ABBATIS LHOMOND
EPITOME HISTORIAE SACRAE

1. Dieu crée le monde en six jours

Deus creavit caelum et terram intra sex dies.
Primo die fecit lucem. Secundo die, fecit firmamentum, quod vocavit caelum.
Tertio die coegit aquas in unum locum, et eduxit e terra plantas et arbores.
Quarto die fecit solem et lunam, et stellas. Quinto die, aves quae volitant in aere, et pisces qui natant in aquis.
Sexto die fecit omnia animantia, postremo hominem, et quievit die septimo.

2. Dieu forme le corps d'Adam du limon de la terre.

Deus finxit corpus hominis e limo terrae; dedit illi animam viventem; fecit illum ad similitudinem suam, et nominavit illum Adamum.
Deinde immisit soporem in Adamum et detraxit unam e costis eius dormientis.
Ex ea formavit mulierem, quam dedit sociam Adamo, sicque instituit matrimonium.
Nomen primae mulieris fuit Eva.

3. Dieu place l'homme dans le Paradis terrestre.

Deus posuit Adamum et Evam in horto amoenissimo, qui solet appellari Paradisus terrestris.
Ingens fluvius irrigabat hortum: erant ibi omnes arbores jucundae adspectu, et fructus gustu suaves.
Inter eas arbor scientiae boni et mali.
Deus dixit homini: utere fructibus omnium arborum Paradisi, praeter fructum arboris scientiae boni et mali; nam si comedas illum fructum, morieris.

4. Adam et Eve désobéissent à Dieu.

Serpens, qui erat callidissimum omnium animantium, dixit mulieri: cur non comedis fructum istius arboris?
Mulier respondit: Deus id prohibuit. Si tetigerimus illum, moriemur.
Minime, inquit serpens: non moriemini; sed eritis similes Deo, scientes bonum et malum.
Mulier, decepta his verbis, decerpsit fructum et comedit; deinde obtulit viro, qui pariter comedit.

5. Adam et Eve se cachent et s'excusent.

Adamus, fugiens conspectum Dei, se abscondit.
Deus vocavit illum: Adame, Adame.
Qui respondit: timui conspectum tuum, et abscondi me.
Cur times, inquit Deus, nisi quia comedisti fructum vetitum?
Adamus respondit: mulier, quam dedisti mihi sociam, porrexit mihi fructum istum, ut ederem.
Dominus dixit mulieri: cur fecisti hoc? Quae respondit: serpens me decepit.

6. Dieu maudit le serpent, et promet un Sauveur.

Dominus dixit serpenti: quia decepisti mulierem, eris odiosus et exsecratus inter omnia animantia; reptabis super pectus, et comedes terram.
Inimicitiae erunt inter te et mulierem; ipsa olim conteret caput tuum.
Dixit etiam mulieri: afficiam te multis malis; paries liberos in dolore, et eris in potestate viri.

7. Adam est chassé du Paradis terrestre.

Deinde Deus dixit Adamo: quia gessisti morem uxori tuae, habebis terram infestam; ea fundet tibi spinas et carduos.
Quaeres ex ea victum cum multo labore, donec abeas in terram, e qua ortus es.
Tum eiecit Adamum et Evam ex horto, ut ille coleret terram, et collocavit Angelum, qui praeferebat manu gladium igneum, ut custodiret aditum Paradisi.

8. Caïn et Abel, enfants d'Adam.

Adamus habuit multos liberos, inter quos Caïnus et Abel numerantur; hic fuit pastor, ille agricola.
Uterque obtulit dona Domino: Caïnus quidem fructus terrae; Abel autem, oves egregias.
Dona Abelis placuerunt deo, non autem dona Caïni; quod Caïnus aegre tulit.
Dominus dixit Caïno: cur invides fratri? Si recte facies, recipies mercedem; sin autem male, lues poenam peccati.

9. Abel tué par Caïn.

Caïnus non paruit Deo monenti; dissimulans iram, dixit fratri suo: Age, eamus deambulatum.
Itaque una ambo abierunt foras, et quum essent in agro, Caïnus irruit in Abelem, et interfecit illum.
Deus dixit Caïno: ubi est tuus frater? Caïnus respondit: nescio; num ego sum custos fratris mei?

10. Punition de Caïn.

Deus dixit Caïno: Caïne, quid fecisti? Sanguis fratris tui, quem ipse fudisti manu tua, clamat ad me.
Infesta tibi erit terra, quae bibit sanguinem Abelis; quum colueris eam longo et duro labore, nullos feret fructus. Eris vagus in orbe terrarum.
Caïnus, desperans veniam, fugit.

11. Construction de l'arche.

Postquam numerus hominum crevit, omnia vitia invaluere. Quare offensus Deus statuit perdere hominum genus diluvio.
Attamen pepercit Noëmo et liberis ejus, qui colebant virtutem.
Noëmus, admonitus a Deo, exstruxit ingentem arcam in modum navis; linivit eam bitumine, et in eam induxit par unum omnium avium et animantium.

12. Déluge, an du monde 1656.

Postquam Noëmus ipse ingressus est in arcam cum conjuge, tribus filiis et totidem nuribus, aqua maris et omnium fontium eruperunt.
Simul pluvia ingens cecidit per quadraginta dies et totidem noctes.
Aqua operuit universam terram, ita ut superaret quindecim cubitis altissimos montes.
Omnia absumpta sunt diluvio; arca autem sublevata aquis fluitabat in alto.

