LUCII CAECILII FIRMIANI, LACTANTII DIVINARUM INSTITUTIONUM LIBER PRIMUS

LIBER PRIMUS. DE FALSA RELIGIONE DEORUM.

Praefatio. Magno et excellenti ingenio uiri, cum se doctrinae penitus dedissent, quidquid laboris poterat impendi, contemptis omnibus et priuatis et publicis actionibus, ad inquirendae ueritatis studium contulerunt; existimantes multo esse praeclarius humanarum diuinarumque rerum inuestigare ac scire rationem, quam aut struendis opibus, aut cumulandis honoribus inhaerere. Quibus rebus, quoniam fragiles terrenaeque sunt et ad solius corporis pertinent cultum, nemo melior, nemo iustior effici potest. Erant illi quidem ueritatis cognitione dignissimi, quam scire tantopere cupiuerunt; atque ita, ut eam rebus omnibus arteponerent. Nam et abiecisse quosdam res familiares suas, et renuntiasse uniuersis uoluptatibus constat, ut solam nudamque ueritatem nudi expeditique sequerentur: tantumque apud eos ueritatis nomen et auctoritas ualuit, ut in ipsa esse summi boni praemium praedicarent. Sed neque adepti sunt id quod uolebant: et operam simul atque industriam perdiderunt; quia ueritas, id est arcanum summi Dei, qui fecit omnia, ingenio ac propriis non potest sensibus comprehendi: alioqui nihil inter Deum hominemque distaret, si consilia et dispositiones illius maiestatis aeternae cogitatio assequeretur humana. Quod quia fieri non potuit, ut homini per seipsum ratio diuina innotesceret, non est passus hominem Deus lumen sapientiae requirentem diutius errare, ac sine ullo laboris effectu uagari per tenebras inextricabiles; aperuit oculos eius aliquando, et notionem ueritatis munus suum fecit: ut et humanam sapientiam nullam esse monstraret, et erranti ac uago uiam consequendae immortalitatis ostenderet. Verum quoniam pauci utuntur hoc coelesti beneficio ac munere; quod obuoluta in obscuro ueritas latet; eaque uel contemptui doctis est, quia idoneis assertoribus eget, uel odio indoctis, ob insitam sibi austeritatem, quam natura hominum procliuis in uitia pati non potest (nam quia uirtutibus amaritudo permixta est, uitia uero uoluptate condita sunt; illa offensi, hac deliniti feruntur in praeceps, et bonorum specie falsi, mala pro bonis amplectuntur) succurrendum esse his erroribus credidi: ut et docti ad ueram sapientiam dirigantur et indocti ad ueram religionem. Quae professio multo melior, utilior, gloriosior putanda est, quam illa oratoria, in qua diu uersati, non ad uirtutem, sed plane ad argutam malitiam iuuenes erudiebamus. Multo quippe nunc rectius de praeceptis coelestibus disseremus, quibus ad cultum uerae maiestatis mentes hominum instruere possimus: nec tam de rebus humanis bene meretur, qui scientiam bene dicendi affert, quam qui pie atque innocenter docet uiuere: idcirco apud Graecos maiore in gloria philosophi, quam oratores fuerunt. Illi enim recte uiuendi doctores sunt existimati: quod est longe praestabilius: quoniam bene dicere, ad paucos pertinet, bene autem uiuere ad omnes. Multum tamen nobis exercitatio illa fictarum litium contulit, ut nunc maiore copia et facultate dicendi causam ueritatis peroremus: quae licet possit sine eloquentia defendi, ut est a multis saepe defensa; tamen claritate ac nitore sermonis illustranda, et quodammodo disserenda est, ut potentius in animos influat et ui sua instructa, et luce orationis ornata.

[1,1] CAPUT PRIMUM. De religione itaque nobis rebusque diuinis instituitur disputatio. Nam si quidam maximi oratores professionis suae quasi ueterani, decursis operibus actionum suarum, postremo se philosophiae tradiderunt, eamque sibi requiem laborum iustissimam putauerunt; si animos suos in earum rerum, quae inueniri non poterant, inquisitione torquerent, ut non tam otium sibi, quam negotium quaesisse uideantur, et quidem multo molestius, quam in quo fuerant ante uersati: quanto iustius ego me ad illam piam, ueram, diuinamque sapientiam, quasi ad portum aliquem tutissimum conferam, in qua omnia dictu prona sunt, auditu suauia, facilia intellectu, honesta susceptu? Et si quidam prudentes, et arbitri aequitatis, Institutiones ciuilis iuris compositas ediderunt, quibus ciuium dissidentium lites contentionesque sopirent: quanto melius nos et rectius diuinas Institutiones litteris persequemur; in quibus non de stillicidiis, aut aquis arcendis, aut de manu conserenda, sed de spe, de uita, de salute, de immortalitate, de Deo loquemur, ut superstitiones mortiferas, erroresque turpissimos sopiamus? Quod opus nunc nominis tui auspicio inchoamus, Constantine, Imperator Maxime, qui primus Romanorum principum, repudiatis erroribus, maiestatem Dei singularis ac ueri et cognouisti et honorasti. Nam cum ille dies felicissimus orbi terrarum illuxisset, quo te Deus summus ad beatum imperii culmen euexit, salutarem uniuersis et optabilem principatum praeclaro initio auspicatus es, cum euersam sublatamque iustitiam reducens, teterrimum aliorum facinus expiasti: pro quo facto dabit tibi Deus felicitatem, uirtutem, diuturnitatem: ut eadem iustitia, qua iuuenis exorsus es, gubernaculum reipublicae etiam senex teneas, tuisque liberis, ut ipse a patre accepisti, tutelam Romani nominis tradas. Nam malis, qui adhuc aduersus iustos in aliis terrarum partibus saeuiunt, quanto serius, tanto uehementius idem omnipotens mercedem sceleris exsoluet: quia ut est erga pios indulgentissimus pater, sic aduersus impios rectissimus iudex. Cuius religionem cultumque diuinum cupiens defendere, quem potius appellem, quem alloquar, nisi eum per quem rebus humanis iustitia et sapientia restituta est? Omissis ergo huiusce terrenae philosophiae auctoribus nihil certi afferentibus, aggrediamur uiam rectam: quos equidem, si putarem satis idoneos ad bene uiuendum duces esse, et ipse sequerer, et alios, ut sequerentur, hortarer. Sed cum inter se magna concertatione dissideant, secumque ipsi plerumque discordent, apparet eorum iter nequaquam esse directum: siquidem sibi quique, ut est libitum, proprias uias impresserunt, confusionemque magnam inquirentibus ueritatem reliquerunt. Nobis autem, qui sacramentum uerae religionis accepimus, cum sit ueritas reuelata diuinitus, cum doctorem sapientiae ducemque ueritatis Deum sequamur, uniuersos sine ullo discrimine uel sexus uel aetatis ad coeleste pabulum conuocamus. Nullus enim suauior animo cibus est, quam cognitio ueritatis, cui asserendae atque illustrandae septem uolumina destinauimus, quamuis ea res infiniti pene sit operis et immensi: ut si quis haec dilatare atque exequi plenissime uelit, tanta illi rerum copia exuberet, ut nec libri modum nec finem reperiat oratio. Sed nos idcirco breuiter omnia colligemus; quod ea quae allaturi sumus, tam clara sunt et lucida, ut magis mirum esse uideatur tam obscuram uideri hominibus ueritatem, et iis praecipue, qui sapientes uulgo putantur, uel quod tantummodo instituendi nobis homines erunt, hoc est, ab errore quo sunt implicati, ad rectiorem uiam reuocandi. Quod si fuerimus, ut spero, assecuti, mittemus eos ad ipsum doctrinae uberrimum ac plenissimum fontem, cuius haustu atque potu conceptam uisceribus sitim sedent, ardoremque restinguant. Eruntque illis omnia facilia, prona, manifesta: modo ne pigeat ad percipiendam sapientiae disciplinam, legendi, uel audiendi patientiam commodare. Multi enim superstitionibus uanis pertinaciter inhaerentes, obdurant se contra manifestam ueritatem, non tam de suis religionibus, quas praue asserunt, bene meriti, quam de se male: qui cum habeant iter rectum, deuios sequuntur anfractus; planum deserunt, ut per praecipitium labantur; lucem relinquunt, ut in tenebris caeci ac debiles iaceant. His consulendum est ne contra se pugnent, uelintque se tandem ab inueteratis erroribus liberari: quod utique facient, si, quare sint nati, aliquando peruiderint. Haec enim prauitatis est causa, ignoratio sui; quam si quis, cognita ueritate, discusserit, sciet quo referenda, et quemadmodum sibi uita degenda sit. Cuius scientiae summam breuiter circumscribo: ut neque religio ulla sine sapientia suscipienda sit, nec ulla sine religione probanda sapientia.

[1,2] CAPUT II. Suscepto igitur illustrandae ueritatis officio, non putaui adeo necessarium ab illa quaestione principium sumere, quae uidetur prima esse natura: sitne prouidentia, quae rebus omnibus consulat; an fortuitu uel facta sint omnia uel regantur. Cuius sententiae auctor est Democritus, confirmator Epicurus. Sed et antea Protagoras, qui deos in dubium uocauit; et postea Diagoras, qui exclusit; et alii nonnulli qui non putauerunt deos esse; quid aliud effecerunt, nisi ut nulla esse prouidentia putaretur? quos tamen et caeteri philosophi, ac maxime Stoici acerrime retuderunt, docentes, nec fieri mundum sine diuina ratione potuisse, nec constare, nisi summa ratione regeretur. Sed et M- Tullius, quamuis Academicae disciplinae defensor esset, de prouidentia gubernatrice rerum et multa et saepe disseruit, Stoicorum argumenta confirmans, et noua ipse afferens plurima: quod facit tum in omnibus philosophiae suae libris, tum maxime in iis qui sunt de Natura deorum. Nec difficile sane fuit paucorum hominum praue sentientium redarguere mendacia testimonio populorum atque gentium in hac una re non dissidentium. Nemo est enim tam rudis, tam feris moribus, qui oculos suos in coelum tollens, tametsi nesciat cuius Dei prouidentia regatur hoc omne quod cernitur, non aliquam tamen esse intelligat ex ipsa rerum magnitudine, motu, dispositione, constantia, utilitate, pulchritudine, temperatione: nec posse fieri quin id, quod mirabili ratione constat, consilio maiori aliquo sit instructum. Et nobis utique facillimum est exequi hanc partem quamlibet copiose. Sed quia multum inter philosophos agitata res est, et prouidentiam tollentibus satis responsum uidetur ab hominibus argutis et eloquentibus, et de solertia diuinae prouidentiae per totum hoc opus, quod suscepimus, sparsim dicere necesse est; omittamus in praesenti hanc quaestionem, quae cum caeteris sic cohaeret, ut nihil a nobis disseri posse uideatur, ut non simul de prouidentia disseratur.

[1,3] CAPUT III. Sit ergo nostri operis exordium quaestio illa consequens ac secunda: utrum potestate unius Dei mundus regatur, anne multorum? Nemo est qui quidem sapiat, rationemque secum putet, non unum esse intelligat, qui et condiderit omnia, et eadem, qua condidit, uirtute moderetur. Quid enim multis opus est ad mundi regimen sustinendum? nisi forte arbitremur, si plures sint, minus habere singulos neruorum atque uirium. Quod quidem faciunt ii, qui multos esse uolunt; quia necesse est imbecilles esse: siquidem singuli, sine auxilio reliquorum, tantae molis gubernaculum sustinere non possent. Deus autem, qui est aeterna mens, ex omni utique parte perfectae consummataeque uirtutis est. Quod si uerum est, unus sit necesse est. Potestas enim, uel uirtus absoluta, relinet suam propriam firmitatem. Id autem solidum existimandum est, cui nihil decedere; id perfectum, cui nihil possit accedere. Quis dubitet potentissimum esse regem, qui totius orbis habeat imperium? neque immerito: cum illius sint, quae ubique sunt omnia; cum ad eum solum omnes undique copiae congerantur. At si plures partiantur orbem, minus certe opum, minus uirium singuli habebunt, cum intra praescriptam portionem se quisque contineat. Eodem etiam modo dii, si plures sint, minus ualebunt, aliis tantumdem in se habentibus. Virtutis autem perfectior natura potest esse in eo, in quo totum est, quam in eo, in quo pars exigua de toto est. Deus uero, si perfectus est (quia perfectus est) ut esse debet, non potest esse nisi unus, ut in eo sint omnia. Deorum igitur uirtutes ac potestates infirmiores sint necesse est: quia tantum singulis deerit quantum in caeteris fuerit; ita quanto plures, tanto minores erunt. Quid, quod summa illa rerum potestas ac diuina uis ne semel quidem diuidi potest? Quidquid enim capit diuisionem, et interitum capiat necesse est. Si autem interitus procul est a Deo, quia incorruptibilis est et aeternus, consequens est ut diuidi potestas diuina non possit. Deus ergo unus est, si nihil esse aliud potest, quod tantumdem capiat potestatis; et ii tamen, qui multos esse arbitrantur, officia inter se dicunt esse partitos: de quibus omnibus suo loco disputabimus. Illud interim, quod ad praesentem locum pertinet, teneo. Si partiti sunt inter se officia, eodem reuoluitur res, ut ex iis quilibet sufficere, omnibus nequeat. Perfectus igitur iam non erit, qui, cessantibus caeteris, non potest omnia gubernare. Ita fit ut ad regendum mundum unius perfecta uirtute magis opus sit, quam imbecillitate multorum. Qui autem putat hanc tantam magnitudinem non posse ab uno regi, fallitur. Nec enim quanta sit uis potestasque diuinae maiestatis intelligit, si existimat singularem Deum, qui facere mundum potuit, eumdem regere non posse quem fecit. At si concipiat animo, quanta sit diuini huius operis immensitas cum antea nihil esset, tamen uirtute atque consilio Dei ex nihilo esse conflatam; quod opus nisi ab uno inchoari perficique non potuit: iam intelliget, multo facilius esse ab uno regi, quod est ab uno constitutum. Dicat fortasse aliquis, ne fabricari quidem tam immensum opus mundi, nisi a pluribus potuisse: quamlibet multos, quamlibet magnos faciat, quidquid in multis magnitudinis, potestatis, uirtutis, maiestatisque posuerit, id totum in unum confero, et in uno esse dico; ut tantum in eo sit istarum rerum, quantum nec cogitari nec dici potest. Qua in re quoniam et sensu deficimus et uerbis; quia neque tantae intelligentiae lucem pectus humanum, neque explanationem tantarum rerum capit lingua mortalis: idipsum intelligere nos oportet ac dicere. Video rursus quid e contrario dici possit: tales esse illos plures, qualem nos uolumus unum. At hoc fieri nullo pacto potest, quod singulorum potestas progredi longius non ualebit, occurrentibus sibi postestatibus caeterorum. Necesse est enim ut suos quisque limites aut transgredi nequeat, aut si transgressus fuerit, suis alterum finibus pellat. Non uident, qui deos multos esse credunt, fieri posse ut aliqui diuersum uelint; ex qua re disceptatio inter eos et certamen oriatur: sicut Homerus bellantes inter se deos finxit; cum alii Troiam capi uellent, alii repugnarent. Unius igitur arbitrio mundum regi necesse est. Nisi enim singularum partium potestas ad unam prouidentiam referatur, non poterit summa ipsa constare; unoquoque nihil curante amplius, quam quod ad eum proprie pertinet: sicut ne res quidem militaris, nisi unum habeat ducem atque rectorem. Quod si in uno exercitu tot fuerint imperatores, quot legiones, quot cohortes, quot cunei, quot alae, primum nec instrui poterit acies, unoquoque periculum recusante; nec regi facile, aut temperari, quod suis propriis consiliis utantur omnes, quorum diuersitate plus noceant, quam prosint: sic in hoc rerum naturae imperio, nisi unus fuerit, ad quem totius summae cura referatur, uniuersa soluentur et corruent. Dicere autem, multorum arbitrio regi mundum, tale est, quale si quis affirmet in uno corpore multas esse mentes: quoniam multa et uaria sunt ministeria membrorum; ut singulos corporis sensus singulae mentes regere credantur, item multi affectus, quibus commoueri solemus uel ad iram, uel ad cupiditatem, uel ad laetitiam, uel ad metum, uel ad miserationem; ut in his omnibus totidem mentes putentur operari: quod si quis profecto dicat, ne ipsam quidem, quae una est, habere uideatur. Quod si in uno corpore tantarum rerum gubernationem mens una possidet, et uniuersis simul intenta est; cur aliquis existimet mundum non posse ab uno regi, a pluribus posse? Quod quia intelligunt isti assertores deorum, ita eos praeesse singulis rebus ac partibus dicunt, ut tamen unus sit rector eximius. Iam ergo caeteri dii non erunt sed satellites ac ministri, quos ille unus maximus et polens omnium his officiis praefecerit; et ipsi eius imperio ac nutibus seruient. Si uniuersi pares non sunt, non igitur dii omnes sunt. Nec enim potest hoc idem esse, quod seruit, et quod dominatur. Nam si Deus est nomen summae potestatis, incorruptibilis esse debet, perfectus, impassibilis, nulli rei subiectus. Ergo dii non sunt, quos parere uni maximo Deo necessitas cogit. Sed quia non frustra falluntur ii qui hoc ita putant, causam huius erroris paulo post aperiemus. Nunc unitatem diuinae potestatis testimoniis comprobemus.

