Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
[et quod maiorum uitia sequiturque minores] 1a
et nitidis maculam haesuram figentia rebus,
quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
si damnosa senem iuuat alea, ludit et heres
bullatus paruoque eadem mouet arma fritillo. 5
nec melius de se cuiquam sperare propinquo
concedet iuuenis, qui radere tubera terrae,
boletum condire et eodem iure natantis
mergere ficedulas didicit nebulone parente
et cana monstrante gula. cum septimus annus 10
transierit puerum, nondum omni dente renato,
barbatos licet admoueas mille inde magistros,
hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu
semper et a magna non degenerare culina.
mitem animum et mores modicis erroribus aequos 15
praecipit atque animas seruorum et corpora nostra
materia constare putat paribusque elementis,
an saeuire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus, 20
tunc felix, quotiens aliquis tortore uocato
uritur ardenti duo propter lintea ferro?
quid suadet iuueni laetus stridore catenae,
quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?
rusticus expectas ut non sit adultera Largae 25
filia, quae numquam maternos dicere moechos
tam cito nec tanto poterit contexere cursu
ut non ter deciens respiret? conscia matri
uirgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas
implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis. 30
sic natura iubet: uelocius et citius nos
corrumpunt uitiorum exempla domestica, magnis
cum subeant animos auctoribus. unus et alter
forsitan haec spernant iuuenes, quibus arte benigna
et meliore luto finxit praecordia Titan, 35
sed reliquos fugienda patrum uestigia ducunt
et monstrata diu ueteris trahit orbita culpae.
abstineas igitur damnandis. huius enim uel
una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur
ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis 40
turpibus ac prauis omnes sumus, et Catilinam
quocumque in populo uideas, quocumque sub axe,
sed nec Brutus erit Bruti nec auunculus usquam.
nil dictu foedum uisuque haec limina tangat
intra quae pater est. procul, a procul inde puellae 45
lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
maxima debetur puero reuerentia, si quid
turpe paras, nec tu pueri contempseris annos,
sed peccaturo obstet tibi filius infans.
nam si quid dignum censoris fecerit ira 50
quandoque et similem tibi se non corpore tantum
nec uultu dederit, morum quoque filius et qui
omnia deterius tua per uestigia peccet,
corripies nimirum et castigabis acerbo
clamore ac post haec tabulas mutare parabis. 55
unde tibi frontem libertatemque parentis,
cum facias peiora senex uacuumque cerebro
iam pridem caput hoc uentosa cucurbita quaerat?
hospite uenturo cessabit nemo tuorum.
'uerre pauimentum, nitidas ostende columnas, 60
arida cum tota descendat aranea tela,
hic leue argentum, uasa aspera tergeat alter.'
uox domini furit instantis uirgamque tenentis.
ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
atria displiceant oculis uenientis amici, 65
ne perfusa luto sit porticus, et tamen uno
semodio scobis haec emendat seruulus unus:
illud non agitas, ut sanctam filius omni
aspiciat sine labe domum uitioque carentem?
gratum est quod patriae ciuem populoque dedisti, 70
si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris,
utilis et bellorum et pacis rebus agendis.
plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
moribus instituas. serpente ciconia pullos
nutrit et inuenta per deuia rura lacerta: 75
illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
uoltur iumento et canibus crucibusque relictis
ad fetus properat partemque cadaueris adfert:
hic est ergo cibus magni quoque uolturis et se
pascentis, propria cum iam facit arbore nidos. 80
sed leporem aut capream famulae Iouis et generosae
in saltu uenantur aues, hinc praeda cubili
ponitur: inde autem cum se matura leuauit
progenies stimulante fame festinat ad illam
quam primum praedam rupto gustauerat ouo. 85
aedificator erat Caetronius et modo curuo
litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
nunc Praenestinis in montibus alta parabat
culmina uillarum Graecis longeque petitis
marmoribus uincens Fortunae atque Herculis aedem, 90
ut spado uincebat Capitolia nostra Posides.
dum sic ergo habitat Caetronius, inminuit rem,
fregit opes, nec parua tamen mensura relictae
partis erat. totam hanc turbauit filius amens,
dum meliore nouas attollit marmore uillas. 95
quidam sortiti metuentem sabbata patrem
nil praeter nubes et caeli numen adorant,
nec distare putant humana carne suillam,
qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt;
Romanas autem soliti contemnere leges 100
Iudaicum ediscunt et seruant ac metuunt ius,
tradidit arcano quodcumque uolumine Moyses:
non monstrare uias eadem nisi sacra colenti,
quaesitum ad fontem solos deducere uerpos.
sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux 105
ignaua et partem uitae non attigit ullam.
sponte tamen iuuenes imitantur cetera, solam
inuiti quoque auaritiam exercere iubentur.
fallit enim uitium specie uirtutis et umbra,
cum sit triste habitu uultuque et ueste seuerum, 110
nec dubie tamquam frugi laudetur auarus,
tamquam parcus homo et rerum tutela suarum
certa magis quam si fortunas seruet easdem
Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de
quo loquor egregium populus putat adquirendi 115
artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris
[sed crescunt quocumque modo maioraque fiunt]
incude adsidua semperque ardente camino.
