HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO
I. Poenis ac Macedonibus subactis Aetolorumque viribus principum captivitate debilitatis soli adhuc ex Graecia universa Achaei nimis potentes tunc temporis Romanis videbantur, non propter singularum civitatium nimias opes, sed propter conspirationem universarum. 2 Namque Achaei, licet per civitates veluti per membra divisi sint, unum tamen corpus et unum imperium habent singularumque urbium pericula mutuis viribus propulsant. 3 Quaerentibus igitur Romanis causam belli tempestive Fortuna querelam Spartanorum obtulit, quorum agros Achaei propter mutuum odium populabantur. 4 Spartanis a senatu responsum est, legatos se ad inspiciendas res sociorum et ad iniuriam demendam in Graeciam missuros; 5 sed legatis occulta mandata data sunt, ut corpus Achaeorum dissolverent singulasque urbes proprii iuris facerent, quo facilius et ad obsequium cogerentur et, si quae urbes contumaces essent, traicerentur. 6 Igitur legati omnium civitatium principibus Corinthum evocatis decretum senatus recitant, quid consilii habeant aperiunt; 7 expedire omnibus dicunt, ut singulae civitates sua iura et suas leges habeant. 8 Quod ubi omnibus innotuit, veluti in furorem versi universum peregrinum populum trucidant; 9 legatos quoque ipsos Romanorum violassent, ni audito tumultu trepidi fugissent.
II. Haec ubi Romam nuntiata sunt, statim senatus Mummio consuli bellum Achaicum decernit, qui extemplo exercitu deportato et omnibus strenue provisis pugnandi copiam hostibus fecit. 2 Sed Achaei veluti nihil negotii Romano bello suscepissent, ita apud eos neglecta et soluta omnia fuere. 3 Itaque praedam, non proelium cogitantes et vehicula ad spolia hostium reportanda adduxerunt et coniuges liberosque suos ad spectaculum certaminis in montibus posuerunt. 4 Sed proelio commisso ante oculos suorum caesi lugubre his spectaculum et gravem luctus memoriam reliquerunt. 5 Coniuges quoque liberique eorum de spectatoribus captivi facti praeda hostium fuere. 6 Vrbs ipsa Corinthus diruitur, populus omnis sub corona venditur, ut hoc exemplo ceteris civitatibus metus novarum rerum inponeretur. 7 Dum haec aguntur, rex Syriae Antiochus Ptolomeo, maiori sororis suae filio, regi Aegypti, bellum infert, segni admodum et cotidiana luxuria ita marcenti, ut non solum regiae maiestatis officia intermitteret, verum etiam sensu hominis nimia sagina careret. 8 Pulsus igitur regno ad fratrem minorem Ptolomeum Alexandream confugit participatoque cum eo regno legatos Romam ad senatum mittunt, auxilium petunt, fidem societatis inplorant. Movere senatum preces fratrum.
III. Mittitur itaque legatus Popilius ad Antiochum, qui abstinere illum Aegypto aut, si iam incessisset, excedere iuberet. 2 Cum in Aegypto eum invenisset osculumque ei rex obtulisset (nam coluerat inter ceteros Popilium Antiochus, cum obses Romae esset), tunc Popilius facessere interim privatam amicitiam iubet, cum mandata patriae intercedant; 3 prolatoque senatus decreto et tradito, cum cunctari eum videret consultationemque ad amicos referre, ibi Popilius virga, quam in manu gerebat, amplo circulo inclusum, ut amicos caperet, consulere eos iubet nec prius inde exire, quam responsum senatui daret, aut pacem aut bellum cum Romanis habiturum. 4 Adeoque haec austeritas animum regis fregit, ut pariturum se senatui responderet. 5 Reversus in regnum Antiochus decedit relicto parvulo admodum filio, 6 cui cum tutores dati a populo essent, patruus eius Demetrius, qui obses Romae erat, cognita morte fratris Antiochi senatum adiit: obsidem se vivo fratre venisse, quo mortuo cuius obses sit, se ignorare. 7 Dimitti igitur se ad regnum petendum aequum esse, quod, sicut iure gentium maiori fratri cesserit, ita nunc sibi, qui pupillum aetate antecedat, deberi. 8 Cum se non dimitti animadverteret a senatu, tacito iudicio tutius apud pupillum quam apud eum regnum futurum arbitrante, specie venandi ab urbe profectus Ostiis tacitus cum fugae comitibus navem conscendit. 9 Delatus in Syriam secundo favore omnium excipitur, regnumque ei occiso pupillo ac tutoribus traditur.
IV. Eodem fere tempore Prusias, rex Bithyniae, consilium cepit interficiendi Nicomedis filii, quem a se ablegatum, studens minoribus filiis, quos ex noverca eius susceperat, Romae habebat. 2 Sed res adulescenti ab iis, qui facinus susceperant, proditur hortatique sunt, ut crudelitate patris provocatus occupet insidias et in auctorem retorqueat scelus. Nec difficilis persuasio fuit. 3 Igitur cum accitus in regnum patris venisset, statim rex appellatur. 4 Prusias regno spoliatus a filio privatusque redditus etiam a servis deseritur. 5 Cum in latebris ageret, non minore scelere, quam filium occidi iusserat, a filio interficitur.
Justin | The Latin Library | The Classics Page |