[1,4] CAPUT IV. Prophetae, qui fuerunt admodum multi, unum Deum praedicant, unum loquuntur: quippe qui unius Dei spiritu pleni, quae futura essent, pari et consona uoce praedixerunt. At enim ueritatis expertes non putant his esse credendum. Illas enim non diuinas, sed humanas uoces fuisse aiunt. Videlicet quia de uno Deo praeconium faciunt, aut insani, aut fallaces fuerunt. At quin impleta esse implerique quotidie illorum uaticinia uidemus; et in unam sententiam congruens diuinatio docet non fuisse furiosos. Quis enim mentis emotae, non modo futura praecinere, sed etiam cohaerentia loqui possit? Num ergo fallaces erant, qui talia loquebantur? quid ab his tam longe alienum quam ratio fallendi, cum caeteros ab omni fraude cohiberent? Idcirco enim a Deo mittebantur, ut et praecones essent maiestatis eius, et correctores prauitatis humanae. Praeterea uoluntas fingendi ac mentiendi eorum est qui opes appetunt, qui lucra desiderant; quae res procul ab illis sanctis uiris abfuit. Ita enim delegato sibi officio functi sunt, ut, derelictis omnibus ad tutelam uitae necessariis, non modo in futurum, sed ne in diem quidem laborarent, contenti extemporali cibo, quem Deus subministrasset: et hi non modo quaestum nullum habuerunt, sed etiam cruciatus atque mortem. Amara sunt enim uitiosis ac male uiuentibus praecepta iustitiae. Itaque ii, quorum peccata et arguebantur et prohibebantur, excruciatos eos acerbissime necauerunt. Ergo a quibus abfuit studium lucri, abfuit etiam uoluntas et causa fallendi. Quid, quod aliqui eorum principes aut etiam reges fuerunt, in quos cadere non posset suspicio cupiditatis ac fraudis, et tamen praeconium Dei singularis eadem, qua caeteri, diuinatione fecerunt?

[1,5] CAPUT V. Sed omittamus sane testimonia prophetarum, ne minus idonea probatio uideatur esse de his, quibus omnino non creditur. Veniamus ad auctores; et eos ipsos ad ueri probationem testes citemus, quibus contra nos uti solent, poetas dico ac philosophus. Ex his unum Deum probemus necesse est: non quod illi habuerint cognitam ueritatem; sed quod ueritatis ipsius tanta uis est, ut nemo possit esse tam caecus, qui non uideat ingerentem se oculis diuinam claritatem. Poetae igitur, quamuis deos carminibus ornauerint, et eorum res gestas amplificauerint summis laudibus, saepissime tamen confitentur spiritu uel mente una contineri regique omnia. Orpheus, qui est uetustissimus poetarum, et aequalis ipsorum deorum (siquidem traditur inter Argonautas cum Tyndaridis et Hercule nauigasse), Deum uerum et magnum, g-prohtogonon, id est primogenitum, appellat; quod ante ipsum nihil sit genitum, sed ab ipso sint cuncta generata: eumdem etiam faunhta nominat; quod cum adhuc nihil esset, primus ex infinito apparuerit et extiterit. Cuius originem atque naturam quia concipere animo non poterat, ex aere immenso natum esse dixit: g-Prohtogonoû g-phaetohn g-peri g-mehkeos g-eheros g-huios. Aliud enim amplius quod diceret non habebat. Hunc ait esse omnium deorum parentem, quorum causa coelum condiderit, liberisque prospexerit ut haberent habitaculum, sedemque communem: g-ektisen g-athanatois g-domon g-aphthiton. Natura igitur et ratione ducente, intellexit esse praestantissimam potestatem coeli ac terrae conditricem. Non poterat enim dicere Iouem esse principem rerum, qui erat Saturno genitus; neque Saturnum ipsum, qui coelo natus ferebatur: coelum autem tamquam Deum primum constituere non audebat, quod uidebat elementum esse mundi, quod ipsum eguerit auctore. Haec eum ratio perduxit ad illum Deum primogenitum, cui assignat et tribuit principatum. Homerus nihil nobis dare potuit, quod pertineat ad ueritatem, qui humana potius quam diuina conscripsit. Potuit Hesiodus, qui deorum generationem unius libri opere complexus est. Sed tamen nihil dedit, non a Deo conditore sumens exordium, sed a chao, quod est rudis inordinataeque materiae confusa congeries: cum explanare ante debuerit, chaos ipsum unde, quando, quomodo esse, aut constare coepisset. Nimirum sicut ab aliquo artifice disposita, ordinata, effecta sunt omnia: sic ipsam materiam fictam esse ab aliquo necesse est. Quis igitur hanc, nisi Deus, fecit, cuius potestati subiacent omnia? sed refugit hoc ille dum horret incognitam, ueritatem. Non enim Musarum instinctu, sicut uideri uolebat, in Helicone carmen illud effudit; sed meditatus uenerat et paratus. Nostrorum primus Maro non longe fuit a ueritate; cuius de summo Deo, quem mentem ac spiritum nominauit, haec uerba sunt: "Principio coelum, ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra, Spiritus intus alit; totamque infusa per artus Meus agitat molem, et magno se corpore miscet." Ac ne quis forte ignoret quisnam esset ille spiritus, qui tantum haberet potestatis, declarauit alio loco, dicens: "Deum namque ire per omnes Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum. Hinc pecudes, armenta, uiros, genus omne ferarum, Quemque sibi tenues nascentem arcessere uitas." Ouidius quoque in principio praeclari operis, sine ulla nominis dissimulatione, a Deo, quem fabricatorem mundi, quem rerum opificem uocat, mundum fatetur instructum. Quod si uel Orpheus, uel hi nostri, quae natura ducente senserunt, in perpetuum defendissent, eamdem quam nos sequimur, doctrinam comprehensa ueritate tenuissent. Sed hactenus de poetis. Ad philosophos ueniamus, quorum grauior est auctoritas, certiusque iudicium; quia non rebus commentitiis, sed inuestigandae ueritati studuisse creduntur. Thales Milesius, qui unus e septem sapientium numero fuit, quique primus omnium quaesisse de causis naturalibus traditur, aquam esse dixit, ex qua nata sint omnia; Deum autem esse mentem, quae ex aqua cuncta formauerit. Ita materiam rerum posuit in humore; principium causamque nascendi constituit in Deo. Pythagoras ita definiuit quid esset Deus: «Animus, qui per uniuersas mundi partes, omnemque naturam commeans atque diffusus; ex quo omnia, quae nascuntur animalia, uitam capiunt.» Anaxagoras Deum esse dixit infinitam mentem, quae per seipsam moueatur, Antisthenes multos quidem esse populares deos, unum tamen naturalem, summae totius artificem. Cleanthes et Anaximenes aethera dicunt esse summum Deum; cui opinioni poeta noster assensit: "Tum pater omnipotens foecundis imbribus aether Coniugis in gremium laetae descendit, et omnes Magnus alit magno permixtus corpore foetus." Chrysippus naturalem uim diuina ratione praeditam, interdum diuinam necessitatem Deum nuncupat. Item Zeno diuinam naturalemque legem. Horum omnium sententia, quamuis sit incerta, eodem tamen spectat, ut prouidentiam unam esse consentiant. Siue enim natura, siue aether, siue ratio, siue mens, siue fatalis necessitas, siue diuina lex, siue quid aliud dixeris; idem est, quod a nobis dicitur Deus. Nec obstat appellationum diuersitas, cum ipsa significatione ad unum omnia reuoluantur. Aristoteles, quamuis secum ipse dissideat, ac repugnantia sibi et dicat et sentiat, in summum tamen unam mentem mundo praeesse testatur. Plato, qui omnium sapientissimus iudicatur, monarchiam plane aperteque defendit; nec aethera, aut rationem, aut naturam, sed, ut est, Deum nominat; ab eo mundum hunc perfectum atque mirabilem esse fabricatum. Quem Cicero secutus atque imitatus in plurimis, Deum frequenter confitetur, ac supremum uocat in iis libris, quos de Legibus scripsit; ab eoque regi mundum argumentatur, cum disputat de Natura deorum, hoc modo: «Nihil est praestantius Deo; ab eo igitur mundum regi necesse est. Nulli igitur est naturae obediens aut subiectus Deus; omnem ergo regit ipse naturam.» Quid autem sit Deus, in Consolatione definit: «Nec uero Deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens ac mouens.» Annaeus quoque Seneca, qui ex Romanis uel acerrimus Stoicus fuit, quam saepe summum Deum merita laude prosequitur! Nam cum de immatura morte dissereret: «Non intelligis, inquit, auctoritatem ac maiestatem iudicis tui, rectorem orbis terrarum, coelique et deorum omnium Deum, a quo ista numina, quae singula adoramus, et colimus, suspensa sunt.» Item in Exhortationibus: «Hic, cum prima fundamenta molis pulcherrimae iaceret, et hoc ordiretur, quo neque maius quidquam nouit natura, nec melius; ut omnia sub ducibus suis irent, quamuis ipse per totum se corpus intenderat, tamen ministros regni sui deos genuit.» Et quam multa alia de Deo nostris similia locutus est: quae nunc differo, quod aliis locis opportuniora sunt. Nunc satis est demonstrare, summo ingenio uiros attigisse ueritatem, ac pene tenuisse; nisi eos retrorsum infatuata prauis opinionibus consuetudo rapuisset, qua et deos alios esse opinabantur, et ea, quae in usum hominis Deus fecit, tamquam sensu praedita essent, pro diis habenda, et colenda credebant.

[1,6] CAPUT VI. Nunc ad diuina testimonia transeamus: sed prius unum proferam, quod est simile diuino, et ob nimiam uetustatem, et quod is, quem nominabo, ex hominibus in deos relatus est. Apud Ciceronem C- Cotta pontifex disputans contra Stoicos de religionibus, et de uarietate opinionum, quae solent esse de diis, ut more academicorum omnia faceret incerta, quinque fuisse Mercurios ait; et enumeratis per ordinem quatuor, quintum fuisse eum, a quo occisus sit Argus, ob eamque causam in Aegyptum profugisse, atque Aegyptiis leges ac litteras tradidisse. Hunc Aegyptii Thoyth appellant, a quo apud eos primus anni sui mensis, id est september, nomen accepit. Idem oppidum condidit, quod etiam nunc Graece uocatur g-Ermopolis et Phenatae colunt eum religiose. Qui tametsi homo, fuit tamen antiquissimus, et instructissimus omni genere doctrinae: adeo ut ei multarum rerum et artium scientia Trismegisto cognomen imponeret. Hic scripsit libros, et quidem multos, ad cognitionem diuinarum rerum pertinentes, in quibus maiestatem summi ac singularis Dei asserit, iisdemque nominibus appellat, quibus nos, Deum et patrem. Ac ne quis nomen eius requireret, g-anohnumon esse dixit; eo quod nominis proprietate non egeat, ob ipsam scilicet unitatem. Ipsius haec uerba sunt: g-Ho g-de g-theos g-eis, g-ho g-de g-eis g-onomatos g-ou g-prosdeeitai, g-esti g-gar g-ho g-hohn g-anohnumos. Deo igitur nomen non est, quia solus est; nec opus est proprio uocabulo, nisi cum discrimen exigit multitudo, ut unamquamque personam sua nota et appellatione designes. Deo autem, quia semper unus est, proprium nomen est Deus. Superest de responsis carminibusque sacris testimonia, quae sunt multo certiora, proferre. Nam fortasse ii, contra quos agimus, nec poëtis putent esse credendum, tamquam uana fingentibus; nec philosophis, quod errare potuerint, quia et ipsi homines fuerint. M- Varro, quo nemo umquam doctior, ne apud graecos quidem nedum apud latinos uixit, in libris rerum diuinarum, quos ad C- Caesarem pontificem maximum scripsit, cum de quindecim uiris loqueretur, Sibyllinos libros ait non fuisse unius Sibyllae; sed appellari uno nomine Sibyllinos quod omnes foeminae uates Sibyllae, sint a ueteribus nuncupatae, uel ab unius Delphidis nomine, uel a consiliis deorum enuntiandis. g-sious enim deos, non g-theous, et consilium non g-boulehn, sed g-bulehn appellabant Aeolico genere sermonis: itaque Sibyllam dictam esse quasi g-siobolehn; caeterum Sibyllas decem numero fuisse; easque omnes enumerauit sub auctoribus, qui de singulis scriptitauerint: primam fuisse de Persis, cuius mentionem fecerit Nicanor, qui res gestas Alexandri Macedonis scripsit: secundam Lybissam, cuius meminit Euripides in Lamiae prologo: tertiam Delphida, de qua Chrysippus loquitur in eo libro, quem de diuinatione composuit: quartam Cimmeriam in Italia, quam Naeuius in libris belli Punici, Piso in annalibus nominat: quintam Erythraeam, quam Apollodorus Erythraeus affirmat suam fuisse ciuem, eamque Graiis Ilium petentibus uaticinatam, et perituram esse Troiam, et Homerum mendacia scripturum: sextam Samiam de qua scribit Eratosthenes in antiquis annalibus Samiorum repeisse se scriptum: septimam Cumanam nomine Amaltheam, quae ab aliis Demophile uel Herophile nominatur; eamque nouem libros attulisse ad regem Tarquinium Priscum, ac pro eis trecentos Philippeos postulasse; regemque aspernatum pretii magnitudinem, derisisse mulieris insaniam: illam in conspectu Regis tres combussisse, ac pro reliquis idem pretium postulasse: Tarquinium multo magis mulierem insanire putasse. Quae denuo tribus aliis exustis, cum in eodem pretio perseueraret, motum esse regem, ac residuos trecentis aureis emisse: quorum postea numerus sit auctus, Capitolio refecto, quod ex omnibus ciuitatibus et Italicis, et Graecis, et praecipue Erythraeis coacti, allatique sunt Romam, cuiuscumque Sibyllae nomine fuerint: octauam Hellespontiam in agro Troiano natam; uico Marpesso, circa oppidum Gergithium; quam scribit Heraclides Ponticus Solonis et Cyri fuisse temporibus: nonam Phrygiam, quae uaticinata sit Ancyrae: decimam Tiburtem, nomine Albuneam, quae Tiburi colitur ut dea, iuxta ripas amnis Anienis, cuius in gurgite simulacrum eius inuentum esse dicitur, tenens in manu librum: cuius sortes Senatus in Capitolium transtulerit. Harum omnium Sibyllarum carmina et feruntur et habentur, praeterquam Cumaeae, cuius libri a Romanis occuluntur, nec eos ab ullo, nisi a quindecim uiris inspici fas habent. Et sunt singularum singuli libri: qui quia Sibyllae nomine inscribuntur, unius esse creduntur; suntque confusi, nec discerni ac suum cuique assignari potest: nisi Eruthraeae, quae et nomen suum uerum carmini inseruit, et Erythraeam se nominatum iri praelocuta est, cum esset orta Babylone: sed et nos confuse Sibyllam dicemus, sicubi testimoniis earum fuerit abutendum. Omnes igitur hae Sibyllae unum Deum praedicant; maxime tamen Erythraea, quae celebrior inter caeteras ac nobilior habetur: siquidem Fenestella, diligentissimus Scriptor de quindecim uiris dicens, ait, restituto Capitolio, retulisse ad Senatum C- Curionem Cos- ut legati Erythras mitterentur, qui carmina Sibyllae conquisita Romam deportarent; itaque missos esse P- Gabinium, M- Otacilium, L- Valerium, qui descriptos a priuatis uersus circa mille Romam deportarunt. Idem supra ostendimus dixisse Varronem. In iis ergo uersibus, quos legati Romam attulerunt, de uno Deo haec sunt testimonia: "g-Eis g-theos g-hos g-monos g-estin g-hupermegethehs, g-agenehtos". Hunc esse solum Deum summum, qui coelum fecerit, luminibusque distinxerit. "g-Alle g-theos g-monos g-eis, g-panupertatos, g-hos g-pepoiehken g-Ouranon g-ehelion g-te g-kai g-asteras, g-ehde g-selehnehn, g-Karpophoron g-gaian g-te, g-kai g-hudatos g-oidmata g-pontou." Qui quoniam solus sit aedificator mundi, et artifex rerum, uel quibus constat, uel quae in eo sunt, solum coli oportere testatur: "g-Auton g-ton g-monon g-onta g-sebesth' g-hehgehtora g-kosmou. g-hos g-monos g-eis g-aiohna g-kai g-ex g-aiohnohs g-etuchtheh." Item alia Sibylla, quaecumque est, cum perferre se ad homines Dei uocem diceret, sic ait: "g-Eis g-monos g-eimi g-theos g-kai g-ouk g-esti g-theos g-allos." Exequerer nunc testimonia caeterarum, nisi et haec sufficerent, et illa opportunioribus locis reseruarem. Sed cum defendamus causam ueritatis apud eos, qui aberrantes a ueritate falsis religionibus seruiunt, quod genus probationis aduersus eos magis adhibere debemus, quam ut eos deorum suorum testimoniis reuincamus?