13. Fin du déluge.

Deus immisit ventum vehementem, et sensim aquae imminutae sunt.
Tandem mense undecimo postquam diluvium coeperat, Noemus aperuit fenestram arcae, et emisit corvum, qui non est reversus.
Deinde emisit columbam. Quum ea non invenisset locum ubi poneret pedem, reversa est ad Noëmum, qui extendit manum, et intulit eam in arcam.
Columba rursum emissa attulit in ore suo ramum olivae virentis, quo finis diluvii significabatur.

14. Noé sort de l'arche.

Noëmus egressus est ex arca, postquam ibi inclusus fuerat per annum totum ipse et familia ejus: eduxit secum aves ceteraque animantia.
Tum erexit altare, et obtulit sacrificium Domino. Deus dixit illi: non delebo deinceps genus hominum: ponam arcum meum in nubibus, et erit signum foederis quod facio vobiscum.
Quum obduxero nubes caelo, arcus meus apparebit, et recordabor foederis mei, nec unquam diluvium erit ad perdendum orbem terrarum.

15. Corruption du genre humain.

Omnes gentes propagatae sunt a filiis Noëmi. Semus incoluit Asiam; Chamus, Africam; Japhetus, Europam.
Poena diluvii non deterruit homines a vitiis, sed brevi facti sunt pejores quam prius.
Obliti sunt Dei creatoris; adorabant solem et lunam; non verebantur parentes; dicebant mendacium; faciebant fraudem, furtum, homicidium; uno verbo, se contaminabant omnibus flagitiis.

16. Vocation d'Abraham, an du monde 2083.

Quidam tamen sancti viri coluerunt veram religionem et virtutem: inter quos fuit Abrahamus e genere Semi.
Deus fecit foedus cum illo his verbis: exi e domo paterna, desere patriam, et pete regionem quam daturus sum posteris tuis: augebo te prole numerosa; eris pater multarum gentium, ac per te omnes orbis nationes erunt bonis cumulatae. Adspice caelum; dinumera stellas, si potes; tua progenies eas aequabit numero.

17. Naissance d'Isaac.

Abrahamus iam senuerat, et Sara eius uxor erat sterilis.
Quibus tamen Deus promisit filium ex eis nasciturum.
Habebis, inquit, filium ex Sara coniuge tua.
Quod audiens Sara risit, nec statim adhibuit fidem promissis Dei, et idcirco reprehensa est a Deo.
Abrahamus autem credidit deo pollicenti.
Et vero, uno post anno, filius natus est Abrahamo, qui vocavit eum Isaacum.

18. Abraham se prépare à immoler son fils.

Postquam Isaacus adolevit, deus tentans fidem Abrahami, dixit illi: Abrahame, tolle filium tuum unicum quem amas, et immola eum mihi in monte quem ostendam tibi.
Abrahamus non dubitavit parere Deo iubenti: imposuit ligna Isaaco; ipse vero portabat ignem et gladium.
Quum iter facerent simul, Isaacus dixit patri: mi pater, ecce ligna; sed ubinam est hostia immolanda? Cui Abrahamus: Deus, inquit, sibi providebit hostiam, fili mi.

19. Dieu arrête la main d'Abraham.

Ubi pervenerunt ambo in locum designatum, Abrahamus exstruxit aram, disposuit ligna, alligavit Isaacum super struem lignorum, deinde arripuit gladium.
Tum angelus clamavit de caelo: Abrahame, contine manum tuam; ne noceas puero. Iam fides tua mihi perspecta est, quum non peperceris filio tuo unico; et ego favebo tibi; remunerabo splendide fidem tuam.
Abrahamus respexit, et vidit arietem haerentem cornibus inter vepres, quem immolavit loco filii.

20. Eliézer, serviteur d'Abraham, va chercher une épouse à Isaac.

Postea Abrahamus misit servum suum Eliezerem ad cognatos suos qui erant in Mesopotamia, ut inde adduceret uxorem filio suo Isaaco.
Eliezer sumpsit decem camelos domini sui, et profectus est, portans secum munera magnifica, quibus donaret puellam destinatam Isaaco et eius parentes.
Ubi pervenit in Mesopotamiam, constitit cum camelis prope puteum aquae ad vesperum, quo tempore mulieres solebant convenire ad haurientem aquam.

21. Eliézer consulte Dieu pour connaître l'épouse destinée à Isaac.

Eliezer oravit Deum his verbis: Domine, Deus Abrahami, fac ut puella quae dabit potum mihi petenti, ea sit quam Isaaco destinas.
Ecce statim Rebecca, virgo eximia pulchritudine, prodiit, gerens urnam humeris; quae descendit ad puteum, et implevit urnam.
Tunc Eliezer progressus obviam puellae: da, inquit, potum mihi. Cui Rebecca: bibe, ait, domine mi; et simul demisit urnam.
Quum ille bibisset, Rebecca obtulit etiam aquam camelis. Hoc indicio cognovit Eliezer quod scire cupiebat.

