HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO

LIBER V

I. Dum Athenienses in Sicilia bellum per biennium cupidius quam felicius gerunt, interim concitor et dux eius Alcibiades absens Athenis insimulatur mysteria Cereris initiorum sacra, nullo magis quam silentio sollemnia, enuntiavisse, revocatusque a bello ad iudicium, sive conscientia sive indignitatem rei non ferens, tacitus in exsilium Elidem profectus est. Inde, ubi non damnatum se tantum, verum etiam diris per omnium sacerdotum religiones devotum cognovit, Lacedaemona se contulit ibique regem Lacedaemoniorum inpellit turbatis Atheniensibus adverso Siciliae proelio ultro bellum inferre. Quo facto omnia Graeciae regna velut ad extinguendum commune incendium concurrunt; tantum odium Athenienses inmoderati imperii crudelitate contraxerant. Darius quoque, rex Persarum, memor paterni avitique in hanc urbem odii facta cum Lacedaemoniis per Pisaphernen, praefectum Lydiae, societate omnem sumptum belli pollicetur. Et erat hic quidem titulus cum Graecis coeundi; re autem vera timebat, ne victis Atheniensibus ad se Lacedaemonii arma transferrent. Quis igitur miretur tam florentes Atheniensium opes ruisse, cum ad opprimendam unam urbem totius Orientis vires concurrerent? Non tamen inerti neque incruento cecidere bello, sed proeliati ad ultimum, victores etiam interdum consumpti magis fortunae varietate quam victi sunt. Principio belli omnes ab his etiam socii desciverant, ut fit: quo se fortuna, eodem etiam favor hominum inclinat.

II. Alcibiades quoque motum adversus patriam bellum non gregarii militis opera, sed imperatoris virtutibus adiuvat; quippe acceptis vero navibus in Asiam contendit et tributarias Atheniensium civitates auctoritate nominis sui ad defectionem conpellit. Sciebant enim domi clarum, nec exsilio videbant factum minorem, nec tam ablatum Atheniensibus ducem quam Lacedaemoniis traditum, parta qui cum amissis imperia pensaret. Sed apud Lacedaemonios virtus Alcibiadis plus invidiae quam gratiae contraxit. Itaque cum principes velut aemulum gloriae suae interficiendum insidiis mandassent, cognita re Alcibiades per uxorem Agidis regis, quam adulterio cognoverat, ad Tisaphernen, praefectum Darii regis, profugit, cui se celeriter officii comitate et obsequendi gratia insinuavit. Erat enim et aetatis flore et formae veneratione nec minus eloquentia etiam inter Athenienses insignis, sed in conciliandis amicitiarum studiis quam in retinendis vir melior, quia morum vitia sub umbra eloquentiae primo latebant. Igitur persuadet Tisapherni, ne tanta stipendia classi Lacedaemoniorum praeberet; vocandos enim in portionem muneris Ionios, quorum pro libertate, cum tributa Atheniensibus penderent, bellum susceptum sit. Sed nec auxiliis nimis enixe Lacedaemonios iuvandos; quippe memorem esse debere alienam se victoriam, non suam instruere, et hactenus bellum sustinemdum, ne inopia deseratur. Nam regem Persarum dissidentibus Graecis arbitrum pacis ac belli fore, et quos suis non possit, ipsorum armis victurum; perfecto autem bello statim ei cum victoribus dimicandum. Domesticis itaque bellis Graeciam obterendam, ne externis vacet, exaequandasque vires partium et inferiores auxilio levandos. Non enim quieturos posta hanc victoriam Spartanos, quia vindices se libertatis Graeciae professi sint. Grata oratio Tissapherni fuit. Itaque commeatus maligne praebere, classem regiam non totam mittere, ne aut victoriam daret aut necessitatem deponendi belli imponeret.

III. Interea Alcibiades hanc operam civibus venditabat. Ad quem cum legati Atheniensium venissent, pollicetur his amicitiam regis, si res publica a populo translata ad senatum foret, sperans ut aut concordante civitate dux belli ab omnibus legeretur aut discordia inter ordines facta ab altera parte in auxilium vocaretur. Sed Atheniensibus inminente periculo belli maior salutis quam dignitatis cura fuit. Itaque permittente populo imperium ad senatum transfertur. Qui cum insita gentis superbia crudeliter in plebem consuleret, singulis tyrannidis sibi inpotentiam vindicantibus, ab exercitu Alcibiades exsul revocatur duxque classi constituitur. Statim igitur Athenas scribit, ex continenti se cum exercitu venturum recepturumque a quadringentis iura populi, ni ipsi redderent. Hac denuntiatione optimates territi primo urbem prodere Lacedaemoniis temptavere, dein, cum id nequissent, in exsilium profecti sunt. Igitur Alcibiades intestino malo patria liberata summa cura classem instruit atque ita in bellum adversus Lacedaemonios pergit.