[1,7] CAPUT VII. Apollo enim, quem praeter caeteros diuinum maximeque fatidicum existimant, Colophone respondens, quod Delphis (credo) migrauerat, Asiae ductus amoenitate; quaerenti cuidam, quis esset, aut quid esset omnino Deus, respondit uiginti et uno uersibus, quorum hoc principium est: "g-Autophues, g-adidaktos, g-amehtor, g-astupheliktos, g-Ounoma g-mehde g- g-logoh g-chohroumenon,g-en g-puri g-naiohn g-Touti g-theos, g-mikra g-de g-theou g-meris g-aggeloi h-hehmeis." Num quis potest suspicari de Ioue esse dictum, qui et matrem habuit, et nomen? Quid quod, Mercurius ille ter maximus, cuius supra mentionem feci, non modo g-amehtora, ut Apollo, sed g-apatora quoque appellat Deum; quod origo illi non sit aliunde? Nec enim potest ab ullo esse generatus, qui ipse uniuersa generauit. Satis (ut opinor) et argumentis docui, et testibus confirmaui, quod per se satis clarum est : Unum esse regem mundi, unum patrem, unum Deum. Sed fortasse quaerat aliquis a nobis idem illud, quod apud Ciceronem quaerit Hortensius: Si Deus unus est, quae esse beata solitudo queat? Tamquam nos, qui unum esse dicimus, desertum ac solitarium esse dicamus; habet enim ministros, quos uocamus nuntios. Et est illud uerum, quod dixisse in Exhortationibus Senecam supra retuli, ministros genuisse regni sui Deum. Verum hi neque dii sunt, neque deos se uocari, aut coli uolunt: quippe qui nihil praeter iussum ac uoluntatem Dei faciant. Nec tamen illi sunt, qui uulgo coluntur, quorum et exiguus et certus est numerus. Quod si cultores deorum eos ipsos se colere putant, quos summi Dei ministros appellamus, nihil est quod nobis faciant inuidiam, qui unum Deum dicamus, multos negemus. Si eos multitudo delectat, non duodecim dicimus, aut trecentos sexaginta quinque (ut Orpheus), sed innumerabiles esse arguimus errores eorum in diuersum, qui tam paucos putant. Sciant tamen, quo nomine appellari debeant: ne Deum uerum uiolent, cuius nomen exponunt, dum pluribus tribuunt. Credant Apollini suo, qui eodem illo responso, ut Ioui principatum, sic etiam caeteris diis abstulit nomen. Tertius enim uersus ostendit, Dei ministros, non deos, uerum angelos appellari oportere. De se quidem ille mentitus est, qui cum sit e numero daemonum, angelis se Dei aggregauit: denique in aliis responsis daemonem se esse confessus est. Nam cum interrogaretur, quomodo sibi supplicari uellet, ita respondit: "g-Pansophe, g-pantodidakt' g-aiolostrophe, g- kekluthi g-daimon." Item rursus cum precem in Apollinem Smynthium rogatus expromeret, ab hoc uersu exorsus est: "g-Armonieh g-kosmoio, g-phaesphore g-kai g- sophe g-daimon." Quid ergo superest, nisi ut sua confessione uerberibus ueri Dei ac poenae subiaceat sempiternae? Nam et in alio responso ita dixit: "g-Daimones g-hoi g-phoitohsi g-peri g-chtona g-kai g-peri g-ponton g-Akamantoi g-damantai g-hupai g-mastigi g-theoio." De utrisque generibus in secundo libro disserimus (scilicet cap- 15). Interim nobis sat est, quod, dum honorare se uult, et in coelo collocare, confessus est, id quod res habet, quomodo sint appellandi qui Deo semper assistunt. Retrahant ergo se homines ab erroribus et abiectis religionibus prauis, parentem suum dominumque cognoscant: cuius nec uirtus aestimari potest, nec magnitudo perspici, nec principium comprehendi. Cum ad illum mentis humanae intentio et acumen et memoria peruenerit, quasi subductis et consummatis omnibus uiis, subsistit, haeret, deficit; nec est aliquid ulterius quo progredi possit. Verum quia fieri non potest, quin id quod sit, aliquando esse coeperit, consequens est, ut quando nihil ante illum fuit, ipse ante omnia ex se ipso sit procreatus. Ideoque ab Apolline g-autophuehs, a Sibylla g-autogenehs, et g-agennehtos, et g-apoiehtos nominatur. Quod Seneca, homo acutus, in Exhortationibus uidit: «Nos, inquit, aliunde pendemus. Itaque ad aliquem respicimus, cui, quod est optimum in nobis debeamus. Alius nos edidit; alius instruxit: Deus ipse se fecit.»

[1,8] CAPUT VIII. His igitur tot et tantis testibus comprobatur unius Dei potestate ac prouidentia mundum gubernari; cuius uim maiestatemque tantam esse dicit in Timaeo Plato, ut eam neque mente concipere, neque uerbis enarrare quisquam possit, ob nimiam eius et inaestimabilem potestatem. Dubitet uero aliquis, an quidquam difficile aut impossibile sit Deo, qui tanta tamque mirifica opera prouidentia excogitauit, uirtute constituit, ratione perfecit; nunc autem spiritu sustentet, potestate moderetur, inexcogitabilis, ineffabilis, et nulli alii satis notus quam sibi? Unde mihi de tanta maiestate saepius cogitanti, qui deos colunt, interdum uideri solent tam caeci, tam incogitabiles, tam excordes, tam non multum a mutis animalibus differentes, qui credant eos, qui geniti sunt maris ac foeminae coïtu, aliquid maiestatis diuinaeque uirtutis habere potuisse; cum Sibylla Erythraea dicat: " - - - g-Ou g-dunat' g-andros, G-Ek g-mehrohn mehtras g-te g-theos g-tetu g-pohmenos g-einai." Quod si est uerum, sicuti est, apparet Herculem, Apollinem, Liberum, Mercurium, Iouemque ipsum cum caeteris homines fuisse; quando sunt ex duobus sexibus nati. Quid est autem tam remotum a Deo, quam id opus quod ipse ad propagandam sobolem mortalibus tribuit, et quod sine substantia corporali nullum potest esse? Dii ergo si sunt immortales et aeterni, quid opus est altero sexu; cum successione non egeant, qui semper sunt futuri? Nam profecto in hominibus caeterisque animantibus diuersitas sexus, et coïtio, et generatio nullam habet aliam rationem, nisi ut omnia genera uiuentium, quando sunt conditione mortalitatis obitura, mutua possint successione seruari. Deo autem, qui est sempiternus, neque alter sexus, neque successio necessaria est. Dicet aliquis, ut habeat uel ministros, uel in quos ipse possit dominari. Quid igitur opus est sexu foemineo, cum Deus, qui est ommipotens, sine usu et opera foeminae possit filios procreare? Nam si quibusdam minutis animalibus id praestitit, ut sibi "E foliis natos et suauibus herbis Ore legant": cur existimet aliquis ipsum Deum, nisi ex permixtione sexus alterius non posse generare? Illos igitur, quos imperiti et insipientes tanquam deos et nuncupant et adorant, nemo est tam inconsideratus, qui non intelligat fuisse mortales. Quomodo ergo, inquiet aliquis, dii crediti sunt? Nimirum quia reges maximi ac potentissimi fuerint: ob merita uirtutum suarum, aut munerum, aut artium repertarum, cum cari fuissent iis quibus imperitauerant, in memoriam sunt consecrati. Quod is quis dubitet, res eorum gestas, et facta consideret, quae uniuersa tam poetae quam historici ueteres prodiderunt.

[1,9] CAPUT IX. Hercules, qui ob uirtutem clarissimus, et quasi Africanus inter deos habetur, nonne orbem terrae, quem peragrasse ac expurgasse narratur, stupris, libidinibus, adulteriis inquinauit? nec mirum, cum esset adulterio genitus Alcmenae. Quid tandem potuit in eo esse diuini, quis suis ipse uitiis mancipatus, et mares et foeminas contra omnes leges infamia, dedecore, flagitio affecit? Sed ne illa quidem, quae magna et mirabilia gessit, talia iudicanda sunt; ut uirtutibus diuinis tribuenda uideantur. Quid enim tam magnificum, si leonem aprumque superauit, si aues sagittis deiecit, si regium stabulum egessit, si uiraginem uicit, cingulumque detraxit, si equos feroces cum domino interemit? Opera sunt ista fortis uiri, hominis tamen. Illa enim, quae uicit, fragilia et mortalia fuerunt. Nulla enim est (quod ait Orator) tanta uis, quae non ferro ac uiribus debilitari frangique possit. At animum uincere, iracundiam cohibere, fortissimi est: quae ille nec fecit unquam, nec potuit. Haec qui faciat, non ego eum cum summis uiris comparo; sed simillimum Deo iudico. Vellem adiecisset de libidine, luxuria, cupiditate, insolentia; ut uirtutem eius impleret, quem similem Deo iudicabat. Non enim fortior putandus est, qui leonem, quam qui uiolentam in seipso inclusam feram superat, iracundiam; aut qui rapacissimas uolucres deiecit, quam qui cupiditates auidissimas coercet; aut qui Amazonem bellatricem, quam qui libidinem uincit, pudoris ac famae debellatricem; aut qui fimum de stabulo, quam qui uitia de corde suo egerit, quae magis sunt perniciosa, quia domestica et propria mala sunt, quam illa, quae et uitari poterant et caueri. Ex quo fit, ut ille solus uir fortis debeat iudicari, qui temperans, moderatus et iustus est. Quod si cogitet aliquis, quae sint Dei opera: iam haec omnia, quae mirantur homines ineptissimi, ridicula iudicabit. Illa enim non diuinis uirtutibus, quas ignorant, sed infirmitate suarum uirium metiuntur. Nam illud quidem nemo negabit, Herculem non Eurystheo tantum seruisse regi, quod aliquatenus honestum uideri potest; sed etiam impudicae mulieri Omphalae, quae illum uestibus suis indutum sedere ad pedes suos iubebat pensa facientem: detestabilis turpitudo! sed tanti erat uoluptas. Quid tu, inquiet aliquis, poetisne credendum putas? Quidni putem? Non enim ista Lucilius narrat, aut Lucianus, qui diis et hominibus non pepercit; sed hi potissimum, qui deorum laudes canebant. Quibus igitur credemus, si fidem laudantibus non habemus? Qui hos mentiri putat, proferat alios quibus credamus auctores, qui nos doceant, qui sint isti dii, quomodo, unde orti; quae sit uis eorum, qui numerus, quae potestas, quid in his admirabile, quid cultu dignum, quod denique certius ueriusque mysterium: nullos dabit. Credamus igitur istis, qui non ut reprehenderent sunt locuti; sed ut praedicarent. Nauigauit ergo cum Argonautis, expugnauitque Troiam, iratus Laomedonti ob negatam sibi pro filiae salute mercedem: unde, quo tempore fuerit, apparet. Idem furore atque insania percitus, uxorem suam cum liberis interemit. Hunc homines deum putant? sed Philocteta eius haeres non putauit, qui facem supposuit arsuro, qui artus eius et neruos cremari ac diffluere uidit, qui ossa eius ac cineres in Oeteo monte sepeliuit, pro quo munere sagittas eius accepit.

[1,10] CAPUT X. Aesculapius et ipse non sine flagitio Apollinis natus, quid fecit aliud diuinis honoribus dignum, nisi quod sanauit Hippolytum? mortem sane habuit clariorem, quod a Deo meruit fulminari. Hunc Tarquitius de illustribus uiris disserens, ait incertis parentibus natum, expositum, et a uenatoribus inuentum, canino lacte nutritum, Chironi traditum, didicisse medicinam: fuisse autem Messenium, sed Epidauri moratum. Tullius etiam Cynosuris ait sepultum. Quid Apollo pater eius? Nonne ob amorem, quo flagrabat, turpissime gregem pauit alienum, et muros Laomedonti exstruxit, cum Neptuno mercede conductus, quae illi negari potuit impune, ab eoque primo Rex perfidus, quidquid cum diis pepigisset, didicit abnegare. Idem formosum puerum et dum amat, uiolauit; et dum ludit, occidit. Homicida Mars, et per gratiam caedis crimine ab Atheniensibus liberatus, ne uideretur nimis ferus et immanis, adulterium cum Venere commisit. Castor et Pollux, dum alienas sponsas rapiunt, esse gemini desierunt. Nam liuore iniuriae concitatus Idas, alterum gladio transuerberauit; et eosdem poetae alternis uiuere alternis mori narrant: ut iam sint non deorum tantum, sed omnium mortalium miserrimi, quibus semmel mori non licet. Hos tamen Homerus ambos simpliciter (non ut poetae solent) mortuos esse testatur. Nam cum faceret in muris assidentem Priamo Helenam, cunctos Graeciae principes recognoscere, solos autem se fratres suos requirere, subieccit orationi eius huiusmodi uersum: "g-Hohs g-phato, g-tous g-d' g-ehdeh g-katechen g-phunizoos g-aia". Fur ac nebulo Mercurius, quid ad famam sui reliquit nisi memoriam fraudum suarum? Coelo scilicet dignus, quia palaestram docuit, et lyram primus inuenit. Liberum patrem in senatu deorum summae auctoritatis primaeque esse sententiae necesse est; quia praeter Iouem solus omnium triumphauit, exercitum duxit, Indos deballauit. Sed inuictus ille Imperator Indicus, maximus ab amore ac libidine turpissime uictus est. Delatus enim Cretam cum semiuiro comitatu, nactus est impudicam mulierem in littore ac fiducia uictoriae Indicae uir esse, uoluit, ne nimium mollis uideretur atque illam patris proditricem, fratris interemptricem, ab alio relictam et repudiatam, in coniugium sibi uendicauit, et Liberam fecit, et cum ea pariter ascendit in coelum. Quid horum omnium pater Iupiter, qui in solemni precatione Optimus, Maximus nominatur? nonne a prima sua pueritia impius ac pene parricida deprehenditur? cum patrem regno expulit ac fugauit, nec expectauit mortem decrepiti senis, cupiditate regnandi: et cum paternum solium per uim, per arma cepisset, bello est a Titanibus lacessitus; quod humano generi principium fuit malorum: quibus uictis, et pace in perpetuum comparata, reliquam suam uitam in stupris adulteriisque consumpsit. Omitto uirgines, quas imminuit. Id enim tolerabile iudicari solet. Amphitryonem ac Tyndarum praeterire non possum, quorum domos dedecore atque infamia plenissimas reddidit. Illud uero summae impietatis ac sceleris, quod regium puerum rapuit ad stuprum. Parum enim uidebatur, si in expugnanda foeminarum pudicitia maculosus esset ac turpis, nisi etiam sexui suo iniuriam faceret: hoc est uerum adulterium, quod fit contra naturam. Haec qui fecit uiderimus, an maximus; certe optimus non est: quod nomen a corruptoribus, ab adulteris, ab incestis abest; nisi forte nos erramus homines, qui talia facientes sceleratos uocamus, ac perditos, omnibusque poenis dignissimos iudicamus. Stultus autem Marcus Tullius, qui C- Verri adulteria obiecit: eadem enim Iupiter, quem colebat, admisit; qui P- Clodio sororis incestum: at illi Optimo Maximo eadem fuit et soror et coninx.

