HISTORIARUM PHILIPPICARUM IN EPITOMEN REDACTI A M. IUNIANO IUSTINO

LIBER I

[I] Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges erat, quod ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio provehebat. Populus nullis legibus tenebatur, arbitria principum pro legibus erant. Fines imperii tueri magis quam proferre mos erat; intra suam cuique patriam regna finiebantur. Primus omnium Ninus, rex Assyriorum, veterem et quasi avitum gentibus morem nova imperii cupiditate mutavit. Hic primus intulit bella finitimis et rudes adhuc ad resistendum populos terminos usque Libyae perdomuit. Fuere quidem temporibus antiquiores Vezosis Aegyptius et Scythiae rex Tanaus, quorum alter in Pontum, alter usque Aegyptum excessit. Sed longinqua, non finitima bella gerebant nec imperium sibi, sed populis suis gloriam quaerebant continentique victoria imperio abstinebant. Ninus magnitudine quaesitae dominationis continua possessione firmavit. Domitis igitur proximis, cum accessione virium fortior ad alios transiret et proxima quaeque victoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit. Postremum bellum illi fuit cum Zoroastre, rege Bactrianorum, qui primus dicitur artes magicas invenisse et mundi principia siderumque motus diligentissime spectasse. Hoc occiso et ipse decessit, relicto adhuc impubere filio Ninia et uxore Semiramide.

[II] Haec neque inmaturo puero ausa tradere imperium nec ipsa palam tractare, tot ac tantis gentibus vix patienter Nino viro, nedum feminae parituris, simulat se pro uxore Nini filium, pro femina puerum. Nam et statura utrique mediocris et vox pariter gracilis et liniamentorum qualitas matri ac filio similis. igitur bracchia et crura calciamentis, caput tiara tegit; et ne novo habitu aliquid occultare videretur, eodem ornatu et populum vestiri iubet, quem morem vestis exinde gens universa tenet. Sic primis initiis sexum mentita puer esse credita est. Magnas deinde res gessit; quarum amplitudine ubi invidiam superatam putat, quae sit fatetur quemve simulasset. Nec hoc illi dignitatem regni ademit, sed auxit, quod mulier non feminas modo virtute, sed etiam viros anteiret. Haec Babyloniam condidit murumque urbi cocto latere circumdedit, arenae vice bitumine interstrato, quae materia in illis locis passim invenitur e terra exaestuata. Multa et alia praeclara huius reginae fuere; siquidem, non contenta adquisitos viro regni terminos tueri, Aethiopiam quoque imperio adiecit. Sed et Indis bellum intulit, quos praeter illam et Alexandrum Magnum nemo intravit. Ad postremum cum concubitum filii petisset, ab eodem interfecta est, duos et XXX annos post Ninum regno petita. Filius eius Ninias contentus elaborato a parentibus imperio belli studia deposuit et, veluti sexum cum matre mutasset, raro a viris visus in feminarum turba consenuit. Posteri quoque eius id exemplum secuti responsa gentibus per internuntios dabant. Imperium Assyrii, qui postea Syri dicti sunt, mille trecentis annis tenuere.

[III] Postremus apud eos regnavit Sardanapallus, vir muliere corruptior. Ad hunc videndum (quod nemini ante eum permissum fuerat) praefectus ipsius Medis praepositus, nomine Arbactus, cum admitti magna ambitione aegre obtinuisset, invenit eum inter scortorum greges purpuras colo nentem et muliebri habitu, cum mollitia corporis et oculorum lascivia omnes feminas anteiret, pensa inter virgines partientem. Quibus visis indignatus tali feminae tantum virorum subiectum tractantique lanam ferrum et arma habentes parere, progressus ad socios quid viderit refert; negat se ei parere posse, qui se feminam malit esse quam virum. Fit igitur coniuratio; bellum Sardanapallo infertur. Quo ille audito non ut vir regnum defensurus, sed, ut metu mortis mulieres solent, primo latebras circumspicit, mox deinde cum paucis et inconpositis in bellum progreditur. Victus in regiam se recepit, ubi exstructa incensaque pyra et se et divitias suas in incendium mittit, hoc solo imitatus virum. Post hunc rex constituitur interfector eius Arbactus, qui praefectus Medorum fuerat. Is imperium ab Assyriis ad Medos transfert.

