M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER III

1

Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris
     Gallia Romanae nomine dicta togae.
Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:
     illa uel haec mea sunt, quae meliora putas.
Plus sane placeat domina qui natus in urbe est:              5
     debet enim Gallum uincere uerna liber.

2

Cuius uis fieri, libelle, munus?
Festina tibi uindicem parare,
ne nigram cito raptus in culinam
cordylas madida tegas papyro
uel turis piperisue sis cucullus.              5
Faustini fugis in sinum? sapisti.
Cedro nunc licet ambules perunctus
et frontis gemino decens honore
pictis luxurieris umbilicis,
et te purpura delicata uelet,              10
et cocco rubeat superbus index.
illo uindice nec Probum timeto.

3

Formonsam faciem nigro medicamine celas,
     sed non formonso corpore laedis aquas.
Ipsam crede deam uerbis tibi dicere nostris:
     "Aut aperi faciem, aut tu tunicata laua."

4

Romam uade, liber: si, ueneris unde, requiret,
     Aemiliae dices de regione uiae;
si, quibus in terris, qua simus in urbe, rogabit,
     Corneli referas me licet esse Foro.
Cur absim, quaeret; breuiter tu multa fatere:              5
     "Non poterat uanae taedia ferre togae."
"Quando uenit?" dicet; tu respondeto: "Poeta
     exierat: ueniet, cum citharoedus erit."

5

Vis commendari sine me cursurus in urbem,
     parue liber, multis? An satis unus erit?
Vnus erit, mihi crede, satis, cui non eris hospes,
     Iulius, adsiduum nomen in ore meo.
Protinus hunc primae quaeres in limine Tectae:              5
     quos tenuit Daphnis, nunc tenet ille lares.
Est illi coniunx, quae te manibusque sinuque
     excipiet, tu uel puluerulentus eas.
Hos tu seu pariter siue hanc illumue priorem
     uideris, hoc dices "Marcus hauere iubet",              10
et satis est. Alios commendet epistola: peccat
     qui commendandum se putat esse suis.

6

Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias,
     Marcelline, tuis bis celebranda sacris.
Imputat aetherios ortus haec prima parenti,
     libat florentes haec tibi prima genas.
Magna licet dederit iucundae munera uitae,              5
     plus numquam patri praestitit ille dies.

7

Centum miselli iam ualete quadrantes,
anteambulonis congiarium lassi,
quos diuidebat balneator elixus.
Quid cogitatis, o fames amicorum?
Regis superbi sportulae recesserunt.              5
"Nihil stropharum est: iam salarium dandum est."

8

"Thaida Quintus amat." "Quam Thaida?" "Thaida luscam."
     Vnum oculum Thais non habet, ille duos.

9

Versiculos in me narratur scribere Cinna:
     Non scribit, cuius carmina nemo legit.

10

Constituit, Philomuse, pater tibi milia bina
     menstrua perque omnis praestitit illa dies,
luxuriam premeret cum crastina semper egestas
     et uitiis essent danda diurna tuis.
Idem te moriens heredem ex asse reliquit:              5
     exheredauit te, Philomuse, pater.

11

Si tua Thais nec lusca est, Quinte, puella,
     cur in te factum distichon esse putas? ‹
Sed simile est aliquid. ‹ Pro Laide Thaida dixi?
     Dic mihi, quid simile est Thais et Hermione?
Tu tamen es Quintus: mutemus nomen amantis:              5
     si non uolt Quintus, Thaida Sextus amet.

12

Vnguentum, fateor, bonum dedisti
conuiuis here, sed nihil scidisti.
Res salsa est bene olere et esurire.
qui non cenat et unguitur, Fabulle,
hic uere mihi mortuus uidetur.              5

13

Dum non uis pisces, dum non uis carpere pullos
     et plus quam putri, Naeuia, parcis apro,
accusas rumpisque cocum, tamquam omnia cruda
     attulerit. Numquam sic ego crudus ero.

