HISTORIA DE PRELIIS ALEXANDRI MAGNI

LIBER SECUNDUS

     1. Exiit Alexander inde et venit in locum, qui dicitur Platea, in civitate Athena et introivit in templum Dian[a]e. Erat ibi prophetissa, qu[a]e faciebat sacerdotalem vestem, introivitque ad eam Alexander. Cui prophetissa: 'Bene venisti, Alexander, quia tu debes subiugare omnes civitates.' Hec dicendo donavit ei plurima dona auri. Post aliquot dies Strasagoras, princeps Plateae civitatis, ingressus est et ipse templum, in qua erat prophetissa; dixitque ad eum: 'Quid habes? Scias, quia principatum tuum tolletur a te.' Ille autem non credendo talia dixit: 'Non eris tu digna tenere prophetiss[a]e locum. Alexander ingressus ad te; laudasti et prophetizasti illi bene. Mihi autem prophetizasti male, ut perderem principatum meum.' Cui prophetissa: 'Noli irasci in hoc, quia sic debet fieri.' Post paululum eiecit Alexander Strasagoram ex principatu suo.

     Inter haec autem venit Strasagoras cum Alexandro in Athenam et intravit Strasagoras in ipsam civitatem et recitavit illis hominibus, qualiter eum Alexander eiecit de principatu suo. Irati sunt Athenienses et iniuriaverunt Alexandrum. Ubi hoc audivit Alexander, scripsit epistolam et direxit Atheniensibus continentem ita: 'Rex Alexander Atheniensibus hoc dico. Postquam mortuus est pater meus et sedi in throno eius, descendi in occidentis partibus. Plurim[a]e civitates subiugat[a]e sunt mihi; ali[a]e per epistolas subiugat[a]e sunt mihi; receperunt bene et honorem a nobis et secuti sunt me quidam ex eis in proelium; nolentes itaque alii venire ad me in pace, pugnavi eos et dissipavi. Iterum quomodo veni modo a Macedonia per Europam, restitit mihi Theba civitas; apprehendi et dissipavi illam pro stultitia illorum. Nunc autem veni Athenam; dico vobis Atheniensibus et hoc promitto, quia nihil aliud opto a vobis, nisi ut militetis sum meo imperio et me habeatis seniorem. Et si non vultis, estote forciores meis; sin autem, subiugamini mihi forciori vestro.'

     3. Legentes autem Atheniensibus epistolam rogaverunt Demostenem philosophum, ut daret eis consilium. Ille autem eri[g]ens se annuit manu, imperavit populis silentium et dixit: 'Viri cives mei, commune consilium dabo vobis. Quod si scitis vos tales esse, ut vincatis regem Alexandrum, pugnate cum eo; sin autem, flectamus nos sub potestate manuum eius. Audite similitudinem: scimus regem Xerxen fortissimum atque magnum esse, et cum milititus suis multas fecit victorias, sed sutinuit perditionem. Hic Alexander ecce iam tredecim pugnas exercuit et vicit eas, etiam plurimae civitates, in quibus abiit, sine pugna et sine aliqua altercatione subiugatae sunt ei. Dicite mihi: Tirii non erant fortissimi milites et periti in omnem artem pugnandi? Quod actum est ex illis? Thebei sine virtute erant, qui, ex quo erecta est ipsa civitas, ars pugnandi erat in eis? Quid iterum factum est ex illis? Poliponienses (Corinthii) quantum pugnaverunt cum Alexandro? Scitis iterum, quid factum est ex illis. Pro Strasagora irati estis, quem eiecit de principatu suo? Culpa illius fuit.'

     4. Ubi hoc consilium dedit Demostenen, cuncti laudaverunt eum et loqui coeperunt inter se. Iterum Demostenen imperavit silentium dicens: 'Quis rex ingressus est Egyptum pugnare cum Egyptiis nisi solus Alexander? Et istud, quod fecit, non pugnando, sed dii adiuverunt eum querendo divinitatem et adiutorium ab illis. Abiit itaque et subiugavit atque potestate sua redegit Egyptios. Quin etiam nomini suo magnam civitatem ibidem fabricavit, quin immo etiam et ipsi Egyptii rogaverunt eum, ut irent super Persidam in adiutorium eius. Dicite mihi: Syri parvi fuerunt? Nam et illi humiliati sunt atque datum dederunt illi. Et vos vultis pugnare cum eo? Sic nos monendo et tanta data dando militibus nostris tale meritum recipiet a nobis?'

     5. Hoc dicendo Demostenen acquievit cunctus populus et statuerunt dirigere illi victorialem coronam pensante[m] libras quinquaginta, sed et apochrisarios, promittens illi dare dacionem pariter et dona; rethorici vero nullomodo mandaverunt ei. Abeuntes vero apocrisarii in Plateas offerendo haec dona regi; legendo ipsam epistolam intellexit consilium Eschillis, qui dixit, ut insurgerent adversus eum, et Demostenes dixit, ut obedierent ei.

