M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER XII

Valerius Martialis Prisco suo S.

     Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperanter studemus, et sine solacio et sine excusatione secessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram, quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor: illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum ingenium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa, quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti. Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi; adversus quod difficile est habere cotidie bonum stomachum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti tibi ab urbe et exigenti negarem — cui non refero gratiam, si tantum ea praesto quae possum — , imperavi mihi, quod indulgere consueram, et studui paucissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas exciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.

I

Retia dum cessant latratoresque Molossi
     Et non invento silva quiescit apro,
Otia, Prisce, brevi poteris donare libello.
     Hora nec aestiva est nec tibi tota perit.

II

Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas,
     Ibis, io, Romam nunc peregrine liber
Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis,
     Dat patrios amnes quos mihi terra potens.
Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici,              5
     Cuius habet fratres tot domus alta Remi.
Iure tuo veneranda novi pete limina templi,
     Reddita Pierio sunt ubi tecta choro.
Vel si malueris, prima gradiere Subura;
     Atria sunt illic consulis alta mei:              10
Laurigeros habitat facundus Stella penatis,
     Clarus Hyanteae Stella sititor aquae;
Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit,
     Unde novem dominas saepe bibisse ferunt:
Ille dabit populo patribusque equitique legendum,              15
     Nec nimium siccis perleget ipse genis.
Quid titulum poscis? versus duo tresve legantur,
     Clamabunt omnes te, liber, esse meum.

III

Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni
     Maecenas, atavis regibus ortus eques,
Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti,
     Fama fuisse loquax chartaque dicet anus
Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur;              5
     Tu das ingenuae ius mihi pigritiae.
Macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum,
     Quos Numa, quos hilaris possit habere Cato.
Largiri, praestare, breves extendere census,
     Et dare quae faciles vix tribuere dei,              10
Nunc licet et fas est. Sed tu sub principe duro
     Temporibusque malis ausus es esse bonus.

IV

Longior undecimi nobis decimique libelli
     Artatus labor est et breve rasit opus.
Plura legant vacui, quibus otia tuta dedisti:
     Haec lege tu, Caesar; forsan et illa leges.

V

Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos,
     Ite sacra — iam non pulverulenta — via.
Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulae
     Nerva: licet toto nunc Helicone frui:
Recta fides, hilaris clementia, cauta potestas              5
     Iam redeunt; longi terga dedere metus.
Hoc populi gentesque tuae, pia Roma, precantur:
     Dux tibi sit semper talis, et iste diu.

VII

Toto vertice quot gerit capillos,
Annos si tot habet Ligeia, trima est.

VIII

Terrarum dea gentiumque Roma,
Cui par est nihil et nihil secundum,
Traiani modo laeta cum futuros
Tot per saecula conputaret annos,
Et fortem iuvenemque Martiumque              5
In tanto duce militem videret,
Dixit praeside gloriosa tali:
'Parthorum proceres ducesque Serum,
Thraces, Sauromatae, Getae, Britanni,
Possum ostendere Caesarem; venite.'

IX

Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos,
     Et placido fruitur pax peregrina iugo.
Ergo agimus laeti tanto pro munere grates:
     Misisti mores in loca nostra tuos.

X

Habet Africanus miliens, tamen captat.
Fortuna multis dat nimis, satis nulli.

XI

Parthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem:
     Nam quis ab Aonio largius amne bibit?
Cuius Pipleo lyra clarior exit ab antro?
     Quem plus Pierio de grege Phoebus amat?
Et si forte — sed hoc vix est sperare — vacabit,              5
     Tradat ut ipse duci carmina nostra, roga,
Quattuor et tantum timidumque brevemque libellum
     Commendet verbis 'Hunc tua Roma legit.'

XII

Omnia promittis, cum tota nocte bibisti;
     Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe.

XIII

Genus, Aucte, lucri divites habent iram:
Odisse, quam donare, vilius constat.

XIV

Parcius utaris, moneo, rapiente veredo,
     Prisce, nec in lepores tam violentus eas.
Saepe satisfecit praedae venator, et acri
     Decidit excussus, nec rediturus, equo.
Insidias et campus habet: nec fossa nec agger              5
     Nec sint saxa licet, fallere plana solent.
Non deerit qui tanta tibi spectacula praestet,
     Invidia fati sed leviore cadat.
Si te delectant animosa pericula, Tuscis
      — Tutior est virtus — insidiemur apris.              10
Quid te frena iuvant temeraria? saepius illis,
     Prisce, datum est equitem rumpere, quam leporem.