14

Romam petebat esuritor Tuccius
     profectus ex Hispania.
Occurrit illi sportularum fabula:
     a ponte rediit Muluio

15

Plus credit nemo tota quam Cordus in urbe.
     "Cum sit tam pauper, quomodo?"Caecus amat.

16

Das gladiatores, sutorum regule, Cerdo,
     quodque tibi tribuit subula, sica rapit.
Ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius umquam,
     ut uelles corio ludere, Cerdo, tuo.
Lusisti corio: sed te, mihi crede, memento              5
     nunc in pellicula, Cerdo, tenere tua.

17

Circumlata diu mensis scribilita secundis
     urebat nimio saeua calore manus;
sed magis ardebat Sabidi gula: protinus ergo
     sufflauit buccis terque quaterque suis.
Illa quidem tepuit digitosque admittere uisa est,              5
     sed nemo potuit tangere: merda fuit.

18

Perfrixisse tuas questa est praefatio fauces:
     cum te excusaris, Maxime, quid recitas?

19

Proxima centenis ostenditur ursa columnis,
     exornant fictae qua platanona ferae.
Huius dum patulos adludens temptat hiatus
     pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum:
uipera sed caeco scelerata latebat in aere              5
     uiuebatque anima dereriore fera.
Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto
     dum perit. O facinus, falsa quod ursa fuit!

20

Dic, Musa, quid agat Canius meus Rufus:
utrumque chartis tradit ille uicturis
legenda temporum acta Claudianorum,
an quae Neroni falsus adstruit scriptor?
An aemulatur inprobi iocos Phaedri?              5
Lasciuus elegis an seuerus herois?
An in cothurnis horridus Sophocleis?
An otiosus in schola poetarum
lepore tinctos Attico sales narrat?
Hinc si recessit, porticum terit templi              10
an spatia carpit lentus Argonautarum?
An delicatae sole rursus Europae
inter tepentes post meridiem buxos
sedet ambulatue liber acribus curis?
Titine thermis an lauatur Agrippae              15
an inpudici balneo Tigillini?
an rure Tulli fruitur atque Lucani?
An Pollionis dulce currit ad quartum?
an aestuantis iam profectus ad Baias
piger Lucrino nauculatur in stagno?              20
"Vis scire quid agat Canius tuus? Ridet."

21

Proscriptum famulus seruauit fronte notatus:
     non fuit haec domini uita, sed inuidia.

22

Dederas, Apici, bis trecenties uentri,
sed adhuc supererat centies tibi laxum.
Hoc tu grauatus ut famem et sitim ferres,
summa uenenum potione perduxti.
Nihil est, Apici, tibi gulosius factum.              5

23

Omnia cum retro pueris obsonia tradas,
     cur non mensa tibi ponitur a pedibus?

24

Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras
     hircus, Bacche, tuis uictima grata focis;
quem Tuscus mactare deo cum uellet aruspex,
     dixerat agresti forte rudique uiro
ut cito testiculos et acuta falce secaret,              5
     taeter ut inmundae carnis abiret odor.
Ipse super uirides aras luctantia pronus
     dum resecat cultro colla premitque manu,
ingens iratis apparuit hirnea sacris.
     Occupat hanc ferro rusticus atque secat,              10
hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus
     talibus et fibris numina prisca coli.
Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus aruspex,
     dum iugulas hircum, factus es ipse caper.

25

Si temperari balneum cupis feruens,
Faustine, quod uix Iulianus intraret,
roga lauetur rhetorem Sabineium:
Neronianas is refrigerat thermas.

26

Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,
     aurea solus habes, murrina solus habes,
Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,
     et cor solus habes, solus et ingenium.
Omnia solus habes ‹ nec me puta uelle negare ‹              5
     uxorem sed habes, Candide, cum populo.

27

Numquam me reuocas, uenias cum saepe uocatus:
     ignosco, nullum si modo, Galle, uocas.
Inuitas alios: uitium est utriusque. "Quod?" inquis.
     Et mihi cor non est et tibi, Galle, pudor.