[1,11] CAPUT XI. Quis est igitur tam excors, qui hunc in coelo regnare putet, qui ne in terra quidem debuit? Non insulse quidam poeta triumphum Cupidinis scripsit: quo in libro non modo potentissimum deorum Cupidinem, sed etiam uictorem facit. Enumeratis enim amoribus singulorum, quibus in potestatem Cupidinis ditionemque uenissent, instruit pompam, in qua Iupiter cum caeteris diis ante currum triumphantis ducitur catenatus. Eleganter id quidem a poeta figuratum: sed tamen non multum distat a uero. Qui enim uirtutis est expers, qui a cupiditate ac libidinibus malis uincitur, non Cupidini (ut ille finxit), sed morti subiectus est sempiternae. Sed omittamus de moribus dicere: rem confideremus; ut intelligant homines, in quibus miseri uersentur erroribus. Regnare in coelo Iouem uulgus existimat: id et doctis pariter et indoctis persuasum est. Quod et Religio ipsa, et precationes, et hymni, et delubra, et simulacra demonstrant. Eumdem tamen Saturno et Rhea genitum confitentur. Quomodo potest Deus uideri, aut credi (ut ait poeta): " - - - Hominum rerumque repertor", ante cuius ortum infinita hominum millia fuerunt? eorum scilicet, qui Saturno regnante uixerunt; ac priores luce, quam Iupiter, sunt potiti. Video alium Deum regem fuisse primis temporibus, alium consequentibus. Potest ergo fieri, ut alius sit postea futurus. Si enim regnum prius mutatum est: cur desperemus etiam posterius posse mutari? nisi forte Saturnus generare potuit fortiorem: Iupiter non potest. Atqui diuinum imperium aut semper immutabile est: aut, si est mutabile, quod fieri non potest, semper utique mutabile est. Potest ergo Iupiter regnum amittere, sicut pater eius amisit? Ita plane. Nam cum idem neque uirginibus, neque maritatis unquam pepercisset, abstinuit se tamen una Thetide, quod responsum fuit, maiorem patre suo futurum, quisquis ex illa natus esset. Et primum imprudentia in eo non Dei, cui nisi Themis futura dixisset, ipse nesciret. Si autem diuinus non sit, ne Deus quidem sit; unde ipsa diuinitas nominatur, ut ab homine humanitas. Deinde conscientia imbecillitatis, qui timuit utique maiorem: quod qui facit, scit profecto non esse se maximum: quondoquidem potest aliquid maius existere. Idem per Stygiam paludem sanctissime iurat. Vana superstitio, superis quae reddita diuis. Quae est ista superstitio? aut a quo reddita? Est ergo aliqua potestas maxima, quae peierantes deos puniat? quae tanta formido est paludis infernae, si sunt immortales? quid metuunt eam, quam uisuri non sunt, nisi quos mori necesse est? Quid igitur homines oculos suos in coelum tollunt? quid per superos deierant, cum ipsi superi ad inferos reuoluantur, ibique habeant quod uenerentur et adorent? Illud uero quale est? esse fata, quibus dii omnes, et ipse Iupiter pareat. Si Parcarum tanta uis est, ut plus possint quam coelestes uniuersi, quamque ipse rector ac dominus, cur non illae potius regnare dicantur, quarum legibus ac statutis parere omnes deos necessitas cogit? Nunc cui dubium est, quin is, qui alicui rei obsequitur, maximus non sit? nam si sit, non accipiat fata, sed faciat. Nunc ad aliud, quod omiseram, redeo. In una itaque sola fuit continentior, cum eam deperiret; non uirtute aliqua, sed metu successoris. Quae formido utique eius est, qui sit et mortalis, et imbecillus, et nihili: quippe qui potuit et tunc, cum nasceretur, extingui, sicut frater eius ante genitus, extinctus est: qui si uiuere potuisset, nunquam minori concessisset imperium. Ipse autem furto seruatus, furtimque nutritus, g-zeus siue g-zehn appellatus est; non, ut isti putant, a feruore coelestis ignis, uel quod uitae sit dator, uel quod animantibus inspiret animas, quae uirtus solius Dei est (quam enim possit inspirare animam, qui ipse accepit aliunde?), sed quod primus ex liberis Saturni maribus uixerit. Potuerunt igitur homines alium deum habere rectorem, si Saturnus non fuisset ab uxore delusus. At enim poetae ista finxerunt. Errat quisquis hoc putat. Illi enim de hominibus loquebantur; sed ut eos ornarent, quorum memoriam laudibus celebrabant, deos esse dixerunt. Itaque illa potius ficta sunt, quae tamquam de diis, non illa quae tamquam de hominibus locuti sunt: quod clarum fiet exemplo, quod inferemus. Danaen uiolaturus, aureos nummos largiter in sinum eius infudit. Haec stupri merces fuit. At poetae, qui quasi de Deo loquebantur, ne auctoritatem creditae maiestatis infringerent, finxerunt ipsum in aureo imbre delapsum, eadem figura, qua imbres ferreos dicunt, cum multitudinem telorum sagittarumque describunt. Rapuisse dicitur in aquila Catamitum: poeticus color est. Sed aut per legionem rapuit, cuius insigne aquila est; aut nauis, in qua est impositus, tutelam habuit in aquila figuratam, sicut taurum, cum rapuit et transuexit Europam. Eodem modo conuertisse in bouem traditur Io Inachi filiam, quae, ut iram Iunonis effugeret, ut erat iam setis obsita, iam bos tranasse dicitur mare, in Aegyptumque uenisse, atque ibi, recepta pristina specie, dea facta quae nunc Isis uocatur. Quo igitur argumento probari potest, nec Europam in Tauro sedisse, nec Io factam bouem? Quod certus dies habetur in Fastis, quo Isidis nauigium celebratur: quae res docet non tranasse illam, sed nauigasse. Igitur qui sapere sibi uidentur, quia intelligunt uiuum terrenumque corpus in coelo esse non posse, totam Ganymedeam fabulam pro falso repudiant; ac sentiunt in terra id esse factum, quia res ac libido ipsa terrena est. Non ergo ipsas res gestas finxerunt poetae; quod si facerent, essent uanissimi: sed rebus gestis addiderunt quemdam colorem. Non enim obtrectantes illa dicebant, sed ornare cupientes. Hinc homines decipiuntur: maxime quod, dum haec omnia ficta esse arbitrantur a poetis, colunt quod ignorant. Nesciunt enim, qui sit poeticae licentiae modus; quousque progredi fingendo liceat: cum officium poetae sit in eo, ut ea, quae gesta sunt uere, in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conuersa traducat. Totum autem, quod referas, fingere, id est ineptum esse, et mendacem potius quam poetam. Sed finxerint ista, quae fabulosa creduntur; num etiam illa, quae de diis foeminis, deorumque connubiis dicta sunt? Cur igitur sic figurantur, sic coluntur? nisi forte non tantum poetae, sed pictores etiam fictoresque imaginum mentiuntur. Si enim hic est Iupiter, qui a uobis dicitur deus, si non is est, qui ex Saturno et Ope natus est, non oportuit nisi solius simulacrum in templis omnibus collocari. Quid sibi mulierum effigies uolunt? quid sexus infirmus? in quem si cecidit hic Iupiter, eum uero ipsi lapides hominem fatebuntur. Mentitos aiunt esse poetas, et his tamen credunt; immo uero non esse mentitos, re ipsa probant, ita enim deorum simulacra confingunt, ut ex ipsa diuersitate sexus appareat, uera esse quae dicunt poetae. Nam quod aliud argumentum habet imago Catamiti, et effigies aquilae, cum ante pedes Iouis ponuntur in templis, et cum ipso pariter adorantur: nisi ut nefandi sceleris ac stupri memoria maneat in aeternum? Nihil igitur a poetis in totum fictum est: aliquid fortasse traductum, et obliqua figuratione obscuratum, quo ueritas inuoluta tegeretur; sicut illud de sortitione regnorum. Aiunt enim Ioui coelum obtigisse, Neptuno mare, inferna Plutoni. Cur non terra potius in sortem tertiam uenit; nisi quod in terra gesta res est. Ergo illud in uero est, quod regnum orbis ita partiti sortitique sunt, ut Orientis imperium Ioui cederet; Plutoni, cui cognomen Agesilao fuit, pars Occidentis obtingeret: eo quod plaga Orientis, ex qua lux mortalibus datur, superior; Occidentis autem inferior esse uideatur. Sic ueritatem mendacio uelauerunt, ut ueritas ipsa persuasioni publicae nihil derogaret. De Neptunii sorte manifestum est, cuius regnum tale fuisse dicimus, quale Marci Antonii fuit infinitum illud imperium; cui totius orae maritimae potestatem Senatus decreuerat, ut praedones persequeretur, ac mare omne pacaret. Sic Neptuno maritima omnia cum insulis obuenerunt. Quomodo id probari potest? Nimirum ueteres historiae docent. Antiquus auctor Euhemerus, qui fuit ex ciuitate Messene, res gestas Iouis, et caeterorum qui dii putantur, collegit, historiamque contexuit ex titulis, et inscriptionibus sacris, quae in antiquissimis templis habebantur, maximeque in fano Iouis Triphylii; ubi auream columnam positam esse ab ipso Ioue titulus indicabat, in qua columna gesta sua perscripsit, ut monumentum esset posteris rerum suarum. Hanc historiam et intepretatus est Ennius, et secutus; cuius haec uerba sunt: «Ubi Iupiter Neptuno imperium dat maris, ut in insulis omnibus et quae secundum mare loca essent, omnibus regnaret.» Vera sunt ergo quae loquuntur poetae, sed obtentu aliquo specieque uelata. Potest et mons Olympus figuram poetis dedisse, ut Iouem dicerent coeli regnum esse sortitum; quod Olympus ambiguum nomen est et montis, et coeli. In Olympo autem Iouem habitasse docet historia eadem, quae dicit: «Ea tempestate Iupiter in monte Olympo maximam partem uitae colebat, et eo ad eum in ius ueniebant, si quae res in controuersia erant. Item, si quis quid noui inuenerat, quod ad uitam humanam utile esset, eo ueniebat, atque Ioui ostendebat.» Multa in hunc modum poetae transferunt, non ut in eos mentiantur quos colunt, sed ut figuris uersicoloribus uenustatem ac leporem carminibus suis addant. Qui autem non intelligunt, quomodo aut quare quidque figuretur, poetas uelut mendaces et sacrilegos insequuntur. Hoc errore decepti etiam philosophi, quod ea, quae de Ioue feruntur, minime in Deum conuenire uidebantur, duos Ioues fecerunt, unum naturalem, alterum fabulosum. Viderunt ex parte, quod erat uerum, eum scilicet, de quo poetae loquuntur hominem fuisse: in illo autem naturali Ioue, uulgari consuetudine religionis inducti, errauerunt, quod in Deum nomen hominis transtulerunt; qui (ut supra diximus) quia solus est, non indiget nomine. Iouem autem illum esse, qui sit ex Ope Saturnoque natus, negari non potest. Vana igitur persuasio est eorum, qui nomen Iouis summo Deo tribuunt. Solent enim quidam errores suos hac excusatione defendere; qui conuicti de uno Deo, cum id negare non possunt, ipsum se colere affirmant, uerum hoc sibi placere, ut Iupiter nominetur: quo quid absurdius? Iupiter enim sine contubernio coniugis filiaeque coli non solet. Unde quid sit, apparet: nec fas est id nomen eo transferri, ubi nec Minerua est ulla, nec Iuno. Quid? quod huius nominis proprietas non diuinam uim exprimit, sed humanam? Iouem enim, Iunonemque a iuuando esse dictos, Cicero interpretatur. Et Iupiter, quasi Iuuans pater dicitur; quod nomen in Deum minime congruit; quia iuuare hominis est, opis aliquid conferentis in eum, qui sit alienus, et exigui beneficii. Nemo sic Deum precatur, ut se adiuuet; sed ut seruet, ut uitam salutemque tribuat: quod multo plus ac maius est quam iuuare. Et quoniam de patre loquimur, nullus pater dicitur filios iuuare, cum eos generat, aut educat. Illud enim leuius est, quam ut eo uerbo magnitudo paterni beneficii exprimatur. Quanto id magis inconueniens est Deo, qui uerus est pater; per quem sumus, et cuius toti sumus, a quo fingimur, animamur, illuminamur; qui nobis uitam impertit, salutem tribuit, uictum multiplicem subministrat. Non intelligit beneficia diuina, qui se iuuari tantummodo a Deo putat. Ergo non imperitus modo, sed etiam impius est, qui nomine Iouis uirtutem summae potestatis imminuit. Quare si Iouem et ex rebus gestis et ex moribus hominem fuisse, in terraque regnasse deprehendimus, superest ut mortem quoque eius inuestigemus. Ennius in sacra Historia, descriptis omnibus quae in uita sua gessit, ad ultimum sic ait: Deinde Iupiter, postquam quinquies terras circuiuit, omnibusque amicis atque cognatis suis imperia diuisit, reliquitque hominibus leges, mores frumentaque parauit, multaque alia bona fecit, immortali gloria, memoriaque affectus, sempiterna monimenta suis reliquit: aetate pessum acta, in Creta uitam commutauit, et ad deos abiit, eumque Curetes filii sui curauerunt, decoraueruntque eum; et sepulcrum eius est in Creta et in oppido Cnosso, et dicitur Vesta hanc urbem creauisse; inque sepulcro eius est inscriptum antiquis litteris graecis, g-ZAN g-KRONOU, id est latine, Iupiter Saturni. Hoc certe non poetae tradunt, sed antiquarum rerum scriptores: quae adeo uera sunt, ut ea sybillinis uersibus confirmentur; qui sunt tales: "g-Daimonas g-apsuchous, g-nekuohn g-eidohla g-kamontohn, g-Hohn g-Chrehteh g-kauchehma g-taphous g-eh g-dusmoros g-ischei". Cicero de Natura deorum, cum tres Ioues a theologis enumerari diceret, ait tertium fuisse Cretensem, Saturni filium, cuius in illa insula sepulcrum ostenditur. Quomodo igitur potest deus alibi esse uiuus alibi mortuus, alibi habere templum, alibi sepulcrum? Sciant ergo Romani, Capitolium suum, id est summum caput religionum publicarum, nihil esse aliud quam inane monimentum. Veniamus nunc ad eius patrem, qui ante regnauit, et qui fortasse plus habebat in se, quod ex coitu tantorum elementorum genitus esse dicatur. Videamus quid in eo fuerit deo dignum: in primis illud, quod aureum saeculum narratur habuisse; quod iustitia sub eo fuerit in terra. Teneo aliquid in hoc, quod in eius filio non fuit. Quid enim tam conueniens deo, quam iustum regimen, ac pium saeculum? Sed cum eadem ratione natum esse cogito, non possum putare Deum summum, quo uideam esse aliquid antiquius, coelum scilicet atque terram. At ego Deum quaero, ultra quem nihil sit omnino, qui fons, et origo sit rerum. Hic sit necesse est, qui coelum ipsum condidit, terramque fundauit. Saturnus autem si ex his natus est (ut putatur) quemadmodum potest Deus esse principalis, qui aliis ortum suum debet? aut quis praefuit mundo, priusquam Saturnus gigneretur? Sed hoc poeticum est (ut dicebam paulo ante) figmentum. Nec enim fieri poterat, ut elementa insensibilia, tantoque interuallo separata, in unum coirent ac filium procrearent: aut is, qui natus esset, non potissimum genitoribus similis existeret; sed eam formam gereret, quam parentes sui non habebant. Quaeramus ergo quid ueritatis sub hac figura lateat. Minucius Felix in eo libro, qui Octauius inscribitur, sic argumentatus est: «Saturnum, cum fugatus esset a filio in Italiamque uenisset, Coeli filium dictum, quod soleamus eos quorum uirtutem miremur, aut qui repentino aduenerint, de coelo cecidisse dicere; terrae autem, quod ignotis parentibus natos, terrae filios nominemus.» Sunt haec quidem similia ueri, non tamen uera: quia constat etiam tunc cum regnaret ita esse habitum. Potuit et sic argumentari: Saturnum, cum potentissimus rex esset, ad retinendam parentum suorum memoriam, nomina eorum coelo terraeque indidisse, cum haec prius aliis uocabulis appellarentur; qua ratione et montibus et fluminibus nomina scimus imposita. Neque enim cum dicunt poetae de progenie Atlantis, aut Inachi fluminis, id potissimum dicunt, homines ex rebus sensu carentibus potuisse generari; sed eos utique significant, qui nati sunt ex his hominibus, qui uel uiui, uel mortui, nomina montibus aut fluminibus indiderunt. Nam id apud ueteres, maximeque Graecos, fuit usitatum. Sic maria eorum traxisse nomina accepimus, qui deciderant in ea, ut Aegeum, Icarium, Hellesponticum: et in Latio Auentinus, uocabulum monti dedit, in quo sepultus est; Tiberinus uel Tiberis, amni in quo mersus est. Non ergo mirandum, si nomina eorum coelo terraeque attributa essent, qui reges genuerant potentissimos. Apparet ergo non ex coelo natum esse; quod fieri non potest: sed ex eo homine, cui nomen Urano fuit. Quod esse uerum Trismegistus auctor est: qui cum diceret admodum paucos extitisse in quibus esset perfecta doctrina, in his Uranum, Saturnum, Mercurium cognatos suos nominauit. Haec ille quia ignorauit, alio traduxit historiam; qui quomodo potuerit argumentari, ostendi: nunc dicam, quomodo, ubi, a quo sit hoc factum; non enim Saturnus hoc, sed Iupiter fecit. In sacra Historia sic Ennius tradit: «Deinde Pan eum deducit in montem, qui uocatur coeli stela. Postquam eo ascendit, contemplatus est late terras, ibique eo in monte aram creat coelo; primusque in ea ara Iupiter sacrificauit: in eo loco suspexit in coelum quod nunc nos nominamus, idque quod supra mundum erat, quod aether uocabatur, de sui aui nomine coelo nomen indidit: idque Iupiter, quod aether uocatur, precans, primum coelum nominauit; eamque hostiam, quam ibi sacrauit, totam adoleuit.» Nec hic tantum sacrificasse Iupiter inuenitur. Caesar quoque in Arato refert Aglaosthenem dicere, Iouem cum ex insula Naxo aduersus Titanas proficisceretur, et sacrificium faceret in littore, aquilam ei in auspicium aduolasse; quam uictor bono omine acceptam tutelae suae subiugarit. Sacra uero Historia (scilicet Ennii) etiam ante consedisse illi aquilam in capite, atque illi regnum portendisse, testatur. Cui ergo sacrificare Iupiter potuit, nisi coelo auo? quem dicit Euhemerus in Oceania mortuum, et in oppido Aulacia sepultum.

