HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO

LIBER XVI

I. Post Cassandri regis filiique eius Philippi continuas mortes Thessalonice regina, uxor Cassandri, non magno post tempore ab Antipatro filio, cum vitam etiam per ubera materna deprecaretur, occiditur. 2 Causa parricidii fuit, quod post mortem mariti in divisione inter fratres regni propensior fuisse pro Alexandro videbatur. 3 Quod facinus eo gravius omnibus visum est, quod nullum maternae fraudis vestigium fuit, 4 quamquam in parricidio nulla satis iusta causa ad sceleris patrocinia praetexi potest. 5 Post haec igitur Alexander in ultionem maternae necis cum fratre gesturus bellum auxilium a Demetrio petit. 6 Nec Demetrius spe invadendi Macedonici regni moram fecit. 7 Cuius adventum verens Lysimachus persuadet genero suo Antipatro, ut malit cum fratre in gratiam reverti quam paternum hostem in Macedoniam admitti. 8 Incohatam igitur inter fratres reconciliationem cum praesensisset Demetrius, per insidias Alexandrum 9 interfecit occupatoque Macedoniae regno caedem apud exercitum excusaturus in contionem vocat. 10 Ibi priorem se petitum ab Alexandro adlegat, nec fecisse se, sed occupasse insidias. 11 Regem autem se Macedoniae vel aetatis experimentis vel causis iustiorem esse. 12 Patrem enim suum et Philippo regi et Alexandro Magno socium in omni militia fuisse; 13 liberorum deinde Alexandri ministrum et ad persequendos defectores ducem extitisse. 4 Contra Antipatrum, avum horum adulescentium, amariorem semper ministrum regni quam ipsos reges fuisse. 15 Cassandrum vero patrem, extinctorem regiae domus, non feminis, non pueris pepercisse nec cessasse, quoad omnem stirpem regiae subolis deleret. 16 Horum scelerum ultionem, quia nequisset ab ipso Cassandro exigere, ad liberos eius translatam. 17 Quamobrem etiam Philippum Alexandrumque, si quis manium sensus est, non interfectores suos ac stirpis suae, sed ultores eorum Macedoniae regnum tenere malle. 18 Per haec mitigato populo rex Macedoniae appellatur. 19 Lysimachus quoque cum bello Dromichaetis, regis Thracum, premeretur, ne eodem tempore adversus eum dimicare necesse haberet, tradita ei altera parte Macedoniae, quae Antipatro, genero eius, obvenerat, pacem cum eo fecit.

II. Igitur Demetrius totis Macedoniae regni viribus instructus cum Asiam occupare statuisset, iterato Ptolomeus, Seleucus et Lysimachus, experti priore certamine, quantae vires essent concordia, pacta societate adunatisque exercitibus bellum adversus Demetrium transferunt in Europam. 2 His comitem se et belli socium iungit Pyrrus, rex Epiri, sperans non difficilius Demetrium amittere Macedoniam posse quam adquisierat. 3 Nec spes frustra fuit; quippe exercitu eius corrupto ipsoque in fugam acto regnum Macedoniae occupavit. 4 Dum haec aguntur Lysimachus generum suum Antipatrum regnum Macedoniae ademptum sibi fraude soceri querentem interficit filiamque suam Eurydicen, querelarum sociam, in custodiam tradit, 5 atque ita universa Cassandri domus Alexandro Magno seu necis ipsius seu stirpis extinctae poenas partim caede, partim supplicio, partim parricidio luit. 6 Demetrius quoque a tot exercitibus circumventus, cum posset honeste mori, turpiter se dedere Seleuco maluit. 7 Finito bello Ptolomeus cum magna rerum gestarum gloria moritur. Is contra ius gentium minimo natu ex filiis ante infirmitatem regnum tradiderat eiusque rei populo rationem reddiderat; 8 cuius non minor favor in accipiendo quam patris in tradendo regno fuerat. 9 Inter cetera patris et filii mutuae pietatis exempla etiam ea res amorem populi iuveni conciliaverat, quod pater regno publice ei tradito privatus officium regi inter satellites fecerat omnique regno puchrius regis esse patrem duxerat.

III. Sed inter Lysimachum et Pyrrum regem, socios paulo ante, adsiduum inter pares discordiae malum bellum moverat. 2 Victor Lysimachus pulso Pyrro Macedoniam occupaverat. 3 Inde Thraciae ac deinceps Heracleae bellum intulerat, cuius urbis et initia et exitus admirabiles fuere. 4 Quippe Boeotiis pestilentia laborantibus oraculum Delphis responderat, coloniam in Ponti regione sacram Herculi conderent. 5 Cum propter metum longae ac periculosae navigationis mortem in patria omnibus praeoptantibus res omissa esset, bellum his Phocenses intulerunt, 6 quorum cum adversa proelia paterentur, iterato ad oraculum decurrunt; responsum idem belli quod pestilentiae remedium fore. 7 Igitur conscripta colonorum manu in Pontum delati urbem Heracleam condiderunt, et quoniam fatorum auspiciis in eas sedes delati erant, brevi tempore magnas opes paravere. 8 Multa deinde huius urbis adversus finitimos bella, multa etiam domesticae dissensionis mala fuere. Inter cetera magnifica vel praecipue illud memorabile fuit. 9 Cum rerum potirentur Athenienses victisque Persis Graeciae et Asiae tributum in tutelam classis descripsissent, omnibus cupide ad praesidium salutis suae conferentibus soli Heracleenses ob amicitiam regum Persicorum conlationem abnuerant. 10 Missus itaque ab Atheniensibus Lamachus cum exercitu ad extorquendum quod negabatur, dum relictis in litore navibus agros Heracleensium populatur, classem cum maiore parte exercitus naufragio repentinae tempestatis amisit. 11 Itaque cum neque mari posset amissis navibus, neque terra auderet cum parva manu inter tot ferocissimas gentes reverti, Heracleenses honestiorem beneficii quam ultionis occasionem rati instructos commeatibus auxiliisque dimittunt, 12 bene agrorum suorum populationem inpensam existimantes, si quos hostes habuerant amicos reddidissent.