28

Auriculam Mario grauiter miraris olere.
     Tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.

29

Has cum gemina compede dedicat catenas,
     Saturne, tibi Zoilus, anulos priores.

30

Sportula nulla datur; gratis conuiua recumbis:
     dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?
Vnde tibi togula est et fuscae pensio cellae?
     unde datur quadrans? unde uir es Chiones?
Cum ratione licet dicas te uiuere summa,              5
     quod uiuis, nulla cum ratione facis.

31

Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi,
     urbanique tenent praedia multa lares,
et seruit dominae numerosus debitor arcae,
     sustentatque tuas aurea massa dapes.
Fastidire tamen noli, Rufine, minores:              5
     plus habuit Didymos, plus Philomelus habet.

32

An possim uetulam quaeris, Matrinia: possum
     et uetulam, sed tu mortua, non uetula es:
possum Hecubam, possum Niobam, Matrinia, sed si
     nondum erit illa canis, nondum erit illa lapis.

33

Ingenuam malo, sed si tamen illa negetur,
     libertina mihi proxuma condicio est.
Extremo est ancilla loco: sed uincet utramque,
     si facie nobis haec erit ingenua.

34

Digna tuo cur sis indignaque nomine, dicam.
     Frigida es et nigra es: non es et es Chione.

35

Artis Phidiacae toreuma clarum
pisces aspicis: adde aquam, natabunt.

36

Quod nouus et nuper factus tibi praestat amicus,
     hoc praestare iubes me, Fabiane, tibi:
horridus ut primo semper te mane salutem
     per mediumque trahat me tua sella lutum,
lassus ut in thermas decuma uel serius hora              5
     te sequar Agrippae, cum lauer ipse Titi.
Hoc per triginta merui, Fabiane, Decembres,
     ut sim tiro tuae semper amicitiae?
Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque,
     ut nondum credas me meruisse rudem?              10

37

Irasci tantum felices nostis amici.
     Non belle facitis, sed iuuat hoc: facite.

38

Quae te causa trahit uel quae fiducia Romam,
     Sexte? Quid aut speras aut petis inde? Refer.
"Causas" inquis "agam Cicerone disertior ipso
     atque erit in triplici par mihi nemo foro."
Egit Atestinus causas et Ciuis ‹ utrumque              5
     noras ‹; sed neutri pensio tota fuit.
"Si nihil hinc ueniet, pangentur carmina nobis:
     audieris, dices esse Maronis opus."
Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
     sunt tibi, Nasones Vergiliosque uides.              10
"Atria magna colam."Vix tres aut quattuor ista
     res aluit; pallet cetera turba fame.
"Quid faciam? suade: nam certum est uiuere Romae."
     Si bonus es, casu uiuere, Sexte, potes.

39

Iliaco similem puerum, Faustine, ministro
     lusca Lycoris amat. Quam bene lusca uidet!

40

Inserta phialae Mentoris manu ducta
lacerta uiuit et timetur argentum.

41

Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti
     ex opibus tantis, quas grauis arca premit,
esse tibi magnus, Telesine, uideris amicus.
     Tu magnus, quod das? Immo ego, quod recipis.

42

Lomento rugas uteri quod condere temptas,
     Polla, tibi uentrem, non mihi labra linis.
Simpliciter pateat uitium fortasse pusillum:
     quod tegitur, maius creditur esse malum.

43

Mentiris iuuenem tinctis, Laetine, capillis,
     tam subito coruus, qui modo cycnus eras.
Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:
     personam capiti detrahet illa tuo.