IV. Iam Sesto Mindarus et Pharnabazus, Lacedaemoniorum duces, instructis navibus expectabant. Proelio commisso victoria penes Athenienses fuit. In eo bello maior pars exercitus et omnes ferme hostium duces caesi, naves LXXX captae. Interiectis atque diebus, cum bellum Lacedaemonii a mare in terram transtulissent, iterato vincuntur. His malis fracti pacem petiere, quam ne acciperent opera eorum effectum est, a quibus ea res quaestum praebebat. Interea et Syracusanorum auxilia inlatum a Karthaginiensibus Siciliae bellum domum revocacit. Quibus rebus destitutis Lacedaemoniis Alcibiades cum classe victrici Asiam vastat, multis locis proelia facit, ubique victor recipit civitates, quae defecerant, nonnullas capit et imperio Atheniensium adicit, atque ita prisca navali gloria vindicata, adiecta etiam laude terrestris belli, desideratus civibus suis Athenas revertitur. His omnibus proeliis ducentae naves hostium et praeda ingens capta. Ad hunc redeuntis exercitus triumphum effusa omnis multitudo obviam procedit et universos quidem milites, praecipue tamen Alcibiaden miratur; in hunc oculos civitas universa, in hunc suspensa ora convertit, hunc quasi de caelo missum et ut ipsam Victoriam contuentur; laudant quae pro patria, nec minus admirantur quae exsul contra gesserit, excusantes ipsi, iratum provocatumque fecisse. Enimvero tantum in uno viro fuisse momenti, ut maximi imperii subversi et rursum recepti auctor esset, et unde stetisset eo se victoria transferret, fieretque cum eo mira quaedam fortunae inclinatio. Igitur omnibus non humanis tantum, verum et divinis eum honoribus onerant; certant secum ipsi, utrum contumeliosius eum expulerint an revocaverint honoratius. Ipsos illi deos gratulantes tulere obviam, quorum exsecrationibus erat devotus, et cui paulo ante omnem humanam opem interdixerant, eum, si queant, in caelo posuisse cupiunt. Explent contumelias honoribus, detrimenta muneribus, exsecrationes precibus. Non Siciliae illis adversa pugna in ore est, sed Graeciae victoria; non classes per illum amissae, sed adquisitae; nec Syracusarum, sed Ioniae Hellespontique meminerunt. Sic Alcibiades numquam mediocribus nec in offensam nec in favorem studiis suorum exceptus est.

V. Dum haec aguntur, et a Lacedaemoniis Lysander classi belloque praeficitur et in locum Tissaphernis Darius, rex Persarum, filium suum Cyrum Ioniae Lydiaeque praeposuit, qui Lacedaemonios auxiliis opibusque ad spem fortunae prioris erexit. Aucti igitur viribus Alcibiaden cum centum navibus in Asiam profectum, dum agros longa pace divites securus populatur et praedae dulcedine sine insidiarum metu sparsos milites habet, repentino adventu oppressere; tantaque caedes palantium fuit, ut plus vulneris eoo proelio Athenienses acciperent, quam superioribus dederant, et tanta desperatio apud Athenienses erat, ut ex continenti Alcibiaden ducem Conone mutarent, arbitrantes victos se non fortuuna belli, sed fraude imperatoris, apud quem plus prior offensa valuisset quam recentia beneficia; vicisse autem eum priore bello ideo tantum, ut ostenderet hostibus, quem ducem sprevissent, et ut carius eis ipsam victoriam venderet. Omnia enim credibilia in Alcibiade vigor ingenii et morum luxuria faciebat. Veritus itaque multitudinis impetum denuo in voluntarium exsilium proficiscitur.

VI. Itaque Conon Alcibiadi suffectus, habens ante oculos cui duci successisset, classem maxima industria exornat; sed navibus exercitus deerat, fortissimis quibusque in Asiae populatione amissis. Armantur tamen senes aut inpuberes pueri, et numerus militum sine exercitus robore exppletur. Sed non magnam bello moram aetas fecit inbellis; caeduntur passim aut fugientes capiuntur; tantaque strages aut occisorum aut captivorum fuit, ut Atheniensium deletum non imperium tantum, verum etiam nomen videretur. Quo proelio perditis et desperatis rebus ad tantam inopiam rediguntur, ut consumpta militari aetate peregrinis civitatem, servis libertatem, damnatis impunitatem darent. Eaque conluvione hominum domini antea Graeciae conscripto exercitu vix libertatem tuebantur. Iterum tamen fortunam maris experiundam decernunt. Tanta virtus animorum fuit, ut, cum paulo ante salutem desperaverint, nunc non desperent victoriam. Sed neque is miles erat, qui nomen Atheniensium tueretur, neque eae vires, quibus vincere consuerant, neque ea scientia militaris in his, quos vincula, non castra continuerant. Itaque omnes aut capti aut occisi. Cum dux Conon proelio superfuisset solus, crudelitatem civium metuens cum octo navibus ad regem Cyprium concedit Euagoram.