XV

Quidquid Parrhasia nitebat aula,
Donatum est oculis deisque nostris.
Miratur Scythicas virentis auri
Flammas Iuppiter, et stupet superbi
Regis delicias gravesque lusus:              5
Haec sunt pocula, quae decent Tonantem,
Haec sunt, quae Phrygium decent ministrum.
Omnes cum Iove nunc sumus beati;
At nuper — pudet, a pudet fateri —
Omnes cum Iove pauperes eramus.

XVI

Addixti, Labiene, tres agellos;
Emisti, Labiene, tres cinaedos:
Pedicas, Labiene, tres agellos.

XVII

Quare tam multis a te, Laetine, diebus
     Non abeat febris, quaeris et usque gemis.
Gestatur tecum pariter pariterque lavatur;
     Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum;
Ebria Setino fit saepe et saepe Falerno,              5
     Nec nisi per niveam Caecuba potat aquam;
Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo,
     Dormit et in pluma purpureoque toro.
Cum recubet pulchre, cum tam bene vivat apud te,
     Ad Damam potius vis tua febris eat?

XVIII

Dum tu forsitan inquietus erras
Clamosa, Iuvenalis, in Subura,
Aut collem dominae teris Dianae;
Dum per limina te potentiorum
Sudatrix toga ventilat vagumque              5
Maior Caelius et minor fatigant:
Me multos repetita post Decembres
Accepit mea rusticumque fecit
Auro Bilbilis et superba ferro.
Hic pigri colimus labore dulci              10
Boterdum Plateamque — Celtiberis
Haec sunt nomina crassiora terris — :
Ingenti fruor inproboque somno,
Quem nec tertia saepe rumpit hora,
Et totum mihi nunc repono, quidquid              15
Ter denos vigilaveram per annos.
Ignota est toga, sed datur petenti
Rupta proxima vestis a cathedra.
Surgentem focus excipit superba
Vicini strue cultus iliceti,              20
Multa vilica quem coronat olla.
Venator sequitur, sed ille quem tu
Secreta cupias habere silva;
Dispensat pueris rogatque longos
Levis ponere vilicus capillos.              25
Sic me vivere, sic iuvat perire.

XIX

In thermis sumit lactucas, ova, lacertum,
     Et cenare domi se negat Aemilius.

XX

Quare non habeat, Fabulle, quaeris
Uxorem Themison? habet sororem.

XXI

Municipem rigidi quis te, Marcella, Salonis
     Et genitam nostris quis putet esse locis?
Tam rarum, tam dulce sapis. Palatia dicent,
     Audierint si te vel semel, esse suam;
Nulla nec in media certabit nata Subura              5
     Nec Capitolini collis alumna tibi;
Nec cito ridebit peregrini gloria partus,
     Romanam deceat quam magis esse nurum.
Tu desiderium dominae mihi mitius urbis
     Esse iubes: Romam tu mihi sola facis.

XXII

Quam sit lusca Philaenis indecenter,
Vis dicam breviter tibi, Fabulle?
Esset caeca decentior Philaenis.

XXIII

Dentibus atque comis — nec te pudet — uteris emptis.
     Quid facies oculo, Laelia? non emitur.

XXIV

O iucunda, covinne, solitudo,
Carruca magis essedoque gratum
Facundi mihi munus Aeliani!
Hic mecum licet, hic, Iuvate, quidquid
In buccam tibi venerit, loquaris:              5
Non rector Libyci niger caballi,
Succinctus neque cursor antecedit;
Nusquam est mulio: mannuli tacebunt.
O si conscius esset hic Avitus,
Aurem non ego tertiam timerem.              10
Totus quam bene sic dies abiret!

XXV

Cum rogo te nummos sine pignore, 'non habeo' inquis;
     Idem, si pro me spondet agellus, habes:
Quod mihi non credis veteri, Telesine, sodali,
     Credis coliculis arboribusque meis.
Ecce, reum Carus te detulit: adsit agellus.              5
     Exilii comitem quaeris: agellus eat.

XXVI

A latronibus esse te fututam
Dicis, Saenia: sed negant latrones.

XXVII

Poto ego sextantes, tu potas, Cinna, deunces:
     Et quereris quod non, Cinna, bibamus idem?