     Sed tamen scripsit epistolam Atheniensibus tali modo: 'Alexander, filius Filippi atque Olimpiadis. Quousque sub potenti manu Grecorum humiliem cunctos barbaros, nullomodo assumam nomen regis. Ego itaque direxi vobis, ut mandaretis mihi decem rethoricos, non quod aliquam iniuriam sustineant a me, sed ut salutem et honorem illos sicut ma[g]istros. Credite mihi, quia non cogitavi introire vestram civitatem cum militibus meis, sed tantum cum principibus meis atque rethoricos vestros, ut liberarem vos ex omni suspectione. Et vos contrarium cogitastis de me manifestando indignationem vestram. Tamen Corinthi coeperunt pugnare, sed dignum meritum receperunt a me. Et vos habendo malam conscientiam culpastis mihi. Adhuc non credidistis, quod, si quislibet ex vobis erexisset se et voluisset fieri imperator inter vos, malum non reddideram illi, si bene ei promisissem. Audite, Athenienses, de ipsis gloriosissimis rethoricis, quos habetis: Non scio ego, quomodo in carcere habetis Euclidi, quia dedit vobis bonum consilium. Ypostheni persecuti estis, quia dedit vobis consilium salvationis. Socratem interfecistis, qui fuit ductor vester. Et quomodo reprehenditis Alexandrum, quia abstraxi Strasagoram de principatu suo, qui mihi culpavit? At tamen totum hoc finiatur. Promitto vobis, quia dedit vobis consilium Demostenes de salvatione vestra, et vos fecistis illud. Amodo confortamini et salvi estote nullam contrarietatem sustinentes a me.'

     6. Inde accepta militia sua perrexit Lacedemonam. Consiliati sunt inter se Lacedemonii: recipiemus eum an non? Alii dixerunt atque statuerunt, ut nullomodo reciperent eum, dicentes, quia: 'nos similes sums inbecillis Atheniensibus? Ostendamus virtutem nostram Alexandro, quia non sumus similis Atheniensibus, qui dubitaverunt cum eo inire pugnam.' Clauserunt portas et ascenderunt naves et praepareverunt se ei ad pugnam exeuntes obviam ei ad litus maris, quia plus erant cogniti classico bello quam terreno.

     Ubi vidit hoc Alexander, direxit illis epistolam talia dicendo: 'Do vobis consilium, ut custodiatis fidem, quam accepistis ab antecessoribus parentibus vestris. Si per forititudinem desideratis gaudere, tunc ostendatur fortitudo vestra, quando digni (non) estis a me bene recipere. Nunc autem nolite ostendere gloriam vestram, ne forte reprehensionem ex vobis ipsis acquiratis, cum vicerit vos Alexander. Pro quo rogo vos, ut exeatis de ipsa navidia vestra per vestram voluntatem, ante quam focus turpiter eiciat vos exinde.'

     Cum autem legissent illi hance epistolam, noluerunt acquiescere verbis illius, set preparaverunt se ad pugnam; impetumque fecit super eos Alexander cum suis militibus. Alii vero vulnerati cadebant per murum; illi vero, qui in navibus sedebant, devoravit eos ignis, quem fecit super eos inmittere; qui vero superfuerunt, venerunt ad pedes Alexandri deprecando misericordiam illius, ut non eos captivaret. Quibus dixit: 'Veni mansuetus; noluistis me recipere. Cum autem concrematae fuerunt naves vestrae, postulastis misericordiam. Tamen non reprehendo vos in hoc, quia proinde fecistis impetum super me sperando vos facere mihi, quem ad modum Xerxen fecistis; set non potuistis sustinere impetum armatorum Alexandri.' Hoc dicendo castra metatus est et fecit diis offercionem. Lacedemoniis vero et civitati illorum donavit libertatem. Deinde ingressus est per partes Ciliciae in terram barbarorum.

     7. Darius itaque congregavit principes et sapientes suos et contulit cum eis, quid debuisset facere, et dicebat: 'Ut video, iste, qui sic pugnando vadit, adiungitur in virtute et victoria sua. Ego enim sperabam illum ess latrunculum, ut iret sicut latro depredando. Ille autem sicut rex pugnat et humiliat et, quantum nos exaltari volumus super eum, tanto amplius exaltatur nomen illius. Ego itaque direxi illi speram curvatamque virgam, ut ludum disceret sicut puer. Ille autem, quem dixi esse discipulum, super magistrum veniet suum et, ubicumque pergit, victoria sequitur eum. Unde si placet, cogitemus de salvatione nostra, ut non intendendo in elatione nostra, despiciendo illum, dicendo, quia nihil est Alexander, superbiendo, quia tenemus regnum Persarum, parvitas illis crescit et magnitudo nostra despiciat[ur]. Dubito, ne accrescat illi concedere diadema regni, et, optandonos eicere illum de Ellada, eiciat nos ipse de Persida.' Hoc dixit Darius.

     Ocsiather, frater Darii regis, dixit: 'Magnificasti Alexandrum concedendo illi fiduciam in hoc, ut plus exardescat ille ingredi Persidam, dimittendo illi Elladam. Unde si tibi placet, fac sicut facit Alexander, et nunc stabit regnum tuum sine aliqua turbatione et acquiris aliud regnum, quia ille non facit sicut tu, quando vult pugnare cum aliquo homine; [non] satrapes et principes mittit, ut pugnent cum eo; per semet ipsum vadit et pugnat et antecedit omnes principes et omnes satrapas et pugnat viriliter acquirendo sibi nomen atque victoriam.'

