se ridentibus, ac sibi plaudens
incipit opprobrio laetior esse suo.
hae sunt primitiae mortis, his partibus aetas
defluit et pigris gressibus ima petit. 210
non habitus, non ipse color, non gressus euntis,
non species eadem quae fuit ante manet.
labitur ex umeris demisso corpore uestis.
quaeque breuis fuerat iam modo longa mihi est.
contrahimur miroque modo decrescimus: ipsa 215
diminui nostri corporis ossa putes.
nec caelum spectare licet, sed prona senectus
terram, qua genita est et reditura, uidet
fitque tripes, prorsus quadrupes, ut paruulus infans,
et per sordentem (flebile) repit humum. 220
ortus cuncta suos repetunt matremque requirunt,
et redit ad nihilum, quod fuit ante nihil.
hinc est quod baculo incumbens ruitura senectus
assiduo pigram uerbere pulsat humum
et numerosa mouens certo uestigia plausu 225
talia rugato creditur ore loqui:
suscipe me, genetrix, nati miserere laborum:
membra peto gremio fessa fouere tuo.
horrent me pueri, nequeo uelut ante uideri:
horrendos partus cur sinis esse tuos? 230
nil mihi cum superis: expleui munera uitae:
redde precor patrio mortua membra solo.
quid miseros uariis prodest extendere poenis?
non est materni pectoris ista pati.
his dictis trunco titubantes sustinet artus, 235
neglecti repetens stramina dura tori.
quo postquam iacuit, misero quid funere differt?
heu tantum adtracti corporis ossa uides.
cumque magis semper iaceam uiuamque iacendo,
quis sub uitali computet esse loco? 240
iam poena est totum quod uiuimus: urimur aestu,
officiunt nebulae, frigus et aura nocet,
ros laedit modicoque etiam corrumpimur imbre,
ueris et autumni laedit amoena dies.
hinc miseros scabies, hinc tussis anhela fatigat: 245
continuos gemitus aegra senectus habet.
hos superesse reor, quibus et spirabilis aer
et lux, qua regimur, redditur ipsa grauis?
ipsa etiam cunctis requies gratissima, somnus
auolat et sera uix mihi nocte redit, 250
uel si lassatos umquam dignabitur artus,
turbidus in quantis horret imaginibus!
mollia fulcra tori duris sunt cautibus aequa,
parua licet magnum pallia pondus habent.
cogor per mediam turbatus surgere noctem 255
multaque, ne patiar deteriora, pati.
uincimur infirmi defectu corporis, et qua
noluero, infelix hac ego parte trahor.
omnia naturae soluuntur uiscera nostrae,
et tam praeclarum quam male nutat opus! 260
his ueniens onerata malis incurua senectus
cedere ponderibus se docet ipsa suis.
ergo quis cupiat per longum ducere poenas
paulatimque anima deficiente mori?
morte mori melius, quam uitam ducere mortis 265
et sensus membris hic sepelire suis.
non queror heu longi quod totum soluitis anni:
improba naturae dicere iussa nefas.
deficiunt ualidi longaeuo tempore tauri,
et quondam pulcer fit modo turpis equus. 270
fracta diu rabidi conpescitur ira leonis
lentaque per senium aspera tigris erit.
ipsa etiam ueniens consumit saxa uetustas,
et nullum est quod non tempore cedat opus.
set mihi uenturos melius praeuertere casus 275
atque infelices anticipare dies.
poena minor certam subito perferre ruinam,
quod timeas grauius sustinuisse diu.
at quos fert alios quis posset dicere casus?
hoc quoque difficile est commemorasse seni. 280
iurgia, contemptus uiolentaque damna secuntur
nec quisquam ex tantis praebet amicus opem.
ipsi me pueri atque ipsae sine lite puellae
turpe putant dominum iam uocitare suum.
irrident gressum, irrident iam denique uultum 285
et tremulum, quondam quod timuere, caput.
cumque nihil uideam, tamen hoc spectare licebit
ut grauior misero poena sit ista mihi.
felix qui meruit tranquillam ducere uitam
et laeto stabiles claudere fine dies. 290
dura satis miseris memoratio prisca bonorum,
et grauius summo culmine mersa ruit.