44

Occurrit tibi nemo quod libenter
quod, quacumque uenis, fuga est et ingens
circa te, Ligurine, solitudo,
quid sit, scire cupis? Nimis poeta es.
Hoc ualde uitium periculosum est.              5
Non tigris catulis citata raptis,
non dipsas medio perusta sole,
nec sic scorpios inprobus timetur.
Nam tantos, rogo, quis ferat labores?
Et stanti legis et legis sedenti,              10
currenti legis et legis cacanti.
In thermas fugio: sonas ad aurem.
Piscinam peto: non licet natare.
Ad cenam propero: tenes euntem.
Ad cenam uenio: fugas edentem.              15
Lassus dormio: suscitas iacentem.
Vis, quantum facias mali, uidere?
Vir iustus, probus, innocens timeris.

45

Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae
     ignoro: fugimus nos, Ligurine, tuam.
Illa quidem lauta est dapibusque instructa superbis,
     sed nihil omnino te recitante placet.
Nolo mihi ponas rhombos mullumue bilibrem              5
     nec uolo boletos, ostrea nolo: tace.

46

Exigis a nobis operam sine fine togatam
     non eo, libertum sed tibi mitto meum.
"Non est"inquis "idem."Multo plus esse probabo:
     uix ego lecticam subsequar, ille feret.
In turbam incideris, cunctos umbone repellet:              5
     inualidum est nobis ingenuumque latus.
Quidlibet in causa narraueris, ipse tacebo:
     at tibi tergeminum mugiet ille sophos.
Lis erit, ingenti faciet conuicia uoce:
     esse pudor uetuit fortia uerba mihi.              10
"Ergo nihil nobis"inquis "praestabis amicus?"
     Quidquid libertus, Candide, non poterit.

47

Capena grandi porta qua pluit gutta
Phrygiumque Matris Almo qua lauat ferrum,
Horatiorum qua uiret sacer campus
qua pusilli feruet Herculis fanum,
Faustine, plena Bassus ibat in reda,              5
omnis beati copias trahens ruris.
Illic uideres frutice nobili caules
et utrumque porrum sessilesque lactucas
pigroque uentri non inutiles betas;
illic coronam pinguibus grauem turdis              10
leporemque laesum Gallici canis dente
nondumque uicta lacteum faba porcum;
nec feriatus ibat ante carrucam,
sed tuta faeno cursor oua portabat.
Vrbem petebat Bassus? Immo rus ibat.              15

48

Pauperis extruxit cellam, sed uendidit Olus
     praedia: nunc cellam pauperis Olus habet.

49

Veientana mihi misces, ubi Massica potas:
     olfacere haec malo pocula quam bibere.

50

Haec tibi, non alia, est ad cenam causa uocandi,
     uersiculos recites ut, Ligurine, tuos.
Deposui soleas, adfertur protinus ingens
     inter lactucas oxygarumque liber:
alter perlegitur, dum fercula prima morantur:              5
     tertius est, nec adhuc mensa secunda uenit:
et quartum recitas et quintum denique librum.
     Putidus est, totiens si mihi ponis aprum.
Quod si non scombris scelerata poemata donas,
     cenabis solus iam, Ligurine, domi.              10

51

Cum faciem laudo, cum miror crura manusque,
     dicere, Galla, soles "Nuda placebo magis",
et semper uitas communia balnea nobis.
     Numquid, Galla, times ne tibi non placeam?

52

Empta domus fuerat tibi, Tongiliane, ducentis:
     abstulit hanc nimium casus in urbe frequens.
Conlatum est deciens. Rogo, non potes ipse uideri
     incendisse tuam, Tongiliane, domum?

53

Et uoltu poteram tuo carere
et collo manibusque cruribusque
et mammis natibusque clunibusque,
et, ne singula persequi laborem,
tota te poteram, Chloe, carere.              5

54

Cum dare non possim quod poscis, Galla, rogantem,
     multo simplicius, Galla, negare potes.

55

Quod, quacumque uenis, Cosmum migrare putamus
     et fluere excusso cinnama fusa uitro,
nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis.
     Scis, puto, posse meum sic bene olere canem.

56

Sit cisterna mihi quam uinea malo Rauennae,
     cum possim multo uendere pluris aquam.

57

Callidus imposuit nuper mihi copo Rauennae:
     cum peterem mixtum, uendidit ille merum.