     Cui Darius dixit: 'Ego debeo accipere ab illo similitudinem?' Cui alius satrapas dixit: 'Alexander in omnibus peritissimus est et in nullo offendit, omnia ipse faciens viriliter; formam et virtutem secundum suam nativitatem leonis habet.' Cui Darius dixit: 'Unde tibi hoc cognitum?' Cui ille: 'Quando perrexi per tuam iussionem Macedoniam tollere censum Philippo patri suo, vidi eum et cognovi sapientiam illius et figuram eius intellexi. Quod si tibi placet, congrega omnes satrapas tuos et dirige in cunctis finibus tuis, quia plurimae sunt gentes Persarum, videlicit Parthi et Medi et Apolloniades, Mesopotamitae et Illirii, non dico longuinquas regiones, sicut sunt Itali et Bac[t]rei et Semiramei. Habemus gentes amplius quam centum quinquaginta. Congregentur omnes, et queramus auxilium a diis, quia cum barbari virtute et plenitudine gentium videndo terrorem inmittimus eis.' Alter satrapas dixit: 'Bonum consilium dedisti, [s]et non est aptum. Consilium Grecorum vincet plenitudinem barbarorum, quia et unus canis maximam gregem animalium spargit.'

     8. Hoc consiliando Darius rex congregata multitudine hostium, moram faciente in Cilicia venit [Alexander] ad fluvium Oceanum, ex quo decurrit aqua pulcherrima et fortis. Accidit voluntati eius, ut lavaretur in eo. Quod et factum est. Sed lesio facta est in illo, quia per frigitudinem apprehendit eum dolor capitis, atque egrotavit fortiter. Videntes autem Macedones illum egrotari, valde tristes effecti sunt dubitantes, ut non audiret Darius infirmitatem Alexandri et faceret impetum super eos ac deleret illos. Sanitas itaque Alexandri omnes confortabat.

     Quidam iuvenis nomine Filippus, --diligebat eum multum Alexander--erat enim medicus, et promisit Alexandro, ut daret illi potionem atque salvaret eum. Quidam principes milici[a]e, qui tenebat Armeniam, (h)odio habebat hunc medicum, eo quod diligebatur ab Alexandro. Scripsit epistolam et direxit Alexandro dicens: 'Cave te a medico Filippo et noli bibere potionem eius, quia promisit ei Darius rex dare suam sororem in coniugium et faceret eum consortem in suo regno, si occidisset vos.' Cum autem preparasset Filippus potionem dare Alexandro, portavit illam ante eum et, antequam eam biberet, supervenit ei ipsa epistola. Recepit eam ac relegit, antequam potionem biberet, et non est turbatus, quia erat securus de conscientia Filippi. Alexander itaque una manu tenens epistolam, altera apprehendit potionem tenensque illam in manu respiciebat in faciem Filippi. Cui Filippus dixit: 'Magnissime imperator, noli expavescere potionem, sed bibe illam.' Statim ebibit eam et, postquam illam bibit, porrexit epistolam Filippo. Relecta Filippus epistola cognovit contrarietatem suam et dixit: 'Alexander, non sum culpatus, sicut haec epistola dicit.'

     Rex autem sanus effectus est vocavitque Filippum, amplexavit collum eius et dixit: 'Cognovisti, Filippe, qualem amorem et quam fiduciam habeo in te, qui ante bibi potionem tuam et sic dedi tibi ipsam epistolam, sciendo simplicitatem.' Cui Filippus dixit: 'Alexander, fac venire ipsum hominem, qui tibi direxit hanc epistolam, quia ipse voluit me tibi talia facere.' Statim Alexander iussit venire Parmenium et inquisivit illum invenitque eum culpabilem, iussit eum decollari.

     9. Dehinc movit exercitum suum et perrexit in Med[i]am et in Armeniam magnam et subiugavit eas. Deinde ambulavit dies multos et ingressus est locum aridum et cavernosum, in quo non inveniebatur aqua. Et transivit per locum, qui dicitur Andriaci, venitque ad fluvium Eufraten et applicavit. Iussit afferi ligna et preparavit pontem super ipsum fluvium cum tabulis et catenis ferreis et praecepit militibus suis, ut transirent, simul et omnes apparatus atque cibaria. Post haec iussit militibus suis, ut transirent. Illi autem videntes magnitudinem fluvii, et cursu validissimo dubitaverunt transire, ut non frangerentur catenae. Alexander autem convocavit milites suos et coepit transire primum ipse.

     Fluvius itaque Tigris et Eufrates pergunt per mediam Mesopotomiam et Babiloniam et intrant fluvium Nilum. Referunt enim, quia, quando fluvius Nilus pergit in Egiptum, ista flumina evacuantur et, quando iterum egreditur ab Egipto, superabundant ista flumina.

     Cum autem transisset Alexander et omnis milicia sua fluvium Eufraten, rediit retro Alexander et fecit incidere ipsum pontem. Hoc videntes milites eius coeperunt dubitare murmurantes inter se ac dicentens: 'Si acciderit nobis, ut fugiamus in prelio, non erit transitus nobis.' Quibus omnibus dixit Alexander: 'Bene me confortastis, quando talia cogitastis. Et ego proinde feci dissolvere ipsum pontem, ut aut pugnetis viriter et vincatis aut, si vultis fugere, pereatis, quia pugna et victoria non erit his, qui fugiunt, sed de illis, qui insequuntur. Unde vero, quia nullomodo videbitis Macedoniam, nisi prius vicero cunctos barbaros, et tunc cum victoria revertamur, confortetur mens vestra, et fortitudinempugn[a]e estimetur vobis esse iocus.'