XXVIII

Hermogenes tantus mapparum, fur est,
     Quantus nummorum vix, puto, Massa fuit;
Tu licet observes dextram teneasque sinistram,
     Inveniet, mappam qua ratione trahat:
Cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem,              5
     Casuras alte sic rapit Iris aquas.
Nuper cum Myrino peteretur missio laeso,
     Subduxit mappas quattuor Hermogenes;
Cretatam praetor cum vellet mittere mappam,
     Praetori mappam surpuit Hermogenes.              10
Attulerat mappam nemo, dum furta timentur:
     Mantele a mensa surpuit Hermogenes.
Hoc quoque si deerit, medios discingere lectos
     Mensarumque pedes non timet Hermogenes.
Quamvis non modico caleant spectacula sole,              15
     Vela reducuntur, cum venit Hermogenes.
Festinant trepidi substringere carbasa nautae,
     Ad portum quotiens paruit Hermogenes.
Linigeri fugiunt calvi sistrataque turba,
     Inter adorantes cum stetit Hermogenes.              20
Ad cenam Hermogenes mappam non attulit unquam,
     A cena semper rettulit Hermogenes.

XXIX

Sexagena teras cum limina mane senator,
     Esse tibi videor desidiosus eques,
Quod non a prima discurram luce per urbem
     Et referam lassus basia mille domum.
Sed tu, purpureis ut des nova nomina fastis              5
     Aut Nomadum gentes Cappadocumve petas:
At mihi, quem cogis medios abrumpere somnos
     Et matutinum ferre patique lutum,
Quid petitur? Rupta cum pes vagus exit aluta
     Et subitus crassae decidit imber aquae              10
Nec venit ablatis clamatus verna lacernis,
     Accedit gelidam servus ad auriculam
Et 'Rogat ut secum cenes Laetorius' inquit.
     Viginti nummis? non ego: malo famem,
Quam sit cena mihi, tibi sit provincia merces,              15
     Et faciamus idem nec mereamur idem.

XXX

Siccus, sobrius est Aper; quid ad me?
Servum sic ego laudo, non amicum.

XXXI

Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini
     Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae,
Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto,
     Quodque viret Iani mense nec alget holus,
Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis,              5
     Quaeque gerit similes candida turris aves,
Munera sunt dominae: post septima lustra reverso
     Has Marcella domos parvaque regna dedit.
Si mihi Nausicaa patrios concederet hortos,
     Alcinoo possem dicere 'Malo meos.'

XXXII

O Iuliarum dedecus Kalendarum,
Vidi, Vacerra, sarcinas tuas, vidi;
Quas non retentas pensione pro bima
Portabat uxor rufa crinibus septem
Et cum sorore cana mater ingenti.              5
Furias putavi nocte Ditis emersas.
Has tu priores frigore et fame siccus
Et non recenti pallidus magis buxo
Irus tuorum temporum sequebaris.
Migrare clivom crederes Aricinum.              10
Ibat tripes grabatus et bipes mensa,
Et cum lucerna corneoque cratere
Matella curto rupta latere meiebat;
Foco virenti suberat amphorae cervix;
Fuisse gerres aut inutiles maenas              15
Odor inpudicus urcei fatebatur,
Qualis marinae vix sit aura piscinae.
Nec quadra deerat casei Tolosatis,
Quadrima nigri nec corona pulei
Calvaeque restes alioque cepisque,              20
Nec plena turpi matris olla resina,
Summemmianae qua pilantur uxores
Quid quaeris aedes vilicesque derides,
Habitare gratis, o Vacerra, cum possis?
Haec sarcinarum pompa convenit ponti.

XXXIII

Ut pueros emeret Labienus vendidit hortos.
     Nil nisi ficetum nunc Labienus habet.

XXXIV

Triginta mihi quattuorque messes
Tecum, si memini, fuere, Iuli.
Quarum dulcia mixta sunt amaris,
Sed iucunda tamen fuere plura;
Et si calculus omnis huc et illuc              5
Diversus bicolorque digeratur,
Vincet candida turba nigriorem.
Si vitare velis acerba quaedam
Et tristis animi cavere morsus,
Nulli te facias nimis sodalem:              10
Gaudebis minus et minus dolebis.

XXXV

Tamquam simpliciter mecum, Callistrate, vivas,
     Dicere percisum te mihi saepe soles.
Non es tam simplex, quam vis, Callistrate, credi.
     Nam quisquis narrat talia, plura tacet.