22. Eliézer interroge Rébecca sur sa famille.

Eliezer protulit inaures aureas et armillas, quas dedit Rebeccae. Tum interrogavit illam cuius esset filia, num in domo patris esset locus ad commorandum.
Cui Rebecca respondit: ego sum filia Bathuelis: avus meus est frater Abrahami. Est domi locus ad commorandum amplissmus; est etiam plurimum foeni et palearum ad usum camelorum.
Quod audiens Eliezer egit gratias Deo, qui tribuisset iter prosperum sibi.

23. Eliezer est reÁu chez Bathuel, neveu d'Abraham.

Rebecca properavit domum, et narravit matri suae ea quae sibi contigerant.
Labanus, frater Rebeccae, quum audivisset sororem narrantem, adiit hominem, qui stabat ad fontem cum camelis, et compellans eum: ingredere, inquit, domine mi. Cur stas foris? Paravi hospitium tibi et locum camelis.
Dein deduxit eum domum, eique cibum apposuit.

24. On accorde Rebecca.

Continuo Eliezer exposuit parentibus Rebeccae causam itineris suscepti, rogavitque ut annuerent postulationi suae.
Qui responderunt: ita voluntas Dei fert; nec possumus Deo obsistere. En Rebecca: proficiscatur tecum, nuptura Isaaco.
Tum Eliezer deprompsit vas aurea et argentea, vestesque pretiosas, quas dedit Rebeccae; obtulit etiam munera matri eius et fratri, et inierunt convivium.

25. Départ de Rebecca.

Postridie Eliezer surgens mane, dixit parentibus Rebeccae: Herus meus me exspectat; dimittite me, ut redeam ad illum.
Qui responderunt: vocemus puellam, et percontemur eius sententiam.
Quum Rebecca venisset, sciscitati sunt an vellet discedere cum homine. Volo, inquit illa.
Dimiserunt ergo Rebeccam et nutricem illius, precantes ei omnia prospera.

26. Mariage d'Isaac.

Isaacus forte tunc deambulabat rure; vidit camelos venientes. Simul Rebecca, conspicata virum deambulantem, desiluit e camelo, et interrogavit Eliezerem: quis est ille vir?
Eliezer respondit: ipse est herus meus. Illa statim operuit se pallio.
Eliezer narravit Isaaco omnia quae fecerat.
Isaacus introduxit Rebeccam in tabernaculum matris suae, et lenitus est dolor quem capiebat ex morte matris.

27. Esaü vend son droit d'aînesse à Jacob.

Rebecca edidit uno partu duos filios, Esaüm et Iacobum. Qui prior editus est pilosus erat, alter vero lenis. Ille fuit venator strenuus, hic autem placidus et simplex moribus.
Quadam die, quum Iacobus sibi paravisset pulmentum ex lentibus, venit Esaüs fessis de via, et dixit fratri: da mihi hoc pulmentum; nam redeo rure exanimatus lassitudine.
Cui Iacobus: dabo, si concedas mihi ius primogeniti.
Faciam libenter, inquit Esaüs. Iura ergo, ait Iacobus.
Esaüs iuravit et vendidit ius suum.

28. Isaac envoie Esaü à la chasse.

Isaacus, qui delectabatur venatione, amabat Esaüm; Iacobus vero erat carior Rebeccae.
Quum Isaacus iam senuisset, et factus esset caecus, vocavit Esaüm: sumito, inquit pharetram, arcum et sagittas; affer mihi et para de venatione pulmentum, ut comedam et apprecer tibi fausta omnia, antequam moriar.
Esaüs itaque profectus est venatum.

29. Rebecca conseille à Jacob de prévenir Esaü.

Rebecca audierat Isaacum loquentem; vocavit Iacobum, et: afferto, inquit, mihi duos haedos opimos; conficiam pulmentum, quo pater tuus valde delectatur. Appones ei cibum, et bene precabitur tibi.
Iacobus respondit: ego non ausim id facere, mater. Esaüs est pilosus, ego sum lenis; si pater me attrectaverit, succensebit mihi. Ita indignatio patris et damnum mihi evenient pro eius benevolentia.

30. Rébecca prépare à manger à Isaac.

Rebecca institit: ne timeas, inquit, fili mi. Si quid adversi inde sequatur, id totum sumo mihi. Tu vero ne dubites facere quod iussus es.
Itaque Iacobus abiit, et attulit matri duos haedos. Illa paravit seni cibum quem noverat suavem esse palato eius.
Deinde induit Iacobum vestibus fratris; aptavit pellem haedi manibus eius et collo.
Tum: adi, inquit, patrem tuum, et offer illi escam quam appetit.

31. Isaac bénit Jacob pour Esaü.

Iacobus attulit patri suo escam paratam a matre.
Cui Isaacus dixit: quisnam es tu? Iacobus respondit: ego sum Esaüs primogenitus tuus; feci quod iussisti, pater; surge, et comede de venatione mea.
Quomodo, ait Isaacus, potuisti invenire tam cito? Inveni, pater; Deus ita voluit.
Isaacus rursum: Tune es Esaüs primogenitus meus? Accede propius ut attrectem te.
Ille accessit ad patrem, qui dixit: vox quidem est Iacobi, sed manus sunt Esaï.