     Multitudo vero militum Darii applicata erat super fluvium Tigris. Principes miliciae erant super eis quinque. Convenerunt in campo Alexander cum suis et principes miliciae Darii et acriter pugnaverunt. Stabant enim fortiter et nullomodo cedebant sibi locum. Vir quidam Persarum animo acer, indutus veste et arma Macedonica abiit occidere Alexandrum; mixtus militibus suis stetit post tergum Alexandri; evaginato gladio tam fortiter percussit caput eius, qui et galeam transforavit et caput eius vulneravit. Statimque apprehenderunt eum milites Alexandri et statuerunt illum ante eum. Cui dixit Alexander: 'O strenue vir, quid est hoc?' Cui Persa barbarus dixit: 'Ne estimes me, dominator, Macedonam esse, sed Persarum. Et ego promisi Dario venire, aufferre caput tuum; spopondit enim mihi dare in coniugio filiam suam et regales provintias.' Tunc Alexander iussit eum monstrari cunctis militibus suis et dixit: 'Viri Macedones milites, convenit omnibus militibus talem habere confortationem.' Et continuo iussit abire illum. Et tunc pugnando fortiter ceciderunt multi barbari et, ut viderunt se minui, in(h)ierunt fugam.

     10. Et persecuti sunt eos usque Bactram et applicavit. Alia vero die cepit fortiter pugnare ipsam civitatem et apprehendit eam. Invenitque ibi matrem Darii et uxorem et filios eius. Posuitque in ea solium suum et subiugavit sibi omnes alias civitates. Post haec unus ex principibus miliciae Darii presumpsit se venire ad Alexandrum et dixit: 'Dominator Alexander, princeps Darii sum et plurima bona servitia ei feci, et nihil boni ab eo recepi. Quapropter si tibi placeat, da nobis decem milia armatos milites et ego trado tibi principes nostros, sed et ipsum Darium.' Cui Alexander dixit: 'Perge adiuvaturus regem tuum, quia non tibi credunt extranei, postquam pugnare vis tuos.'

     Tunc scripserunt Stapsi et Sphictir epistolam: 'Dario regi praeclaro atque deo mango gaudium. Iam antea scripsimus et nuc iterum scribemus adventum Alexandri et cognitum facimus tibi, quia pervenit in hanc terram et dissipavit eam et occidit plurimos ex nobis et sum oppressi in magna angustia. Unde recordamur, ut succurrat nobis tua magnitudo, antequam ingrediatur ad te.'

     Recepta hac epistola Darius relegit eam et scripsit epistolam ad Alexandrum tali modo: 'Darius Alexandro dicit: Pervenit in manus nostras epistola de tua superbia, quia cogitas venire prope nos, ut loquaris nobiscum. Quod si hoc poterit fieri, orientales dii pergant habitare in occidente. Non elevetur mens vestra in hoc, quod fecisti. Sic spero, quod mater mea mortua sit et uxorem aliquando non habuissem; unde scias, quia non tacebo inquirendo iuiuriam meam. Scriptum est mihi hoc, quia ostendisti benignitatem erga meos. Tamen ne pigrites aut indulge aris meis vel crucia illos sicut filios inimici. Quantumcunque bene illis feceris, me non habebis amicum et econtra, si male illis feceris, me inimicum non habebis; ultimo namque sententiam mandabo vobis.'

     Recepit Alexander haec epistolam et legit ac risit scripsitque illi epistolam: 'Rex Alexander Dario regi. Superbiam et elationem suae vacuae gloriae odio habuerunt dii. Prout video, non cessas tu blasphemari usque in finem. Quod si bene feci tuis, non feci pro tuo timore. Habeo spem intrandi ad te, proinde ostendi benignitatem meam in eis, ut et tu grato animo illud reciperes. Tamen diadema meum non est similis tuae diademae. Haec epistola mea ultima sit tibi. Cave itaque et habeo mentem in te.'

     11. Ubi direxit epistolam, preparvit se et scripsit [e] Celeperses suis satrapis: 'Rex Alexander, precipio: Satrapis ac subiectis meis habitatoribus Syriae et Cappadociae, Ciliciae et Paphlagoniae, Arabis et aliis gentibus sit gaudium. Volo, ut preparetis mihi unusquisque mille vestimenta et mandetis ea in Antiochi(o)am; et pelles animalium mortuorum, ubicumque mortua fuerunt animalia, conficite et dirigite eas similiter in Antiochiam, ut militibus omnis parata sint scilicet et vestimenta atque calciamenta; cameli ordinati sunt ab Antiochia, ut portent ea usque Eufraten et omnem necessitatem. Gaudete.'

     Unus ex principibus Darii significavit ei omnia per epistolam tali modo: 'Nostadi Dario deo dirigo gaudium. Non oportuerat me vobis talia scribere, sed quasi per fortia scribo vobis videndo talia. Sciat vestra sublimitas, quia duo magni principes mortui sunt et ego vulneratus. Coxari fortiter vulneratus est et fugiendo abiit in finibus suis. Potentissimi atque plurimi preclari milites nostri iunxerunt se Alexandro regi, honoravitque eos et imperiales provincias illis concessit. Civitas Mitriadis cum templo igne succendit.'

     Darius itaque scripsit satrapi suo Nostadi haec, ut pararet se cum omnibus suis, sed et alii Dario pertinentes quatinus resisterent gentibus Macedoniae, quia nullomodo letantur ad id, quod presumpserunt facere. Scripsit interim et aliam epistolam ad Porum, ut et ipse preberet ei adiutorium.