[IV] Post multos deinde reges per ordinem successionis regnum ad Astyagen descendit. Hic per somnum vidit ex naturalibus filiae, quam unicam habebat, vitem enatam, cuius palmite omnis Asia obumbraretur. Consulti arioli ex eadem filia nepotem ei futurum, cuius magnitudo praenuntiaretur, regnique ei amissionem portendi responderunt. Hoc responso exterritus neque claro viro neque civi filiam suam, ne paterna maternaque nobilitas nepoti animos extolleret, sed ex gente obscura tum temporis Persarum Cambysi, mediocri viro, in matrimonium tradidit. Ac ne sic quidem somnii metu deposito gravidam ad se filiam arcessit, ut sub avi potissimum oculis partus necaretur. Natus infans datur occidendus Harpago, regis arcanorum participi. Is veritus, si ad filiam mortuo rege venisset imperium, quia nullum Astyages virilis sexus genuerat, ne illa necati infantis ultionem, quoniam a patre non potuisset, a ministro exigeret, pastori regii pecoris puerum exponendum tradit. Forte eodem tempore et ipsi pastori natus filius erat. Eius igitur uxor audita regii infantis expositione summis precibus rogat sibi perferri ostendique puerum. Cuius precibus fatigatus pastor reversus in silvam invenit iuxta infantem canem feminam parvulo ubera praebentem et a feris alitibusque defendentem. Motus et ipse misericordia, qua motam etiam canem viderat, puerum defert ad stabula, eadem cane anxie prosequente. Quem ubi in manum mulier accepit, veluti ad notam adlusit, tantusque in illo vigor et dulcis quidam blandientis infantis risus apparuit, ut pastorem ultro rogaret uxor, suum partum pro illo exponeret permitteretque sibi sive fortunae ipsius sive spei suae puerum nutrire. Atque ita permutata sorte parvulorum hic pro filio pastoris educatur, ille pro nepote regis exponitur. Nutrici postea nomen Spargos fuit, quia canem Persae sic vocant.

[V] Puer deinde cum imperiusus inter pastores esset, Cyri nomen accepit. Mox rex inter ludentes sorte delectus cum per lasciviam contumaces flagellis cecidisset, a parentibus puerorum querele regi delata, indignantibus a servo regio ingenuos homines servilibus verberibus adfectos. Ille arcessito puero et interrogato, cum nihil mutato vultu fecisse se ut regem respondisset, admiratum constantiam in memoriam somnii responsique revocatur. Atque ita cum et vultus similitudo et expositionis tempora et pastoris confessio convenirent, nepotem agnovit. Et quoniam defunctus sibi somnio videretur agitato inter pastores regno, animum minacem dumtaxat in illo fregit. Ceterum Harpago, amico suo, infestus in ultionem servati nepotis filium eius interfecit epulandumque patri tradidit. Sed Harpagus ad praesens tempus dissimulato dolore odium regis in vindictae occasionem distulit. Interiecto deinde tempore cum adolevisset Cyrus, dolore orbitatis admonitus scribit ei, ut ablegatus ab avo in Persas fuerit, ut occidi eum parvulum avus iusserit, ut beneficio suo servatus sit, ut regem offenderit, ut filium amiserit. Hortatur exercitum paret et pronam ad regnum viam ingrediatur, Medorum transitionem pollicitus. Epistula quia palam ferri nequibat regis custodibus omnes aditus obsidentibus, exenterato lepori inseritur lepusque in Persas Cyro ferendus fido servo traditur; addita retia, ut sub specie venatoris dolus lateret.