32. Esaü revient et demande la bénédiction d'Isaac.

Isaacus, amplexatus Iacobum, anteposuit eum fratri, et tribuit illi omnia bona primogeniti.
Non multo post Esaüs rediit a venatione, et ipse obtulit patri pulmentum quod paraverat.
Cui Isaacus mirans dixit: quis est ergo ille qui modo attulit mihi cibum, et cui apprecatus sum omnia fausta, tanquam primogenito?
Quod audiens Esaüs edidit magnum clamorem, et implevit domum lamentis.

33. Départ de Jacob.

Esaüs ardens ira minabatur mortem Iacobo.
Quare Rebecca mater, timens dilecto filio suo: fuge, inquit, fili mi; abi ad Labanum avunculum tuum, et commorare apud eum donec ira fratris tui defervescat.
Iacobus, dimissus a patre et matre, profectus est in Mesopotamiam.
Iter faciens pervenit ad quemdam locum, ubi fessus de via pernoctavit; supposuit lapidem capiti suo et obdormivit.

34. Vision de Jacob.

Iacobus vidit in somnis scalam, quae innixa terrae pertinebat ad caelum, atque Angelos Dei adscendentes et descendentes. Audivit Dominum dicentem sibi: Ego sum Deus patris tui; dabo tibi et posteris tuis terram cui incubas: noli timere; ego favebo tibi; ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in patriam, ac per te omnes orbis nationes erunt bonis cumulatae.
Iacobus expergefactus adoravit Dominum.

35. Jacob arrive en Mésopotamie.

Iacobus iter persecutus pervenit in Mesopotamiam; vidit tres pecorum greges propter puteum cubantes.
Nam ex eo puteo greges solebant adaquari. Os putei claudebatur ingenti lapide.
Iacobus accessit illuc, et dixit pastoribus: fratres, unde estis? Qui responderunt: ex urbe Haran.
Quos interrogavit iterum: nostisne Labanum? Dixerunt: novimus. ‚ Valetne? ‚ Valet, inquiunt , ecce Rachel filia eius venit cum grege suo.

36. Jacob est bien reÁu de Laban.

Dum Iacobus loqueretur cum pastoribus, Rachel, filia Labani, venit cum pecore paterno: nam ipsa pascebat gregem.
Confestim Iacobus videns cognatam suam, amovit lapidem ab ore putei. Ego sum, inquit, filius Rebeccae; et osculatus est eam.
Rachel festinans id nuntiavit patri suo, qui agnovit filium sororis suae, deditque ei Rachelem in matrimonium.

37. Retour de Jacob.

Iacobus diu commoratus est apud Labanum. Interea mire auxit rem suam, et factus est dives.
Longo post tempore admonitus a Deo, rediit in patriam suam.
Extimescebat iram fratris sui: ut placaret animum eius, praemisit ad eum nuntios, qui offerent ei munera.
Esaüs mitigatus occurrit obviam Jacobo advenienti; insiliit in collum eius, flensque osculatus est eum, nec quidquam illi nocuit.

38. Enfance de Joseph.

Iacobus habuit duodecim filios, inter quos erat Iosephus: hunc pater amabat prae ceteris, quia senex genuerat eum. Dederat illi togam textam e filis varii coloris.
Quam ob causam Iosephus erat invisus suis fratribus, praesertim postquam narravisset eis duplex somnium, quo futura eius magnitudo portendebatur.
Oderant illum tantopere, ut non possent cum eo amice loqui.

39. Songes de Joseph.

Haec porro erant Iosephi somnia: ligabamus, inquit, simul manipulos in agro. Ecce manipulus meus surgebat et stabat rectus; vestri autem manipuli circumstantes venerabantur meum.
Postea vidi in somnis solem, lunam et undecim stellas adorantes me.
Cui fratres responderunt: quorsum spectant ista somnia? Num tu eris rex noster? Num subiiciemur ditioni tuae? Fratres igitur invidebant ei; at pater rem tacitus considerabat.

40. Les frères de Joseph prennent la résolution de le tuer.

Quadam die, quum fratres Iosephi pascerent greges procul, ipse remanserat domi. Iacobus misit eum ad fratres, ut videret quomodo se haberent.
Qui videntes Iosephum venientem, consilium ceperunt illius occidendi. Ecce, inquiebant, somniator venit. Occidamus illum et proiiciamus in puteum; dicemus patri: fera devoravit Iosephum. Tunc apparebit quid sua illi prosint somnia.

41. Ruben, l'aîné de ses frères, essaye de le sauver.

Ruben, qui erat natu maximus, deterrebat fratres a tanto scelere.
Nolite, inquiebat, interficere puerum; est enim frater noster; demittite eum potius in hanc foveam.
Habebat in animo liberare Iosephum ex eorum manibus, et illum extrahere e fovea, atque ad patrem reducere.
Reipsa his verbis deducti sunt ad mitius consilium.

42. Joseph est vendu par ses frères à des marchands.

Ubi Iosephus pervenit ad fratres suos, detraxerunt ei togam qua indutus erat, et detruserunt eum in foveam.
Deinde quum consedissent ad sumendum cibum, conspexerunt mercatores qui petebant Aegyptum cum camelis portantibus varia aromata.
Venit illis in mentem Iosephum vendere illis mercatoribus.
Qui emerunt Iosephum viginti nummis argenteis, eumque duxerunt in Aegyptum.