XXXVI

Libras quattuor aut duas amico
Algentemque togam brevemque laenam,
Interdum aureolos manu crepantis,
Possint ducere qui duas Kalendas,
Quod nemo, nisi tu, Labulle, donas,              5
Non es, crede mihi, bonus. Quid ergo?
Ut verum loquar, optimus malorum es.
Pisones Senecasque Memmiosque
Et Crispos mihi redde, sed priores:
Fies protinus ultimus bonorum.              10
Vis cursu pedibusque gloriari?
Tigrim vince levemque Passerinum:
Nulla est gloria praeterire asellos.

XXXVII

Nasutus nimium cupis videri.
Nasutum volo, nolo polyposum.

XXXVIII

Hunc qui femineis noctesque diesque cathedris
     Incedit tota notus in urbe nimis,
Crine nitens, niger unguento, perlucidus ostro,
     Ore tener, latus pectore, crure glaber,
Uxori qui saepe tuae comes inprobus haeret,              5
     Non est quod timeas, Candide: non futuit.

XXXIX

Odi te, quia bellus es, Sabelle.
Res est putida bellus et Sabellus.
Bellum denique malo, quam Sabellum.
Tabescas utinam, Sabelle belle!

XL

Mentiris, credo: recitas mala carmina, laudo:
     Cantas, canto: bibis, Pontiliane, bibo:
Pedis, dissimulo: gemma vis ludere, vincor:
     Res una est, sine me quam facis, et taceo.
Nil tamen omnino praestas mihi. 'Mortuus,' inquis,              5
     'Accipiam bene te.' Nil volo: sed morere.

XLI

Non est, Tucca, satis, quod es gulosus:
Et dici cupis et cupis videri.

XLII

Barbatus rigido nupsit Callistratus Afro,
     Hac qua lege viro nubere virgo solet.
Praeluxere faces, velarunt flammea vultus,
     Nec tua defuerunt verba, Talasse, tibi.
Dos etiam dicta est. Nondum tibi, Roma, videtur              5
     Hoc satis? expectas numquid ut et pariat?

XLIII

Facundos mihi de libidinosis
Legisti nimium, Sabelle, versus,
Quales nec Didymi sciunt puellae
Nec molles Elephantidos libelli.
Sunt illic Veneris novae figurae,              5
Quales perditus audeat fututor,
Praestent et taceant quid exoleti,
Quo symplegmate quinque copulentur,
Qua plures teneantur a catena,
Extinctam liceat quid ad lucernam.              10
Tanti non erat, esse te disertum.

XLIV

Unice, cognato iunctum mihi sanguine nomen
     Qui geris et studio corda propinqua meis;
Carmina cum facias soli cedentia fratri,
     Pectore non minor es, sed pietate prior.
Lesbia cum lepido te posset amare Catullo,              5
     Te post Nasonem blanda Corinna sequi.
Nec deerant zephyri, si te dare vela iuvaret;
     Sed tu litus amas. Hoc quoque fratris habes.

XLV

Haedina tibi pelle contegenti
Nudae tempora verticemque calvae,
Festive tibi, Phoebe, dixit ille,
Qui dixit caput esse calceatum.

XLVI

Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem:
     Nec tecum possum vivere, nec sine te.

XLVII

Vendunt carmina Gallus et Lupercus.
Sanos, Classice, nunc nega poetas.

XLVIII

Boletos et aprum si tamquam vilia ponis
     Et non esse putas haec mea vota, volo:
Si fortunatum fieri me credis et heres
     Vis scribi propter quinque Lucrina, vale.
Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras              5
     Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil,
Quod sciat infelix damnatae spongia virgae
     Vel quicumque canis iunctaque testa viae:
Mullorum leporumque et suminis exitus hic est,
     Sulphureusque color carnificesque pedes.              10
Non Albana mihi sit comissatio tanti
     Nec Capitolinae pontificumque dapes;
Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum
     Et Vaticani perfida vappa cadi.
Convivas alios cenarum quaere magister,              15
     Quos capiant mensae regna superba tuae:
Me meus ad subitas invitet amicus ofellas:
     Haec mihi, quam possum reddere, cena placet.

XLIX

Crinitae Line paedagoge turbae,
Rerum quem dominum vocat suarum
Et credit cui Postumilla dives
Gemmas, aurea, vina, concubinos:
Sic te perpetua fide probatum              5
Nulli non tua praeferat patrona:
Succurras misero, precor, furori
Et serves aliquando neglegenter
Illos qui male cor meum perurunt,
Quos et noctibus et diebus opto              10
In nostro cupidus sinu videre,
Formosos, niveos, pares, gemellos,
Grandes, non pueros, sed uniones.

