HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO
I. Siciliam ferunt angustis quondam faucibus Italiae adhaesisse diremptamque velut a corpore maiore impetu superi maris, quod toto undarum onere illuc vehitur. Est autem terra ipsa tenuis ac fragilis et cavernis quibusdam fistulisque ita penetrabilis, ut ventorum tota ferme flatibus pateat; nec non et ignibus generandis nutriendisque soli ipsius naturalis materia. Quippe intrinsecus stratum sulphure et bitumine traditur, quae res facit, ut spiritu cum igne in terra interiore luctante frequenter et conpluribus locis nunc flammas, nunc vaporem, nunc fumum eructet. Inde denique Aetnae montis per tot saecula durat incendium. Et ubi acrior per spiramenta cavernarum ventus incubuit, heranarum moles egeruntur. Proximum Italiae promuntorium Regium dicitur, ideo quia Graece abrupta hoc nomine pronuntiantur. Nec mirum, si fabulosa est loci huius antiquitas, in quem res tot coiere mirae. Primum quod nusquam alias torrens fretum, nec solum citato impetu, verum etiam procul visentibus. Undarum porro in se concurrentium tanta pugna est, ut alias veluti terga dantes in imum desidere, alias quasi victrices in sublime ferri videas; nunc hic fremitum ferventis aestus, nunc illic gemitum in voraginem desidentis exaudias. Accedunt vicini et perpetui Aetnae montis ignes et insularum Aeolidum, velut ipsis undis alatur incendium; neque enim in tam angustis terminis aliter durare tot saeculis tantus ignis potuisset, nisi humoris nutrimentis aleretur. Hinc igitur fabulae Scyllam et Charybdin peperere, hinc latratus auditus, hinc monstri credita simulacra, dum navigantes magnis verticibus pelagi desidentis exterriti latrare putant undas, quas sorbentis aestus vorago conlidit. Eadem causa etiam Aetnae montis perpetuos ignes facit. Nam aquarum ille concursus raptum secum spiritum in imum fundum trahit atque ibi suffocatum tam diu tenet, donec per spiramenta terrae diffusus nutrimenta ignis incendat. Iam ipsa Italiae Siciliaeque vicinitas, iam promuntoriorum altitudo ipsa ita similis est, ut quantum nunc admirationis, tantum antiquis terroris dederit, credentibus, coeuntibus in se promuntoriis ac rursum discedentibus solida intercipi absumique navigia. Neque hoc ab antiquis in dulcedinem fabulae conpositum, sed metu et admiratione transeuntium. Ea est enim procul inspicientibus natura loci, ut sinum maris, non transitum putes, quo cum accesseris, discedere ac seiungi promuntoria, quae ante iuncta fuerant, arbitrere.
II. Siciliae primo Trinacriae nomen fuit, postea Sicania cognominata est. Haec a principio patria Cyclopum fuit, quibus exstinctis Cocalus regnum insulae occupavit. Post quem singulae civitates in tyrannorum imperium concesserunt, quorum nulla terra feracior fuit. Horum ex numero Anaxilaus iustitia cum ceterorum crudelitate certabat, cuius moderationis haud mediocrem fructum tulit; quippe decedens cum filios parvulos reliquisset tutelamque eorum Micalo, spectatae fidei servo, commisisset, tantus amor memoriae eius apud omnes fuit, ut parere servo quam deserere regis filios mallent principesque civitatis obliti dignitatis suae regni maiestatem administrari per servum paterentur. Imperium Siciliae etiam Karthaginienses temptavere, diuque varia victoria cum tyrannis dimicatum. Ad postremum amisso Hamilcare imperatore cum exercitu aliquantisper quievere victi.
