HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO

LIBER XXXVIII

I. Mithridates parricidia nece uxoris auspicatus sororis alterius Laodices filios, cuius virum Ariarathen, regem Cappadociae, per Gordium insidiis occiderat, tollendos statuit, nihil actum morte patris existimans, si adulescentes paternum regnum, cuius ille cupiditate flagrabat, occupassent. 2 Igitur dum in his cogitationibus versatur, interim Nicomedes, rex Bithyniae, vacuam morte regis Cappadociam invadit. 3 Quod cum nuntiatum Mithridati fuisset, per simulationem pietatis auxilia sorori ad expellendum Cappadocia Nicomeden mittit. 4 Sed iam Laodice per pactionem se Nicomedi in matrimonium tradiderat. 5 Quod aegre ferens Mithridates praesidia Nicomedis Cappadocia expellit regnumque sororis filio restituit, egregium prorsus factum, ni subsecuta fraus esset; 6 siquidem interiectis mensibus simulat se Gordium, quo ministro usus in Ariarathe interficiendo fuerat, restituere in patriam velle, sperans, si obsisteret adulescens, causas belli futuras, aut, si permitteret, per eundem filium tolli posse, per quem interfecerat patrem. 7 Quod ubi Ariarathes iunior moliri cognovit, graviter ferens interfectorem patris per avunculum potissimum ab exilio revocari, ingentem exercitum contrahit. 8 Igitur cum in aciem eduxisset Mithridates peditum LXXX milia, equitum X, currus falcatos sexcentos, nec Ariarathi auxiliantibus finitimis regibus minores copiae essent, incertum belli timens consilia ad insidias transfert sollicitatoque iuvene ad conloquium, 9 cum ferrum occultatum inter fascias gereret, scrutatore ab Ariarathe regio more misso, curiosius imum ventrem pertractanti ait: caveret, ne aliud telum inveniret quam quaereret. 10 Atque ita risu protectis insidiis sevocatum ab amicis velut ad secretum sermonem inspectante utroque exercitu interficit; regnum Cappadociae octo annorum filio inposito Ariarathis nomine additoque ei rectore Gordio tradidit.

II. Sed Cappadoces crudelitate ac libidine praefectorum vexati a Mithridate deficiunt fratremque regis, et ipsum Ariarathen nomine, ab Asia, ubi educabatur, revocant, 2 cum quo Mithridates proelium renovat victumque regno Cappadociae expellit. Nec multo post adulescens ex aegritudine collecta infirmitate decedit. 3 Post huius mortem Nicomedes timens, ne Mithridates accessione Cappadociae etiam Bithyniam finitimam invaderet, subornat puerum eximiae pulchritudinis, quasi Ariarathes tres, non duos filios genuisset, qui a senatu Romano paternum regnum peteret. 4 Vxorem quoque Laodicen Romam mittit ad testimonium trium ex Ariarathe susceptorum filiorum. 5 Quod ubi Mithridates cognovit, et ipse pari inpudentia Gordium Romam mittit, qui senatui adseveret puerum, cui Cappadociae regnum tradiderat, ex eo Ariarathe genitum, qui bello Aristonici auxilia Romanis ferens cecidisset. 6 Sed senatus studio regum intellecto, aliena regna falsis nominibus furantium, Mithridati Cappadociam et Nicomedi ad solacia eius Paphlagoniam ademit. 7 Ac ne contumelia regum foret ademptum illis, quod daretur aliis, uterque populus libertate donatus est. 8 Sed Cappadoces munus libertatis abnuentes negant vivere gentem sine rege posse. Itaque rex illis a senatu Ariobarzanes statuitur.