[VI] Lectis ille epistulis eadem somnio adgredi iussus, sed praemonitus, ut quem primum postera die obvium habuisset, socium coeptis adsumeret. Igitur antelucano tempore ruri iter ingressus obvium habuit servum de ergastulo cuiusdam Medi, nomine Sybaren. Huius requisita origine ut in Persis genitum audivit, demptis conpedibus adsumptoque comite Persepolim regreditur. Ibi convocato populo iubet omnes praesto cum securibus esse et silvam viae circumdatam excidere. Quod cum strenue fecissent, eosdem postera die adparatis epulis invitat; dein cum alacriores ipso convivio factos videret, rogat: si condicio ponatur, utrius vitae sortem legant, hesterni laboris an praesentium epularum? "Praesentium" ut adclamavere omnes, ait hesterno similem labori omnem vitam acturos, quoad Medis pareant; se secutos hodiernis epulis. Laetis omnibus bellum Medis infert. Astyages meriti sui in Harpago oblitus summam belli eidem committit, qui exercitum acceptum statim Cyro per deditionem tradidit regisque crudelitatem perfidia defectionis ulciscitur. Quod ubi Astyages audivit, contractis undique auxiliis ipse in Persas proficiscitur et repetito alacrius certamine pugnantibus suis partem exercitus de tergo ponit et tergiversantes ferro agi in hostes iubet ac denuntiat suis, ni vincerent, non minus fortes post terga inventuros, quam a frontibus viros; proinde videant, fugientibus haec an illa pugnantibus acies rumpenda sit. Ingens post necessitatem pugnandi animus exercitui eius accessit. Pulsataque cum Persarum acies paulatim cederet, matres et uxores eorum obviam occurrunt; orant in proelium revertantur; cunctantibus sublata veste obscena corporis ostendunt regantes, num in uteros matrum vel uxorum vellent refugere. Hac repressi castigatione in proelium redeunt et facta inpressione quos fugiebant fugere conpellunt. In eo proelio Astyages capitur, cui Cyrus nihil aliud quam regnum abstulit nepotemque in illo magis quam victorem egit, eumque maximae genti Hyrcanorum praeposuit. Nam in Medos reverti ipse noluit. Hic finis imperii Medorum fuit. regnaverunt annis CCCL.

[VII] Initio regni Cyrus Sybaren, coeptorum socium, quem iuxta nocturnum visum ergastulo liberaverat comitemque in omnibus rebus habuerat, Persis praeposuit sororemque suam ei in matrimonium dedit. Sed civitates, quae Medorum tributariae fuerant, mutato imperio etiam condicionem suam mutatam arbitrantes a Cyro defecerunt, quae res multorum bellorum Cyro causa et origo fuit. Domitis deinde plerisque cum adversus Babylonios bellum gereret, Babyloniis rex Lydorum Croesus, cuius opes divitiaeque insignes ea tempestate erant, in auxilium venit; victusque iam de se sollicitus in regnum refugit. Cyrus quoque post victoriam conpositis in Babylonia rebus bellum transfert in Lydiam. Ibi fortuna prioris proelii perculsum iam Croesi exercitum nullo negotio fundit; Croesus ipse capitur. Sed quanto bellum minoris periculi, tanto et mitior victoria. Croeso et vita et patrimonii partes et urbs Beroe concessa, in qua etsi non regiam vitam, proximam tamen maiestati regiae degeret. Haec clementia non minus victori quam victo utilis fuit. Quippe ex universa Graecia, cognito quod inlatum Croeso bellum esset, auxilia velut ad commune extinguendum incendium confluebant; tantus Croesi amor apud omnes urbes erat passurusque Cyrus grave bellum Graeciae fuit, si quid in Croeso crudelius consuluisset. Interiecto deinde tempore occupato in aliis bellis Cyro Lydi rebellavere, quibus iterum victis arma et equi adempti iussique cauponas et ludicras artes et lenocinia exercere. Ac sic gens industria quondam potens et manu strenua effeminata mollitie luxuriaque virtutem pristinam perdidit et quos ante Cyrum invictos bella praestiterunt, in luxuriam lapsos otium ac desidia superavit.

Fuere Lydis multi ante Croesum reges variis casibus memorabiles, nullus tamen fortunae Candauli conparandus. Hic uxorem, quam propter formae pulchritudinem deperibat, praedicare omnibus solebat, non contentus voluptatum suarum tacita conscientia, nisi etiam matrimonii reticenda publicaret, prorsus quasi silentium damnum pulchritudinis esset. Ad postremum, ut adfirmationi suae fidem faceret, nudam sodali suo Gygi ostendit. Quo facto et amicum in adulterium uxoris sollicitatum hostem sibi fecit et uxorem, veluti tradito alii amore, a se alienavit. Namque brevi tempore caedes Candauli nuptiarum praemium fuit et uxor mariti sanguine dotata regnum viri et se pariter adultero tradidit.