L

Daphnonas, platanonas et aerios pityonas
     Et non unius balnea solus habes,
Et tibi centenis stat porticus alta columnis,
     Calcatusque tuo sub pede lucet onyx,
Pulvereumque fugax hippodromon ungula plaudit,              5
     Et pereuntis aquae fluctus ubique sonat;
Atria longa patent. Sed nec cenantibus usquam
     Nec somno locus est. Quam bene non habitas!

LI

Tam saepe nostrum decipi Fabullinum,
Miraris, Aule? semper homo bonus tiro est.

LII

Tempora Pieria solitus redimire corona,
     Nec minus attonitis vox celebrata reis,
Hic situs est, hic ille tuus, Sempronia, Rufus,
     Cuius et ipse tui flagrat amore cinis.
Dulcis in Elysio narraris fabula campo,              5
     Et stupet ad raptus Tyndaris ipsa tuos:
Tu melior, quae deserto raptore redisti,
     Illa virum voluit nec repetita sequi.
Ridet et Iliacos audit Menelaus amores:
     Absolvit Phrygium vestra rapina Parim.              10
Accipient olim cum te loca laeta piorum,
     Non erit in Stygia notior umbra domo:
Non aliena videt, sed amat Proserpina raptas:
     Iste tibi dominam conciliabit amor.

LIII

Nummi cum tibi sint opesque tantae,
Quantas civis habet, Paterne, rarus,
Largiris nihil incubasque gazae,
Ut magnus draco, quem canunt poetae
Custodem Scythici fuisse luci.              5
Sed causa, ut memoras et ipse iactas,
Dirae filius est rapacitatis.
Ecquid tu fatuos rudesque quaeris,
Inludas quibus auferasque mentem?
Huic semper vitio pater fuisti.

LIV

Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine laesus,
     Rem magnam praestas, Zoile, si bonus es.

LV

Gratis qui dare vos iubet, puellae,
Insulsissimus inprobissimusque est.
Gratis ne date, basiate gratis.
Hoc Aegle negat, hoc avara vendit.
Sed vendat: bene basiare quantum est!              5
Hoc vendit quoque nec levi rapina:
Aut libram petit illa Cosmiani,
Aut binos quater a nova moneta,
Ne sint basia muta, ne maligna,
Ne clusis aditum neget labellis.              10
Humane tamen hoc facit, sed unum,
Gratis quae dare basium recusat
Gratis lingere non recusat, Aegle.

LVI

Aegrotas uno decies aut saepius anno,
     Nec tibi, sed nobis hoc, Polycharme, nocet:
Nam quotiens surgis, soteria poscis amicos.
     Sit pudor: aegrota iam, Polycharme, semel.

LVII

Cur saepe sicci parva rura Nomenti
Laremque villae sordidum petam, quaeris?
Nec cogitandi, Sparse, nec quiescendi
In urbe locus est pauperi. Negant vitam
Ludi magistri mane, nocte pistores,              5
Aerariorum marculi die toto;
Hinc otiosus sordidam quatit mensam
Neroniana nummularius massa,
Illinc balucis malleator Hispanae
Tritum nitenti fuste verberat saxum;              10
Nec turba cessat entheata Bellonae,
Nec fasciato naufragus loquax trunco,
A matre doctus nec rogare Iudaeus,
Nec sulphuratae lippus institor mercis.
Numerare pigri damna quis potest somni?              15
Dicet quot aera verberent manus urbis,
Cum secta Colcho Luna vapulat rhombo.
Tu, Sparse, nescis ista, nec potes scire,
Petilianis delicatus in regnis,
Cui plana summos despicit domus montis,              20
Et rus in urbe est vinitorque Romanus
Nec in Falerno colle maior autumnus,
Intraque limen latus essedo cursus,
Et in profundo somnus, et quies nullis
Offensa linguis, nec dies nisi admissus.              25
Nos transeuntis risus excitat turbae,
Et ad cubilest Roma. Taedio fessis
Dormire quotiens libuit, imus ad villam.

LVIII

Ancillariolum tua te vocat uxor, et ipsa
     Lecticariola est: estis, Alauda, pares.