[1,12] CAPUT XII. Quoniam reuelauimus mysteria poetarum, et Saturni parentes inuenimus, ad uirtutes eius et facta redeamus. Iustus in regno fuit. Primum ex hoc ipso iam Deus non est, quod fuit: Deinde quod ne iustus quidem fuit; sed impius, non modo in filios quos necauit, uerum etiam in patrem, cuius dicitur abscidisse genitalia; quod forsitan uere acciderit. Sed homines respectu elementi, quod dicitur coelum, totam fabulam explodunt tamquam ineptissime fictam: quam tamen stoici (ut solent) ad rationem physicam conantur traducere; quorum sententiam Cicero, de Natura deorum {lib. II, cap. 24} disserens, posuit: «Coelestem, inquit, altissimam aetheriamque naturam, id est igneam, quae per sese omnia gigneret, uacare uoluerunt ea parte corporis, quae coniunctione alterius egeret ad procreandum: quae ratio in Vestam potuit conuenire, si mas diceretur. Idcirco enim uirginem putant Vestam, quia ignis inuiolabile sit elementum, nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat.» Ouidius in Fastis {Lib. VI, u. 291 sqq.} : "Nec tu aliud Vestam, quam uiuam intellige flammam; Nataque de flamma corpora nulla uides. Iure igitur uirgo est, quae semina nulla remittit, Nec capit, et comites uirginitatis amat". Vulcano quoque id potuit adscribi, qui quidem putatur ignis; et tamen eum poetae non absciderunt. Potuit et Soli, in quo est natura et causa gignentium; nam sine Solis igneo calore neque nasci quidquam, neque augeri potest: ut nulli alii elemento magis opus sit genitalibus, quam calori, cuius fotu concipiuntur, nascuntur, sustentantur omnia. Postremo etiamsi ita sit (ut uolunt) qui magis abscissum esse Coelum putemus, quam omnino sine genitalibus natum? Nam si per se gignit, non indigebat utique genitalibus, cum Saturnum ipsum procrearet. Si uero habuit, et a filio abscissa sunt, ortus rerum, et natura omnis interisset. Quid, quod ipsi Saturno non diuinum modo sensum, sed humanum quoque adimunt, cum affirmant eum esse Saturnum, qui cursum et conuersionem spatiorum et temporum continet; eumque graece id ipsum nomen habere. G-Kronos enim dicitur, quod est idem, quod crounoû, id est spatium temporis. Saturnus autem est appellatus, quod saturetur annis. Haec Ciceronis uerba sunt exponentis sententiam stoicorum (Lib. II de Nat. deor, c. 64) : «Quae quam uana sit, cuiuis intelligere promptissimum est. Si enim Saturnus Coeli est filius, quomodo potuit aut tempus a Coelo gigni, aut Coelum a tempore abscidi, aut postea tempus imperio spoliari a filio Ioue? Aut quomodo Iupiter natus est ex tempore? Aut quibus annis saturari possit aeternitas, cui nullus est finis?»

[1,13] CAPUT XIII. Si ergo uanae sunt istae rationes philosophorum, quid superest, nisi ut uere factum esse credamus, id est hominem ab homine abscissum? nisi forte aliquis existimet deum fuisse, qui timuit cohaeredem: cum, si quid diuinitatis habuisset, non patris genitalia debuerit amputare, sed propria, ne Iupiter nasceretur, qui eum regni possessione priuauit. Idem sororem suam Rheam, quam latine Opem dicimus, cum haberet uxorem, responso uetitus esse dicitur, mares liberos educare; quod futurum esset, ut a filio pelleretur: quam rem metuens, natos sibi filios non utique deuorabat (ut ferunt fabulae) sed necabat; quamquam scriptum sit in Historia sacra (scilicet Ennii) Saturnum, et Opem, caeterosque tunc homines humanam carnem solitos esitare: uerum primum Iouem, leges hominibus moresque condentem, edicto prohibuisse ne liceret eo cibo uesci. Quod si uerum est, quae potest in eo fuisse iustitia? Sed fictum sane putemus, Saturnum filios deuorasse, modo quum aliqua ratione: num idcirco, quod ait uulgus comedisse filios suos eum qui extulerit, sepulturaeque mandauerit? Ops autem cum Iouem peperisset, subtraxit infantem, eumque nutriendum furtim misit in Cretam. Rursum imprudentiam reprehendam necesse est. Cur enim responsum ab alio potius accepit? Cur in coelo constitutus, quae gerebantur in terra, non uidebat? Cur eum Corybantes cymbalis fefellerunt? Postremo cur extitit aliqua uis maior, quae illius uinceret potestatem? Nimirum senex a iuuene facile uictus est, ac spoliatus imperio. Fugit igitur, et in Italiam nauigio uenit, cum errasset diu; sicut expulsus Ouidius in Fastorum libris (libro primo) refert: "Causa ratis superest. Thuscum rate uenit ad amnem Ante pererrato falcifer orbe Deus". Hunc errantem atque inopem Ianus excepit. Cuius rei argumenta sunt nummi ueteres, in quibus est cum duplici fronte Ianus, et in altera parte nauis; sicut idem poeta (ibidem) subiecit: "At bona posteritas puppim formauit in aere, Hospitis aduentum testificata dei." Omnes ergo non tantum poetae, sed historiarum quoque ac rerum antiquarum scriptores, hominem fuisse consentiunt, qui res eius in Italia gestas memoriae prodiderunt: Graeci, Diodorus et Thallus; Latini, Nepos et Cassius et Varro. Nam cum agresti quodam more in Italia uiueretur, "Is genus indocile, ac dispersum montibus altis Composuit; legesque dedit, Latiumque uocari Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris". Censet ne aliquis deum esse, qui pulsus est, qui fugit, qui latuit? Nemo tam stultus est. Qui enim fugit aut latet, et uim et mortem timeat necesse est. Orpheus, qui temporibus eius recentior fuit, aperte Saturnum in terra et apud homines regnasse commemorat: "G-Prohtistos g-men g-anassen g-epichthoniohn g-androhn, g-Ek g-de g-Kronou g-genet' g-autos g-anax, g-megas, g-euruopa g-Zeus". Item Maro noster: "Aureus hanc uitam in terris Saturnus agebat"; Et alio loco: "Aureaque (ut perhibent) illo sub rege fuere Saecula: sic placida populos in pace regebat". Neque superius dixit in coelo egisse uitam, neque inferius superos in pace rexisse: unde apparet illum regem fuisse terrenum; quod alibi apertius declarat: "Aurea condet Saecula; qui rursus Latio, regnata per arua Saturno quondam". Ennius quidem in Euhemero non primum dicit regnasse Saturnum, sed Uranum patrem. Initio, inquit, primus in terris imperium summum Coelus habuit; is id regnum una cum fratribus suis instituit atque parauit. Non magna dissensio, siquidem maximorum auctorum de filio ac patre dubitatio est. Sed tamen utrumque fieri potest: ut et primus Uranus eminere inter caeteros potentia coeperit, et principatum habere, non regnum; postea Saturnus maiores sibi opes comparauerit, ac regium nomen asciuerit.

[1,14] CAPUT XIV. Nunc quoniam ab iis, quae retulimus, aliquantulum sacra Historia dissentit, aperiamus ea quae ueris litteris continentur, ne poetarum ineptias in accusandis religionibus sequi ac probare uideamur. Haec Ennii uerba sunt: «Exin Saturnus uxorem duxit Opem. Titan, qui maior natu erat, postulat ut ipse regnaret. Ibi Vesta mater eorum, et sorores Ceres atque Ops, suadent Saturno, ut de regno non concedat fratri. Ibi Titan, qui facie deterior esset, quam Saturnus, idcirco et quod uidebat matrem atque sorores suas operam dare ut Saturnus regnaret, concessit ei ut is regnaret. Itaque pactus est cum Saturno, uti si quid liberum uirilis sexus ei natum esset, ne educaret. Id eius rei causa fecit, uti ad suos gnatos regnum rediret. Tum Saturno filius qui primus natus est, eum necauerunt. Deinde posterius nati sunt gemini, Iupiter atque Iuno. Tum Iunonem Saturno in conspectum dedere, atque Iouem clam abscondunt, dantque eum Vestae educandum, celantes Saturnum. Item Neptunum clam Saturno Ops parit, eumque clanculum abscondit. Ad eumdem modum tertio partu Ops parit geminos, Plutonem et Glaucam. Pluto Latine est Dispater: alii Orcum uocant. Ibi Glaucam filiam Saturno ostendunt, ac filium Plutonem celant atque abscondunt. Deinde Glauca parua emoritur.» Haec (ut scripta sunt) Iouis fratrumque eius stirps, atque cognatio in hunc modum nobis ex sacra scriptione tradita est. Item paulo post haec infert: «Deinde Titan, postquam resciuit Saturno filios procreatos, atque educatos esse clam, seducit secum filios suos qui Titani uocantur, fratremque suum Saturnum, atque Opem comprehendit, eosque muro circumegit, et custodiam his apponit.» Haec historia quam uera sit, docet Sibylla Erythraea, eadem fere dicens; nisi quod in paucis, quae ad rem non pertinent, discrepat. Iupiter ergo liberatur summi sceleris crimine, quod patrem uinxisse compedibus perhibetur: id enim Titan patruus fecit quod ille contra pactionem iusque iurandum mares liberos sustulisset. Reliqua historia sic contexitur: Iouem adultum, cum audisset patrem atque matrem custodiis circumseptos, atque in uincula coniectos, uenisse cum magna Cretensium multitudine, Titanumque ac filios eius pugnando uicisse, parentes uinculis exemisse, patri regnum reddidisse, atque ita in Cretam remeasse: Post haec deinde Saturno datam sortem, ut caueret ne filius eum regno expelleret: illum eleuandae sortis atque effugiendi periculi gratia, insidiatum Ioui, ut eum necaret: Iouem, cognitis insidiis, regnum sibi denuo uindicasse, ac fugasse Saturnum, qui, cum iactatus esset per omnes terras, persequentibus armatis, quos ad eum comprehendendum uel necandum Iupiter miserat, uix in Italia locum, in quo lateret, inuenit.

[1,15] CAPUT XV. Quibus ex rebus, cum constet illos homines fuisse, non est obscurum qua ratione dii coeperint nominari. Si enim nulli reges ante Saturnum uel Uranum fuerunt propter hominum raritatem, qui agrestem uitam sine ullo rectore uiuebant: non est dubium quin illis temporibus homines regem ipsum totamque gentem summis laudibus ac nouis honoribus iactare coeperint, ut etiam deos appellarent, siue ob miraculum uirtutis (hoc uere putabant rudes adhuc et simplices), siue (ut fieri solet) in adulationem praesentis potentiae, siue ob beneficia quibus erant ad humanitatem compositi. Deinde ipsi reges, cum chari fuissent iis, quorum uitam composuerant, magnum sui desiderium mortui reliquerunt. Itaque homines eorum simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solatium; progressique longius per amorem meriti, memoriam defunctorum colere coeperunt; ut et gratiam referre bene meritis uiderentur, et successores eorum allicerent ad bene imperandi cupiditatem. Quod Cicero de Natura deorum {l. II, c. 14} docet, dicens: «Suscepit autem uita hominum consuetudoque communis, ut beneficiis excellentes uiros in coelum fama ac uoluntate tollerent. Hinc Hercules, hinc Castor, hinc Pollux, hinc Aesculapius, hinc Liber.» Et alio loco: «Atque in plerisque ciuitatibus intelligi potest, acuendae uirtutis gratia, aut quo libentius reipublicae causa periculum adiret optimus quisque uirorum fortium, memoriam honore deorum immortalium consecratam.» Hac scilicet ratione Romani Caesares suos consecrauerunt, et Mauri reges suos. Sic paulatim religiones esse coeperunt, dum illi primi, qui eos nouerant, eo ritu suos liberos ac nepotes, deinde omnes posteros imbuerunt. Et hi tamen summi reges ob celebritatem nominis in prouinciis omnibus colebantur. Priuatim uero singuli populi gentis aut urbis suae conditores, seu uiri fortitudine insignes erant, seu foeminae castitate mirabiles, summa ueneratione coluerunt; ut Aegyptii Isidem, Mauri Iubam, Macedones Cabirum, Poeni Uranum, Latini Faunum, Sabini Sancum, Romani Quirinum. Eodem utique modo Athenae Mineruam, Samos Iunonem, Paphos Venerem, Lemnos Vulcanum, Naxos Liberum, Apollinem Delphi. Sic per populos atque regiones uaria sacra suscepta sunt, dum grati homines esse in suos principes cupiunt, et quod alios honores, quos uita carentibus deferant, inuenire non possunt. Praeterea pietas eorum, qui successerant, plurimum contulit ad errorem; qui (ut diuina stirpe nati uiderentur) diuinos honores parentibus detulerunt, deferrique iusserunt. An potest aliquis dubitare, quomodo religiones deorum sint institutae, cum apud Maronem legat Aeneae uerba sociis imperantis: "Nunc pateras libate Ioui, precibusque uocate Anchisem genitorem." Cui non tantum immortalitatem, uerum etiam uentorum tribuit potestatem: "Poscamus uentos, atque haec me sacra quotannis Urbe uelit posita templis sibi ferre dicatis." Idem scilicet de Ioue Liber, et Pan, et Mercurius, et Apollo fecerunt; ac postea de his ipsis successores eorum. Accesserunt etiam poetae, et compositis ad uoluptatem carminibus, in coelum eos sustulerunt: sicut faciunt qui apud reges, etiam malos, panegyricis mendacibus adulantur. Quod malum a Graecis ortum est: quorum leuitas, instructa dicendi facultate et copia, incredibile est quantas mendaciorum nebulas excitauerit. Itaque admirati eos, et susceperunt primi sacra illorum, et uniuersis gentibus tradiderunt. Ob hanc uanitatem Sibylla sic eos increpat: {uerba graeca}. M. Tullius, qui non tantum perfectus orator, sed etiam philosophus fuit; siquidem solus extitit Platonis imitator, in eo libro, quo se ipse de morte filiae consolatus est, non dubitauit dicere, deos, qui publice colerentur, homines fuisse. Quod ipsius testimonium eo debet grauissimum iudicari, quod et augurale habuit sacerdotium, et eosdem se colere uenerarique testatur. Itaque intra paucos uersiculos duas res nobis dedit. Nam dum imaginem filiae eodem modo se consecraturum esse profiteretur, quo illi a ueteribus sunt consecrati, et illos mortuos esse docuit, et originem uanae superstitionis ostendit. «Cum uero, inquit, et mares et foeminas complures ex hominibus in deorum numero esse uideamus, et eorum in urbibus atque agris augustissima delubra ueneremur, assentiamur eorum sapientiae, quorum ingeniis et inuentis omnem uitam legibus et institutis excultam constitutamque habemus. Quod si ullum unquam animal consecrandum fuit, illud profecto fuit. Si Cadmi progenies, aut Amphytrionis, aut Tyndari in coelum tollenda fama fuit, huic idem honos certe dicandus est. Quod quidem faciam, teque omnium optimam doctissimamque, approbantibus diis immortalibus ipsis, in eorum coetu locatam, ad opinionem omnium mortalium consecrabo.» Fortasse dicat aliquis, prae nimio luctu delirasse Ciceronem. Atqui omnis illa oratio, et doctrina, et exemplis, et ipso loquendi genere perfecta, non aegri, sed constantis animi ac iudicii fuit; et haec ipsa sententia nullum praefert indicium doloris. Neque enim puto illum tam uarie, tam copiose, tam ornate scribere potuisse, nisi luctum eius et ratio ipsa, et consolatio amicorum, et temporis longitudo mitigasset. Quid, quod idem dicit in libris de Republica? idem de Gloria? Nam de Legibus, quo in opere Platonem secutus, leges uoluit ponere, quibus putaret usuram esse iustam et sapienetm ciuitatem, de Religione ita sanxit: «Diuos, et eos qui coelestes semper habiti sunt, colunto; et illos, quos in coelo merita locauerunt, Herculem, Liberum, Aesculapium, Pollucem, Castorem, Quirinum.» Item in Tusculanis, cum diceret totum pene coelum humano genere completum: «Si uero, inquit, scrutari uetera, et ex illis ea quae scriptores Graeciae prodiderunt, eruere coner, ipsi illi maiorum gentium dii qui habentur, hinc a nobis profecti in coelum reperientur. Quaere, quorum demonstrantur sepulcra in Graecia; reminiscere, quoniam es initiatus, quae traduntur mysteriis: tum denique quam hoc late pateat intelliges.» Testatus est uidelicet Attici conscientiam, ex ipsis mysteriis intelligi posse, quod omnes illi homines fuerunt, qui coluntur: et cum de Hercule, Libero, Aesculapio, Castore, Polluce incunctanter fateretur; de Apolline ac Ioue, patribus eorum, item de Neptuno, Vulcano, Marte, Mercurio, quos maiorum gentium deos appellauit, timuit aperte confiteri. Et idcirco ait late hoc patere, ut idem de Ioue caeterisque antiquioribus diis intelligamus, quorum memoriam si eadem ratione ueteres consecrauerunt, qua se imaginem nomenque filiae consecraturum esse dicit, ignosci moerentibus potest, credentibus non potest. Quis enim tam demens, qui consensu et placito innumerabilium stultorum aperiri coelum mortuis arbitretur? aut aliquem, quod ipse non habeat, dare alteri posse? Apud Romanos deus Iulius, quia hoc scelerato homini placuit Antonio; deus Quirinus, quia hoc pastoribus uisum est: cum alter gemini fratris extiterit, alter patriae parricida. Quod si consul non fuisset Antonius, C. Caesar pro suis in rempublicam meritis etiam defuncti hominis honore caruisset, et quidem consilio Pisonis soceri, et L- Caesaris propinqui, qui uetabant funus fieri, et Dolabellae consulis, qui columnam in foro, id est, tumulum eius euertit, ac forum expiauit. Nam Romulum desiderio suis fuisse declarat Ennius, apud quem populus amissum regem dolens, haec loquitur: "O Romule, Romule dic, o, Qualem te patriae custodem dii genuerunt? Tu produxisti nos intra luminis oras. O pater, o genitor, o sanguen diis oriundum!" Ob hoc desiderium facilius creditum est Iulio Proculo mentienti, qui subornatus a patribus est, ut nuntiaret plebi uidisse se regem humano habitu augustiorem, eumque mandasse ad populum, ut sibi delubrum fieret, se deum esse, et Quirinum uocari. Quo facto, et ipsi populo persuasit Romulum ad deos abiisse, et senatum suspicione caedis regiae liberauit.