     12. Porus, rex Indorum, rescripsit epistolam Dario regi Persarum: 'Quomodo direxistis nos rogando, ut venissemus in adiutorium vestrum, parati fuimus et sumus, sed impedit nos infirmitas, quam habemus; quia et nobis durum est de hac iniuria, tamen in proximo recipies milites meos; sed et aliae gentes, quae procul sunt a vobis, venient in adiutorium vestrum.'

     Cum autem audisset mater Darii, quod preparasset se iterum facere pugnam cum Alexandro, direxit illi epistolam: 'Dario regi, mater dirigit illi gaudium. Audivimus itaque, quia congregas alias gentes et vis pugnare cum Alexandro. Quod si totum mundum adunare potueris, nescis, quid exinde fiat, quia victoriae concessae sunt. Dimitte sensum altitudinis tuae et reclina paululum et ne multum presumas, quia perdis vitam. De nobis autem scias, quia in maximo honore aput eum sumus. Inducis malum super nos et facis nos perdere honorem, quem apud eum habemus. Fili mi, noli preparare matri tuae angustiam, quia fiducia est mihi, si volueris, venire te in bono ordine cum Alexandro.' Perlecta Darius hac epistola flevit veniendo illi in memoriam parentes suos; turbatus est valde.

     13. Inter haec autem Alexander movit exercitum suum et cepit ingredi terram Darii et appropinquavit ei ita, ut Macedones viderent sublimissimum locum ex civitate Darii. Hoc ingenium fecit sapientissimus Alexander: evellens [h]erbas ramosque arboris ligans ea in pedibus equorum, ut maiorem pulverem facerent, ita ut viderent eam Perses et miraretur.

     Erant enim ab ipsa civitate itinere dierum quinque et applicavit. Dixitque Alexander senatoribus suis: 'Inveniamus hominem, quem mandemus Dario, ut preparet se et quando exeat nobis ad pugnam.' Dormivit ibi viditque in somno Ammonem deum in forma Hermi portantem dominicalem clamidem atque Macedonicam vestem et dixit illi: 'Fili Alexander, quando necesse est adiutorium, paratus sum nuntiare tibi. Vide, quem missum dirigere volueris, sed dico, ut induaris figuram meam et pergas tu ibi. Periculosa enim res est ire regem per missaticum, sed quia deus est in adiutorium tibi, nullum sustinebis angustiam.' Qua hora vidit hoc somnium, evigilavit et gaudio repletus recitavitque illud amicis suis. Dederuntque ei consilium, ut ita faceret.

     14. Vocavit autem fidelissimum sum satrapem, cui nomen Eumilo; portans secum tres velocissimos caballos, unum residens ipse et alium princeps miliciae, tertius pergebat vacuus; pergebant ambo et (h)abierunt ad fluvium, quid dicitur Stragan. Iste fluvius hiemali tempore pernimio gelu coagulat se et prebet iter transeuntibus. Tota nocte permanet coagulatus, mane vero cum incaluerit sol, disolvit se et efficit se profundissimum et, quicuque ibi ingressus fuerit, absorbet eum. Cum venisset Alexander ad ipsum fluvium et invenisset eum coagulatum, induit se figuram, quam viderat in somno. Principem miliciae dimisit ibi cum duobus caballis et ipse cum caballo suo transiit. Erat enim fluvius in latitudine unius stadii. Satrapa enim illum rogabat, ut transiret cum eo, ne eveniret illi aliqua angustia. Cui dixit: 'Exspecta me hic, quia in meo adiutorio veniet ille, qui mihi apparuit.'

     Abiitque ad portam Persidae civitatis. Videntes autem eum Perses mirati sunt in figura eius, estimantes illum deum esse, interrogaveunt eum: ['Quis es tu?'] Respondit: 'Apocrisarius regis Alexandri sum.' Tunc in monte erat Darius vociferando et congregando multitudinem hostium et portaverunt eum Dario regi. Vidensque eum Darius indutum vestem Macedonicam adoravit eum ut deum, cogitans illum esse Mithram deum descendentem de caelis, interrogavit eum: 'Quis es tu?' Cui ille: 'Apochrisarius sum regis Alexandri missus ad te, dicens tibi, quia: moram facit exire preliari in campo cum inimicis suis; timidus est atque pavidus. Unde si tibi placet, constitue diem preliandi.' Cui Darius: 'Forsan enim tu es Alexander, qui cum tanta audatia loqueris? Non loqueris sicut nuntius, sed sicut idem ipse Alexander. Tamen hoc scias pro certo, quia audatia tua nullomodo conturbat me. Sed tamen manduca hodie mecum sicut missus, quia et Alexander sedit ad cenam cum missis meis.'

     Tendensque manum suam apprehendit eum per dexteram introducens eum in palacium suum. Alexander cogitans in corde suo tenere palacium inimici sui, quasi signum faciens ei apprehendendo eum per manum dexteram. Ingressusque triclinium eius, in quo erat convivium preparatum, sedit Alexander, sederunt et principes Darii facie ad faciem.