58

Baiana nostri uilla, Basse, Faustini
non otiosis ordinata myrtetis
uiduaque platano tonsilique buxeto
ingrata lati spatia detinet campi,
sed rure uero barbaroque laetatur.              5
Hic farta premitur angulo Ceres omni
et multa fragrat testa senibus autumnis;
hic post Nouembres imminente iam bruma
seras putator horridus refert uuas.
Truces in alta ualle mugiunt tauri              10
uitulusque inermi fronte prurit in pugnam.
Vagatur omnis turba sordidae chortis,
argutus anser gemmeique pauones
nomenque debet quae rubentibus pinnis
et picta perdix Numidicaeque guttatae              15
et impiorum phasiana Colchorum;
Rhodias superbi feminas premunt galli;
sonantque turres plausibus columbarum,
gemit hinc palumbus, inde cereus turtur.
Auidi secuntur uilicae sinum porci              20
matremque plenam mollis agnus expectat.
Cingunt serenum lactei focum uernae
et larga festos lucet ad lares silua.
Non segnis albo pallet otio caupo,
nec perdit oleum lubricus palaestrita,              25
sed tendit auidis rete subdolum turdis
tremulaue captum linea trahit piscem
aut inpeditam cassibus refert dammam.
Exercet hilares facilis hortus urbanus,
et paedagogo non iubente lasciui              30
parere gaudent uilico capillati,
et delicatus opere fruitur eunuchus.
Nec uenit inanis rusticus salutator:
fert ille ceris cana cum suis mella
metamque lactis Sassinate de silua;              35
somniculosos ille porrigit glires,
hic uagientem matris hispidae fetum,
alius coactos non amare capones;
et dona matrum uimine offerunt texto
grandes proborum uirgines colonorum.              40
Facto uocatur laetus opere uicinus;
nec auara seruat crastinas dapes mensa:
uescuntur omnes ebrioque non nouit
satur minister inuidere conuiuae.
At tu sub urbe possides famem mundam              45
et turre ab alta prospicis meras laurus,
furem Priapo non timente securus;
et uinitorem farre pascis urbano
pictamque portas otiosus ad uillam
holus, oua, pullos, poma, caseum, mustum.              50
Rus hoc uocari debet, an domus longe?

59

Sutor cerdo dedit tibi, culta Bononia, munus,
     fullo dedit Mutinae: nunc ubi copo dabit?

60

Cum uocer ad cenam non iam uenalis ut ante,
     cur mihi non eadem quae tibi cena datur?
Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,
     sugitur inciso mitulus ore mihi;
sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos;              5
     res tibi cum rhombo est, at mihi cum sparulo.
Aureus inmodicis turtur te clunibus implet,
     ponitur in cauea mortua pica mihi.
Cur sine te ceno cum tecum, Pontice, cenem?
     Sportula quod non est prosit: edamus idem.              10

61

Esse nihil dicis quidquid petis, inprobe Cinna:
     si nil, Cinna, petis, nil tibi, Cinna, nego.

62

Centenis quod emis pueros et saepe ducenis,
     quod sub rege Numa condita uina bibis,
quod constat decies tibi non spatiosa supellex,
     libra quod argenti milia quinque rapit,
aurea quod fundi pretio carruca paratur,              5
     quod pluris mula est quam domus empta tibi:
haec animo credis magno te, Quinte, parare?
     Falleris: haec animus, Quinte, pusillus emit.

63

Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile, multi.
     Audio: sed quid sit, dic mihi, bellus homo?
"Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines,
     balsama qui semper, cinnama semper olet;
cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat,              5
     qui mouet in uarios bracchia uolsa modos;
inter femineas tota qui luce cathedras
     desidet atque aliqua semper in aure sonat;
qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas;
     pallia uicini qui refugit cubiti;              10
qui scit quam quis amet, qui per conuiuia currit,
     Hirpini ueteres qui bene nouit auos."
Quid narras? Hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus?
     Res pertricosa est, Cotile, bellus homo.