43. Ils envoient à leur père la robe de Joseph, teinte de sang.
Tunc fratres Josephi tinxerunt togam eius in sanguine haedi quem occiderant, et miserunt eam ad patrem cum his verbis: invenimus hanc togam; vide an toga filii tui sit.
Quam quum agnovisset, pater exclamavit: toga filii mei est; fera pessima devoravit Iosephum. Deinde scidit vestem, et induit cilicium.
Omnes liberi eius convenerunt ut lenirent dolorem patris. Sed Iacobus noluit accipere consolationem, dixitque: ego descendam moerens cum filio meo in sepulcrum.

44. Putiphar achète Joseph.

Putiphar Aegyptius emit Iosephum a mercatoribus.
Deus autem favit Putiphari causa Iosephi: omnia ei prospere succedebant.
Quam ob rem Iosephus benigne habitus est ab hero, qui praefecit eum domui suae.
Iosephus ergo administrabat rem familiarem Putipharis: omnia fiebant ad nutum eius, nec Putiphar ullius negotii curam gerebat.

45. Joseph est accusé par la femme de Putiphar et mis en prison.

Iosephus erat insigni et pulchra facie: uxor Putipharis eum pelliciebat ad flagitium.
Iosephus autem nolebat assentiri improbae mulieri.
Quadam die mulier apprehendit oram pallii eius; at Iosephus reliquit pallium in manibus eius, et fugit.
Mulier irata inclamavit servos, et Iosephum accusavit apud virum, qui, nimium credulus, coniecit Iosephum in carcerem.

46. Songes de deux officiers du roi Pharaon.

Erant in eodem carcere duo ministri regis Pharaonis: alter praeerat pincernis, alter pistoribus.
Utrique obvenit divinitus somnium eadem nocte.
Ad quos quum venisset Iosephus mane, et animadvertisset eos tristiores solito, interrogavit quaenam esset moestitiae causa.
Qui responderunt: obvenit nobis somnium, nec quisquam est qui illud nobis interpretetur.
Nonne, inquit Iosephus, Dei solius est praenoscere res futuras? Narrate mihi somnia vestra.

47. Joseph explique le songe du grand échanson.

Tum prior sic exposuit Iosepho somnium suum: vidi in quiete vitem in qua erant tres palmites; ea paulatim protulit gemmas; deinde flores eruperunt, ac denique uvae maturescebant.
Ego exprimebam uvas in scyphum Pharaonis, eique porrigebam.
Esto bono animo, inquit Iosephus; post tres dies Pharao te restituet in gradum pristinum; te rogo ut memineris mei.

48. Il explique le songe du grand panetier.

Alter quoque narravit somnium suum Iosepho: gestabam in capite tria canistra in quibus erant cibi quos pistores solent conficere.
Ecce autem aves circumvolitabant, et cibos illos comedebant. Cui Iosephus: haec est interpretatio istius somnii: tria canistra sunt tres dies, quibus elapsis, Pharao te feriet securi, et affiget ad palum, ubi aves pascentur carne tua.

49. Accomplissement des deux songes.

Die tertio, qui dies natalis Pharaonis erat, splendidum convivium parandum fuit.
Tunc rex meminit ministrorum suorum, qui erant in carcere.
Restituit praefecto pincernarum munus suum; alterum vero securi percussum suspendit ad palum. Ita res somnium comprobavit.
Tamen praefectus pincernarum oblitus est Iosephi, nec illius in se meriti recordatus est.

50. Songes du roi Pharaon.

Post biennium rex ipse habuit somnium.
Videbatur sibi adstare Nilo flumini; et ecce emergebant de flumine septem vaccae pingues, quae pascebantur in palude.
Deinde septem aliae vaccae macilentae exierunt ex eodem flumine, quae devorarunt priores.
Pharao experrectus rursum dormivit, et alterum habuit somnium. Septem spicae plenae enascebantur in uno culmo, aliaeque totidem exiles succrescebant, espicas plenas consumebant.

51. Le grand échanson parle de Joseph au roi.

Ubi illuxit, Pharao perturbatus convocavit omnes coniectores Aegypti, et narravit illis somnium; at nemo poterat illud interpretari.
Tum praefectus pincernarum dixit regi: confiteor peccatum meum; quum ego et praefectus pistorum essemus in carcere, uterque somniavimus eadem nocte.
Erat ibi puer hebraeus, qui nobis sapienter interpretatus est somnia; res enim interpretationem comprobavit.

52. Joseph explique le songe du roi.

Rex arcessivit Iosephum, eique narravit utrumque somnium. Tum Iosephus Pharaoni: duplex, inquit, somnium unam atque eamdem rem significat.
Septem vaccae pingues et septem spicae plenae sunt septem anni ubertatis mox venturae; septem vero vaccae macilentae et septem spicae exiles sunt totidem anni famis, quae ubertatem secutura est.
Itaque, Rex, praefice toti Aegypto virum sapientem et industrium, qui partem frugum recondat in horreis publicis, servetque diligenter in subsidium famis secuturae.