     15. Perses itaque sedentes in convivio despexerunt vultum Alexandri, eo quod esset parvus, sed ignorabant, qualis virtus et qualis audacia erat in tali vasculo. Pincernae vero ferebant sepius pocula. Mediante vero convivio cogitavit hoc facere Alexander: cum porrectus fuisset illi poculus aureus, bibisset et misisset eum in sinum suum. Allatus est autem illi vas aureum, bibit et fecit sic, deinde usque ad secundum et tercium. Fertores vero, cum vidissent hoc, nuntiaverunt Dario. Erexit se Darius et dixit: 'O fortissime vir, quid est hoc, quod agis? Quare abscondis vasa aurea in sinu tuo?' Cui Alexander: 'Noster senior sedens in convivio donat militibus suis vascula, cum quibus bibunt.' Cogitaverunt enim sedentes in convivio, quod talis consuetudo esset apud illos. Intulitque Alexander: 'Quod si talis consuetudo inter vos non est, reddo ea vobis.' In hoc tacuerunt omnes.

     Unus autem princeps miliciae sedens in convivio, cui nomen Anepolis, sedens facie ad faciem cum Alexandro--viderat enim eum tunc, quando direxerat eum Darius Macedoniam Phylippo tollere censum--intuens in faciem eius coepit cogitare in corde suo: 'Nonne iste est Alexander?' Intelligens enim vocem et signa illius accessit propius Dario et dixit: 'Domine, istum missum quem vides, ipse est Alexander, filius Phylippi.'

     Cognoscens autem Alexander, quia loquebantur de illo et de agnitione eius, exiliens de sedio suo vidit quenquam Persam tenendo in manu facculam tollensque eam illi percussit eum, ascendit equum et (h)abiit. Perses vero insequebantur eum armati cum omni velocitate. Alexander portans in manu facculam, tenens iter rectum--erat enim obscura nox--insequentes eum cadebant in foveas.

     Sedente vero Dario in sedio suo vidit signum, quia cecidit domus Xerxen regis et statua eius, et doluit. Alexander venit ad fluvium Stragan et transiit. Cum autem transisset alteram ripam, dissolutus est fluvius et, antequam de fluvio exiret, mortuus est caballus et tulit eum fluvius. Alexander vero remansit in terra, iunctus principi miliciae suae reversus est ad suos.

     16. Congregata omni miliciae sua pervenit ad numerum centum viginti milia hominum; ascendit in eminentiorem locum et confortavit milites suos dicens: 'Multitudo hominum nostrorum non equabitur mulitudini Persarum, quia multipliciores nobis sunt. Sed non conturbet nos multitudo illorum, etiam si centupliciter essent, quia nullam lesionem facere prevalet multitudo muscarum parvitati vespium.' Audientes hoc laudaverunt eum.

     Darius itaque movit exercitum suum et venit ad fluvium Stragan et transiit, ut pugnaret cum exercitibus Alexandri. Erat enim exercitus Darii magnus valde et fortis, habebat denique falcatos currus. Cum autem venisset utrisque hostis in campum, tunc ascendit Alexander equum, qui dicitur Bucefalo, et occurrit et stetit in medio ante omnes. Videntes eum Perses, dubitabant enim ire super eum, eo quod divinitas cooperiebatur eum. Mixtus est inter se utrisque hostis et pugnavit acriter et ex ambabus partibus sonabant tubae. Fortior enim erat sonus pugnantium quam sonus armorum, et defecerunt ex utrisque multitudo militum. Erat enim sagittariorum plenitudo maxima et cooperuerunt ipsum aerem sagittis sicut nubes, alii manu ad manum pugnantes, alii vero sagittis atque lanceis. Et erat planctus in eis et tribulatio maxima et ceciderunt ex parte Darii. Videns autem Darius, quia corruissent sui, fugam iniit, fugierunt et Perses. Multitudo curruum falcatorum fugiens occidebant suos et cadbant sicut messis in campo. Veniens autem Darius ad ipsum fluvium et invenit eum coagulatum, transiit. Plenitudo vero postergum veniens ingressa est; venientes vero in medio loco dissoluta est nix et plurimi mortui sunt. Alii autem applicantes ad ipsum fluvium et, cum transire non potuissent, insequentes eos Macedones occidebant illos.

     Fugit autem Darius et ingressus est palatium, prosternens se super faciem suam in terram, ex alto pectore dura trahens suspiria, quia perdidit tantam multitudinem hominum, et plorando dicebat: 'Heu me, qualis caelestis tribulatio apprehendit Persidam, quia humiliatus est Darius, qui subiugavit atque in suam potestatem redegit gentes; nunc autem fugax et subiectus factus sum. Quod si cognitum fuisset homini, quid in futuro accidisset ei, in presenti aliud cogitaret. In puncto articulo unius diei veniet, quod [h]umiles exaltantur super nubes et sublimes humiliantur usque ad tenebras.'

     17. Erigens se iterum et rediit in sensu suo, scripsit epistolam continentem hunc modum: 'Darius rex dominatori meo Alexandro gaudium. Recordor tuam clementiam, quia et tu sicut homo natus es. Sufficit enim homini, in quo sapientia esse videtur, cum [h]abuerit victoriam, ut non elevetur amplius mens eius. Quia Xerxen, qui mihi lumen tribuit, multas victorias plurimaque habuit prospera, sed quia ultra modum elevata est mens eius, sustinuit turpitudinem in Ellada, ille, qui plurimas divitias auri habuit, sicut tu ipse vidisti apud nos. Recordare, quia superna divinitas concessit tibi hanc victoriam. Sed quia refugium facio ad te, inpende mihi misericordiam. Scis enim nos nostramque magnitudinem atque nativitatem. Concede nobis matrem atque uxorem seu filios nostros et ad vicem promitto tibi dare thesauros , quos habeo in terra Miniada et Susis et Mactra, quos thesaurizaverunt parentes nostri suptus terram et constituo te dominum Medis et Persis cunctis diebus vitae tuae. Esto salvus et concessa sit tibi victoria a Jove.'