[et pater ergo animi felices credit auaros]
qui miratur opes, qui nulla exempla beati 120
pauperis esse putat, iuuenes hortatur ut illa
ire uia pergant et eidem incumbere sectae.
sunt quaedam uitiorum elementa, his protinus illos
inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
mox adquirendi docet insatiabile uotum. 125
seruorum uentres modio castigat iniquo
ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam
mucida caerulei panis consumere frusta,
hesternum solitus medio seruare minutal
Septembri nec non differre in tempora cenae 130
alterius conchem aestiuam cum parte lacerti
signatam uel dimidio putrique siluro
filaque sectiui numerata includere porri.
inuitatus ad haec aliquis de ponte negabit.
sed quo diuitias haec per tormenta coactas, 135
cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis,
ut locuples moriaris, egentis uiuere fato?
interea, pleno cum turget sacculus ore,
crescit amor nummi quantum ipsa pecunia creuit,
et minus hanc optat qui non habet. ergo paratur 140
altera uilla tibi, cum rus non sufficit unum
et proferre libet finis maiorque uidetur
et melior uicina seges; mercaris et hanc et
arbusta et densa montem qui canet oliua.
quorum si pretio dominus non uincitur ullo, 145
nocte boues macri lassoque famelica collo
iumenta ad uiridis huius mittentur aristas
nec prius inde domum quam tota noualia saeuos
in uentres abeant, ut credas falcibus actum.
dicere uix possis quam multi talia plorent 150
et quot uenales iniuria fecerit agros.
sed qui sermones, quam foede bucina famae!
'quid nocet haec?' inquit 'tunicam mihi malo lupini
quam si me toto laudet uicinia pago
exigui ruris paucissima farra secantem.' 155
scilicet et morbis et debilitate carebis
et luctum et curam effugies, et tempora uitae
longa tibi posthac fato meliore dabuntur,
si tantum culti solus possederis agri
quantum sub Tatio populus Romanus arabat. 160
mox etiam fractis aetate ac Punica passis
proelia uel Pyrrhum inmanem gladiosque Molossos
tandem pro multis uix iugera bina dabantur
uulneribus; merces haec sanguinis atque laboris
nulli uisa umquam meritis minor aut ingratae 165
curta fides patriae. saturabat glebula talis
patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat
uxor et infantes ludebant quattuor, unus
uernula, tres domini; sed magnis fratribus horum
a scrobe uel sulco redeuntibus altera cena 170
amplior et grandes fumabant pultibus ollae.
nunc modus hic agri nostro non sufficit horto.
inde fere scelerum causae, nec plura uenena
miscuit aut ferro grassatur saepius ullum
humanae mentis uitium quam saeua cupido 175
inmodici census. nam diues qui fieri uolt,
et cito uolt fieri; sed quae reuerentia legum,
quis metus aut pudor est umquam properantis auari?
'uiuite contenti casulis et collibus istis,
o pueri,' Marsus dicebat et Hernicus olim 180
Vestinusque senex, 'panem quaeramus aratro,
qui satis est mensis: laudant hoc numina ruris,
quorum ope et auxilio gratae post munus aristae
contingunt homini ueteris fastidia quercus.
nil uetitum fecisse uolet, quem non pudet alto 185
per glaciem perone tegi, qui summouet euros
pellibus inuersis: peregrina ignotaque nobis
ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.'
haec illi ueteres praecepta minoribus; at nunc
post finem autumni media de nocte supinum 190
clamosus iuuenem pater excitat: 'accipe ceras,
scribe, puer, uigila, causas age, perlege rubras
maiorum leges; aut uitem posce libello,
sed caput intactum buxo narisque pilosas
adnotet et grandes miretur Laelius alas; 195
dirue Maurorum attegias, castella Brigantum,
ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus
adferat; aut, longos castrorum ferre labores
si piget et trepidum soluunt tibi cornua uentrem
cum lituis audita, pares quod uendere possis 200
pluris dimidio, nec te fastidia mercis
ullius subeant ablegandae Tiberim ultra,
neu credas ponendum aliquid discriminis inter
unguenta et corium: lucri bonus est odor ex re
qualibet. illa tuo sententia semper in ore 205
uersetur dis atque ipso Ioue digna poeta:
"unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere."'