VII. [Lysander] autem, dux Lacedaemoniorum, rebus feliciter gestis fortunae hostium insultat. Captivas naves cum praeda bellica in triumphi modum ornatas mittit Lacedaemona ac tributarias Atheniensium civitates, quas metus dubiae belli fortunae in fide tenuerat, voluntarias recipit, nec aliud dicionis Atheniensium praeter urbem ipsam relinquit. Quae cuncta cum Athenis nuntiata essent, omnes relictis domibus per urbem discurrere pavidi, alius alium sciscitari, auctorem nuntii requirere; non pueros inprudentia, non senes debilitas, non mulieres sexus inbecillitas domi tenet: adeo ad omnem aetatem tanti mali sensus penetraverat. in foro deinde coeunt atque ibi perpeti nocte fortunam publicam questibus iterant. Alii fratres aut filios aut parentes deflent; cognatos alii, alii amicos cognatis cariores, et cum privatis casibus querelam publicam miscent: iam se ipsos, iam ipsam patriam perituram miserioremque incolumium quam amissorum fortunam iudicantes; sibi quisque ante oculos obsidionem, famem et superbum victoremque hostem proponentes; iam ruinam urbis et incendia, iam omnium captivitatem et miserrimam servitutem recordantes; feliciores prorsus priores urbis ruinas ducentes, quae incolumibus filiis parentibusque tectorum tantum ruinae taxatae sint. Nunc autem non classem, in quam sicuti pridem confugiant, superesse, non exercitum, cuius virtute servati pulchriora possent moenia exstruere.

VIII. Sic defletae ac prope perditae urbi hostes superveniunt et obsidione circumdata obsessos fame urgent. Sciebant enim neque ex advectis copiis multum superesse, et ne novae advehi possent providerant. Quibus malis Athenienses fracti post longam famem et adsidua suorum funera pacem petivere, quae an dari deberet, diu inter Spartanos sociosque deliberatum. Cum multi delendum Atheniensium nomen urbemque incendio consumendam censerent, negarunt se Spartani ex duobus Graeciae oculis laterum eruturos, pacem polliciti, si demissa Piraeum versus muri bracchia deicerent navesque, quae reliquae forent, traderent, reique publica ex semet ipsis XXX rectores acciperent. In has leges traditam sibi urbem Lacedaemonii formandam Lysandro tradiderunt. Insignis hic annus et expugnatione Athenarum et morte Darii, regis Persarum, et exsilio Dionysii, Siciliae tyranni, fuit. Mutato statu Athenarum etiam civium condicio mutatur. XXX rectores rei publicae constituuntur, qui fiunt XXX tyranni. Quippe a principio tria milia sibi satellitum statuunt, quantum ex tot cladibus prope nec civium superferat, et quasi parvus hic ad continendam civitatem exercitus esset, septingentos milites a victoribus accipiunt. Caedes deinde civium ab Alcibiade auspicantur, ne iterum rem publicam sub obtentu liberationis invederet. Quem cum profectum ad Artaxerxen, Persarum regem, conperissent, citato itinere miserunt, qui eum interciperent; a quibus occupatus, cum occidi aperte non posset, vivus in cubiculo, in quo dormiebat, crematus est.

IX. Liberati hoc ultoris metu tyranni miseras urbis reliquias caedibus et rapinis exhauriunt. Quod cum displicere uni ex numero suo, Therameni, didicissent, ipsum quoque ad terrorem omnium interficiunt. Fit igitur ex urbe passim omnium fuga, repleturque Graecia Atheniensium exsulibus. Quod etiam ipsum auxilium cum miseris eriperetur (nam Lacedaemoniorum edicto civitates exsules recipere prohibebantur), omnes se Argos et Thebas contulere; ibi non solum tutum exsilium egerunt, verum etiam spem reciperandae patriae receperunt. Erat inter exsules Thrasybulus, vir strenuus et domi nobilis, qui audendum aliquid pro patria et pro salute communi etiam cum periculo ratus, adunatis exsulibus castellum Phylen Atticorum finium occupat. Nec deerat quarundam civitatum tam crudelis casus miserantium favor. Itaque et Ismenias, Thebanorum princeps, etsi publicis non poterat, privatis tamen viribus adiuvabat, et Lysias, Syracusanus orator, exsul tunc, quingentos milites stipendio suo instructos in auxilium patriae communis eloquentiae misit. Fit itaque asperum proelium. Sed cum hinc pro patria summis viribus, inde pro aliena dominatione securius pugnaretur, tyranni vincuntur. Victi in urbem refugerunt, quam exhaustam caedibus suis etiam armis spoliant. Deinde cum omnes Athenienses proditionis suspectos haberent, demigrare eos ex urbe iubent et in bracchiis muri, quae diruta fuerant, habitare, extraneis militibus imperium tuentes. Post haec Thrasybulum corrumpere imperii societatem pollicentes conantur. Quod cum non contigisset, auxilia a Lacedaemoniis petivere, quibus accitis iterato proeliantur. In eo bello Critias et Hippolochus, omnium tyrannorum saevissimi, cadunt.