53. Joseph est établi intendant de toute l'Egypte.

Regi placuit consilium; quare dixit Iosepho: num quis est in Aegypto sapientior? Nemo certe fungetur melius illo munere. En tibi trado curam regni mei.
Tum detraxit e manu sua annulum, et Iosephi digito inseruit; induit illum veste byssina, collo torquem aureum circumdedit, eumque in curru suo secundum collocavit.
Iosephus erat triginta annos natu, quum summam potestatem a rege accepit.

54. Joseph met en réserve une partie des grains qu'il vend ensuite.

Iosephus perlustravit omnes Aegypti regiones, et per septem annos ubertatis congessit maximam frumenti copiam.
Secuta est inopia septem annorum, et in orbe universo fames ingravescebat.
Tunc Aegyptii, quos premebat egestas, adierunt regem, postulantes cibum.
Quos Pharao remittebat ad Iosephum. Hic autem aperuit horrea, et Aegyptiis frumenta vendidit.

55. Jacob envoie ses enfants en Egypte, et ne retient auprès de lui que Benjamin.

Ex aliis quoque regionibus conveniebatur in Aegyptum ad emendam annonam.
Eadem necessitate compulsus Iacobus misit illuc filios suos.
Itaque profecti sunt fratres Iosephi; sed pater retinuit domi natu minimum, qui vocabatur Beniaminus.
Timebat enim ne quid mali ei accideret in itinere.
Beniaminus ex eadem matre natus erat qua Iosephus, ideoque ei longe carior erat quam ceteri fratres.

56. Joseph fait semblant de les prendre pour des espions

Decem fratres, ubi in conspectum Iosephi venerunt, eum proni venerati sunt.
Agnovit eos Iosephus, nec ipse est cognitus ab eis.
Noluit indicare statim quis esset, sed eos interrogavit tanquam alienos: unde venistis, et quo consilio?
Qui responderunt: profecti sumus e regione Chanaan ut emamus frumentum.
Non est ita, inquit Iosephus; sed venistis huc animo hostili: vultis explorare nostras urbes et loca Aegypti parum munita.
At illi: minime, inquiunt; nihil mali meditamur. Duodecim fratres sumus; minimus retentus est domi a patre; alius vero non superest.

57. Joseph retient Siméon jusqu'à ce qu'on lui ramène Benjamin.
Illud Iosephum angebat quod Beniaminus cum ceteris non aderat.
Quare dixit eis: experiar an verum dixeritis; maneat unus ex vobis obses apud me, dum adducatur huc frater vester minimus. Ceteri, abite cum frumento.
Tunc coeperunt inter se dicere: merito haec patimur; crudeles fuimus in fratrem nostrum; nunc poenam huius sceleris luimus.
Putabant haec verba non intellegi a Iosepho, quia per interpretem cum eis loquebatur.

58. Les frères de Joseph s'en retournent.

Iosephus iussit fratrum saccos impleri tritico, et pecuniam quam attulerant reponi in ore saccorum; addidit insuper cibaria in viam.
Deinde dimisit eos, praeter Simeonem, quem retinuit obsidem.
Itaque profecti sunt fratres Iosephi; et quum venissent ad patrem, narraverunt ei omnia quae sibi acciderant.
Quum aperuissent saccos, ut effunderent frumenta, mirantes repererunt pecuniam.

59. Jacob ne veut point laisser partir Benjamin.

Iacobus, ut audivit Beniaminum arcessi a praefecto Aegypti, cum gemitu questus est.
Orbum me liberis fecistis: Iosephus mortuus est; Simeon retentus est in Aegypto; Beniaminum vultis abducere.
Haec omnia mala in me recidunt; non dimittam Beniaminum; nam si quid ei adversi acciderit in via, non potero ei superstes vivere; sed dolore oppressus moriar.

60. Ses enfants le pressent de consentir au départ de Benjamin.

Postquam consumpti sunt cibi quos attulerant, Iacobus dixit filiis suis: proficiscimini iterum in Aegyptum, ut ematis cibos.
Qui responderunt: non possumus adire praefectum Aegypti sine Beniamino; ipse enim iussit illum ad se adduci.
Cur, inquit pater, mentionem fecistis de fratre vestro minimo?
Ipse, inquiunt, nos interrogavit an pater viveret, an alium fratrem haberemus. Respondimus ad ea quae sciscitabatur; non potuimus praescire eum dicturum esse: adducite huc fratrem vestrum.

61. Jacob consent enfin au voyage de Benjamin.

Tunc Iudas, unus e filiis Iacobi, dixit patri: committe mihi puerum; ego illum recipio in fidem meam; ego servabo, ego reducam illum ad te; nisi fecero, huius rei culpa in me residebit. Si voluisses eum statim dimittere, jam secundo huc rediissemus. Tandem victus pater annuit: quoniam necesse est, inquit, proficiscatur Beniaminus vobiscum. Deferte viro munera et duplum pretium, ne forte errore factum sit ut vobis redderetur prior pecunia.

