HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO
I. Post necem Mithridatis, Parthorum regis, Phrahates filius rex statuitur, qui cum inferre bellum in ultionem temptati ab Antiocho Parthici regni Syriae statuisset, Scytharum motibus ad sua defendenda revocatur. 2 Namque Scythae in auxilium Parthorum adversus Antiochum, Syriae regem, mercede sollicitati cum confecto bello iam supervenissent et calumnia tardius lati auxilii mercede fraudarentur, dolentes tantum itineris frustra emensum, cum vel stipendium pro vexatione vel alium hostem dari sibi poscerent, superbo responso offensi fines Parthorum vastare coeperunt. 3 Igitur Phrahates, cum adversus eos proficisceretur, ad tutelam regni reliquit Himerum quendam pueritiae sibi flore conciliatum, qui tyrannica crudelitate oblitus et vitae praeteritae et vicarii officii Babylonios multasque alias civitates inportune vexavit. 4 Ipse autem Phrahates exercitum Graecorum, quem bello Antiochi captum superbe crudeliterque tractaverat, in bellum secum ducit, inmemor prorsus quod hostiles eorum animos nec captivitas minuerat et insuper iniuriarum indignitas exacerbaverat. 5 Itaque cum inclinatam Parthorum aciem vidissent, arma ad hostes transtulere et diu cupitam captivitatis ultionem exercitus Parthici et ipsius Phrahatis regis cruenta caede exsecuti sunt.
II. In huius locum Artabanus, patruus eius, rex substituitur. Scythae autem contenti victoria depopulata Parthia in patriam revertuntur. 2 Sed et Artabanus bello Tochariis inlato in bracchio vulneratus statim decedit. 3 Huic Mithridates filius succedit, cui res gestae Magni cognomen dedere; quippe claritatem parentum aemulatione virtutis accensus animi magnitudine supergreditur. 4 Multa igitur bella cum finitimis magna virtute gessit multosque populos Parthico regno addidit. 5 Sed et cum Scythis prospere aliquotiens dimicavit ultorque iniuriae parentum fuit. 6 Ad postremum Artoadisti, Armeniorum regi, bellum intulit. 7 Sed quoniam in Armeniam transitum facimus, origo eius paulo altius repetenda est. 8 Neque enim silentio regnum tantum praeteriri fas est cum fines post Parthiam omnium regnorum magnitudinem superent, 9 siquidem Armenia a Cappadocia usque mare Caspium undecies centum milia patet, sed in latitudinem milia passuum septingenta porrigitur. 10 Condita est autem ab Armenio, Iasonis Thessali comite, quem cum perditum propter insignem periculosamque regno suo virtutem Pelias rex cuperet, denuntiata militia in Colchos abire iubet pellemque arietis memorabilem gentibus reportare, sperans interitum viri aut ex periculis tam longae navigationis aut ex bello tam profundae barbariae. 11 Igitur Iason divulgata opinio ne tam gloriosae expeditionis, cum ad eum certatim principes iuventutis totius ferme orbis concurrerent, exercitum fortissimorum virorum, qui Argonautae cognominati sunt, conparavit. 12 Quem cum magnis rebus gestis incolumem reduxisset, rursum a Peliae filiis Thessalia magna vi pulsus cum ingenti multitudine, quae ad famam virtutis eius ex omnibus gentibus cotidie confluebat, comite Medea uxore, quam repudiatam miseratione exilii rursum receperat, et Medo, privigno ab Aegeo, rege Atheniensium, genito, Colchos repetivit socerumque Aeetam regno pulsum restituit.
III. Magna deinde bella cum finitimis gessit captasque civitates partim regno soceri ad abolendam superioris militiae iniuriam, qua filiam eius Medeam abduxerat et filium Aegialeum interfecerat, adiunxit, partim populis, quos secum adduxerat, 2 adsignavit primusque humanorum post Herculem et Liberum, qui reges Orientis fuisse traduntur, eam caeli plagam domuisse dicitur. 3 Populis quibusdam Erygium et Amphistratum, aurigas Castoris et Pollucis, duces adsignavit. 4 Cum Albanis foedus percussit, qui Herculem ex Italia ab Albano monte, cum Geryone extincto armenta eius per Italiam duceret, secuti dicuntur, quique memores Italicac originis exercitum Cn. Pompei bello Mithridatico fratres salutavere. 5 Itaque Iasoni totus ferme Oriens ut conditori divinos honores templaque constituit, quae Parmenion, dux Alexandri Magni, post multos annos dirui iussit, ne cuiusquam nomen in Oriente venerabilius quam Alexandri esset. 6 Post mortem Iasonis Medus aemulus virtutis eius in honorem matris Mediam urbem condidit regnumque ex nomine suo Medorum constituit, sub cuius maiestate Orientis postea imperium fuit. 7 Albanis vicinae Amazones sunt, quarum reginam Thalestrim concubitum Alexandri petisse multi autores prodidere. 8 Armenius quoque, et ipse Thessalus, unus de numero ducum Iasonis, recollecta multitudine, quae amisso Iasone rege passim vagabatur, Armeniam condit, 9 a cuius montibus Tigris fluvius modicis primo incrementis nascitur; interiecto deinde aliquanto spatio sub terras mergitur, atque ita post quinque et XX milia passuum grande iam flumen in regione Sophene emergit ac sic in paludes Euphratis recipitur.