II.
En dilecta mihi nimium formosa Lycoris,
cum qua mens eadem, res fuit una mihi,
post multos quibus indiuisi uiximus annos
respuit amplexus heu pauefacta meos,
iamque alios iuuenes aliosque requirit amores; 5
me uocat imbellem decrepitumque senem,
nec meminisse uolet transactae dulcia uitae
nec me quod potius reddidit ipsa senem.
immo etiam causas ingrata ac perfida fingit,
ut spretum uitio iudicet esse meo. 10
haec me praeteriens cum dudum forte uideret,
expuit obductis uestibus ora tegens.
hunc inquit dilexi? hic me complexus amauit?
huic ego saepe (nefas) oscula blanda dedi?
nauseat et priscum uomitu ceu fundit amorem, 15
inponit capiti plurima dira meo.
en, quid longa dies nunc affert! ut sibi quemquam
quondam dilectum prodere turpe putet.
nonne fuit melius tali me tempore fungi,
quo nulli merito despiciendus eram, 20
quam, postquam periit quicquid fuit ante decoris,
extinctum meritis uiuere criminibus?
iam nihil est totum quod uiximus: omnia secum
tempus praeteriens horaque summa trahit.
atque tamenniuei circumdant tempora cani 25
et iam caeruleis infecit hora notis
praestat adhuc nimiumque sibi pretiosa uidetur
atque annos mecum despicit illa suos.
et, fateor, primae retinet monimenta figurae
atque inter cineres condita flamma manet. 30
ut uideo, pulcris etiam uos parcitis, anni,
nec ueteris formae gratia tota perit.
reliquiis ueterum iuuenes pascuntur amorum,
set si quid nunc est, quod fuit ante, placet.
ante oculos statuunt primaeui temporis actus 35
atque in praeteritum luxuriantur opus.
et quia nos totus membrorum deserit usus
nullius amplexus quod memoretur habet,
set solus miseris superest post omnia luctus:
quot bona tunc habui, tot modo damna fleo. 40
omnia nemo pati, non omnes omnia possunt
efficere: hoc uincit femina uicta uiro.
ergo uelut pecudum praesentia sola manebunt,
nil de transactis, quod memoretur, erit?
cum fugiunt et bruta nouos animalia campos 45
ac repetunt celeres pascua nota greges,
sub qua decubuit requiescere diligit umbram
taurus et amissum quaerit ouile pecus,
dulcius in solitis cantat philomela rubetis
fitque suum rabidis dulce cubile feris. 50
tu tantum bene nota tibi atque experta relinquis,
hospitia et potius non manifesta petis.
nonne placet melius certis confidere rebus?
euentus uarios res noua semper habet.
sum grandaeuus ego, nec tu minus alba capillis: 55
par aetas animos conciliare solet.
si modo non possum, quondam potuisse memento:
sit satis ut placeam me placuisse prius.
permanet inualidis reuerentis prisca colonis,
quod fuit in uetulo milite, miles amat, 60
rusticus expertum deflet cessisse iuuencum,
cum quo consenuit uictor honorat equum.
non me adeo primis spoliauit floribus aetas:
en uersus facio et media dicta cano.
sit grauitas sitque ipsa tibi ueneranda senectus, 65
sit quod te nosti uiuere uelle diu.
quis suam in alterius condemnet crimine uitam
et quod pertendit claudere certet iter?
dicere si fratrem seu dedignaris amicum,
dic patrem: affectum nomen utrumque tenet. 70
uincat honor luxum, pietas succedat amori:
plus ratio quam uis caeca ualere solet.
his lacrimis longos, quantum fas, fleuimus annos:
est graue, quod doleat, commemorare diu.