[VIII] Cyrus subacta Asia et universo Oriente in potestatem redacto Scythis bellum infert. Erat eo tempore regina Scytharum Tamyris, quae non muliebriter adventu hostium territa, cum prohibere eos transitu Araxis fluminis posset, transire permisit, et sibi faciliorem pugnam intra regni sui terminos rata et hostibus obiectu fluminis fugam difficiliorem. Itaque Cyrus traiectis copiis, cum aliquantisper in Scythiam processisset, castra metatus est. Dein postera die simulato metu, quasi refugiens castra deseruisset, ita vini adfatim et ea, quae epulis erant necessaria, reliquit. Quod cum nuntiatum reginae esset, adulescentulum filium ad insequendum eum cum tertia parte copiarum mittit. Cum ventum ad castra Cyri esset, ignarus rei militaris adulescens, veluti ad epulas, non ad proelium venisset, omissis hostibus insuetos barbaros vino se onerare patitur, priusque Scythae ebrietate quam bello vincuntur. Nam cognitis his Cyrus reversus per noctem saucios opprimit omnesque Scythas cum reginae filio interfecit. Amisso tanto exercitu et, quod gravius dolendum, unico filio Tamyris orbitatis dolorem non in lacrimas effudit, sed in ultionis solacia intendit hostesque recenti victoria exsultantes pari insidiarum fraude circumvenit; quippe simulata diffidentia propter vulnus acceptum refugiens Cyrum ad angustias usque perduxit. Ibi conpositis in montibus insidiis ducenta milia Persarum cum ipso rege trucidavit. In qua victoria etiam illud memorabile fuit, quod ne nuntiuss quidem tantae cladis superfuit. Caput Cyri amputatum in utrem humano sanguine repletum coici regina iubet cum hac exprobratione crudelitatis: "Satia te" inquit "sanguine, quem sitisti cuiusque insatiabilis semper fuisti". Cyrus regnavit annis XXX, non initio tantum regni, sed continuo totius temporis successu admirabiliter insignis.

[IX] Huic successit filius Cambyses, qui imperio patris Aegyptum adiecit; sed offensus superstitionibus Aegyptiorum Apis ceterorumque deorum aedes dirui iubet. Ad Hammonis quoque nobilissimum templum expugnandum exercitum mittit, qui tempestatibus et harenarum molibus oppressus interiit. Post haec per quietem vidit fratrem suum Mergim regnaturum. Quo somnio exterritus non dubitavit post sacrilegia etiam parricidium facere. Erat enim difficile, ut parceret suis, qui cum contemptu religionis grassatus etiam adversus deos fuerat. Ad hoc tam crudele ministerium magum quendam ex amicis delegit, nomine Cometen. Interim ipse gladio sua sponte evaginato in femur graviter vulneratus occubuit poenasque luit seu imperati parricidii seu perpetrati sacrilegii. Quo nuntio accepto magus ante famam amissi regis occupat facinus prostratoque Mergide, cui regnum debebatur, fratrem suum subiecit Oropasten. Erat enim et oris et corporis liniamentis persimilis, ac nemine subesse dolum arbitrante pro Mergide rex Oropasta coonstituitur. Quae res eo occultior fuit, quod apud Persas persona regis sub specie maiestatis occulitur. Igitur magi ad favorem populi conciliandum tributa et militiae vacationem in triennium permittunt, ut regnum, quod fraude quaesierant, indulgentiae largitionibus confirmarent. Quae res suspecta primo Hostani, viro nobili et in coniectura sagacissimo, fuit. Itaque per internuntios quaerit de filia, quae inter regias paelices erat, an Cyri filius rex esset. Illa nec se ipsam scire ait nec ex alia posse cognoscere, quia singulae separatae recludantur. Tum pertractare caput dormienti iubet: nam mago Cambyses aures utrasque praeciderat. Factus dein per filiam certior sine auribus regem esse, optimatibus Persarum rem indicat et in caedem falsi regis inpulsos sacramenti religione adstringit. Septem tantum conscii fuere huius coniurationis, qui ex continenti, ne dato in paenitentiam spatio res per quemquam narraretur, occultato sub veste ferro ad regiam pergunt. Ibi obviis interfectis ad magos perveniunt, quibus ne ipsis quidem animus in auxilium sui defuit, siquidem stricto ferro duos de coniuratis interficiunt. Ipsi tamen corripiuntur a pluribus, quorum alterum Gobryas medium amplexus, cunuctantibus sociis, ne ipsum pro mago transfoderent, quia res obscuro loco gerebatur, vel per suum corpus adigi mago ferrum iussit. Fortuna tamen ita regente illo incolumi magus interficitur.

