HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO
I. Mortuo Syriae rege Antiocho, cum in locum eius filius Seleucus successisset, hortante matre Laodice, quae prohibere debuerat, auspicia regni a parricidio coepit; 2 quippe Beronicen, novercam suam, sororem Ptolomei, regis Aegypti, cum parvulo fratre ex ea suscepto interfecit. 3 Quo facinore perpetrato et infamiae maculam subiit et Ptolomei se bello inplicuit. 4 Porro Beronice, cum ad se interficiendam missos didicisset, Daphinae se claudit. 5 Vbi cum obsideri eam cum parvulo filio nuntiatum Asiae civitatibus esset, recordatione paternae maiorumque eius dignitatis casum tam indignae fortunae miserantes auxilia ei omnes misere. 6 Frater quoque Ptolomeus periculo sororis exterritus relicto regno cum omnibus viribus advolat. 7 Sed Beronice ante adventum auxiliorum, cum vi expugnari non posset, dolo circumventa trucidatur Indigna res omnibus visa. 8 Itaque [cum] universae civitates [quae defecerant, ingentem classem conparassent, repente] exemplo crudelitatis exterritae simul et in ultionem eius, quam defensuri fuerant, Ptolomeo se tradunt, 9 qui nisi in Aegyptum domestica seditione revocatus esset, totum regn um Seleuci occupasset . 10 Tantum vel illi odium parricidale scelus vel huic favorem indigne peremptae mors sororis adtulerat.
II. Post discessum Ptolomei Seleucus cum adversus civitates, quae defecerant, ingentem classem conparasset, repente velut diis ipsis parricidium vindicantibus orta tempestate classem naufragio amittit; 2 nec quicquam illi ex tanto adparatu praeter nudum corpus et spiritum et paucos naufragii comites residuos fortuna fecit. 3 Misera quidem res, optanda Seleuco fuit; siquidem civitates, quae odio eius ad Ptolomeum transierant, velut diis arbitris satisfactum sibi esset, repentina animorum mutatione in naufragi misericordiam versae imperio se eius restituunt. 4 Laetus igitur malis suis et damnis ditior redditus veluti par viribus bellum Ptolomeo infert, 5 sed quasi ad ludibrium tantum Fortunae natus esset nec propter aliud opes regni recepisset, quam ut amitteret, victus proelio non multo quam post naufragium comitatior trepidus Antiochiam confugit. 6 Inde ad Antiochum fratrem litteras facit, quibus auxilium eius inplorat oblata ei Asia intra finem Tauri montis in praemium latae opis. 7 Antiochus autem cum esset annos XIV natus, supra aetatem regni avidus occasionem non tam pio animo, quam offerebatur, adripuit, sed latronis more fratri totum eripere cupiens puer sceleratam virilemque sumit audaciam. 8 Vnde Hierax est cognominatus, quia non hominis, sed accipitris ritu in alienis eripiendis vitam sectaretur. 9 Interea Ptolomeus cum Antiochum in auxilium Seleuco ve nire cognovisset, ne cum duobus uno tempore dimicaret, in annos X cum Seleuco pacem facit; 10 sed pax ab hoste data interpellatur a fratre, qui conducto Gallorum mercennario exercitu pro auxilio bellum, pro fratre hostem imploratus exhibuit. 11 In eo proelio virtute Gallorum victor quidem Antiochus fuit, sed Galli arbitrantes Seleucum in proelio cecidisse in ipsum Antiochum arma vertere, liberius depopulaturi Asiam, si omnem stirpem regiam extinxissent. 12 Quod ubi sensit Antiochus, velut a praedonibus auro se redemit societatemque cum mercennariis suis iungit.
III. Interea rex Bithyniae Eumenes sparsis consumptisque fratribus bello intestinae discordiae quasi vacantem Asiae possessionem invasurus victorem Antiochum Gallosque adgreditur. 2 Nec difficile saucios adhuc ex superiore congressione integer ipse viribus superat. 3 Ea namque tempestate omnia bella in exitium Asiae gerebantur: uti quisque fortior fuisset, Asiam velut praedam occupabat. 4 Seleucus et Antiochus fratres bellum propter Asiam gerebant, Ptolomeus, rex Aegypti, sub specie sororiae ultionis Asiae inhiabat. 5 Hinc Bithynus Eumenes, inde Galli, humiliorum semper mercennaria manus, Asiam depopulabantur, cum interea nemo defensor Asiae inter tot praedones inveniebatur. 6 Victo Antiocho cum Eumenes maiorem partem Asiae occupasset, ne tunc quidem fratres perdito praemio, propter quod bellum gerebant, concordare potuerunt, sed omisso externo hoste in mutuum exitium bellum reparant. 7 In eo Antiochus denuo victus multorum dierum fuga fatigatus tandem ad socerum suum Ariamenem, regem Cappadociae, pervehitur. 8 A quo cum benigne primum exceptus esset, interiectis diebus cognito quod insidiae sibi pararentur, salutem fuga quaesivit. 9 Igitur cum profugo nusquam tutus locus esset, ad Ptolomeum hostem, cuius fidem tutiorem quam fratris existimabat, decurrit, memor vel quae facturus fratri esset vel quae meruisset a fratre. 10 Sed Ptolomeus non amicior dedito quam hosti factus adservari eum artissima custodia iubet. 11 Hinc quoque Antiochus opera cuiusdam meretricis adiutus, quam familiarius noverat, deceptis custodibus elabitur fugiensque a latronibus interficitur. 12 Seleucus quoque iisdem ferme diebus amisso regno equo praecipitatus finitur. Sic fratres quasi et germanis casibus exules ambo post regna scelerum suorum poenas luerunt.
Justin | The Latin Library | The Classics Page |