64

Sirenas hilarem nauigantium poenam
blandasque mortes gaudiumque crudele,
quas nemo quondam deserebat auditas,
fallax Vlixes dicitur reliquisse.
Non miror: illud, Cassiane, mirarer,              5
si fabulantem Canium reliquisset.

65

Quod spirat tenera malum mordente puella,
     quod de Corycio quae uenit aura croco;
uinea quod primis cum floret cana racemis,
     gramina quod redolent, quae modo carpsit ouis;
quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita,              5
     pallidus Eoo ture quod ignis olet;
gleba quod aestiuo leuiter cum spargitur imbre,
     quod madidas nardo passa corona comas:
hoc tua, saeue puer Diadumene, basia fragrant.
     Quid si tota dares illa sine inuidia?              10

66

Par scelus admisit Phariis Antonius armis:
     abscidit uoltus ensis uterque sacros.
Illud, laurigeros ageres cum laeta triumphos,
     hoc tibi, Roma, caput, cum loquereris, erat.
Antoni tamen est peior quam causa Pothini:              5
     hic facinus domino praestitit, ille sibi.

67

Cessatis, pueri, nihilque nostis,
Vaterno Rasinaque pigriores,
quorum per uada tarda nauigantes
lentos tinguitis ad celeuma remos.
Iam prono Phaetonte sudat Aethon              5
exarsitque dies et hora lassos
interiungit equos meridiana:
at uos tam placidas uagi per undas
tuta luditis otium carina.
Non nautas puto uos, sed Argonautas.              10

68

Huc est usque tibi scriptus, matrona, libellus.
     Cui sint scripta rogas interiora? Mihi.
Gymnasium, thermas, stadium est hac parte: recede.
     Exuimur: nudos parce uidere uiros.
Hinc iam deposito post uina rosasque pudore,              5
     quid dicat nescit saucia Terpsichore:
schemate nec dubio, sed aperte nominat illam
     quam recipit sexto mense superba Venus,
custodem medio statuit quam uilicus horto,
     opposita spectat quam proba uirgo manu.              10
Si bene te noui, longum iam lassa libellum
     ponebas, totum nunc studiosa leges.

69

Omnia quod scribis castis epigrammata uerbis
     inque tuis nulla est mentula carminibus,
admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
     at mea luxuria pagina nulla uacat.
Haec igitur nequam iuuenes facilesque puellae,              5
     haec senior, sed quem torquet amica, legat:
at tua, Cosconi, uenerandaque sanctaque uerba
     a pueris debent uirginibusque legi.

70

Moechus es Aufidiae, qui uir, Scaeuine, fuisti;
     riualis fuerat qui tuus, ille uir est.
Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?
     Numquid securus non potes arrigere?

71

Mentula cum doleat puero, tibi, Naeuole, culus,
     non sum diuinus, sed scio quid facias.

72

Vis futui nec uis mecum, Saufeia, lauari:
     nescio quod magnum suspicor esse nefas.
Aut tibi pannosae dependent pectore mammae
     aut sulcos uteri prodere nuda times
aut infinito lacerum patet inguen hiatu              5
     aut aliquid cunni prominet ore tui.
Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
     Si uerum est, uitium peius habes: fatua es.

73

Dormis cum pueris mutuniatis,
et non stat tibi, Phoebe, quod stat illis.
Quid uis me, rogo, Phoebe, suspicari?
Mollem credere te uirum uolebam,
sed rumor negat esse te cinaedum.              5

74

Psilothro faciem leuas et dropace caluam:
     numquid tonsorem, Gargiliane, times?
Quid facient ungues? Nam certe non potes illos
     resina Veneto nec resecare luto.
Desine, si pudor est, miseram traducere caluam:
              5      hoc fieri cunno, Gargiliane, solet.