X. Ceteris victis cum exercitus eorum, ex quibus maior pars Atheniensium erat, fugeret, magna voce Thrasybulus exclamat: cur se victorem fugiant potius quam ut vindicem communis libertatis adiuvent? Civium illam meminerint aciem, non hostium esse; nec se ideo arma cepisse, ut aliqua victis adimat, sed ut adempta restituat; XXX se dominis, non civitati bellum inferre. Admonet deinde cognationis, legum, sacrorum, tum vetusti per tot bella commilitii, orat misereantur exsulum civium, si tam patienter ipsi serviant; reddant sibi patriam, accipiant libertatem. His vocibus tantum promotum est, ut reversus in urbem exercitus XXX tyrannos emigrare Eleusinam iuberet, substitutis decem, qui rem publicam regerent; qui nihil exemplo prioris dominationis territi eandem viam crudelitatis adgressi sunt. Dum haec aguntur, nuntiatur Lacedaemone in bellum Athenienses exarsisse; ad quod comprimendum Pausanias rex mittitur. Qui misericordia exsulis populi permotus patriam miseris civibus restituit et decem tyrannos ex urbe Eleusinam emigrare ad ceteros iubet. Quibus rebus cum pax statuta esset, interiectis diebus repente tyranni non minus restitutos exsules quam se in exsilium actos indignantur, quasi vero aliorum libertas sua servitus esset, et bellum Atheniensibus inferunt. Sed ad conloquium veluti dominationem recepturi progressi per insidias conprehensi ut pacis victimae trucidantur. Populus, quem emigrare iusserant, in urbem revocatur. Atque ita per multa membra civitas dissipata in unum tandem corpus redigitur, et ne qua dissensio ex ante actis nasceretur, omnes iure iurando obstringuntur, discordiarum oblivionem fore. Interea Thebani Corinthiique legatos ad Lacedaemonios mittunt, qui ex manubiis portionem praedae communis belli periculique peterent. Quibus negatis non quidem aperte bellum adversus Lacedaemonios decernunt, sed tacitis animis tantam iram concipiunt, ut subesse bellum intellegi posset.

XI. Eodem forte tempore Darius, rex Persarum, moritur, Artaxerxe et Cyro filiis relictis. Regnum Artaxerxi, Cyro civitates, quarum praefectus erat, testamento legavit. Sed Cyro iudicium patris iniuria videbatur; itaque occulte adversus fratrem bellum parabat. Quod cum nuntiatum Artaxerxi esset, arcessitum ad se fratrem it innocentiam dissimulatione belli simuulantem conpedibus aureis vinxit interfecissetque, ni mater prohibuisset. Dimissus igitur Cyrus iam non occulte bellum, sed palam, nec per dissimulationem, sed aperta professione parare coepit; auxilia undique contrahit. Lacedaemonii memores Atheniensi bello enixa eius opera adiutos, velut ignorantes contra quem bellum pararetur, decernunt auxilia Cyro mittenda, ubi res eius exegisset, quaerentes apud Cyrum gratiam et apud Artaxerxen, si vicisset, veniae patrocinia, cum nihil adversus eum aperte decrevissent. Sed cum in bello fors proelii utrumque fratrem pugnae obtulisset, prior Artaxerxes a fratre vulneratur; quem cum equi fuga periculo subtraxisset, Cyrus a cohorte regia oppressus interficitur. Sic victor Artaxerxes et praeda fraterni belli et exercitu potitur. In eo proelio decem milia Graecorum in auxilio Cyri fuere, quae et in cornu, in quo steterant, vicerunt et post mortem Cyri neque armis a tanto exercitu vinci neque dolo capi potuerunt; revertentesque inter tot indomitas nationes et barbaras gentes per tanta itineris spatia virtute se usque terminos patriae defenderunt.

Justin The Latin Library The Classics Page