[hoc monstrant uetulae pueris repentibus assae,
hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.]
talibus instantem monitis quemcumque parentem 210
sic possem adfari: 'dic, o uanissime, quis te
festinare iubet? meliorem praesto magistro
discipulum. securus abi: uinceris, ut Aiax
praeteriit Telamonem, ut Pelea uicit Achilles.
parcendum est teneris; nondum impleuere medullas 215
maturae mala nequitiae. cum pectere barbam
coeperit et longae mucronem admittere cultri,
falsus erit testis, uendet periuria summa
exigua et Cereris tangens aramque pedemque.
elatam iam crede nurum, si limina uestra 220
mortifera cum dote subit. quibus illa premetur
per somnum digitis! nam quae terraque marique
adquirenda putas breuior uia conferet illi;
nullus enim magni sceleris labor. "haec ego numquam
mandaui" dices olim "nec talia suasi." 225
mentis causa malae tamen est et origo penes te.
nam quisquis magni census praecepit amorem
et laeuo monitu pueros producit auaros
[et qui per fraudes patrimonia conduplicari]
dat libertatem et totas effundit habenas 230
curriculo; quem si reuoces, subsistere nescit
et te contempto rapitur metisque relictis.
nemo satis credit tantum delinquere quantum
permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi.
cum dicis iuueni stultum qui donet amico, 235
qui paupertatem leuet attollatque propinqui,
et spoliare doces et circumscribere et omni
crimine diuitias adquirere, quarum amor in te
quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum
dilexit Thebas, si Graecia uera, Menoeceus, 240
in quorum sulcis legiones dentibus anguis
cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt
continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.
ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
flagrantem late et rapientem cuncta uidebis. 245
nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
in cauea magno fremitu leo tollet alumnus.
nota mathematicis genesis tua, sed graue tardas
expectare colus: morieris stamine nondum
abrupto. iam nunc obstas et uota moraris, 250
iam torquet iuuenem longa et ceruina senectus.
ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
composuit: si uis aliam decerpere ficum
atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,
sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.' 255
monstro uoluptatem egregiam, cui nulla theatra,
nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,
si spectes quanto capitis discrimine constent
incrementa domus, aerata multus in arca
fiscus et ad uigilem ponendi Castora nummi, 260
ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res
non potuit seruare suas. ergo omnia Florae
et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:
tanto maiores humana negotia ludi.
an magis oblectant animum iactata petauro 265
corpora quique solet rectum descendere funem
quam tu, Corycia semper qui puppe moraris
atque habitas, coro semper tollendus et austro,
perditus ~ac uilis~ sacci mercator olentis,
qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae 270
passum et municipes Iouis aduexisse lagonas?
hic tamen ancipiti figens uestigia planta
uictum illa mercede parat, brumamque famemque
illa reste cauet: tu propter mille talenta
et centum uillas temerarius. aspice portus 275
et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est iam
in pelago. ueniet classis quocumque uocarit
spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum
aequora transiliet, sed longe Calpe relicta
audiet Herculeo stridentem gurgite solem. 280
grande operae pretium est, ut tenso folle reuerti
inde domum possis tumidaque superbus aluta,
Oceani monstra et iuuenes uidisse marinos.
non unus mentes agitat furor. ille sororis
in manibus uoltu Eumenidum terretur et igni, 285
hic boue percusso mugire Agamemnona credit
aut Ithacum. parcat tunicis licet atque lacernis,
curatoris eget qui nauem mercibus implet
ad summum latus et tabula distinguitur unda,
cum sit causa mali tanti et discriminis huius 290
concisum argentum in titulos faciesque minutas.
occurrunt nubes et fulgura: 'soluite funem'
frumenti dominus clamat piperisue coempti,
'nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur;
aestiuom tonat.' infelix hac forsitan ipsa 295
nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur
obrutus et zonam laeua morsuque tenebit.
sed cuius uotis modo non suffecerat aurum
quod Tagus et rutila uoluit Pactolus harena,
frigida sufficient uelantes inguina panni 300
exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem
dum rogat et picta se tempestate tuetur.
tantis parta malis cura maiore metuque
seruantur: misera est magni custodia census.
dispositis praediues amis uigilare cohortem 305
seruorum noctu Licinus iubet, attonitus pro
electro signisque suis Phrygiaque columna
atque ebore et lata testudine. dolia nudi
non ardent Cynici; si fregeris, altera fiet
cras domus atque eadem plumbo commissa manebit. 310
sensit Alexander, testa cum uidit in illa
magnum habitatorem, quanto felicior hic qui
nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem
passurus gestis aequanda pericula rebus.
nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, 315
nos facimus, Fortuna, deam. mensura tamen quae
sufficiat census, si quis me consulat, edam:
in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
quantum, Epicure, tibi paruis suffecit in hortis,
quantum Socratici ceperunt ante penates; 320
numquam aliud natura, aliud sapientia dicit.
acribus exemplis uideor te cludere? misce
ergo aliquid nostris de moribus, effice summam
bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis.
haec quoque si rugam trahit extenditque labellum, 325
sume duos equites, fac tertia quadringenta.
si nondum impleui gremium, si panditur ultra,
nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna
sufficient animo nec diuitiae Narcissi,
indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius 330
paruit imperiis uxorem occidere iussus.