75

Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desit,
     luctaris demens tu tamen arrigere.
Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,
     inproba nec prosunt iam satureia tibi.
Coepisti puras opibus corrumpere buccas:              5
     sic quoque non uiuit sollicitata Venus.
Mirari satis hoc quisquam uel credere possit,
     quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?

76

Arrigis ad uetulas, fastidis, Basse, puellas,
     nec formonsa tibi, sed moritura placet.
Hic, rogo, non furor est, non haec est mentula demens?
     Cum possis Hecaben, non potes Andromachen!

77

Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,
     nec lepus est umquam nec tibi gratus aper;
nec te liba iuuant nec sectae quadra placentae,
     nec Libye mittit nec tibi Phasis aues:
capparin et putri cepas allece natantis              5
     et pulpam dubio de petasone uoras,
teque iuuant gerres et pelle melandrya cana;
     resinata bibis uina, Falerna fugis.
Nescio quod stomachi uitium secretius esse
     suspicor: ut quid enim, Baetice, saprophagis?              10

78

Minxisti currente semel, Pauline, carina.
     Meiere uis iterum? Iam Palinurus eris.

79

Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes:
     hunc ego, cum futuit, non puto perficere.

80

De nullo quereris, nulli maledicis, Apici:
     rumor ait linguae te tamen esse malae.

81

Quid cum femineo tibi, Baetice galle, barathro?
     Haec debet medios lambere lingua uiros.
Abscisa est quare Samia tibi mentula testa,
     si tibi tam gratus, Baetice, cunnus erat?
Castrandum caput est: nam sis licet inguine gallus,              5
     sacra tamen Cybeles decipis: ore uir es.

82

Conuiua quisquis Zoili potest esse,
Summemmianas cenet inter uxores
curtaque Ledae sobrius bibat testa:
hoc esse leuius puriusque contendo.
Iacet occupato galbinatus in lecto              5
cubitisque trudit hinc et inde conuiuas
effultus ostro Sericisque puluillis.
Stat exoletus suggeritque ructanti
pinnas rubentes cuspidesque lentisci,
et aestuanti tenue uentilat frigus              10
supina prasino concubina flabello,
fugatque muscas myrtea puer uirga.
Percurrit agili corpus arte tractatrix
manumque doctam spargit omnibus membris;
digiti crepantis signa nouit eunuchus              15
et delicatae sciscitator urinae
domini bibentis ebrium regit penem.
At ipse retro flexus ad pedum turbam
inter catellas anserum exta lambentis
partitur apri glandulas palaestritis              20
et concubino turturum natis donat;
Ligurumque nobis saxa cum ministrentur
uel cocta fumis musta Massilitanis,
Opimianum morionibus nectar
crystallinisque murrinisque propinat;              25
et Cosmianis ipse fusus ampullis
non erubescit murice aureo nobis
diuidere moechae pauperis capillare.
Septunce multo deinde perditus stertit:
non accubamus et silentium rhonchis              30
praestare iussi nutibus propinamus.
Hoc Malchionis patimur inprobi fastus,
nec uindicari, Rufe, possumus: fellat.

83

Vt faciam breuiora mones epigrammata, Corde.
     "Fac mihi quod Chione": non potui breuius.

84

Quid narrat tua moecha? Non puellam
dixi, Gongylion. Quid ergo? Linguam.

85

Quis tibi persuasit naris abscidere moecho?
     Non hac peccatum est parte, marite, tibi.
Stulte, quid egisti? Nihil hic tibi perdidit uxor,
     cum sit salua tui mentula Deiphobi.

86

Ne legeres partem lasciui, casta, libelli,
     praedixi et monui: tu tamen, ecce, legis.
Sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum, ‹
     non sunt haec mimis inprobiora, ‹ lege.

87

Narrat te rumor, Chione, numquam esse fututam
     atque nihil cunno purius esse tuo.
Tecta tamen non hac, qua debes, parte lauaris:
     si pudor est, transfer subligar in faciem.

88

Sunt gemini fratres, diuersa sed inguina lingunt:
     dicite, dissimiles sunt magis an similes?