62. Joseph fait préparer un grand repas à ses frères.

Nuntiatum est Iosepho eosdem viros advenisse, et cum eis parvulum fratrem.
Iussit Iosephus eos introduci domum, et lautum parari convivium.
Illi porro metuebant ne arguerentur de pecunia quam in saccis repererant; quare purgaverunt se apud dispensatorem Iosephi.
Iam semel, inquiunt, huc venimus; reversi domum, invenimus pretium frumenti in saccis. Nescimus quonam casu id factum fuerit; sed eamdem pecuniam reportavimus.
Quibus dispensator ait: bono animo estote. Deinde adduxit ad illos Simeonem, qui retentus fuerat.

63. Ils sont admis à l'audience de Joseph.

Deinde Iosephus ingressus est in conclave; ubi sui eum fratres exspectabant, qui eum venerati sunt offerentes munera.
Iosephus eos clementer salutavit, interrogavitque: salvusne est senex ille quem vos patrem habetis? Vivitne adhuc?
Qui responderunt: salvus est pater noster; adhuc vivit.
Iosephus autem, conjectis in Beniaminum oculis, dixit: iste est frater vester minimus, qui domi remanserat apud patrem? Et rursus: Deus sit tibi propitius, fili mi; et abiit festinans, quia commotus erat animo, et lacrimae erumpebant.

64. Joseph fait mettre sa coupe d'argent dans le sac de Benjamin.

Iosephus, lota facie, regressus continuit se, et iussit apponi cibos. Tum distribuit escam unicuique fratrum suorum; sed pars Beniamini erat quintuplo major quam ceterorum. Peracto convivio, Iosephus dat negotium dispensatori ut saccos eorum impleat frumento, pecuniam simul reponat, et insuper scyphum suum argenteum in sacco Beniamini recondat.
Ille fecit diligenter quod iussus fuerat.

65. Joseph envoie à leur poursuite.

Fratres Iosephi sese in viam dederant, necdum procul ab urbe aberant.
Tunc Iosephus vocavit dispensatorem domus suae, eique dixit: persequere viros, et quum eos assecutus fueris, illis dicito: quare injuriam pro beneficio rependistis?
Subripuistis scyphum argenteum quo dominus meus utitur; improbe fecistis.
Dispensator mandata Iosephi perfecit: ad eos confestim advolavit; furtum exprobavit, rei indignitatem exposuit.

66. La coupe se trouve dans le sac de Benjamin.

Fratres Iosephi responderunt dispensatori: istud sceleris longe a nobis alienum est; nos, ut tute scis, retulimus bona fide pecuniam repertam in saccis; tantum abest ut furati simus scyphum domini tui. Apud quem furtum deprehensum fuerit, is morte mulctetur.
Continuo deponunt saccos et aperiunt; quos ille scrutatus invenit scyphum in sacco Beniamini.

67. Ils retournent à la ville, accablés de chagrin.

Tunc fratres Iosephi moerore oppressi revertuntur in urbem.
Adducti ad Iosephum, sese abiecerunt ad pedes illius. Quibus ille: quomodo, inquit, potuistis hoc scelus admittere?
Iudas respondit: fateor, res est manifesta; nullam possumus excusationem affere, nec audemus petere veniam aut sperare; nos omnes erimus servi tui.
Nequaquam, ait Iosephus; sed ille apud quem inventus est scyphus erit mihi servus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum.

68. Judas s'offre en servitude à la place de Benjamin.

Tunc Iudas accedens propius ad Iosephum: te oro, inquit, Domine mi, ut bona cum venia me audias. Pater unice diligit puerum; nolebat primo eum dimittere; non potui id ab eo impetrare, nisi postquam spopondi eum tutum ab omni periculo fore. Si redierimus ad patrem sine puero, ille moerore confectus morietur.
Te oro atque obsecro ut sinas puerum abire, meque pro eo addicas in servitutem; ego poenam, qua dignus est, mihi sumo et exsolvam.

69. Joseph se fait connaître à ses frères.

Interea Iosephus continere se vix poterat; quare iussit Aegyptios adstantes recedere.
Tum flens dixit magna voce: ego sum Iosephus; vivitne adhuc pater meus?
Non poterant respondere fratres eius nimio timore perturbati.
Quibus ille amice: accedite, inquit, ad me: ego sum Iosephus, frater vester, quem vendidistis mercatoribus euntibus in Aegyptum; nolite timere: Dei providentia id factum est ut ego saluti vestrae consulerem.

70. Jacob les charge d'amener son père en Egypte.

Iosephus haec locutus fratrem suum Beniaminum complexus est, eumque lacrimis conspersit.
Deinde ceteros quoque fratres collacrimans osculatus est. Tum demum illi cum eo fidenter locuti sunt.
Quibus Iosephus: ite, inquit, properate ad patrem meum, eique nuntiate filium suum vivere, et apud Pharaonem plurimum posse; persuadete illi ut in Aegyptum cum omni familia commigret.

71. Pharaon envoie des présents et des chariots à Jacob.

Fama de adventu fratrum Iosephi ad aures regis pervenit; qui dedit eis munera perferenda ad patrem cum his mandatis: adducite huc patrem vestrum et omnem eius familiam, nec multum curate supellectilem vestram, quia omnia quae opus erunt vobis praebiturus sum, et omnes opes Aegypti vestrae erunt.
Misit quoque currus ad vehendum senem, et parvulos et mulieres.