LIX

Tantum dat tibi Roma basiorum
Post annos modo quindecim reverso,
Quantum Lesbia non dedit Catullo.
Te vicinia tota, te pilosus
Hircoso premit osculo colonus;              5
Hinc instat tibi textor, inde fullo,
Hinc sutor modo pelle basiata,
Hinc menti dominus periculosi,
Hinc et dexiocholus, inde lippus,
Fellatorque recensque cunnilingus.              10
Iam tanti tibi non fuit redire.

LX

Martis alumne dies, roseam quo lampada primum
     Magnaque siderei vidimus ora dei,
Si te rure coli viridisque pudebit ad aras,
     Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:
Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis,              5
     Et qua sum genitus, vivere luce volo.
Natali pallere suo, ne calda Sabello
     Desit; et ut liquidum potet Alauda merum,
Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;
     Atque inter mensas ire, redire suas;              10
Excipere hos illos, et tota surgere cena
     Marmora calcantem frigidiora gelu:
Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,
     Quae te si iubeat rex dominusque, neges?

LXI

Versus et breve vividumque carmen
In te ne faciam, times, Ligurra,
Et dignus cupis hoc metu videri.
Sed frustra metuis cupisque frustra.
In tauros Libyci ruunt leones,              5
Non sunt papilionibus molesti.
Quaeras, censeo, si legi laboras,
Nigri fornicis ebrium poetam,
Qui carbone rudi putrique creta
Scribit carmina, quae legunt cacantes.              10
Frons haec stigmate non meo notanda est.

LXII

Antiqui rex magne poli mundique prioris,
     Sub quo pigra quies nec labor ullus erat,
Nec regale nimis fulmen nec fulmine digni,
     Scissa nec ad Manes, sed sibi dives humus:
Laetus ad haec facilisque veni sollemnia Prisci              5
     Gaudia: cum sacris te decet esse tuis.
Tu reducem patriae sexta, pater optime, bruma
     Pacifici Latia reddis ab urbe Numae.
Cernis, ut Ausonio similis tibi pompa macello
     Pendeat et quantus luxurietur honos?              10
Quam non parca manus largaeque nomismata mensae,
     Quae, Saturne, tibi pernumerentur opes?
Utque sit his pretium meritis et gratia maior,
     Et pater et frugi sic tua sacra colit.
At tu sancte — tuo sic semper amere Decembri —               15
     Hos illi iubeas saepe redire dies.

LXIII

Uncto Corduba laetior Venafro,
Histra nec minus absoluta testa,
Albi quae superas oves Galaesi
Nullo murice nec cruore mendax,
Sed tinctis gregibus colore vivo:              5
Dic vestro, rogo, sit pudor poetae,
Nec gratis recitet meos libellos.
Ferrem, si faceret bonus poeta,
Cui possem dare mutuos dolores.
Corrumpit sine talione caelebs,              10
Caecus perdere non potest quod aufert:
Nil est deterius latrone nudo:
Nil securius est malo poeta.

LXIV

Vincentem roseos facieque comaque ministros
Cinna cocum fecit. Cinna, gulosus homo es.

LXV

Formosa Phyllis nocte cum mihi tota
Se praestitisset omnibus modis largam,
Et cogitarem mane quod darem munus,
Utrumne Cosmi, Nicerotis an libram,
An Baeticarum pondus acre lanarum,              5
An de moneta Caesaris decem flavos:
Amplexa collum basioque tam longo
Blandita, quam sunt nuptiae columbarum,
Rogare coepit Phyllis amphoram vini.

LXVI

Bis quinquagenis domus est tibi milibus empta,
     Vendere quam summa vel breviore cupis.
Arte sed emptorem vafra corrumpis, Amoene,
     Et casa divitiis ambitiosa latet.
Gemmantes prima fulgent testudine lecti,              5
     Et Maurusiaci pondera rara citri;
Argentum atque aurum non simplex Delphica portat;
     Stant pueri, dominos quos precer esse meos.
Deinde ducenta sonas, et ais non esse minoris.
     Instructam vili vendis, Amoene, domum.

LXVII

Maiae Mercurium creastis Idus,
Augustis redit Idibus Diana,
Octobres Maro consecravit Idus.
Idus saepe colas et has et illas,
Qui magni celebras Maronis Idus.

LXVIII

Matutine cliens, urbis mihi causa relictae,
     Atria, si sapias, ambitiosa colas.
Non sum ego causidicus, nec amaris litibus aptus,
     Sed piger et senior Pieridumque comes;
Otia me somnusque iuvant, quae magna negavit              5
     Roma mihi: redeo, si vigilatur et hic.