III. Erat eo tempore Tigranes rex Armeniae, obses Parthis ante multum temporis datus, nec olim ab eisdem in regnum paternum remissus. Hunc Mithridates mire ad societatem Romani belli, quod olim meditabatur, perlicere cupiebat. 2 Nihil igitur de offensa Romanorum sentientem per Gordium inpellit, ut Ariobarzani, segni admodum, bellum inferat, et ne quis dolus subesse videatur, filiam suam ei Cleopatram in matrimonium tradit. 3 Primo igitur adventu Tigranis Ariobarzanes sublatis rebus suis Romam contendit, atque ita per Tigranen rursus Cappadocia iuris esse Mithridatis coepit. 4 Eodem tempore mortuo Nicomede etiam filius eius, et ipse Nicomedes, regno a Mithridate pellitur, qui cum supplex Romam venisset, decernitur in senatu, ut uterque in regnum restituantur; in quod tum missi M'. Aquilius et Mallius + Malthinus legati. 5 His cognitis Mithridates societatem cum Tigrane bellum adversus Romanos gesturus iungit, pactique inter se sunt, ut urbes agrique Mithridati, homines vero et quaecumque auferri possent, Tigrani cederent. 6 Post haec Mithridates intellecto quantum bellum suscitaret, legatos ad Cimbros, alios ad Gallograecos et Sarmatas Bastarnasque auxilium petitum mittit. 7 Nam omnes has gentes Romanum meditabundus bellum variis beneficiorum muneribus iam ante inlexerat. Ab Schythia quoque exercitum venire iubet omnemque Orientem adversus Romanos armat. 8 Non magno igitur labore Aquilium et | Malthinum Asiano exercitu instructos vincit, quibus simul cum Nicomede pulsis ingenti favore civitatium excipitur. 9 Multum ibi auri argentique studio veterum regum magnumque belli apparatum invenit, quibus instructus debita civitatibus publica privataque remittit et vacationem quinquennii concedit. 10 Tunc ad contionem milites vocat eosque variis exhortationibus ad Romana bella sive Asiana incitat. 11 Quam orationem dignam duxi, cuius exemplum brevitati huius operis insererem; quam obliquam Pompeius Trogus exposuit, quoniam in Livio et in Sallustio reprehendit, quod contiones directas pro sua oratione operi suo inserendo historiae modum excesserint.

IV. Optandum sibi fuisse ait, ut de eo liceret consulere, bellumne sit cum Romanis an pax habenda; 2 quin vero sit resistendum inpugnantibus, ne eos quidem dubitare, qui spe victoriae careant; quippe adversus latronem, si nequeant pro salute, pro ultione tamen sua omnes ferrum stringere. 3 Ceterum quia non id agitur, an liceat quiescere non tantum animo hostiliter, sed etiam proelio congressis, consulendum, qua ratione ac spe coepta bella sustineant. 4 Esse autem sibi victoriae fiduciam, si sit illis animus; Romanosque vinci posse cognitum non sibi magis quam ipsis militibus, qui et in Bithynia Aquilium et t Malthinum in Cappadocia fuderint. 5 Ac si quem aliena magis exempla quam sua experimenta moveant, audire se a Pyrro, rege Epiri, non amplius quinque milibus Macedonum instructo fusos tribus proeliis Romanos. 6 Audire Hannibalem sedecim annis Italiae victorem inmoratum, et quin ipsam caperet urbem, non Romanorum illi vires restitisse sed domesticae aemulationis atque invidiae studium. 7 Audire populos transalpinae Galliae Italiam ingressos maximis eam pluribusque urbibus possidere et latius aliquanto solum finium, quam in Asia, quae dicatur inbellis, idem Galli occupavissent. 8 Nec victam solum dici sibi Romam a Gallis, sed etiam captam, ita ut unius illis montis tantum cacumen relinqueretur; nec bello hostem, sed pretio remotum. 9 Gallorum autem nomen, quod semper Romanos terruit, in partem virium suarum ipse numeret. Nam hos, qui Asiam incolunt, Gallos ab illis, qui Italiam occupaverant, sedibus tantum distare, 10 originem quidem ac virtutem genusque pugnae idem habere; tantoque his acriora esse quam illis ingenia, quod longiore ac difficiliore spatio per Illyricum Thraciamque prodierint, paene operosius transitis eorum finibus quam ubi consedere possessis. 11 Iam ipsam Italiam audire se numquam, ut Roma condita sit, satis illi pacatam, sed adsidue per omnes annos pro libertate alios, quosdam etiam pro vice imperii bellis continuis perseverasse; 12 et a multis civitatibus Italiae deletos Romanorum exercitus ferri, a quibusdam novo contumeliae more sub iugum missos. 13 Ac ne veteribus inmoremur exemplis, hoc ipso tempore universam Italiam bello Marsico consurrexisse, non iam libertatem, sed consortium imperii civitatisque poscentem; 14 nec gravius vicino Italiae bello quam domesticis principum factionibus urbem premi, multoque periculosius esse Italico civile bellum. 15 Simul et a Germania Cimbros, inmensa milia ferorum atque inmitium populorum, more procellae inundasse Italiam; 16 quorum etsi singula bella sustinere Romani possent, universis tamen obruantur, ut ne vacaturos quidem bello suo putet.