     Relecta hac epistola ab Alexandro unus a principibus miliciae, nomine Parmenius, dixit: 'Alexander, tolle tibi cunctas has, quas promittit, divitias et redde ei matrem et uxorem et filios.' Cui Alexander: 'Tollo ego has divitias, sed miror, si Darius per datum vult recolligere matrem et uxorem et filios. Si victus est Darius, mihi datum non repromittat; si iterum pugnare vult et vicerit nos, utinam salvare valeamus nosmet ipsos, quanto magis, ut teneamus matrem eius et uxorem ac filios.' Dimisit homines ipsos praecipiens eis, ut talia dicerent Dario, et deinde praecipiens militibus suis, ut irent et colligerent corpora mortuorum et sepelirent ea, vulneratos autem adducerent et inferrent illis medicinam.

     Aliquantos autem dies hiemavit ibi et fecit diis offerationem commendans militibus suis, ut pulcherrima palatia Xerxen regis comburerentur, et post paululum paenitentia ductus precipiens, ut nullomodo conburerentur.

     18. Erant enim in ipsis locis sepulcra mortuorum, et fodientes ea invenerunt sepulcrum olovitreum, qui eciam aforis apparebat corpus hominis et capilli eius. Invenerunt ibi turrem, in qua erant et multi truncati homines, et erant ibi in custodia. Clamaverunt ad Alexandrum misericordiam postulantes, ut liberaret eos. Ipsa custodia erat pessima. Iussit eos abstra[h]i de ipsa custodia; vidit eos, doluit et ploravit et praecepit illis dare per unumquemque dragmas mille et restituit illis proprietates suas.

     19. Inter haec autem preparavit illi Darius et aliam pugnam. Scripsit epistolam ad Porum, regem Indorum: 'Darius rex regum regi Poro gaudium. Nuper direxi te deprecando, ut faceres nobis adiutorium contra illos, qui conati sunt dissipare palatium nostrum, quia haec bestia, quae venit super nos, ferocem mentem habet et tempestatur animus eius sicut maris. Volui recolligere ab illo matrem et uxorem et filios et offere illi munera, sed noluit acquiescere. Quamvis sine mea voluntate pugnabo et alia vice cum illo; congregabo gentes multas et certabo usque ad mortem, quia melius est mihi mori in bello quam videre desolationem meam et gentis meae. Unde vigeat misericordia vestra super miseriam meam et adiuvate mihi, ut salver ab angustia mea, in qua positus sum, revocans in memoria tua ordinem parentum nostrorum. Congregamini et parate vos ad portas Caspias. Datum dabo omnibus hominibus, qui vobiscum advenerint; per unumquemque mensem dabo pedestribus hominibus solidos tres, equiti vero quinque; cibaria illorum et omnia, in quibus necesse habuerint, ego retribuam. Spolia vero illorum, qui capti fuerint, medietatem tibi dabimus. Caballus vero Bucefalon et imperiale paramentum tuum sit. Et ubicumque applicatus fueris, dabo tibi centum octoginta iuvenculas cum ornamentis earum. Cum receperis epistolam hanc, festina venire.'

     Fugientes vero homines Darii ad Alexandrum nuntiaverunt ei omnia haec. Rex autem Alexander, ubi hoc audivit, preparavit se et abiit Mydiam, statuens in corde suo et dixit omnibus, ut nullomodo vocaretur imperator, si regnum Darii non optinuisset. Nuntiatum est Alexandro, quod prepararet se Darius rex et iret ad portas Caspias, expectaret eum ibi. Statim Alexander coepit ire illuc. Cum vero audisset Darius adventum Alexandri, timuit valde.

     20. Inter haec significatus est Bysso et Ariobarzani adventum eiusdem Alexandri; cogitaverunt occidere Darium estimantes bonam recipere remunerationem ab Alexandro occidendo Darium, inimicum eius. Haec eis cogitantibus evaginatis gladiis abierunt occidere illum. Cum autem vidisset eos Darius, dixit illis: 'O karissimi mei, qui ante fuistis servi, nunc vero domini, quare me vultis occidere? Plus sunt enim Macedones honorati quam vos? Recedite a me, nolite mihi hoc malum facere; dimitte me; sufficit mihi tribulatio mea. Si me occiditis et venerit Alexander et invenerit me occisum quasi a latronibus, vindictam faciet his, qui me occiderint. Non est gaudium imperatori invenire mortuum alium imperatorem in fraude.' Ferientes autem illi cum gladiis et illi preparabant manus; dimiserunt eum semivivum.

     Transeuntes autem fluvium Stragan Macedones cucurrit Alexander et ingressus est palatium Darii. Cum autem audisset ingressum Alexandri hi, qui percusserunt Darium, abierunt et absconderunt se volentes intellegere voluntatem Alexandri de hoc, quod factum est. Dum ingrederetur Alexander in palatium Darii, invenit(que) eum semivivum iacentem in terra et flevit exuens de se clamidem imperialem et cooperuit eum et amplexatus est vulnera eius flens ac dicens: 'Surge, domine Dari, surge et, sicut aliquando fuisti dominus totius imperii tui, recipe diadema Persarum et esto gloriosus, sicut usque hactenus fuisti. Iuro tibi, Dari, per potentissimos deos, quia veraciter abrenuntio tibi imperium tuum, pariter et tecum opto fruere cibariis tuis, quia nullus imperator debet gaudere in tristiciis imperatoris, dum ab eo fortuna leticiae recesserit. Dic mihi, Dari, qui fuerunt hi, qui te percusserunt, ut victor existam de inimicis tuis.'