LXIX

Sic tanquam tabulas scyphosque, Paule,
Omnes archetypos habes amicos.

LXX

Lintea ferret Apro vatius cum vernula nuper
     Et supra togulam lusca sederet anus
Atque olei stillam daret enterocelicus unctor,
     Udorum tetricus censor et asper erat:
Frangendos calices effundendumque Falernum              5
     Clamabat, biberet quod modo lotus eques.
A sene sed postquam patruo venere trecenta,
     Sobrius a thermis nescit abire domum.
O quantum diatreta valent et quinque comati!
     Tunc, cum pauper erat, non sitiebat Aper.

LXXI

Nil non, Lygde, mihi negas roganti:
At quondam mihi, Lygde, nil negabas.

LXXII

Iugera mercatus prope busta latentis agelli
     Et male compactae culmina fulta casae,
Deseris urbanas, tua praedia, Pannyche, lites
     Parvaque, sed tritae praemia certa togae.
Frumentum, milium tisanamque fabamque solebas              5
     Vendere pragmaticus, nunc emis agricola.

LXXIII

Heredem tibi me, Catulle, dicis.
Non credam, nisi legero, Catulle.

LXXIV

Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus,
     Accipe de circo pocula Flaminio.
Hi magis audaces, an sunt qui talia mittunt
     Munera? Sed gemmis vilibus usus inest:
Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem,              5
     Et nimium calidis non vitiantur aquis.
Quid, quod securo potat conviva ministro,
     Et casum tremulae non timuere manus?
Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis,
     Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.

LXXV

Festinat Polytimus ad puellas;
Invitus puerum fatetur Hypnus;
Pastas glande natis habet Secundus;
Mollis Dindymus est, sed esse non vult;
Amphion potuit puella nasci.              5
Horum delicias superbiamque
Et fastus querulos, Avite, malo,
Quam dotis mihi quinquies ducena.

LXXVI

Amphora vigesis, modius datur aere quaterno.
     Ebrius et crudus, nil habet agricola.

LXXVII

Multis dum precibus Iovem salutat
Stans summos resupinus usque in ungues
Aethon in Capitolio pepedit.
Riserunt homines, sed ipse divom
Offensus genitor, trinoctiali              5
Adfecit domicenio clientem.
Post hoc flagitium misellus Aethon,
Cum vult in Capitolium venire,
Sellas ante petit Paterclianas
Et pedit deciesque viciesque.              10
Sed quamvis sibi caverit crepando,
Compressis natibus Iovem salutat.

LXXVIII

Nil in te scripsi, Bithynice. Credere non vis
     Et iurare iubes? Malo satis facere.

LXXIX

Donavi tibi multa, quae rogasti;
Donavi tibi plura, quam rogasti:
Non cessas tamen usque me rogare.
Quisquis nil negat, Atticilla, fellat.

LXXX

Ne laudet dignos, laudat Callistratus omnes.
     Cui malus est nemo, quis bonus esse potest?

LXXXI

Brumae diebus feriisque Saturni
Mittebat Umber aliculam mihi pauper;
Nunc mittit alicam: factus est enim dives.

LXXXII

Effugere in thermis et circa balnea non est
     Menogenen, omni tu licet arte velis.
Captabit tepidum dextra laevaque trigonem,
     Inputet acceptas ut tibi saepe pilas.
Colliget et referet laxum de pulvere follem,              5
     Et si iam lotus, iam soleatus erit.
Lintea si sumes, nive candidiora loquetur,
     Sint licet infantis sordidiora sinu.
Exiguos secto comentem dente capillos
     Dicet Achilleas disposuisse comas.              10
Fumosae feret ipse propin de faece lagonae,
     Frontis et umorem colliget usque tuae.
Omnia laudabit, mirabitur omnia, donec
     Perpessus dicas taedia mille 'Veni!'

LXXXIII

Derisor Fabianus hirnearum,
Omnes quem modo colei timebant
Dicentem tumidas in hydrocelas,
Quantum nec duo dicerent Catulli,
In thermis subito Neronianis              5
Vidit se miser, et tacere coepit.

LXXXIV

Nolueram, Polytime, tuos violare capillos,
     Sed iuvat hoc precibus me tribuisse tuis.
Talis eras, modo tonse Pelops, positisque nitebas
     Crinibus, ut totum sponsa videret ebur.

