HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO

LIBER XXV

I. Inter duos reges, Antigonum et Antiochum statuta pace cum in Macedoniam Antigonus reverteretur, novus eidem repente hostis exortus est 2 Quippe Galli, qui a Brenno duce, cum in Graeciam proficisceretur, ad terminos gentis tuendos relicti fuerant, ne soli desides viderentur, peditum XV milia, equitum tria milia armaverunt 3 fugatisque Getarum Triballorumque copiis Macedoniae inminentes legatos ad regem miserunt, qui pacem ei venalem offerrent, simul et regis castra specularentur. 4 Quos Antigonus pro regali munificentia ingenti apparatu epularum ad cenam invitavit. 5 Sed Galli expositum grande auri argentique pondus admirantes atque praedae ubertate sollicitati infestiores quam venerant revertuntur. 6 Quibus et elephantos ad terrorem velut invisitatas barbaris formas rex ostendi iusserat, 7 naves onustas copiis demonstrari, ignarus, quod, quibus ostentatione virium metum se inicere existimabat, eorum animos ut ad opimam praedam sollicitabat. 8 Itaque legati reversi ad suos omnia in maius extollentes opes pariter et neglegentiam regis ostendunt; 9 referta auro et argento castra, sed neque vallo fossa ve munita; et quasi satis munimenti in divitiis haberent, ita eos omnia officia militaria intermisisse, 10 prorsus quasi ferri auxilio non indigerent, quoniam auro abundarent.

II. Hac relatione avidae gentis animi satis ad praedam incitabantur; 2 accedebat tamen et exemplum Belgi, qui non magno ante tempore Macedonum exercitum cum rege trucidaverat. 3 Itaque consentientibus omnibus nocte castra regis adgrediuntur, qui praesentiens tantam tempestatem signum pridie dederat, ut omnibus ablatis in proxima silva taciti se occultarent. Neque aliter servata castra quam quod deserta sunt, 4 siquidem Galli, ubi omnia vacantia nec sine defensoribus modo, verum etiam sine custodibus vident, non fugam hostium, sed dolum arbitrantes, diu intrare portas timuerunt. 5 Ad postremum integris et intactis munimentis scrutantes potius quam diripientes castra occupaverunt. 6 Nunc ablatis quae invenerant ad litus convertuntur. Ibi dum naves incautius diripiunt, a remigibus et ab exercitus parte, quae eo cum coniugibus et liberis confugerant, nihil tale metuentes trucidantur, tantaque caedes Gallorum fuit, 7 ut Antigono pacem opinio huius victoriae non a Gallis tantum, verum etiam a finitimorum feritate praestiterit. 8 Quamquam Gallorum ea tempestate tantae fecunditatis iuventus fuit, ut Asiam omnem velut examine aliquo inplerent. 9 Denique neque reges Orientis sine mercennario Gallorum exercitu ulla bella gesserunt, neque pulsi regno ad alios quam ad Gallos confugerunt. 10 Tantus terror Gallici nominis et armorum invicta felicitas erat, ut aliter neque maiestatem suam tutam neque amissam recuperare se posse sine Gallica virtute arbitrarentur. 1 Itaque in auxilium a Bithyniae rege invocati regnum cum eo parta victoria diviserunt eamque regionem Gallograeciam cognominaverunt.

III. Dum haec in Asia geruntur, interim in Sicilia Pyrrus a Poenis navali proelio victus ab Antigono, Macedoniae rege, supplementum militum per legatos petit, denuntians, 2 ni mittat, redire se in regnum necesse habere, incrementa rerum, quae de Romanis voluerit, de ipso quaesiturum. t Quod ubi negatum legati retulerunt, dissimulatis causis repentinam fingit profectionem. 4 Socios interim parare bellum iubet, arcis Tarentinae custodiam Heleno filio et amico Miloni tradit. 5 Reversus in Epirum statim fines Macedoniae invadit; cui Antigonus cum exercitu occurrit victusque proelio in fugam vertitur. 6 Atque ita Pyrrus Macedoniam in deditionem accepit et veluti damna amissae Siciliae Italiaeque adquisito Macedoniae regno pensasset, relictum Tarenti filium et amicum arcessit. 7 Antigonus autem cum paucis equitibus, fugae comitibus, repente fortunae ornamentis destitutus amissi regni speculaturus eventus Thessalonicam se recepit, ut inde cum conducta Gallorum mercennaria manu bellum repararet. 8 Rursus ab Ptolomeo, Pyrri filio, funditus victus; cum septem comi tibus fugiens non iam reciperandi regni spem, sed salutis latebras ac fugae solitudines captat.

IV. Igitur Pyrrus in tanto fastigio regni conlocatus iam nec eo, ad quod votis perveniendum fuerat, contentus Graeciae Asiaeque regna meditatur. 2 Neque illi maior ex imperio quam ex bello voluptas erat, nec quicquam Pyrrum, qua tulisset imperium, sustinere valuit. 3 Sed ut ad devincenda regna invictus habebatur, ita devictis adquisitisque celeriter carebat. Tanto melius studebat adquirere imperia quam retinere. 4 Itaque cum copias Chersoneso transposuisset, legationibus Atheniensium et Achaeorum Messeniorumque excipitur. 5 Sed et Graecia omnis admiratione nominis eius, simul et rerum adversus Romanos Poenosque gestarum adtonita adventum eius expectabat. 6 Primum illi bellum adversus Spartanos fuit; maiore mulierum quam virorum virtute exceptus et Ptolomeum filium et exercitus partem robustissimam amisit; 7 quippe oppugnanti urbem ad tutelam patriae tanta multitudo feminarum concurrit, ut non fortius victus quam verecundius recederet. 8 Porro Ptolomeum filium eius adeo strenuum et manu fortem fuisse tradunt, ut urbem Corcyram cum sexagesimo ceperit, idem proelio navali quinqueremem ex scapha cum septimo insiluerit captamque tenuerit, 9 in oppugnatione quoque Spartanorum usque in mediam urbem equo procucurrerit ibique concursu multitudinis interfectus sit. 10 Cuius corpus ut relatum patri est, dixisse Pyrrum ferunt, aliquanto tardius eum, quam timuerit ipse vel temeritas eius meruerit, occisum esse.

V. Repulsus ab Spartanis Pyrrus Argos petit; ibi dum Antigonum in urbe clausum expugnare conatur, inter confertissimos violentissime dimicans saxo de muris ictus occiditur. 2 Caput eius Antigono refertur, qui victoria mitius usus filium eius Helenum cum Epirotis sibi deditum in regnum remisit eique insepulti patris ossa in patriam referenda tradidit. 3 Satis constans inter omnes auctores fama est, nullum nec eius nec superioris aetatis regem conparandum Pyrro fuisse, raroque non inter reges tantum, verum etiam inter inlustres viros aut vitae sanctioris aut iustitiae probatioris visum fuisse, 4 scientiam certe rei militaris in illo viro tantam fuisse, ut cum Lysimacho, Demetrio, Antigono, tantis regibus, bella gesserit, invictus semper fuerit, 5 Illyriorum quoque, Siculorum Romanorumque et Karthaginiensibus bellis numquam inferior, plerumque etiam victor extiterit; 6 qui patriam certe suam angustam ignobilemque fama rerum gestarum et claritate nominis sui toto orbe inlustrem reddiderit.

Justin The Latin Library The Classics Page