IV. Igitur Mithridates, rex Parthorum, post bellum Armeniae propter crudelitatem a senatu Parthico regno pellitur. 2 Frater eius Orodes, cum regnum vacans occupasset, Babyloniam, quo Mithridates confugerat, diu obsidet et fame coactos in deditionem oppidanos conpellit. 3 Mithridates autem fiducia cognationis ultro se in potestatem Orodis tradit. 4 Sed Orodes plus hostem quam fratrem cogitans in conspectu suo trucidari iussit. Post haec bellum cum Romanis gessit Crassumque imperatorem cum filio et omni exercitu Romano delevit. 5 Huius filius Pacorus missus ad persequendas Romani belli reliquias magnis rebus in Syria gestis in Parthiam patri suspectus revocatur, quo absente exercitus Parthorum relictus in Syria a Cassio, quaestore Crassi, cum omnibus ducibus trucidatur. 6 His ita gestis non magno post tempore Romanis inter Caesarem Pompeiumque civile bellum oritur, in quo Parthi Pompeianarum partium fuere et propter amicitiam cum Pompeio bello Mithridatico iunctam et propter Crassi necem, cuius filium in partibus Caesaris esse audierant, quem ultorem patris victore Caesare futurum non deliberabant. 7 Itaque victis partibus Pompeianis et Cassio et Bruto auxilia adversus Augustum et Antonium misere, et post belli finem rursum Pacoro duce inita cum Labieno societate Syriam et Asiam vastavere castraque Ventidi, qui post Cassium absente Pacoro exercitum Parthicum fuderat, magna mole adgrediuntur. 8 Sed ille simulato timore diu continuit se et insultare Parthos aliquantisper passus est. Ad postremum in securos laetosque partem legionum emisit, quarum impetu fusi Parthi in diversa abiere. 9 Pacorus cum fugientes suos abduxisse secum legiones Romanas putaret, castra Ventidi, veluti sine defensoribus, adgreditur. 10 Tum Ventidius reliqua parte legionum emissa universam Parthorum manum cum rege ipso Pacoro interficit; nec ullo bello Parthi umquam maius vulnus acceperunt. 11 Haec cum in Parthia nuntiata essent. Orodes, pater Pacori, qui paulo ante vastatam Syriam, occupatam Asiam a Parthis audierat victoremque Pacorum Romanorum gloriabatur, repente filii morte et exercitus clade audita ex dolore in furorem vertitur. 12 Multis diebus non adloqui quemquam, non cibum sumere, non vocem mittere, ita ut etiam mutus factus videretur. 13 Post multos deinde dies, ubi dolor vocem laxaverat, nihil aliud quam Pacorum vocabat; Pacorus illi videri, Pacorus audiri videbatur, cum illo loqui, cum illo consistere; interdum quasi amissum flebiliter dolebat. 14 Post longum deinde luctum alia sollicitudo miserandum senem invadit, quem ex numero XXX filiorum in locum Pacori regem destinet. 15 Multae paelices, ex quibus generata tanta iuventus erat, pro suis quaeque sollicitae animum senis obsidebant. 16 Sed fatum Parthiae fecit, in qua iam quasi sollemne est reges parricidas haberi, ut sceleratissimus omnium, et ipse Phrahates nomine, rex statueretur.
V. Itaque statim, quasi nollet mori, patrem interfecit; fratres quoque omnes XXX trucidat. Sed nec in filiis cessant parricidia. 2 Nam cum infestos sibi optimates propter adsidua scelera videret, ne esset qui nominari rex posset, adultum filium interfici iubet. 3 Huic Antonius propter auxilium adversus se et Caesarem latum bellum cum sedecim validissimis legionibus intulit, sed graviter multis proeliis vexatus a Parthia refugit. 4 Qua victoria insolentior Phrahates redditus, cum multa crudeliter consuleret, in exilium a populo suo pellitur. 5 Itaque cum magno tempore finitimas civitates, ad postremum Scythas precibus fatigasset, Scytharum maxime auxilio in regnum restituitur. 6 Hoc absente regem Parthi Tiridaten quendam constituerant, qui audito adventu Scytharum cum magna amicorum manu ad Caesarem in Hispania bellum tunc temporis gerentem profugit, obsidem Caesari minimum Phrahatis filium ferens, quem neglegentius custoditum rapuerat. 7 Quo cognito Phrahates legatos statim ad Caesarem mittit, servum suum Tiridaten et filium remitti sibi postulat. 8 Caesar et legatione Phrahatis audita et Tiridatis postulatis cognitis (nam et ipse restitui in regnum desiderabat, iuris Romanorum futuram Parthiam adfirmans, si eius regnum muneris eorum fuisset) neque Tiridaten dediturum se Parthis dixit, neque adversus Parthos Tiridati auxilia daturum. 9 Ne tamen per omnia nihil a Caesare obtentum videretur, et Phrahati filium sine pretio remisit et Tiridati, quoad manere apud Romanos vellet, opulentum sumptum praeberi iussit. 19 Post haec finito Hispaniensi bello, cum in Syriam ad conponendum Orientis statum venisset, metum Phrahati incussit, ne bellum Parthiae vellet inferre. 11 Itaque tota Parthia captivi ex Crassiano sive Antoni exercitu recollecti signaque cum his militaria Augusto remissa. 12 Sed et filii nepotesque Phrahatis obsides Augusto dati, plusque Caesar magnitudine nominis sui fecit, quam armis facere alius imperator potuisset.
Justin | The Latin Library | The Classics Page |