72. Les frères de Joseph annoncent à leur père qu'il est vivant.

Fratres Iosephi festinantes reversi sunt ad patrem suum, eique nuntiaverunt Iosephum vivere, et principem esse totius Aegypti.
Ad quem nuntium Iacobus, quasi e gravi somno excitatus, obstupuit, nec primum filiis rem narrantibus fidem adhibebat. Sed, postquam vidit plaustra et dona sibi a Iosepho missa, recepit animum; et: mihi satis est, inquit, si vivit adhuc Iosephus meus; ibo, et videbo eum antequam moriar.

73. Jacob part avec toute sa famille pour aller en Egypte.

Iacobus profectus cum filiis et nepotibus pervenit in Aegyptum, et praemisit Iudam ad Iosephum ut eum faceret certiorem de adventu suo.
Confestim Iosephus processit obviam patri: quem ut vidit, in collum ejus insiliit, et flens flentem complexus est.
Tum Iacobus: satis diu vixi, inquit; nunc aequo animo moriar, quoniam conspectu tuo frui mihi licuit, et te mihi superstitem relinquo.

74. Joseph annonce au roi l'arrivée de son père.

Iosephus adiit Pharaonem, eique nuntiavit patrem suum advenisse; constituit etiam quinque e fratribus suis coram rege.
Qui eos interrogavit quidnam operis haberent; illi responderunt se esse pastores.
Tum rex dixit Iosepho: Aegyptus in potestate tua est; cura ut pater et fratres tui in optimo loco habitent; et, si qui sint inter eos gnavi et industrii, trade eis curam pecorum meorum.

75. Joseph présente son père à Pharaon.

Iosephus adduxit quoque patrem suum ad Pharaonem, qui, salutatus a Iacobo, percontatus est ab eo qua esset aetate.
Iacobus respondit regi: vixi centum et triginta annos, nec adeptus sum senectutem beatam avorum meorum. Tum, bene precatus regi, discessit ab eo.
Iosephus autem patrem et fratres suos collocavit in optima parte Aegypti, eisque omnium rerum abundantiam suppeditavit.

76. Jacob demande à être enterré dans le tombeau de ses pères.

Iacobus vixit septem et decem annos postquam commigrasset in Aegyptum.
Ubi sensit mortem sibi imminere, arcessito Iosepho dixit: si me amas, iura te id facturum esse quod a te petam, scilicet ut ne me sepelias in Aegypto, sed corpus meum transferas ex hac regione, et condas in sepulcro maiorum meorum.
Iosephus autem: faciam, inquit, quod iubes, pater.
Iura ergo mihi, ait Iacobus, te certo id facturum esse.
Iosephus iuravit in verba patris.

77. Joseph présente ses deux fils à Jacob pour qu'il les bénisse.

Iosephus adduxit ad patrem duos filios suos Manassem et Ephraïmum; posuit Manassem, qui natu maior erat, ad dextram senis, Ephraïmum vero minorem ad sinistram eius.
At Iacobus decussans manus dextram imposuit Ephraïmo, sinistram autem Manassi, et utrique simul bene precatus est.
Quod Iosephus animadvertens aegre tulit, et conatus est manus patris commutare.
At pater restitit, dixitque Iosepho: scio, fili mi, scio hunc esse maiorem natu, et illum minorem; id prudens feci.
Ita Iacobus Ephraïmum Manassi anteposuit.

78. Joseph rend les derniers devoirs à son père.

Ut vidit Iosephus exstinctum patrem, ruit super eum flens, et osculatus est eum, luxitque illum diu.
Deinde praecepit medici ut condirent corpus; et ipse cum fratribus multisque Aegyptiis patrem deportavit in regionem Chanaan.
Ibi funus fecerunt cum magno planctu, et sepelierunt corpus in spelunca ubi iacebant Abrahamus et Isaacus; reversique sunt in Aegyptum.

79. Joseph console ses frères.

Post mortem patris, timebant fratres Iosephi ne ulcisceretur iniuriam quam acceperat; miserunt igitur ad illum rogantes nomine patris ut eam oblivisceretur, sibique condonaret.
Quibus Iosephus respondit: non est quod timeatis. Vos quidem malo in me animo fecistis; sed Deus convertit illud in bonum; ego vos alam et familias vestras. Consolatus est eos plurimis verbis, et leniter cum illis locutus est.

80. Mort de Joseph.

Iosephus vixit annos centum et decem; quumque esset morti proximus, convocavit fratres suos, et illos admonuit se brevi moriturum esse.
Ego, inquit, iam morior; Deus vos non deseret, sed erit vobis praesidio, et deducet vos aliquando ex Aegypto in regionem quam patribus nostris promisit. Oro vos atque obtestor ut illuc ossa mea deportetis.
Deinde placide obiit. Corpus eius conditum est, et in feretro positum.

81. Après la mort de Joseph, les Israélites sont persécutés.

Interea posteri Iacobi, seu Hebraei, numero aucti sunt mirum in modum, et eorum multitudo crescens in dies metum incutiebat Aegyptiis.
Rex novus solio potitus est, qui Iosephum non viderat, nec merita eius recordabatur.
Is igitur, ut Hebraeos opprimeret, primum duris illos laboribus conficiebat; deinde edixit etiam ut parvuli eorum recens nati in flumen proiicerentur.

Neo-Latin The Latin Library The Classics Page