III.
Nunc operae pretium est quaedam memorare iuuentae
atque senectutis pauca referre meae,
quis lector mentem rerum uertigine fractam
erigat et maestum noscere curet opus.
captus amore tuo demens, Aquilina, ferebar, 5
pallidus et tristis captus amore tuo.
nondum quid sit amor uel quid Venus ignea noram:
torquebar potius rusticitate mea.
nec minus illa meo percussa cupidine flagrans
errabat toto non capienda domo. 10
carmina, pensa procul nimium dilecta iacebant:
solus amor cordi curaque semper erat.
nec reperire uiam, qua caecum pasceret ignem,
docta nec alternis reddere uerba notis,
tantum in conspectu studium praestabat inane, 15
anxia uel solo lumine corda fouens.
me pedagogus agit, illam tristissima mater
seruabat, tanti poena secunda mali.
pensabant oculos nutusque per omnia nostros
quaeque solet mentis ducere signa color. 20
dum licuit, uotum tacite compressimus ambo
et uaria dulces teximus arte dolos.
at postquam teneram rupit uerecundia frontem
nec ualuit penitus flamma recepta tegi,
mox captare locos et tempora coepimus ambo 25
atque superciliis luminibusque loqui,
fallere sollicitos, suspensos ponere gressus
et tota nullo currere nocte sono.
nec longum: genetrix furtiuum sensit amorem
et medicare parans uulnera uulneribus 30
increpitat caeditque: fouentur caedibus ignes,
ut solet adiecto crescere flamma rogo.
concipiunt geminum flagrantia corda furorem
et sic permixto saeuit amore dolor.
tunc me uisceribus per totum quaerit anhelis, 35
emptum suppliciis quem putat esse suis,
nec memorare pudet turpesque reuoluere uestes:
immo etiam gaudens imputat illa mihi.
pro te susceptos iuuat inquit ferre dolores:
tu pretium tanti dulce cruoris eris. 40
sit modo certa fides atque inconcussa uoluntas:
quae nihil imminuit passio, nulla fuit.
his egomet stimulis angebar semper et ardens
languebam, nec spes ulla salutis erat.
prodere non ausus carpebar uulnere muto, 45
set stupor et macies uocis habebat opus.
hic mihi magnarum scrutator maxime rerum,
solus, Boëti, fers miseratus opem.
nam cum me curis intentum saepe uideres
nec posses causas noscere tristitiae, 50
tandem prospiciens tali me peste teneri
mitibus alloquiis pandere clausa iubes:
dicito, et unde nouo correptus carperis aestu?
dicito, et edicti sume doloris opem.
non intellecti nulla est curatio morbi, 55
et magis inclusis ignibus antra fremunt.
dum pudor est tam foeda loqui uitiumque fateri,
agnouit taciti conscia signa mali.
mox ait: occultae satis est res prodita causae.
pone metum: ueniam uis tibi tanta dabit. 60
prostratus pedibus uerecunda silentia rupi
cum lacrimis referens ordine cuncta suo.
fare ait an placitae potiaris munere formae.
respondi pietas talia uelle fugit.
soluitur in risum exclamans pro mira uoluntas! 65
castus amor Veneris dicito quando fuit?
parcere dilectae iuuenis desiste puellae:
impius hic fueris, si pius esse uelis.
unguibus et morsu teneres pascuntur amores,
uulnera non refugit res magis apta plagae. 70
interea donis permulcet corda parentum
et pretio faciles in mea uota trahit.
auri caecus amor natiuum uincit amorem:
coeperunt natae crimen amare suae.
dant uitiis furtisque locum, dant iungere dextras 75
et totum ludo concelebrare diem.
permissum fit uile nefas, fit languidus ardor:
uicerunt morbum languida corda suum.