V. Vtendum igitur occasione et rapienda incrementa virium, ne, si illis occupatis quieverint, mox adversus vacuos et quietos maius negotium habeat. 2 Non enim quaeri, an capienda sint arma, sed utrum sua potius occasionem an illorum. 3 Nam bellum quidem iam tunc secum ab illis geri coeptum, cum sibi pupillo maiorem Phrygiam ademerint, quam patri suo praemium dati adversus Aristonicum auxilii concesserant, gentem quam et proavo suo Mithridati Seleucus Callinicus in dotem dedisset. 4 Quid, cum Paphlagonia se decedere iusserint, non alterum illud genus belli fuisse? Quae non vi, non armis, sed adoptione testamenti et regum do mesticorum interitu hereditaria patri suo obvenisset. 5 Cum inter hanc decretorum amaritudinem parendo non tamen eos mitigaret, quin acerbius in dies gerant, non obtinuisse. 6 Quod enim a se non praebitum illis obsequium? Non Phrygiam Paphlagoniamque dimissas? Non Cappadocia filium eductum, quam iure gentium victor occupaverat? 7 Raptum tamen sibi esse victoriae ius ab illis, quorum nihil est nisi bello quaesitum. 8 Non regem Bithyniae Chreston, in quem senatus arma decreverat, a se in gratiam illorum occisum? Tamen nihilo minus inputari sibi, si qua Gordius aut Tigranes faciat. 9 Libertatem etiam in contumeliam sui a senatu ultro delatam Cappadociae, quam reliquis gentibus abstulerunt; dein populo Cappadocum pro libertate oblata Gordium regem orante ideo tantum, quoniam amicus suus esset, non obtinuisse. 10 Nicomeden praecepto illorum bellum sibi intulisse; quia ultum ierit se, ab ipsis ventum obviam in eo; et nunc eam secum bellandi illis causam fore, quod non inpune se Nicomedi lacerandum, saltatricis filio, praebuerit.

VI. Quippe non delicta regum illos, sed vires ac maiestatem insequi, neque in uno se, sed in aliis quoque omnibus hac saepe arte grassatos. 2 Sic et avum suum Pharnacen per cognitionum arbitria succidaneum regi Pergameno Eumeni datum; 3 SiC rursus Eumenen, cuius classibus primo in Asiam fuere transiecti, cuius exercitu magis quam suo et Magnum Antiochum et Gallos in Asia et mox in Macedonia regem Perseum domuerant, 4 et ipsum pro hoste habitum eique interdictum Italia, et quod cum ipso deforme sibi putaverant, cum filio eius Aristonico bellum gessisse. Nullius apud eos maiora quam Masinissae, regis Numidarum, haberi merita; 5 huic inputari victum Hannibalem, huic captum Syphacem, huic Karthaginem deletam, hunc inter duos illos Africanos tertium servatorem urbis referri: 6 tamen cum huius nepote bellum modo in Africa gestum adeo inexpiabile, ut ne victum quidem patris memoriae donarent, quin carcerem ac triumphi spectaculum experiretur. 7 Hanc illos omnibus regibus legem odiorum dixisse, scilicet quia ipsi tales reges habuerint, quorum etiam nominibus erubescant, aut pastores Aboriginum, aut aruspices Sabinorum, aut exules Corinthiorum, aut servos vernasque Tuscorum, aut, quod honoratissimum nomen fuit inter haec, Superbos; 8 atque ut ipsi ferunt conditores suos lupae uberibus altos, sic omnem illum populum luporum animos inexplebiles sanguinis, atque imperii divitiarumque avidos ac ieiunos habere.