[1,16] CAPUT XVI. Poteram iis, quae retuli, esse contentus; sed supersunt adhuc multa suscepto operi necessaria. Nam quam uis ipso religionum capite destructo, uniuersa sustulerim, libet tamen prosequi caetera, et redarguere plenius inueteratam persuasionem, ut tandem homines suorum pudeat ac poeniteat errorum. Magnum hoc opus, et homine dignum. Relligionum animos nodis exsoluere pergo, ut ait Lucretius, qui quidem hoc efficere non poterat, quia nihil ueri afferebat. Nostrum est hoc officium, qui et uerum Deum asserimus, et falsos refutamus. Illi ergo, qui poetas finxisse de diis fabulas opinantur, et deas feminas et esse credunt et colunt, reuoluuntur imprudentes ad id quod negauerant, coire illos, ac parere. Nec enim fieri potest, quin duo sexus generandi causa sint instituti. Recepta uero sexuum diuersitate, non intelligunt consequens esse, ut concipiant: quod in Deum cadere non potest. Sed sit ut isti putant; nam et Iouis esse filios dicunt, et caeterorum deorum. Nascuntur ergo et quotidie quidem dii noui, nec enim uincuntur ab hominibus fecunditate. Igitur deorum innumerabilium plena sunt omnia, nullo scilicet moriente. Nam cum hominum uis incredibilis, numerus sit inaestimabilis, quos tamen, sicuti nascuntur, mori necesse est; quid deorum esse tandem putemus, qui tot saeculis nati sunt, immortalesque manserunt? Cur ergo tam pauci coluntur? nisi forte arbitramur, non generandi causa, sed tantummodo capiendae uoluptatis duos esse sexus deorum; et ea exercere, quae homunculos et facere et pati pudet. Cum uero dicantur aliqui ex aliquibus nati, consequens est, ut semper nascantur; siquidem aliquando sunt nati: uel, si aliquando nasci desierunt, scire nos conuenit, cur aut quando desierint. Non illepide Seneca in libris moralis Philosophiae: «Quid ergo est, inquit, quare apud poetas salacissimus Iupiter desierit liberos tollere? Utrum sexagenarius factus est, et illi lex Papia fibulam imposuit? an impetrauit ius trium liberorum? an tandem illi uenit in mentem: "Ab alio expectes, alteri quod feceris, et timet, ne quis sibi faciat, quod ipse Saturno?" At isti, qui deos asserunt, uideant quomodo respondeant huic argumento quod inferemus: Si duo sunt sexus deorum, sequitur concubitus; et si coeunt, et domos habeant necesse est, nec enim carent uirtute ac pudore, ut hoc promiscue aut in propatulo faciant, sicut muta uidemus facere animalia. Si domos habent, consequens est ut et urbes habeant, et quidem auctore Nasone qui ait: "Plebs habitat diuersa locis; hac fronte potentes Coelicolae clarique suos posuere penates". Si habent urbes, et agros igitur habebunt. Iam, quis non uideat quae sequantur? arare illos, et colere: quod quidem uictus causa fit. Ergo mortales sunt. Quod argumentum retrouersum idem ualet. Si enim agros non habent, ne urbes quidem: si urbes non habent, ne domos quidem. Si domibus carent, ergo et concubitu. Si concubitus ab his abest, et sexus igitur femineus: in diis autem uidemus et feminas esse; ergo dii non sunt. Dissoluat hoc argumentum, si quis potest. Ita enim res rem sequitur, ut haec ultima necesse sit confiteri. Sed ne illud quidem dissoluet aliquis. Ex duobus sexibus alter fortior, alter infirmior est. Robustiores enim mares sunt, feminae imbecilliores. Imbecillitas autem non cadit in deum; ergo nec femineus sexus. Huic additur superioris argumenti extrema illa conclusio, ut dii non sint, quoniam in diis et feminae sunt.

[1,17] CAPUT XVII. Ob has rationes Stoici aliouersus deos interpretantur; et quia non peruident, quid sit in uero, conantur eos cum rerum naturalium ratione coniungere. Quos Cicero secutus, de diis, ac religionibus eorum hanc sententiam tulit: Videtisne igitur, ut a physicis rebus bene atque utiliter inuentis tracta ratio sit ad commentitios ac fictos deos? quae res genuit falsas opiniones, erroresque turbulentos, et superstitiones pene aniles. Et formae enim deorum nobis, et aetates, et uestitus, ornatusque noti sunt: genera praeterea, coniugia, cognationes omnes, omniaque traducta ad similitudinem imbecillitatis humanae. Quid planius, quid uerius dici potest? Romanae philosophiae princeps, et amplissimo sacerdotio praeditus, commentitios ac fictos deos arguit; quorum cultus superstitiones pene aniles esse testatur: falsis opinionibus, erroribusque turbulentis implicatos esse homines queritur. Nam totus liber tertius de Natura deorum omnes funditus religiones euertit ac delet. Quid ergo a nobis expectatur amplius? Num eloquentia superare possumus Ciceronem? minime id quidem; sed fiducia illi defuit ignoranti ueritatem, quod ipse simpliciter in eodem opere confitetur. Ait enim facilius se posse dicere, quid non sit, quam quid sit; hoc est, falsa se intelligere, uera nescire. Clarum est igitur homines fuisse illos, qui dii putantur, et eorum memoriam post mortem consecratam esse. Ideo etiam aetates diuersae sunt, et certae imagines singulorum, quod in eo habitu, et aetate simulacra eorum configurata sunt, in qua quemque mors deprehendit. Consideremus, si placet, aerumnas infelicium deorum. Isis filium perdidit; Ceres filiam; expulsa et per orbem terrae iactata, Latona uix insulam paruam (Delon), in qua pareret, inuenit. Deum mater et amauit formosum adolescentem, et eumdem cum pellice deprehensum exsectis uirilibus semiuirum reddidit; et ideo nunc sacra eius a Gallis sacerdotibus celebrantur. Iuno pellices acerrime persecuta est, quia parere ipsa non potuit ex fratre. Insulam Samum scribit Varro prius Partheniam nominatam, quod ibi Iuno adoleuerit, ibique etiam Ioui nupserit. Itaque nobilissimum et antiquissimum templum eius est Sami, et simulacrum in habitu nubentis figuratum, et sacra eius anniuersaria nuptiarum ritu celebrantur. Si ergo adoleuit, si uirgo fuit primo, postea mulier, hominem fuisse, qui non intelligit, pecudem se fatetur. Quid loquar obscoenitatem Veneris omnium libidinibus prostitutae, non deorum tantum, sed et hominum? Haec enim ex famoso Martis stupro genuit Harmoniam; ex Mercurio Hermaphroditum, qui est natus Androgynus; ex Ioue Cupidinem; ex Anchise Aeneam; ex Bute Erycen; ex Adonio quidem nullum potuit, quod etiamtum puer ab apro ictus occisus est: quae prima, ut in Historia Sacra continetur, artem meretriciam instituit, auctorque mulieribus in Cypro fuit, uti uulgato corpore quaestum facerent: quod idcirco imperauit, ne sola praeter alias mulieres impudica, et uirorum appetens uideretur. Etiamne habet haec aliquid numinis? cuius plura numerantur adulteria, quam partus. Sed ne illae quidem uirgines illibatam castitatem seruare potuerunt. Unde enim putemus Erichthonium esse natum? an ex terra, ut poetae uideri uolunt? At res ipsa clamat. Nam cum Vulcanus diis arma fecisset, eique Iupiter optionem dedisset praemii quod uellet postulandi, iurassetque, ut solebat, per infernam paludem se nihil negaturum, tum faber claudus Mineruae nuptias postulauit. Hic Iupiter Opt- Max- tanta religione constrictus abnuere non potuit: Mineruam tamen monuit repugnare, pudicitiamque defendere. Tum in illa colluctatione Vulcanum in terram profudisse aiunt semen, unde sit Erichthonius natus; idque illi nomen impositum g-apo g-tehs g-eridos, g-kai g-chtonos, id est, ex certamine atque humo. Cur igitur uirgo eum puerum cum dracone conclusum et obsignatum tribus uirginibus Cecropidis commendauit? euidens, ut opinor, incestum, quod nullo modo possit colorari. Altera cum pene amatorem suum perdidisset, qui erat Turbatis distractus equis, praestantissimum medicum Asclepium curando iuueni aduocauit; eumque sanatum: "Secretis alma recondit Sedibus, et nymphae Egeriae, nemorique relegat: Solus ubi in siluis Italis ignobilis aeuum Exigeret, uersoque ubi nomine Virbius esset". Quid sibi uult haec tam diligens, tam sollicita curatio? quid secretae sedes? quid relegatio uel tam longe, uel ad mulierem, uel in solitudinem? quid deinde nominis commutatio? Postremo, quid equorum tam pertinax abominatio? quid significant haec omnia, nisi conscientiam stupri, et amorem minime uirginalem? Erat plane cur tantum laborem pro tam fideli iuuene susciperet, qui amanti nouercae obsequium pernegarat.

[1,18] CAPUT XVIII. Hoc loco refellendi sunt etiam ii, qui deos ex hominibus esse factos, non tantum fatentur, sed ut eos laudent etiam gloriantur, aut uirtutis gratia, ut Herculem; aut munerum, ut Cererem ac Liberum; aut artium repertarum, ut Aesculapium ac Mineruam. Haec uero quam inepta sint, quamque non digna propter quae homines inexpiabili se scelere contaminent, hostesque Deo uero fiant, quo contempto, mortuorum sacra suscipiunt, ex singulis rebus ostendam. Virtutem esse dicunt, quae hominem tollat in coelum: non illam, de qua philosophi disserunt, quae posita est in bonis animi; sed hanc corporalem, quae dicitur fortitudo: quae quoniam praecipua in Hercule fuit, immortalitatem meruisse creditur. Quis tam stulte ineptus est, ut corporis uires diuinum uel etiam humanum bonum iudicet; cum sint et maiores pecudibus attributae, et uno morbo saepe frangantur, uel ipsa senectute minuantur et corruant? Itaque idem ille, cum deformari ulceribus toros suos cerneret, nec sanari se uoluit, nec senem fieri, ne quando seipso minor aut deformior uideretur. Hunc e rogo quo uiuum se ipse combusserat, ascendisse in coelum putauerunt: eaque ipsa, quae stultissime admirati sunt, simulacris et imaginibus expressa et consecrata posuerunt, ut in perpetuum uanitatis eorum monimenta perstarent, qui ob necem bestiarum deos fieri credidissent. Sed haec Graecorum fortasse culpa sit, qui res leuissimas pro maximis semper habuerunt. Quid nostri, num sapientiores? qui athleticam quidem uirtutem contemnunt, quia nihil obest: sed regiam, quia late solet nocere, sic admirantur, ut fortes et bellicosos duces in deorum coetu locari arbitrentur; nec esse ullam aliam ad immortalitatem uiam, quam exercitus ducere, aliena uastare, urbes delere, oppida excidere, liberos populos aut trucidare, aut subiicere seruituti: uidelicet quo plures homines afflixerint, spoliauerint, occiderint, eo se nobiliores, et clariores putant, et inanis gloriae specie capti, sceleribus suis nomen uirtutis imponunt. Iam mallem, ut a ferarum caedibus deos sibi fingerent, quam immortalitatem tam cruentam probarent. Si quis unum hominem iugulauerit, pro contaminato ac nefario habetur, nec ad terrenum hoc domicilium deorum admitti eum fas putant. Ille autem, qui infinita hominum millia trucidauerit, cruore campos inundauerit, flumina infecerit, non modo in templum, sed etiam in coelum admittitur. Apud Ennium sic loquitur Africanus; Si fas endo plagas coelestum ascendere cuiquam est, Mi soli coeli maxima porta patet. Scilicet quia magnam partem generis humani extinxit ac perdidit. O quantis in tenebris, Africane, uersatus es! uel potius, o poeta, qui per caedes et sanguinem patere hominibus in coelum ascensum putaueris! Cui uanitati et Cicero assensit: Est uero, inquit, Africane: nam et Herculi eadem ista porta patuit. Tamquam ipse plane, cum id fieret, ianitor fuerit in coelo. Equidem statuere non possum, dolendumne potius, an ridendum putem; cum uideam graues et doctos, et, ut sibi uidentur, sapientes uiros, in tam miserandis errorum fluctibus uolutari. Si haec est uirtus, quae nos immortales facit, mori quidem malim, quam exitio esse quamplurimis. Si aliter immortalitas parari non potest, nisi per sanguinent, quid fiet, si omnes in concordiam consenserint? Quod certe fieri poterit, si pernicioso et impio furore proiecto, innocentes esse ac iusti uelint. Num igitur nemo erit coelo dignus? num peribit uirtus, quia hominibus in homines saeuire non dabitur? Sed isti, qui euersiones urbium populorumque summam gloriam computant, otium publicum non ferent; rapient, saeuient, et iniuriis insolenter illatis, humanae societatis foedus irrumpent, ut habere hostem possint, quem sceleratius deleant, quam lacessierint. Nunc ad reliqua pergamus. Nomen deorum Cereri ac Libero traditio munerum fecit. Possum diuinis docere litteris, uinum atque fruges ante progeniem Coeli atque Saturni fuisse in usu hominum: sed ab his sane inuenta esse fingamus. Num potest plus aut maius uideri, collegisse fruges, hisque fractis, panem facere docuisse, aut uuas de uitibus lectas expressisse, uinumque fecisse, quam fruges ipsas, aut uites generasse, ac protulisse de terra? Reliquerit haec sane Deus humanis ingeniis eruenda: tamen fieri non potest, quin ipsius sint omnia, qui et sapientiam tribuit homini, ut inueniret, et illa ipsa, quae possent inueniri. Artes quoque suis inuentoribus immortalitatem peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Vulcano fabrica. Colamus igitur et illos, qui fullonicam sutrinamque docuerunt. Cur autem figulinae repertori honos non habetur? an quia isti diuites uas Samia contemnunt? Sunt et aliae artes, quarum repertores humanae uitae plurimum profuerunt. Cur non et illis attributa sunt templa? sed nimirum Minerua est, quae omnes reperit: ideoque illi opifices supplicant. Ergo ab his sordibus Minerua ascendit in coelum. Est uero cur quisquam derelinquat eum, qui terram cum animantibus, coelum cum astris et luminibus exorsus est, ut eam ueneretur, quae telam docuit ordiri? Quid ille, qui uulnera in corporibus sanare docuit? num potest esse praestantior, quam qui corpora ipsa formauit, sentiendi ac uiuendi rationem dedit? herbas denique ipsas, et caetera quibus medendi ars constat, excogitauit ac protulit?