     Hoc cum magna angustia dixisset Alexander, extendit manum suam Darius, blanditer amplexans eum, osculans illi manus et pectus et dixit: 'Fili Alexa[n]der, non elevetur mens tua in victoriali gloria, quam habuisti. Etiam si opera operaveris, qua[e] operarunt dii, et manum tuam usque ad caelum tetenderis, semper recordare novissima: fatualis gloria non est data soli imperatori aut simplici homini, sed cui ea fatum providentiae dederit. Intuere me et vide, qualis fui hesterna die, qualis sum hodie, quia miser ego humiliatus sum usque ad pulverem. Dominator fui Kyron et plurimarum terrarum aliarum et nuc in memet ipso non habeo potestatem. Sepeliant me benignissimae manus tuae. Veniant in obsequium meum Perses et Macedones et amodo Persarum gens atque Macedones efficiantur in unum regnum. Ego miser commendo tibi Rodogoni matrem meam, ut sit tibi in memoria matris. Vigeat benignitas tua uxori meae. Roxani filiam meam accipe tibi in coniugium; ex bonis parentibus nati filii iungantur in unum, tu de Filippo, Roxani de Dario.' Haec dicente Dario in manibus Alexandri emisit spiritum.

     21. Secundum morem imperialem composuit Alexander corpus eius et cum magno obsequio antecedentes ei armati Macedones et Perses. Alexander autem supponens collum suum portavit lectum illius una cum Persis. Plorabat enim Perses non tantum pro morte [Darii], quantum pro pietate Alexandri et sepelierunt eum.

     Cum autem sepelissent eum in imperiali sepulcro, tale edictum dedit Alexander Persis: 'Rex Alexander, filius Ammonis dei et Olimpiadis reginae, omnibus civitatibus his et populis Persarum precipio hoc: Gauderem utique, si tantus hic non defecisset populus; sed quia voluit deus Ammon constituere me victorialem [in] Persidam, oportet me referre diis gratias. Volo interim, ut per unamquamque civitatem sint principes rectores sicut temporibus Darii regis et oboediatis eis. Unusquisque homo in potestate sua habeat proprietatem suam. Omnia arma precipio ut recondantur in domibus regalibus. Volo denique, ut locuples et omni bono sit plena haec terra, et hoc precipio, ut ab hac provintia Persida et usque Ellada omnis iter apertum sit, ut euntes et redeuntes cum negotiis nihil paciantur mali. Qui vero vindictam fecerunt de inimico meo Dario, accedant, ut videam illos et dignum honorem exhibeam eis, quia bonum servicium fecerunt mihi. Quicumque occidisset eum sive Macedo seu Persas, veniat ad me nihil dubitans. Per potentissimos deos iuro et per dilectam matrem Olimpiadem, quia preclarissimos atque potentissimos illos facio inter omnes homines.'

     Taliter ille iurando omnis populus flevit Persarum. Iniquissimi et homicid[a]e Bysso et Ariobarzani, interfectores Darii, astiterunt voluntarie ante eum dicentes: 'Dominator, nos sumus hi, qui occidimus Darium, inimicum tuum.' Quo audito fecit eos apprehendere ac ligari et duci eos super sepulcrum Darii, ut capita eorum truncarentur. Vociferantes autem ipsi ac dicentes: 'Dominator, vide, quia iure iurando iurasti nobis per potentissimos deos et per salvationem matris tuae.' Quibus Alexander: 'Vobis non loquor, sed pro populo, qui circumstat, dico hoc: Manifestatio vestra nullomodo fuerat, si tale sacramentum non fecissem. Intentio mea talis fuit ab inicio, ut, si inventi fuissent homicidae illius, occiderentur. Illi enim, qui proximum suum dominum occidunt, extraneo quid faciunt?' In hoc autem vociferatio magna facta est inter Persas laudantes eum quasi deum. Homicidas autem illos decollari precepit.

     22. Totam autem provinciam Persidam in pace ordinavit et constituit rectores in omnibus provinciis. Tunc illo in tempore erat ibi Duriti, avunculus Darii; per petitionem tocius populi Persarum ordinavit eum ducem in Persida. Secundum praeceptionem Darii regis fecit venire Roxani, filiam eius, accipiens eam in uxorem et una secum fecit eam sedere in regali throno, ut adoraretur ab omnibus sicut regina. Tunc omnes Perses levaverunt deos suos et adduxerunt eos ante Alexandrum laudando et celebrando nomen illius dicentes, quia: 'nunc fecisti, quod diis placuit.' Quibus Alexander: 'Nolo, ut exhibeatis mihi honorem sicut diis, quia corruptibilis et mortalis sum. Dubito enim sociare me diis.' Scripsit matri suae epistolam, ut coleret nuptias suas in Macedonia de Roxani, filia Darii, quam acceperat uxorem. Completis vero diebus nuptiarum congregavit iterum milites suos.

Leo of Naples Medieval Latin The Latin Library The Classics Page