VII. Se autem, seu nobilitate illis conparetur, clariorem illa conluvie convenarum esse, qui paternos maiores suos a Cyro Darioque, conditoribus Persici regni, maternos a magno Alexandro ac Nicatore Seleuco, conditoribus imperii Macedonici, referat, seu populus illorum conferatur suo, earum se gentium esse, quae non modo Romano imperio sint pares, sed Macedonico quoque obstiterint. 2 Nullam subiectarum sibi gentium expertam peregrina imperia; nullis umquam nisi domesticis regibus paruisse, Cappadociam velint an Paphlagoniam recensere, rursus Pontum an Bithyniam, itemque Armeniam maiorem minoremque; quarum gentium nullam neque Alexander ille, qui totam pacavit Asiam, nec quisquam successorum eius aut posterorum attigisset. 3 Scythiam duos umquam ante se reges non pacare, sed tantum intrare ausos, Darium et Philippum, aegre inde fugam sibi expedisse, unde ipse magnam adversus Romanos partem virium haberet. 4 Multoque se timidius ac diffidentius bella Pontica ingressum, cum ipse rudis ac tiro esset, Scythiae praeter arma virtutemque animi locorum quoque solitudinibus vel frigoribus instructae, per quae denuntiaretur ingens militiae periculum ac labor. 5 Inter quas difficultates ne spes quidem praemii foret ex hoste vago nec tantum pecuniae, sed etiam sedis inope. 6 Nunc se diversam belli condicionem ingredi. Nam neque caelo Asiae esse temperatius aliud, nec solo fertilius nec urbium multitudine amoenius; magnamque temporis partem non ut militiam, sed ut festum diem acturos bello dubium facili magis an ubere, 7 si modo aut proximas regni Attalici opes aut veteres Lydiae Ioniaeque audierint, quas non expugnatum eant, sed possessum; 8 tantumque se avida expectat Asia, ut etiam vocibus vocet: adeo illis odium Romanorum incussit rapacitas proconsulum, sectio publicanorum, calumniae litium. 9 Sequantur se modo fortiter et colligant, quid se duce possit effficere tantus exercitus, quem sine cuiusquam militum auxilio suamet unius opera viderint Cappadociam caeso rege cepisse, qui solus mortalium Pontum omnem Scythiamque pacaverit, quam nemo ante transire tuto atque adire potuit. 10 Nam iustitiae atque liberalitatis suae ne ipsos milites quin experiantur testes refugere et illa indicia habere, quod solus regum non paterna solum, verum etiam externa regna hereditatibus propter munificentiam adquisita possideat, Colchos, Paphlagoniam, Bosphorum.

VIII. Sic excitatis militibus post annos tres et XX sumpti regni in Romana bella descendit. 2 Atque in Aegypto mortuo rege Ptolomeo ei, qui Cyrenis regnabat, Ptolomeo per legatos regnurr et uxor Cleopatra regina, soror ipsius, defertur. 3 Laetus igitur hoc solo Ptolomeus, quod sine certa mine fraternum regnum recepisset, in quod subornari et a matre Cleopatra et favore principum fratris filium cognoverat, ceterum infestus omnibus, statim ubi Alexandriam ingressus est, fautores pueri trucidari iussit. 4 Ipsum quoque die nuptiarum, quibus matrem eius in matrimonium recipiebat, inter apparatus epularum et sollemnia religionum in conplexu matris interficit atque ita torum sororis caede filii eius cruentus ascendit. 5 Post quod non mitior in populares, qui eum in regnum vocaverant, fuit, siquidem peregrinis militibus licentia caedis data omnia sanguine cotidie manabant; ipsam quoque sororem filia eius virgine per vim stuprata et in matrimonium adscita repudiat. 6 Quibus rebus territus populus in diversa labitur patriamque metu mortis exul relinquit. 7 Solus igitur in tanta urbe cum suis relictus Ptolomeus, cum regem se non hominum, sed vacuarum aedium videret edicto peregrinos sollicitat. 8 Quibus confluentibus obvius legatis Romanorum, Scipioni Africano et Spurio Mummio et L. Metello, qui ad inspicienda sociorum regna veniebant, procedit. 9 Sed quam cruentus civibus, tam ridiculus Romanis fuit. Erat enim et vultu deformis et statura brevis et saginaV. entris non homini, sed beluae similis. 10 Quod foeditatem nimia subtilitas perlucidae vestis augebat, prorsus quasi astu inspicienda praeberentur, quae omni studio occultanda pudibundo viro erant. 11 Post discessum deinde legatorum (quorum Africanus, dum inspicit urbem, spectaculo Alexandrinis fuit) iam etiam peregrino populo invisus cum filio, quem ex sorore susceperat, et cum uxore, matris paelice, metu insidiarum tacitus in exilium proficiscitur contractoque mercennario exercitu bellum sorori pariter ac patriae infert. 12 Arcessitum deinde maximum a Cyrenis filium, ne eum Alexandrini contra se regem crearent, interficit. Tunc populus statuas eius et imagines detrahit. 13 Quod factum studio sororis existimans filium, quem ex ea susceperat, interficit, corpusque in membra divisum et in cista conpositum matri die natalis eius inter epulas offerri curat. 14 Quae res non reginae tantum, verum etiam universae civitati acerba et luctuosa fuit tantumque maerorem festivissimo convivio intulit, ut regia omnis repentino luctu incenderetur. 15 Verso igitur studio principum ab epulis in exsequias membra lacera populo ostendunt et quid sperare de rege suo debeant, filii caede demonstrant.