[1,19] CAPUT XIX. At enim dicet aliquis, et huic summo qui fecit omnia, et illis partim profuerunt, suam uenerationem esse tribuendam. Primum nec factum est unquam, ut qui hos coluit, etiam Deum coluerit: neque fieri potest; quoniam si honos idem tribuitur aliis, ipse omnino non colitur, cuius religio est, illum esse unum ac solum Deum credere. Clamat summus poeta, eos omnes, "Qui inuentas uitam excoluere per artes", apud inferos esse, ipsumque illum repertorem medicinae talis et artis ad Stygias undas fulmine esse detrusum: ut intelligamus, quantum ualeat pater omnipotens, qui et deos fulminibus extinguat. Sed homines ingeniosi hanc secum habebant fortasse rationem: quia Deus fulminari non potest, apparet non esse factum; immo uero, quia factum est, apparet hominem fuisse, non deum. Mendacium enim poetarum non in facto est, sed in nomine. Metuebant enim malum, si contra publicam persuasionem faterentur, quod erat uerum. Quod si hoc constat inter ipsos, ex hominibus deos factos, cur ergo non credunt poetis, si quando illorum fugas, et uulnera, et mortes, et bella, et adulteria describunt? Quibus de rebus intelligi datur, non potuisse ullo pacto fieri deos: quia ne homines quidem probi fuerunt, eaque in uita sua gesserunt, quae mortem pariunt sempiternam.

[1,20] CAPUT XX. Venio nunc ad proprias Romanorum religiones, quoniam de communibus dixi. Romuli nutrix lupa honoribus est affecta diuinis. Et ferrem si animal ipsum fuisset, cuius figuram gerit. Auctor est Liuius, Larentinae esse simulacrum, et quidem non corporis, sed mentis ac morum. Fuit enim Faustuli uxor, et propter uulgati corporis uilitatem, lupa inter pastores, id est, meretrix nuncupata est; unde etiam lupanar dicitur. Exemplum scilicet Atheniensium in ea figuranda Romani secuti sunt; apud quos meretrix quaedam nomine Leaena, cum tyrannum occidisset, quia nefas erat simulacrum constitui meretricis in templo, animalis effigiem posuerunt, cuius nomen gerebat. Itaque ut illi monimentum ex nomine, sic isti ex professione fecerunt. Huius nomini etiam dies festus dicatus est, et Larentinalia constituta. Nec hanc solam Romani meretricem colunt, sed Faulam quoque, quam Herculis scortum fuisse Verrius scribit. Iam quanta ista immortalitas putanda est quam etiam meretrices assequuntur? Flora, cum magnas opes ex arte meretricia quaesiuisset, populum scripsit haeredem, certamque pecuniam reliquit, cuius ex annuo foenore suus natalis dies celebraretur editione ludorum, quos appelant Floralia. Quod quia senatui flagitiosum uidebatur, ab ipso nomine argumentum sumi placuit, ut pudendae rei quaedam dignitas adderetur. Deam finxerunt esse, quae floribus praesit, eamque oportere placari, ut fruges cum arboribus aut uitibus bene prospereque florescerent. Eum colorem secutus in Fastis poeta, non ignobilem nympham fuisse narrauit, quae sit Chloris uocitata, eamque Zephyro nuptam, quasi dotis loco id accepisse muneris a marito, ut haberet omnium florum potestatem. Honeste quidem ista dicuntur; sed inhoneste turpiterque creduntur. Nec debent (cum ueritas quaeritur) huiusmodi nos uelamenta decipere. Celebrantur ergo illi ludi cum omni lasciuia, conuenienter memoriae meretricis. Nam praeter uerborum licentiam, quibus obscoenitas omnis effunditur, exuuntur etiam uestibus populo flagitante meretrices, quae tunc mimarum funguntur officio, et in conspectu populi usque ad satietatem impudicorum luminum cum pudendis motibus detinentur. Cloacinae simulacrum in cloaca maxima repertum Tatius consecrauit, et quia cuius esset effigies ignorabat, ex loco illi nomen imposuit. Pauorem, Palloremque Tullus Hostilius figurauit et coluit. Quid de hoc dicam, nisi dignum fuisse, qui semper deos suos (sicut optari solet) praesentes haberet? Ab hoc illud M- Marcelli de consecratione Honoris atque Virtutis, honestate nominum differt, re congruit. Eadem uanitate Mentem quoque inter deos collocauit senatus: quam profecto si habuisset, eiusmodi sacra nunquam suscepisset. Magnum Cicero audaxque consilium suscepisse Graeciam dicit, quod Cupidinum et Amorum simulacra in gymnasiis consecrasset; adulatus est uidelicet Attico, et irrisit hominem familiarem. Non enim illud magnum, aut omnino consilium dicendum fuit, sed impudicorum hominum perdita et deplorata nequitia, qui liberos suos, quos erudire ad honesta deberent, prostituerunt libidini iuuentutis; a quibus flagitiorum deos, et in illis potissimum locis ubi nuda corpora corruptorum luminibus patent, et in illa coli aetate uoluerunt, quae simplex et improuida prius irretiri, et in laqueos potest cadere, quam cauere. Quid mirum si ab hac gente uniuersa flagitia manarunt? apud quam ipsa uitia religiosa sunt, eaque non modo non uitantur, uerum etiam coluntur. Et ideo huic sententiae, tanquam Graecos prudentia uinceret, adiecit: «Virtutes enim oportere, non uitia consecrari. Quod si recipis, o Marce Tulli, non uides fore ut irrumpant uitia cum uirtutibus, quia mala bonis adhaerent, et in animis hominum potentiora sunt; quae si uetas consecrari, respondebit tibi illa eadem Graecia, se alios deos colere, ut prosint, alios, ne noceant.» Haec enim semper excusatio est eorum, qui mala sua pro diis habent, ut Romani Rubiginem ac Febrem. Si ergo uitia consecranda non sunt, in quo tibi assentior, ne uirtutes quidem. Non enim per se sapiunt, aut sentiunt, neque intra parietes, aut aediculas luto factas, sed intra pectus collocandae sunt, et interius comprehendendae, ne sint falsae, si extra hominem fuerint collocatae. Itaque praeclaram illam legem tuam derideo, quam ponis his uerbis: «Ast illa, propter quae datur homini ascensus in coelum, mentem, uirtutem, pietatem, fidem, earumque laudum delubra sunto.» Atqui haec separari ab homine non possunt. Si enim colenda sunt, in homine ipso sint necesse est. Si autem sunt extra hominem, quid opus est ea colere quibus careas? Virtus enim colenda est, non imago uirtutis: et colenda est non sacrificio aliquo, aut thure, aut precatione solemni, sed uoluntate sola atque proposito. Nam quid est aliud colere uirtutem, nisi eam comprehendere animo, et tenere? quod unusquisque simul ac coepit uelle, consequitur. Hic solus uirtutis est cultus; nam religio et ueneratio nulla alia, nisi unius Dei tenenda est. Quid igitur opus est, o uir sapientissime, superuacuis extructionibus loca occupare, quae possint humanis usibus cedere? quid sacerdotes constituere uana et insensibilia culturos? quid immolare uictimas? quid tantos sumptus uel fingendis, uel colendis imaginibus impendere? Firmius et incorruptius templum est pectus humanum: hoc potius ornetur, hoc ueris illis nominibus impleatur. Has ergo falsas consecrationes sequitur, quod necesse est. Qui enim uirtutes sic colunt, id est qui umbras atque imagines uirtutum consectantur, ea ipsa, quae uera sunt, tenere non possunt. Itaque nulla in quoquam uirtus est, uitiis ubique dominantibus; nulla fides, omnia pro se unoquoque rapiente; nulla pietas, nec consanguineis nec parentibus parcente auaritia, et cupiditate in uenena et in ferrum ruente; nulla pax, nulla concordia, publice bellis saeuientibus, priuatim uero inimicitiis usque ad sanguinem furentibus; nulla pudicitia, libidinibus effrenatis omnem sexum et omnes corporis partes contaminantibus: nec tamen desinunt ea colere, quae fugiunt et oderunt. Colunt enim thure ac summis digitis, quae sensibus intimis horrere debuerunt: qui error omnis ex illius principalis ac summi boni ignoratione descendit. Urbe a Gallis occupata, obsessi in Capitolio Romani, cum ex mulierum capillis tormenta fecissent, aedem Veneri Caluae consecrarunt. Non igitur intelligunt, quam uanae sint religiones, uel ex eo ipso, quod eas his ineptiis cauillantur. A Lacedaemoniis fortasse didicerant, deos sibi ex euentis fingere, qui cum Messenios obsiderent, et illi furtim deceptis obsessoribus egressi, ad diripiendam Lacedaemonem cucurrissent, a Spartanis mulieribus fusi fugatique sunt. Cognitis autem dolis hostium, Lacedaemonii sequebantur. His armatae mulieres obuiam longius exierunt; quae cum uiros suos cernerent parare se ad pugnam, quod putarent Messenios esse, corpora sua nudauerunt. At illi uxoribus cognitis, et aspectu in libidinem concitati, sicuti erant armati, permisti sunt utique promiscue; nec enim uacabat discernere. Sic iuuenes ab iisdem antea missi, misti cum uirginibus, ex quibus sunt Partheniae nati, propter huius facti memoriam aedem Veneri armatae, simulacrumque posuerunt: quod tametsi ex causa turpi uenit, tamen honestius uidetur armatam Venerem consecrasse, quam caluam. Eodem tempore Ioui quoque Pistori ara posita est, quod eos in quiete monuisset, ut ex omni frumento, quod habebant, panem facerent, et in hostium castra iactarent; eoque facto soluta esset obsidio, desperantibus Gallis inopia subigi posse Romanos. Quae ista religionum derisio est? Si earum defensor essem, quid tam grauiter queri possem, quam deorum nomen in tantum uenisse contemptum, ut turpissimis nominibus ludibrio habeatur? Quis non rideat Fornacem deam, uel potius doctos uiros celebrandis Fornacalibus operari? Quis, cum audiat deam Mutam, tenere risum queat? Hanc esse dicunt, ex qua sint nati Lares, et ipsam Laram nominant, uel Larundam. Quid praestare colenti potest, quae loqui non potest? Colitur et Caca, quae Herculi fecit indicium de furto boum, diuinitatem consecuta, quia prodidit fratrem; et Cunina, quae infantes in cunis tuetur, ac fascinum submouet; et Stercutus, qui stercorandi agri rationem primus induxit; et Tutinus, in cuius sinu pudendo nubentes praesident, ut illarum pudicitiam prior deus delibasse uideatur: et mille alia portenta, ut iam uaniores qui haec colenda susceperint, quam Aegyptios esse dicamus, qui monstruosa et ridicula quaedam simulacra uenerantur. Et haec tamen habent aliquam imaginem. Quid? qui lapidem colunt informem atque rudem, cui nomen est Terminus? Hic est, quem pro Ioue Saturnus dicitur deuorasse; nec immerito illi honos tribuitur. Nam cum Tarquinius Capitolium facere uellet, atque in eo loco multorum deorum sacella essent, consuluit eos per auguria, utrum Ioui cederent; et cedentibus caeteris, solus Terminus mansit. Unde illum poeta "Capitoli immobile saxum" uocat. Iam ex hoc ipso quam magnus Iupiter inuenitur, cui non cessit lapis, ea fortasse fiducia, quod illum de paternis faucibus liberauerat. Facto itaque Capitolio, supra ipsum Terminum foramen est in tecto relictum: ut quia non cesserat, libero coelo frueretur; quo ne ipsi quidem fruebantur, qui lapidem frui putauerunt. Et huic ergo publice supplicacatur, quasi custodi finium deo: qui non tantum lapis, sed etiam stipes interdum est. Quid de iis dicam, qui colunt talia? nisi ipsos potissimum lapides ac stipites esse?