89

Vtere lactucis et mollibus utere maluis:
     nam faciem durum, Phoebe, cacantis habes.

90

Volt, non uolt dare Galla mihi; nec dicere possum,
     quod uolt et non uolt, quid sibi Galla uelit.

91

Cum peteret patriae missicius arua Rauennae,
     semiuiro Cybeles cum grege iunxit iter.
Huic comes haerebat domini fugitiuus Achillas
     insignis forma nequitiaque puer.
Hoc steriles sensere uiri: qua parte cubaret              5
     quaerunt. Sed tacitos sensit et ille dolos:
mentitur, credunt. Somni post uina petuntur:
     continuo ferrum noxia turba rapit
exciduntque senem spondae qui parte iacebat;
     namque puer pluteo uindice tutus erat.              10
Subpositam quondam fama est pro uirgine ceruam,
     at nunc pro ceruo mentula subposita est.

92

Vt patiar moechum rogat uxor, Galle, sed unum.
     Huic ego non oculos eruo, Galle, duos?


93

Cum tibi trecenti consules, Vetustilla,
et tres capilli quattuorque sint dentes,
pectus cicadae, crus colorque formicae;
rugosiorem cum geras stola frontem
et araneorum cassibus pares mammas;              5
cum conparata rictibus tuis ora
Niliacus habeat corcodilus angusta,
meliusque ranae garriant Rauennates,
et Atrianus dulcius culix cantet,
uideasque quantum noctuae uident mane,              10
et illud oleas quod uiri capellarum,
et anatis habeas orthopygium macrae,
senemque Cynicum uincat osseus cunnus;
cum te lucerna balneator extincta
admittat inter bustuarias moechas;              15
cum bruma mensem sit tibi per Augustum
regelare nec te pestilentia possit:
audes ducentas nuptuire post mortes
uirumque demens cineribus tuis quaeris
prurire. Quid si Sattiae uelit saxum?              20
Quis coniugem te, quis uocabit uxorem,
Philomelus auiam quam uocauerat nuper?
Quod si cadauer exiges tuum scalpi,
sternatur Acori de triclinio lectus,
halassionem qui tuum decet solus,              25
tustorque taedas praeferat nouae nuptae:
intrare in istum sola fax potest cunnum.

94

Esse negas coctum leporem poscisque flagella.
     Mauis, Rufe, cocum scindere quam leporem.

95

Numquam dicis haue sed reddis, Naeuole, semper,
     quod prior et coruus dicere saepe solet.
Cur hoc expectas a me, rogo, Naeuole, dicas:
     nam, puto, nec melior, Naeuole, nec prior es.
Praemia laudato tribuit mihi Caesar uterque              5
     natorumque dedit iura paterna trium.
Ore legor multo notumque per oppida nomen
     non expectato dat mihi fama rogo.
Est et in hoc aliquid: uidit me Roma tribunum
     et sedeo qua te suscitat Oceanus.              10
Quot mihi Caesareo facti sunt munere ciues,
     nec famulos totidem suspicor esse tibi.
Sed pedicaris, sed pulchre, Naeuole, ceues.
     Iam iam tu prior es, Naeuole, uincis: haue.

96

Lingis, non futuis meam puellam
et garris quasi moechus et fututor.
Si te prendero, Gargili, tacebis.

97

Ne legat hunc Chione, mando tibi, Rufe, libellum:
     carmine laesa meo est, laedere et illa potest.

98

Sit culus tibi quam macer, requiris?
Pedicare potes, Sabelle, culo.

99

Irasci nostro non debes, Cerdo, libello:
     ars tua, non uita, est carmine laesa meo.
Innocuos permitte sales. Cur ludere nobis
     non liceat, licuit si iugulare tibi?

100

Cursorem sexta tibi, Rufe, remisimus hora
     carmina quem madidum nostra tulisse reor:
imbribus inmodicis caelum nam forte ruebat.
     Non aliter mitti debuit iste liber.