IX. Finito luctu orbitatis Cleopatra, cum urgeri se fraterno bello videret, auxilium a Demetrio, rege Syriae, per legatos petit, cuius et ipsius varii et memorabiles casus fuere. 2 Namque Demetrius, sicut supra dictum est, cum bellum Parthis intulisset et multis congressionibus victor fuisset, repente insidiis circumventus amisso exercitu capitur. 3 Cui Arsacides, Parthorum rex, magno et regio animo misso in Hyrcaniam non cultum tantum regium praestitit, sed et filiam in matrimonium dedit regnumque Syriae, quod per absentiam eius Trypho occupaverat, restituturum promittit. 4 Post huius mortem desperato reditu non ferens captivitatem Demetrius, privatam etsi opulentam vitam pertaesus, tacitus in regnum fugam meditatur. 5 Hortator illi et comes Callimander amicus erat, qui post captivitatem eius a Syria per Arabiae deserta ducibus pecunia conparatis Parthico habitu Babyloniam pervenerat. 6 Sed fugientem Phrahates, qui Arsacidae successerat, equitum celeritate per conpendiosos tramites occupatum retrahit. 7 Vt est deductus ad regem, Callimandro quidem non tantum venia, verum etiam praemium fidei datum, Demetrium autem et graviter castigatum ad coniugem in Hyrcaniam remittit artioribusque custodiis observari iubet. 8 Interiecto deinde tempore, cum fidem illi etiam suscepti liberi facerent, eodem amico comite repetita fuga est, sed pari infelicitate prope fines regni sui deprehenditur ac denuo perductus ad regem ut invisus a conspectu submovetur. 9 Tunc quoque uxori et liberis donatus in Hyrcaniam, poenalem sibi civitatem, remittitur talisque aureis in exprobrationem puerilis levitatis donatur. 10 Sed hanc Parthorum tam mitem in Demetrium clementiam non misericordia gentis faciebat nec respectus cognationis, sed quod Syriae regnum adfectabant usuri Demetrio adversus Antiochum fratrem, prout res vel tempus vel fortuna belli exegisset.

X. His auditis Antiochus occupandum bellum ratus exercitum, quem multis finitimorum bellis induraverat, adversus Parthos ducit. 2 Sed per luxuriam non minor apparatus quam militiae fuit, quippe octoginta milia armatorum secuta sunt trecenta lixarum, ex quibus cocorum pistorum maior numerus fuit. 3 Argenti certe aurique tantum, ut etiam gregarii milites auro caligas figerent proculcarentque materiam, cuius amore populi ferro dimicant. 4 Culinarum quoque argentea instrumenta fuere, prorsus quasi ad epulas, non ad bellum pergerent. 5 Advenienti Antiocho multi orientales reges occurrere tradentes se regnaque sua cum exsecratione superbiae Parthicae. Nec mora congressioni fuit. 6 Antiochus tribus proeliis victor cum Babyloniam occupasset, Magnus haberi coepit. Itaque ad eum omnibus populis deficientibus nihil Parthis reliqui praeter patrios fines fuit. 7 Tunc Phrahates Demetrium in Syriam ad occupandum regnum cum Parthico praesidio mittit, ut eo pacto Antiochus ad sua tuenda a Parthia revocaretur. Interim, quoniam viribus non poterat, insidiis Antiochum ubique temptabat. 8 Propter multitudinem hominum exercitum suum Antiochus per civitates in hiberna diviserat, quae res exitii causa fuit. Nam cum gravari se copiarum praebitione et iniuriis militum civitates viderent, ad Parthos deficiunt et die statuta omnes apud se divisum exercitum per insidias, ne invicem ferre auxilia possent, adgrediuntur. 9 Quae cum nuntiata Antiocho essent, auxilium proximis laturus cum ea manu, quae secum hiemabat, progreditur. In itinere obvium regem Parthorum habuit, adversus quem fortius quam exercitus eius dimicavit. 10 Ad postremum tamen, cum virtute hostes vincerent, metu suorum desertus occiditur, cui Phrahates exequias regio more fecit filiamque Demetrii, quam secum Antiochus advexerat, captus amore virginis uxorem duxit. 11 Paenitere deinde dimissi Demetrii coepit; ad quem retrahendum cum turmas equitum festinato misisset, Demetrium hoc ipsum metuentem iam in regno missi invenerunt frustraque omnia conati ad regem suum reversi sunt.

Justin The Latin Library The Classics Page