illa nihil quaesita uidens procedere, causam
odit et illaeso corpore tristis abit. 80
proieci uanas sanato pectore curas
et subito didici quam miser ante fui.
salue sancta inquam semperque intacta maneto
uirginitas: per me plena pudoris eris.
quae postquam perlata uiro sunt omnia tanto 85
meque uidet fluctus exuperasse meos,
macte inquit iuuenis, proprii dominator amoris,
et de contemptu sume trophaea tuo.
arma tibi Veneris cedantque Cupidinis arcus,
cedat et armipotens ipsa Minerua tibi. 90
sic mihi peccandi studium permissa potestas
abstulit atque ipsum talia uelle fugit.
ingrati tristes pariter discedimus ambo:
discidii ratio tota pudica fuit.
IV.
Restat adhuc alios turpesque reuoluere casus
atque aliquo molli pascere corda ioco.
conueniunt etenim delirae ignaua senectae,
aptaque sunt operi carmina uana meo.
sic uicibus uariis alterni fallimur anni
et mutata magis tempora grata mihi. 5
uirgo fuit, species dederat cui candida nomen
Candida; diuersis nam bene compta comis.
huic ego per totum uidi pendentia corpus
cymbala multiplices edere pulsa sonos. 10
nunc niueis digitis, nunc pulsans pectine cordas
arguto quicquam murmure dulce loqui,
sic me diuersis tractum de partibus una
carpebat uariis pulcra puella modis.
hanc ego saltantem subito correptus amaui 15
et coepi tacitus uulnera grata pati.
singula uisa semel semper memorare libebat
haerebant animo nocte dieque meo.
saepe uelut uisae laetabar imagine formae,
et procul absenti uoce manuque fui. 20
saepe, uelut praesens fuerit, mecum ipse loquebar,
captabam dulces quos solet illa modos.
o quotiens demens, quotiens sine mente putabar,
nec, puto, fallebar: non bene sanus eram.
atque aliquis, cui caeca foret bene nota uoluptas: 25
cantat, cantantem Maximianus amat.
certe difficile est abscondere pectoris aestus,
panditur et clauso saepius ore furor.
nam subito inficiens uultum pallorque ruborque
internum clausae uocis habebat opus. 30
nec minus ipsa meas prodebat somnia curas,
somnia secreto non bene fida meo.
nam cum sopitos premerent obliuia sensus,
confessa est facinus nescia lingua suum.
Candida, clamabam propera: cur, Candida, tardas? 35
nox abit et furtis lux inimica redit.
proximus ut genitor mecum comitatus amatae
uirginis herbosa forte iacebat humo,
illius ad nomen turbatos excutit artus
exilit et natam credit adesse suam. 40
omnia collustrans toto me pectore somnum
prospicit afflantem nec meminisse mei.
uana putas an uera sopor ludibria iactat?
hoc et uerus ait pectoris ardor agit.
credo equidem assuetas animo remeare figuras, 45
et fallax studium ludit imago suum.
stat tamen attonitus perplexaque murmura captat
et tacitis precibus dicere plura rogat.
sic ego, qui cunctis sanctae grauitatis habebar,
proditus et uitio sum miser ipse meo, 50
et nunc infelix tota est sine crimine uita
et peccare senem non potuisse pudet.
deserimur uitiis, fugit indignata uoluptas,
nec quod non possum, non uoluisse meum est.
hoc etiam meminisse licet, quod serior aetas 55
intulitet gemitus, quos mihi laeta dedit.
set quis has possit naturae adtingere partes,
clarus et ut sapiens noxia saepe uelit?
interdum rapimur uitiis trahimurque uolentes,
et quod non capiunt pectore bruta uolunt.
V.