III. Medio tempore, cum Regini discordia laborarent civitasque per dissensionem divisa in duas partes esset, veterani ex altera parte ab Himera in auxilium vocati, pulsis civitate contra quos inplorati fuerant et mox caesis quibus tulerant auxilium, urbem cum coniugibus et liberis sociorum occupavere, ausi facinus nulli tyranno conparandum, quippe ut Reginis melius fuerit vinci quam vicisse. Nam sive victoribus captivitatis iure servissent sive amissa patria exsulare necesse habuissent, non tamen inter aras et patrios lares trucidati crudelissimis tyrannis patriam cum coniugibus ac liberis praedam reliquissent. Catinenses quoque cum Syracusanos graves paterentur, diffisi viribus suis auxilium ab Atheniensibus petivere; qui seu studio maioris imperii, quod Asiam Graeciamque penitus occupaverant, seu metu fractae pridem a Syracusanis classis, ne Lacedaemoniis illae vires accederent, Lamponium ducem cum classe in Siciliam misere, ut sub specie ferendi Catinensibus auxilii temptarent Siciliae imperium. Et quoniam prima initia frequenter caesis hostibus prospera fuerant, maiore denuo classe et robustiore exercitu Lachete et Chariade ducibus Siciliam petivere; sed Catinenses sive metu Atheniensium sive taedio belli pacem cum Syracusanis remissis Atheniensium auxiliis fecerant.
IV. Interiecto deinde tempore, cum fides pacis a Syracusanis non servaretur, denuo legatos Athenas mittunt, qui sordida veste, capillo barbaque promissis et omni squaloris habitu ad misericordiam commovendam adquisito contionem deformes adeunt; adduntur precibus lacrimae et ita misericordem populum supplices movent, ut damnarentur duces, qui ab his auxilia deduxerant. Igitur classis infens decernitur; creantur duces Nicias et Alcibiades et Lamachos, tantisque viribus Sicilia repetitur, ut ipsis terrori essent, in quorum auxilia mittebantur. Brevi post tempore revocato ad reatum Alcibiade duo proelia pedestria secunda Nicias et Lamachos faciunt; munitionibus deinde circumdatis hostes etiam marinis commeatibus in urbe clausos intercludunt. Quibus rebus fracti Syracusani auxilium a Lacedaemoniis petiverunt. Ab his mittitur Gylippus solus, sed in quo instar omnium auxiliorum erat. Is audito in itinere belli iam inclinato statu auxiliis partim in Graecia, partim in Sicilia contractis opportuna bello loca ocupat. Duobus deinde proeliis victus, congressus tertio occiso Lamacho et hostes in fugam conpulit et socios obsidione liberavit. Sed cum Athenienses a bello terrestri in navale se transtulissent, Gylippus classem Lacedaemone cum auxiliis arcessit. Quo cognito et ipsi Athenienses in locum amissi ducis Demosthenen et Eurymedonta cum supplemento copiarum mittunt. Peloponnesii quoque communi civitatum decreto ingentia Syracusanis auxilia misere, et quasi Graeciae bellum in Siciliam translatum esset, ita ex utraque parte summis viribus dimicabatur.
V. Prima igitur congressione navalis certaminis Athenienses vincuntur; castra quoque cum omni publica ac privata pecunia amittunt. Super haec mala cum etiam terrestri proelio victi essent, tunc Demosthenes censere coepit, ut abirent Sicilia, dum res quamvis adflictae nondum tamen perditae forent. Neque in bello male auspicato amplius perseverandum; esse domi graviora et forsitan infeliciora bella, in quae servare hos urbis apparatus oporteat. Nicias seu pudore male actae rei, seu metu destitutae spei civium, seu inpellente fato manere contendit. Reparatur igitur navale bellum et animi a prioris fortunae procella ad spem certaminis revocatur; sed inscitia ducum, qui inter angustias matis tuentes se Syracusanos adgressi, facile vincuntur. Eurymedon dux in prima acie fortissime dimicans primus cadit, XXX naves, quibus praefuerat, incenduntur. Demosthenes et Nicias et ipsi victi exercitum in terram deponunt, tutiorem fugam rati itinere terrestri. Ab his relictas CXXX naves Gylippus invasit, ipsos deinde insequitur; fugientes partim capit, partim caedit. Demosthenes amnisso exercitu a captivitate gladio et voluntaria morte se vindicat, Nicias autem ne Demosthenis quidem exempplo ut sibi consuleret admonitus cladem suorum auxit dedecore captivitatis.
Justin | The Latin Library | The Classics Page |