IV. Passi sunt inter plurima mala etiam tyrannidem; 2 siquidem cum plebs et tabulas novas et divisionem agrorum divitum inpotenter flagitarent, diu re in senatu tractata cum exitus rei non inveniretur, 3 postremum adversus plebem nimio otio lascivientem auxilia a Timotheo, Atheniensium duce, mox ab Epaminonda Thebanorum petivere. 4 Vtrisque negantibus ad Clearchum, quem ipsi in exilium egerant, decurrunt. 5 Tanta calamitatium necessitas fuit, ut cui patriam interdixerant, eum ad tutelam patriae vocarent. 6 Sed Clearchus, exilio facinorosior redditus et dissensionem populi occasionem invadendae tyrannidis existimans, 7 primo tacitus cum Mithridate, civium suorum hoste, conloquitur et inita societate paciscitur, ut revocatus in patriam prodita ei urbe praefectus eius constitueretur. 8 Postea autem insidias, quas civibus paraverat, in ipsum Mithridatem verterat. 9 Namque cum velut arbiter civilis discordiae exilio reversus esset, statuto tempore, quo urbem Mithridati traderet, ipsum cum amicis suis cepit, captum accepta ingenti pecunia dimisit. 10 Atque ut in illo subitum se ex socio fecit hostem, sic ex defensore senatoriae causae repente patronus plebis evasit 11 et adversus auctores potentiae suae, a quibus revocatus in patriam, per quos in arce conlocatus fuerat, non solum plebem accendit, verum etiam nefandissima quaeque tyrannicae crudelitatis exercuit. 12 Igitur populo ad contionem vocato neque adfuturum se amplius grassanti in populum senatui ait; intercessurum etiam, si in pristina saevitia perseveret; 13 quodsi pares se crudelitati senatorum arbitrentur, abiturum cum militibus suis neque civilibus discordiis interfuturum; 14 sin vero diffidant viribus propriis, vindictae se civium non defuturum. 15 Proinde consulant sibi ipsi: iubeant abire se, an sibi malint, vel causae populari socium remanere. 16 His verbis sollicitata plebs summum ad eum imperium defert et, dum senatus potentiae irascitur, in servitutem se tyrannicae dominationis cum coniugibus et liberis tradit. 17 Igitur Clearchus LX senatores conprehensos (nam ceteri in fugam dilapsi erant) in vincula conpingit. 18 Laetari plebs, quod a duce potissimum senatorum senatus deleretur, versaque vice auxilium eorum in exitium conversum esse. 19 Quibus dum mortem passim omnibus minatur, 20 cariora eorum pretia fecit, siquidem Clearchus magna pecunia, quasi minis populi occulte eos subtracturus, accepta spoliatos fortunis vita quoque spoliavit.

V. Cognito deinde quod bellum sibi ab iis, qui profugerant, misericordia in auxilium sollicitatis civitatibus pararetur, servos eorum manumittit et, 2 ne quid mali adflictis honestissimis domibus deesset, uxores eorum filiasque nubere servis suis proposita recusantibus morte conpellit, ut eos sibi fidiores et dominis infestiores redderet. 3 Sed matronis tam lugubres nuptiae graviores repentinis funeribus fuere. 4 Itaque multae se ante nuptias, multae in ipsis nuptiis occisis prius novis maritis interficiunt et se tam funestis calamitatibus virtute ingenui pudoris eripiunt. 5 Proelium deinde committitur, quo victor tyrannus captivos senatores in triumphi modum per ora civium trahit. 6 Reversus in urbem alios vincit torquetque alios, alios occidit; nullus locus urbis a crudelitate tyranni vacat. 7 Accedit saevitiae insolentia, crudelitati adrogantia. 8 Interdum ex successu continuae felicitatis obliviscitur se hominem, interdum Iovis filium dicit. 9 Eunti per publicum aurea aquila velut argumentum generis praeferebatur, 10 veste purpurea et cothurnis regum tragicorum et aurea corona utebatur, 11 filium quoque suum Ceraunon vocat, ut deos non mendacio tantum, verum etiam nominibus inludat. 12 Haec illum facere duo nobilissimi iuvenes, Chion et Leonides, indignantes patriam liberaturi in necem tyranni conspirant. 13 Erant hi discipuli Platonis philosophi, qui virtutem, ad quam cotidie perfectius praeceptis magistri erudiebantur, patriae exhibere cupientes L cognatos veluti clientes in insidiis locant. 14 Ipsi more iurgantium ad tyrannum veluti ad regem in arcem contendunt; 15 qui iure familiaritatis admissi, dum alterum priorem dicentem intentus audit tyrannus, ab altero occupatur. 16 Sed et ipsi sociis tardius auxilium ferentibus a satellitibus obruuntur. 17 Qua re factum est, ut tyrannus quidem occideretur, sed patria non liberaretur. 18 Nam frater Clearchi Satyrus eadem via tyrannidem invadit, multisque annis per gradus successionis Heracleenses regnum tyrannorum fuere.

Justin The Latin Library The Classics Page