[X] Occisis magis magna quidem gloria recuperati regni principum fuit, sed multo maior in eo, quod, cum de regno ambigerent, concordare potuerunt. Erant enim virtute et nobilitate ita pares, ut difficilem ex his populo electionem aequalitas faceret. Ipsi igitur viam invenerunt, qua de se iudicium religioni et fortunae committerent, pactique inter se sunt, ut die statuta omnes equos ante regiam primo mane perducerent, et cuius equus inter solis ortum hinnitum primus edidisset, is rex esset. Nam et solem Persae unum deum esse credunt et equos eidem deo sacratos ferunt. Et erat inter coniuratos Darius, Hystaspis filius, cui de regno sollicito equi custos ait, si ea res victoriam moraretur, nihil negotii superesse. Per noctem deinde equum pridie constitutam diem ad eundem locum ducit ibique equae admittit, ratus ex voluptate Veneris futurum quod evenit. Postera die itaque, cum ad statutam horam omnes convenissent, Darii equus cognito loco ex desiderio feminae hinnitum statim edidit et segnibus aliis felix auspicium domino primus emisit. Tanta moderatio ceteris fuit, ut audito auspicio confestim equis desilierint et Darium regem salutaverint. Populus quoque universus secutus iudicium principum eundem regem constituit. Sic regnum Persarum septem nobilissimorum virorum virtute quaesitum tam levi momento in unum conlatum est. Incredibile prorsus tanta patientia gessisse eos, quod ut eriperent magis, mori non recusaverint. Quamquam praeter formam virtutemque hoc imperio dignam etiam cognatio Darioiunctta cum pristinis regibus fuit. Principio igitur regni Cyri filiam in matrimonium recepit, regalibus nuptiis regnum firmaturus, ut non tam in extraneum translatum, quam in familiam Cyri reversum videretur. Interiecto deinde tempore cum Assyrii descivissent et Babyloniam occupassent difficilisque urbis expugnatio esset, aestuante rege unus de interfectoribus magorum, Zopyrus, domi se verberibus lacerari toto corpore iubet, nasum, aures et labia sibi praecidi, atque ita regi inopinanti se offert. Attonitum et quaerentem Darium causas auctoremque tam foedae lacerationis tacitus quo proposito fecerit edocet, formatoque in futura consilio transfugae titulo Babyloniam proficiscitur. Ibi ostendit populo laniatum corpus, queritur crudelitatem regis, a quo in regni petitione non virtute, sed auspicio, non iudicio hominum, sed hinnitu equi superatus sit; iubet illos ex amicis exemplum capere, quid hostibus cavendum sit; hortatur, non moenibus magis quam armis confidant, patianturque se commune bellum recentiore ira gerere. Nota nobilitas viri pariter et virtus omnibus erat, nec de fide timebant, cuius veluti pignora vulnera corporis et iniuriae notas habebant. Constituitur ergo dux omnium suffragio, et accepta parva manu semel atque iterum cedentibus ex consulto Persis secunda proelia facit. Ac postremo universum sibi creditum exercitum Dario prodit urbemque ipsam in potestatem eius redigit. Post haec Darius bellum Scythis infert, quod sequenti volumine referetur.

Justin The Latin Library The Classics Page