LXXXV

Pediconibus os olere dicis.
Hoc si, sicut ais, Fabulle, verum est:
Quid tu credis olere cunnilingis?

LXXXVI

Triginta tibi sunt pueri totidemque puellae:
     Una est nec surgit mentula. Quid facies?

LXXXVII

Bis Cotta soleas perdidisse se questus,
Dum neglegentem ducit ad pedes vernam,
Qui solus inopi praestat et facit turbam,
Excogitavit — homo sagax et astutus —
Ne facere posset tale saepius damnum:              5
Excalceatus ire coepit ad cenam.

LXXXVIII

Tongilianus habet nasum: scio, non nego. Sed iam
     Nil praeter nasum Tongilianus habet.

LXXXIX

Quod lana caput alligas, Charine,
Non aures tibi, sed dolent capilli.

XC

Pro sene, sed clare, votum Maro fecit amico,
     Cui gravis et fervens hemitritaeos erat,
Si Stygias aeger non esset missus ad umbras,
     Ut caderet magno victima grata Iovi.
Coeperunt certam medici spondere salutem.              5
     Ne votum solvat, nunc Maro vota facit.

XCI

Communis tibi cum viro, Magulla,
Cum sit lectulus et sit exoletus,
Quare, dic mihi, non sit et minister.
Suspiras; ratio est, times lagonam.

XCII

Saepe rogare soles, qualis sim, Prisce, futurus,
     Si fiam locuples simque repente potens.
Quemquam posse putas mores narrare futuros?
     Dic mihi, si fias tu leo, qualis eris?

XCIII

Qua moechum ratione basiaret
Coram coniuge, repperit Fabulla.
Parvum basiat usque morionem;
Hunc multis rapit osculis madentem
Moechus protinus, et suis repletum              5
Ridenti dominae statim remittit.
Quanto morio maior est maritus!

XCIV

Scribebamus epos; coepisti scribere: cessi,
     Aemula ne starent carmina nostra tuis.
Transtulit ad tragicos se nostra Thalia coturnos:
     Aptasti longum tu quoque syrma tibi.
Fila lyrae movi Calabris exculta Camenis:              5
     Plectra rapis nobis, ambitiose, nova.
Audemus saturas: Lucilius esse laboras.
     Ludo levis elegos: tu quoque ludis idem.
Quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi:
     Hinc etiam petitur iam mea palma tibi.              10
Elige, quid nolis — quis enim pudor, omnia velle? —
     Et si quid non vis, Tucca, relinque mihi.

XCV

Musseti pathicissimos libellos,
Qui certant Sybariticis libellis,
Et tinctas sale pruriente chartas
Instanti lege Rufe; sed puella
Sit tecum tua, ne talassionem              5
Indicas manibus libidinosis
Et fias sine femina maritus.

XCVI

Cum tibi nota tui sit vita fidesque mariti,
     Nec premat ulla tuos sollicitetve toros,
Quid quasi paelicibus torqueris inepta ministris,
     In quibus et brevis est et fugitiva Venus?
Plus tibi quam domino pueros praestare probabo:              5
     Hi faciunt, ut sis femina sola viro;
Hi dant quod non vis uxor dare. 'Do tamen,' inquis,
     'Ne vagus a thalamis coniugis erret amor.'
Non eadem res est: Chiam volo, nolo mariscam:
     Ne dubites quae sit Chia, marisca tua est.              10
Scire suos fines matrona et femina debet:
     Cede sua pueris, utere parte tua.

XCVII

Uxor cum tibi sit puella, qualem
Votis vix petat inprobus maritus,
Dives, nobilis, erudita, casta,
Rumpis, Basse, latus, sed in comatis,
Uxoris tibi dote quos parasti.              5
Et sic ad dominam reversa languet
Multis mentula milibus redempta;
Sed nec vocibus excitata blandis,
Molli pollice nec rogata surgit.
Sit tandem pudor, aut eamus in ius.              10
Non est haec tua, Basse: vendidisti.

XCVIII

Baetis olivifera crinem redimite corona,
     Aurea qui nitidis vellera tinguis aquis;
Quem Bromius, quem Pallas amat; cui rector aquarum
     Albula navigerum per freta pandit iter:
Ominibus laetis vestras Instantius oras              5
     Intret, et hic populis ut prior annus eat.
Non ignorat, onus quod sit succedere Macro:
     Qui sua metitur pondera, ferre potest