Missus ad eoas legati munere partes
tranquillum cunctis nectere pacis opus,
dum studeo gemini componere foedera regni,
inuueni cordis bella nefanda mei.
hic me suscipiens Etruscae gentis alumnum 5
inuoluit patriis Graia puella dolis.
nam cum se nostro captam simularet amore,
me potius uero fecit amore capi.
peruigil ad nostras astabat nocte fenestras
nescio quid Graeco murmure dulce canens. 10
nunc aderant lacrimae, gemitus, suspiria, pallor
et quicquid nullum fingere posse putes.
sic uelut afflictam nimium miseratus amantem
efficior potius tunc miserandus ego.
haec erat egregiae formae uultusque modesti, 15
grata micans oculis nec minus arte placens,
docta loqui digitis et carmina fingere docta
et responsuram sollicitare lyram.
illam Sirenis stupefactus cantibus aequans
efficior demens alter Vlixes ego, 20
et qui non poteram tantas euadere moles
nescius in scopulos et uada caeca feror.
quis referat gressus certa sub lege mouentes
suspensosque nouis plausibus ire pedes?
grande erat inflexos gradibus numerare capillos, 25
grande erat in niueo pulla colore coma.
urebant oculos stantes duraeque papillae
et quas astringens clauderet una manus.
ah, quantum mentem stomachi fultura mouebat
atque sub exhausto pectore pingue femur! 30
terrebar teneros astringere fortiter artus:
uisa per amplexus ossa sonare meos
grandia clamabat tua nunc me brachia laedunt:
non tolerant pondus subdita membra tuum.
dirigui, quantusque fuit calor ille recessit 35
et nata est uenae causa pudenda meae.
non lac sic durum permixta coagula reddunt
nec liquidi mollis spuma liquoris erit.
succubui, fateor, Graiae tunc nescius artis,
succubui Tusca simplicitate senex. 40
qua defensa suo superata est Hectore Troia
unum non poterat fraus superare senem?
muneris iniuncti curam studiumque reliqui
deditus imperiis, saeue Cupido, tuis.
nec memorare pudet tali me uulnere uictum: 45
sudbitus his flammis Iuppiter ipse fuit.
set mihi prima quidem nox affuit ac sua soluit
munera, grandaeuo uix subeunda uiro
proxima destituit uires uacuusque recessit
ardor et in Venerem segnis ut ante fui. 50
illa uelut proprium repetens infesta tributum
instat et increpitat debita redde mihi.
sed nihil hic clamor, nil sermo mitis agebat:
quod natura negat, reddere nemo potest.
erubui, stupui. quia tunc uerecundia mentem 55
abstulit et blandum terror ademit opus,
contrectare manu coepit flagrantia membra
meque etiam digitis sollicitare suis
nil mihi torpenti uel tactus profuit ignis:
perstitit in medio frigus ut ante foco. 60
quae te crudelis rapuit mihi femina? dixit,
cuius ab amplexu fessus ad arma redis?
iurabam curis animum mordacibus uri
nec posse ad luxum tristia corda trahi.
illa dolum credens non inquit fallis amantem: 65
plurima certus amor lumina semper habet.
quin potius placido noli inquit parcere ludo:
proice tristitias et renouare ioco.
obtundunt siquidem curarum pondera sensus:
intermissa minus sarcina pondus habet. 70
tunc egomet toto nudatus corpore lecto
effusis lacrimis talia uerba dedi:
cogimur heuque senes crimen uitiumque fateri,
ne meus extinctus forte putetur amor.
me miserum cuius non est culpanda uoluptas! 75
uindicor infelix debilitatis ope.
en longo confecta situ tibi tradimus arma,
arma ministeriis quippe dicata tuis.
fac quodcumque potes, nos cessimus. hoc tamen ipso
grandior est hostis, quod minus ardet amor. 80
protinus argutas admouit turpiter artes
meque cupit flammis uiuificare suis.
ast ubi dilecti persensit funera membri
nec uelut expositum surgere uidit opus,
erigitur uiduoque toro laniata recumbens 85
uocibus his luctus et sua damna fouet:
mentula, festorum cultrix operosa dierum,
quondam deliciae diuitiaeque meae,
quo te deiectam lacrimarum gurgite plangam,
quae de tot meritis carmina digna feram? 90
tu mihi flagranti succurrere saepe solebas
atque aestus animi ludificare mei.