[1,21] CAPUT XXI. Diximus de diis ipsis, qui coluntur: nunc de sacris ac mysteriis eorum pauca dicenda sunt. Apud Cyprios humanam hostiam Ioui Teucrus immolauit; idque sacrificium posteris tradidit, quod est nuper Hadriano imperante sublatum. Erat lex apud Tauros, inhumanam et feram gentem, uti Dianae hospites immolarentur; et id sacrificium multis temporibus celebratum est. Galli Hesum atque Teutatem humano cruore placabant. Nec Latini quidem huius immanitatis expertes fuerunt, siquidem Latialis Iupiter etiamnunc sanguine colitur humano. Quid a diis boni precantur, qui sic sacrificant? Aut quid tales dii hominibus praestare possunt, quorum poenis propitiantur? Sed de Barbaris non est adeo mirandum, quorum religio cum moribus congruit. Nostri uero, qui semper mansuetudinis et humanitatis gloriam sibi uindicarunt, nonne sacrilegis his sacris immaniores reperiuntur? Hi enim potius scelerati sunt habendi, qui, cum sint liberalium disciplinarum studiis expoliti, ab humanitate desciscunt, quam qui rudes et imperiti ad mala facinora bonorum ignoratione labuntur. Apparet tamen antiquum esse hunc immolandorum hominum ritum: siquidem Saturnus in Latio eodem genere sacrificii cultus est, non quidem ut homo ad aram immolaretur, sed uti in Tiberim de ponte Miluio mitteretur. Quod ex responso quodam factitatum Varro auctor est; cuius responsi ultimus uersus est talis: "g-Kai g-kephalos g-Aideh g-kai g-toh g-patri g-pempete g-phohta." Quod quia uidetur ambiguum et fax illi, et homo iaci solet. Verum id genus sacrificii ab Hercule, cum ex Hispania rediret, dicitur esse sublatum, ritu tamen permanente, ut pro ueris hominibus imagines iacerentur ex scirpo; ut Ouidius in Fastis docet: "Donec in haec uenit Tirynthius arua, quotannis Tristia Leucadio sacra peracta modo. Illum stramineos in aquam misisse Quirites: Herculis exemplo corpora falsa iace." Haec sacra Vestales uirgines faciunt, ut ait idem : "Tum quoque priscorum uirgo simulacra uirorum Mittere roboreo scirpea ponte solet". Nam de infantibus, qui eidem Saturno immolabantur propter odium Iouis quid dicam, non inuenio; tam barbaros, tam immanes fuisse homines, ut parricidium suum, id est tetrum atque execrabile humano generi facinus, sacrificium uocarent: cum teneras atque innocentes animas, quae maxime est aetas parentibus dulcior, sine ullo respectu pietatis extinguerent, immanitatemque omnium bestiarum, quae tamen foetus suos amant, feritate superarent! O dementiam insanabilem! Quid illis isti dii amplius facere possent, si essent iratissimi, quam faciunt propitii? cum suos cultores parricidiis inquinant, orbitatibus mactant, humanis sensibus spoliant? Quid potest esse his hominibus sancti? Aut quid in profanis locis facient, qui inter aras deorum summa scelera committunt? Pescennius Festus in libris Historiarum per Satyram refert, Carthaginenses Saturno humanas hostias solitos immolare: et cum uicti essent ab Agathocle, rege Siculorum, iratum sibi Deum putauisse; itaque ut diligentius piaculum soluerent, ducentos nobilium filios immolasse. "Tantum relligio potuit suadere malorum, Quae peperit saepe scelerosa, atque impia facta". Cui ergo dementissimi homines illo sacrificio consulebant? cum tantam partem ciuitatis occiderent, quantam fortasse ne Agathocles quidem uictor occiderat. Ab isto genere sacrorum non minoris insaniae iudicanda sunt publica illa sacra: quorum alia sunt matris deum, in quibus homines suis ipsi uirilibus litant; amputato enim sexu, nec uiros se, nec foeminas faciunt: alia Virtutis, quam eamdem Bellonam uocant, in quibus ipsi sacerdotes non alieno, sed suo cruore sacrificant. Sectis namque humeris, et utraque manu districtos gladios exerentes, currunt, efferuntur, insaniunt. Optime igitur Quintilianus in Fanatico; «Istud, inquit, si Deus cogit, iratus est.» Etiamne haec sacra sunt? Nonne satius est pecudum more uiuere, quam deos tam impios, tam profanos, tam sanguinarios colere? Sed unde isti errores et haec tanta flagitia manauerint, suo loco disseremus: interim uideamus et caetera, quae carent scelere, ne studio insectandi uideamur eligere peiora. Isidis Aegyptia sacra sunt, quatenus filium paruulum uel perdiderit, uel inuenerit. Nam primo sacerdotes eius, deglabrato corpore, pectora sua tundunt; lamentantur, sicut ipsa, cum perdidit, fecerat. Deinde puer producitur quasi inuentus, et in laetitiam luctus ille mutatur: ideo Lucanus: "- - - Nunquamque satis quaesitus Osiris". Semper enim perdunt, et semper inueniunt. Refertur ergo in sacris imago rei, quae uere gesta est, quae profecto, si quid sapimus, declarat mortalem mulierem fuisse, ac pene orbam, nisi unicum reperisset. Quod illum ipsum poetam minime fugit, apud quem Pompeius adolescens, morte patris audita, haec loquitur: "Euoluam busto iam numen gentibus Isim; Et tectum ligno spargam per uulgus Osirim". Hic est Osiris, quem Serapim uel Serapidem uulgus appellat. Solent enim mortuis consecratis nomina immutari; credo, ne quis putet eos homines fuisse. Nam et Romulus post mortem Quirinus factus est; et Leda, Nemesis; et Circe, Marica; et Ino, postquam se praecipitauit, Leucothea, materque Matuta; et Melicertes filius eius, Palaemon, atque Portumnus. Sacra uero Cereris Eleusinae non sunt his dissimilia. Nam sicut ibi Osiris puer planctu matris inquiritur; ita hic ad incestum patrui matrimonium rapta Proserpina: quam quia facibus ex Aetnae uertice accensis quaesisse in Sicilia Ceres dicitur, idcirco sacra eius ardentium taedarum iactatione celebrantur. Apud Lampsacum Priapo litabilis uictima est asellus: cuius sacrificii ratio in Fastis haec redditur: Cum dii omnes ad festum matris magnae conuenissent, epulisque satiati noctem lusibus ducerent, quieuisse humi Vestam, somnumque cepisse: ibi Priapum somno eius ac pudicitiae insidiatum; sed illam intempestiuo clamore aselli, quo Silenus uehebatur excitatam, libidinem uero insidiatoris esse deceptam; hac de causa Lampsacenos asellum Priapo, quasi in ultionem, mactare consueuisse; apud Romanos uero eumdem Vestalibus sacris in honorem pudicitiae conseruatae panibus coronari. Quid turpius? quid flagitiosius? quam si Vesta beneficio asini uirgo est? At poeta fabulam finxit. Num ergo illud est uerius, quod referunt ii, qui Fainoumena conscripserunt, cum de duabus Cancri stellis loquuntur, quas Graeci g-onous uocant? asellos fuisse, qui Liberum patrem transuexerint, cum amnem transire non posset; quorum alteri hoc praemium dederit, ut humana uoce loqueretur: itaque inter eum, Priapumque ortum esse certamen de obscoeni magnitudine; Priapum uictum et iratum, interemisse uictorem. Hoc uero multo magis ineptum est; sed poetis licet quidquid uelint: non excutio tam deforme mysterium, nec Priapum denudo, ne quid appareat risu dignum. Finxerunt haec sane poetae; sed necesse est alicuius maioris turpitudinis tegendae gratia ficta sint. Quae sit ergo quaeramus. At ea profecto manifesta est. Nam sicut Lunae taurus mactatur, quia similiter habet cornua, et "Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, Ne detur celeri uictima tarda Deo." Ita in hoc quia magnitudo membri uirilis enormis est, non potuit ei monstro aptior uictima reperiri, quam quae ipsum, cui mactatur, posset imitari. Apud Lindum, quod est oppidum Rhodi, Herculis sacra sunt, quorum a caeteris longe diuersus est ritus: siquidem non g-euphehmia (ut Graeci appellant), sed maledictis, et execratione celebrantur; eaque pro uiolatis habent, si quando inter solemnes ritus uel imprudenti alicui exciderit bonum uerbum. Cuius rei haec ratio redditur, si tamen ulla esse in rebus uanissimis potest: Hercules, cum eo delatus esset, famemque pateretur, aratorem quemdam aspexit operantem, ab eoque petere coepit, ut sibi unum bouem uenderet. Enimuero ille negauit fieri posse, quia spes sua omnis colendae terrae duobus illis iuuencis niteretur. Hercules, solita uiolentia usus, quia unum accipere non potuit, utrumque sustulit. At ille infelix, cum boues suos mactari uideret, iniuriam suam maledictis ultus est. Quod homini eleganti et urbano gratissimum fuit. Nam dum comitibus suis epulas apparat, dumque alienos boues deuorat, illum sibi amarissime conuiciantem, cum risu et cachinnis audiebat. Sed postquam Herculi diuinos honores ob admirationem uirtutis deferri placuit, a ciuibus ei ara posita est, quam de facto bouuzugon nominauit, ad quam duo iuncti boues immolarentur, sicut illi quos abstulerat aratori; eumque ipsum sibi constituit sacerdotem, ac praecepit, ut iisdem maledictis semper in celebrandis sacrificiis uteretur, quod negaret se unquam epulatum esse iucundius. Haec iam non sacra sunt, sed sacrilegia, in quibus id sanctum dicitur, quod in aliis, si fiat, etiam seuerissime uindicatur. Ipsius autem Cretici Iouis sacra quid aliud quam quomodo sit aut subtractus patri, aut nutritus ostendunt? Capella est Amaltheae nymphae, quae uberibus suis aluit infantem; de qua Germanicus Caesar in Arataeo carmine sic ait: "- - - Illa putatur Nutrix esse Iouis; si uere Iuppiter infans Ubera Cretaeae mulsit fidissima caprae, Sidere quae claro gratum testatur alumnum." Huius capellae corio usum esse pro scuto Iouem contra Titanas dimicantem Musaeus auctor est: unde a poetis aiigiuocoû nominatur. Ita quidquid est gestum in abscondendo puero, id ipsum per imaginem geritur in sacris. Sed et matris eius mysterium idem continet, quod Ouidius exponit {in Fastis, lib. IV, v. 207} : "Ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide; Tutus ut infanti uagiat ore puer. Pars clypeos sudibus, galeas pars tundit inanes: Hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. Res latuit, priscique manent imitamina facti; Aera deae comites raucaque terga mouent, Cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant: Tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos". Hanc totam opinionem, quasi a poetis fictam, Salustius respuit, uoluitque ingeniose interpretari, cur altores Iouis dicantur Curetes fuisse; et sic ait: Quia principes intelligendi diuini fuerunt, uetustatem ut caetera in maius componentem, altores Iouis celebrauisse. Quantum errauerit homo eruditus, iam res ipsa declarat. Si enim princeps est Iupiter, et deorum et religionum; si ante illum dii nulli colebantur uulgo, quia nondum nati fuerant, qui coluntur; apparet Curetes ex diuerso principes fuisse diuini non intelligendi, per quos error omnis inductus est, et Dei ueri memoria sublata. Ex ipsis itaque mysteriis et ceremoniis intelligere debuerunt, hominibus se mortuis supplicare. Non igitur exigo, ut aliquis poetarum fictionibus credat. Qui hos mentiri putat, Pontificum ipsorum scripta consideret, et quidquid est litterarum ad sacra pertinentium reuoluat: plura fortasse, quam nos afferimus, inueniet, ex quibus intelligat, inania inepta, commentitia esse omnia, quae pro sanctis habentur. Si quis autem, percepta sapientia, deposuerit errorem, profecto ridebit ineptias hominum pene dementium; illos dico, qui uel inhonesto saltatu tripudiant, uel qui nudi, uncti, coronati, personati, aut luto obliti currunt. Quid de scutis iam uetustate putridis dicam? quae cum portant, deos ipsos se gestare humeris suis arbitrantur. Nam Furius Bibaculus inter praecipua pietatis exempla numeratur, qui cum praetor esset, tamen lictoribus praeeuntibus, ancile portauit, cum haberet, magistratus beneficio, muneris eius uacationem. Non ergo ille Furius, sed plane furiosus fuit, qui praeturam hoc ministerio se putauit ornare. Merito igitur, cum haec a uiris non imperitis ac rudibus fiant, Lucretius exclamat: "O stultas hominum mentes, o pectora caeca! Qualibus in tenebris uitae, quantisque periclis Degitur hoc aeui, quodcumque est!" Quis haec ludibria non rideat, qui habeat aliquid sanitatis? cum uideat homines uelut mente captos ea serio facere, quae si quis faciat in lusu, nimis lasciuus et ineptus esse uideatur.

[1,22] CAPUT XXII. Harum uanitatum apud Romanos auctor et constitutor Sabinus ille rex fuit, qui maxime animos hominum rudes atque imperitos nouis superstitionibus implicauit: quod ut faceret aliqua cum auctoritate, simulauit cum dea Egeria nocturnos se habere congressus. Erat quaedam spelunca peropaca in nemore Aricino, unde riuus perenni fonte manabat; huc, remotis arbitris, se inferre consueuerat, ut mentiri posset, monitu deae coniugis ea sacra populo se tradere quae acceptissima diis essent: uidelicet astutiam Minois uoluit imitari: qui se in antrum Iouis recondebat, et ibi diu moratus, leges tamquam sibi a Ioue traditas afferebat, ut homines ad parendum non modo imperio, sed etiam religione constringeret. Nec difficile sane fuit persuadere pastoribus. Itaque pontifices, flamines, salios, augures creauit, deos per familias descripsit. Sic noui populi feroces animos mitigauit, et ad studia pacis a rebus bellicis auocauit. Sed cum alios falleret, seipsum tamen non fefellit; nam post annos plurimos, Cornelio et Bebio coss., in agro scribae Petilii sub ianiculo arcae duae lapideae sunt repertae a fossoribus, quarum in altera corpus Numae fuit, in altera septem latini libri de iure pontificio, item graeci totidem de disciplina sapientiae scripti, quibus religiones, non eas modo, quas ipse instituerat, sed omnes praeterea dissoluit. Qua re ad senatum delata, decretum est, ut hi libri abolerentur: ita eos Q- Petilius Praetor urbanus in concione populi concremauit, insipienter id quidem. Quid enim profuit, libros esse combustos? cum hoc ipsum, quod sunt ideo combusti, quia religionibus derogabant, memoriae sit traditum? Nemo ergo tunc in senatu non stultissimus. Potuerunt enim et libri aboleri, et res tamen in memoriam non exire. Ita dum uolunt etiam posteris approbare quanta pietate defenderint religiones, auctoritatem religionum ipsarum testando minuerunt. Sed ut Pompilius apud Romanos institutor ineptarum religionum fuit: sic ante Pompilium Faunus in Latio, quin et Saturno auo nefaria sacra constituit, et Picum patrem inter deos honorauit, et sororem suam Fatuam Faunam, eamdemque coniugem consecrauit; quam Gabius Bassus Fatuam nominatam tradit, quod mulieribus fata canere consueuisset, ut Faunus uiris. Eamdem Varro scribit tantae pudicitiae fuisse, ut nemo eam, quoad uixerit, praeter uirum suum mas uiderit, nec nomen eius audierit. Idcirco illi mulieres in operto sacrificant, et bonam deam nominant. Et Sextus Clodius in eo libro, quem graece scripsit, refert Fauni hanc uxorem fuisse, quae quia contra morem decusque regium clam uini ollam ebiberat, et ebria facta erat, uirgis myrteis a uiro usque ad mortem caesa. Postea uero cum eum facti sui poeniteret, et desiderium eius ferre non posset, diuinum illi honorem detulisse; idcirco in sacris eius obuolutam uini amphoram poni. Reliquit ergo posteris Faunus quoque non parum erroris, quem tamen prudentes quique perspiciunt. Nam Lucilius eorum stultitiam, qui simulacra deos putant esse, deridet his uersibus: "Terricolas Lamias Fauni, quas Pompiliique Instituere Numae, tremit has; hic omnia ponit. Ut pueri infantes credunt signa omnia ahena Viuere, et esse homines: sic isti omnia ficta Vera putant; credunt signis cor inesse in ahenis. Pergula pictorum; ueri nihil: omnia ficta." Poeta quidem stultos homines infantibus comparauit. At ego multo imprudentiores esse dico. Illi enim simulacra homines putant esse, hi deos. Illos aetas facit putare quod non est, hos stultitia. Illi utique breui desinunt falli, horum uanitas et durat, et semper crescit. Sacra Liberi Patris primus Orpheus induxit in Graeciam, primusque celebrauit in monte Boeotiae Thebis, ubi Liber natus est, proximo, qui cum frequenter citharae cantu personaret, Citeron appellatus est. Ea sacra etiamnunc Orphica nominantur, in quibus ipse postea dilaceratus, et carptus est, et fuit per eadem fere tempora, quibus Faunus. Sed quis aetate praecesserit, dubitari potest: siquidem per eosdem annos Latinus Priamusque regnauerunt; item patres eorum Faunus et Laomedon, quo regnante, Orpheus cum Argonautis ad Iliensium littus accessit. Procedamus igitur ulterius, et quaeramus, quis omnino colendorum deorum primus auctor extiterit. Didymus in libris g-exehgehseohs g-Pindarikehs ait, Melissea Cretensium regem primum diis sacrificasse, ac ritus nouos sacrorumque pompas introduxisse. Huius duas fuisse filias, Amalthaeam et Melissam, quae Iouem puerum caprino lacte ac melle nutrierunt. Unde poetica illa fabula originem sumpsit, aduolasse apes, atque os pueri melle complesse. Melissam uero a patre primam sacerdotem Matri magnae constitutam, unde adhuc eiusdem Matris antistites Melissae nuncupantur. Historia uero sacra testatur ipsum Iouem, postquam rerum potitus est, in tantam insolentiam uenisse, ut ipse sibi fana multis in locis constitueret. Nam cum terras circuiret, ut in quamcumque regionem uenerat, reges principesue populorum hospitio sibi et amicitia copulabat, et cum a quoque digrederetur, iubebat sibi fanum creari hospitis sui nomine, quasi ita posset amicitiae et foederis memoria conseruari. Sic constituta sunt templa Ioui Atabyrio, Ioui Labrandio. Atabyrius enim et Labrandius hospites eius, atque adiutores in bello fuerunt. Item Ioui Laprio, Ioui Molioni, Ioui Casio, et quae sunt in eumdem modum. Quod ille astutissime excogitauit, ut et sibi honorem diuinum, et hospitibus suis perpetuum nomen acquireret cum religione coniunctum. Gaudebant ergo illi, et hinc imperio eius libenter obsequebantur, et nominis sui gratia ritus annuos et festa celebrabant. Simile quiddam in Sicilia fecit Aeneas, cum conditae urbi Acestae hospitis nomen imposuit, ut eam postmodum laetus ac libens Acestes diligeret, augeret, ornaret. Hoc modo religionem cultus sui per orbem terrae Iupiter seminauit, et exemplum caeteris ad imitandum dedit. Siue igitur a Melisseo, sicut Didymus tradidit, colendorum deorum ritus effluxit; siue ab ipso quoque Ioue, ut Euhemerus; de tempore tamen constat quando dii coli coeperint. Melisseus quidem multum antecessit aetate, quippe qui educauerit Iouem nepotem. Et idcirco fieri potest, uel ut ante, uel adhuc puero Ioue deos colere instituerit, id est alumni sui matrem; et auiam Tellurem, quae fuit Urani coniux, et patrem Saturnum: et ipse hoc exemplo atque instituto Iouem ad tantam superbiam prouexerit, ut postea sibi diuinos honores auderet assumere.

[1,23] CAPUT XXIII. Nunc quoniam uanarum superstitionum originem deprehendimus, superest ut etiam tempora colligamus, per quae fuerint illi quorum memoria colitur. Theophilus in libro de Temporibus ad Autolicum scripto ait, in historia sua Thallum dicere, quod Belus, quem Babylonii et Assyrii colunt, antiquior troiano bello fuisse inuenitur trecentis uiginti duobus annis: Belum autem Saturno aequalem fuisse, et utrumque uno tempore adoleuisse. Quod adeo uerum est, ut ratione ipsa colligi possit. Nam et Agamemnon, qui gessit bellum Troicum, Iouis abnepos fuit, et Achilles Aiaxque pronepotes, et Ulysses eodem gradu proximus fuit; Priamus quidem longa serie. Sed auctores quidam tradunt, Dardanum et Iasium Coriti filios fuisse, non Iouis. Nec enim, si ita fuisset, ad usus impudicos Ganymedem pronepotem suum habere potuisset. Itaque parentibus illorum, quos supra nominaui, si congruentes annos diuidas, numerus consentiet. Ab excidio autem Troianae urbis colliguntur anni MCCCCLXX. Ex hac temporum ratione manifestum est, ante annos non amplius quam MDCCC natum esse Saturnum, qui et sator omnium deorum fuit. Non ergo isti glorientur sacrorum uetustate, quorum et origo, et ratio, et tempora deprehensa sunt. Restant adhuc aliqua, quae ad arguendas religiones falsas plurimum ualent. Sed iam finem facere libro decreui, ne modum excedat. Ea enim plenius sunt exequenda, ut omnibus refutatis, quae ueritati uidentur obstare, homines, qui bonorum ignorantia uagantur incerti, ad religionem ueram possimus imbuere. Primus autem sapientiae gradus est, falsa intelligere; secundus, uera cognoscere. Ergo apud quem haec prima institutio nostra profecerit, qua falsa deteximus, excitabitur ad ueri cognitionem, qua nulla est homini iucundior uoluptas; et erit iam sapientia coelestis disciplinae dignus, qui ad cognoscenda caetera libens ac paratus accesserit.

Lactantius Christian Latin The Latin Library The Classics Page