tu mihi per totam custos gratissima noctem
consors laetitiae tristitiaeque meae,
conscia secreti semper fidissima nostri, 95
astans internis peruigil obsequiis:
quo tibi feruor abit per quem feritura placebas,
quo tibi cristatum uulnificumque caput?
nempe iaces nullo, ut quondam, perfusa rubore,
pallida demisso uertice nempe iaces. 100
nil tibi blandities, nil dulcia carmina prosunt,
non quicquid mentem sollicitare solet.
hic uelut exposito meritam te fungere plango:
occidit, assueto quod caret officio.
hanc ego cum lacrimis deducta uoce canentem 105
irridens dictis talibus increpui:
dum defles nostri langorem, femina, membri,
ostendis morbo te grauiore premi.
illa furens: nescis, ut cerno, perfide, nescis:
non fleo priuatum, set generale chaos. 110
haec genus humanum, pecudum, uolucrumque, ferarum
et quicquid toto spirat in orbe, creat.
hac sine diuersi nulla est concordia sexus,
hac sine coniugii gratia summa perit.
haec geminas tanto constringit foedere mentes, 115
unius ut faciat corporis esse duo.
pulcra licet pretium, si desit, femina perdit,
et si defuerit, uir quoque turpis erit.
haec si gemma micans rutilum non conferat aurum
externum fallax mortiferumque genus. 120
tecum pura fides secretaque certa loquuntur,
o uere nostrum fructiferumque bonum!
ualde, inquam, felix, semper felicibus apta,
en tibi cognatis utere deliciis!
cedunt cuncta tibi, quodque est sublimius, ultro 125
cedunt imperiis maxima sceptra tuis,
nec subtracta gemunt, set se tibi subdita gaudent:
uulnera sunt irae prosperiora tuae.
ipsa etiam totum moderans sapientia mundum
porrigit inuictas ad tua iussa manus. 130
sternitur icta tuo uotiuo uulnere uirgo
et perfusa nouo laeta cruore iacet.
fert tacitum ridetque suum laniata dolorem
et percussori plaudit amica suo.
non tibi semper iners, non mollis conuenit actus 135
mixtaque sunt ludis fortia facta tuis.
nam nunc ingenio, magnis nunc uiribus usa
nunc his quae Veneris sunt inimica malis.
nam tibi peruigiles intendunt saepe labores
imbres insidiae iurgia damna rates. 140
tu mihi saepe feri commendas corda tyranni,
sangineus per te Mars quoque mitis erit,
et post extinctos debellatosque Gigantes
excutis irato tela trisulca Ioui.
tu cogis rabidas affectum discere tigres, 145
per te blandus amans redditur ipse leo.
mira tibi uirtus, mira est patientia: uictos
diligis et uinci tu quoque saepe uoles.
cum superata iaces, uires animosque resumis
atque iterum uinci, uincere rursus amas. 150
ira breuis, longa est pietas, recidiua uoluptas,
et cum posse perit, mens tamen una manet.
conticuit tandem longo satiata dolore:
me uelut expletis deserit exequiis.
VI.
Claude precor miseras, aetas uerbosa, querelas
numquid et hic uitium uis reserare tuum?
sic satis, indignum leuiter tetigisse pudorem:
contractata diu crimina crimen habent.
omnibus est eadem leti uia, non tamen unus 5
est uitae cunctis exitiique modus,
hac pueri atque senes pariter iuuenesque feruntur,
hac par diuitibus pauper egenus erit.
ergo quod attritum quodque est uitabile nulli,
festino gressu uincere praestat iter. 10
infelix ceu iam defleto funere surgo
hac me defunctum uiuere parte puto.
The Miscellany | The Latin Library | The Classics Page |