IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS
PRAEFATIO
SANCTO AC BEATISSIMO EPISCOPO PRIMASIO IVNILLVS.
Scis ipse, uenerabilis pater Primasi, quia uitae meae et propositi conscius, sicut diuinae legis me studium habere non denego, ita doctorem dicere non praesumo, illud propheticum metuens, "Peccatori autem dixit Deus: 'Quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum?'" Sed dum te inter alios reuerendissimos coepiscopos tuos usque ad Constantinopolim peregrinari prouinciae coegisset utilitas, ex ciuilitatis affectu in notitiam colloquiumque peruenimus. Tu autem more illo tuo nihil ante quaesisti quam si quis esset qui inter Graecos diuinorum librorum studio intellegentiaque flagraret. Ad haec ego respondi uidisse me quendam Paulum nomine, Persam genere, qui Syrorum schola in Nisibi urbe est edoctus, ubi diuina lex per magistros publicos, sicut apud nos in mundanis studiis grammatica et rhetorica, ordine ac regulariter traditur.
2. Tunc diu quaesitus si quid ex eius dictis haberem, dixi quod legissem regulas quasdam quibus ille discipulorum animos, diuinarum scripturarum superficie instructos, priusquam expositionis profunda patefaceret, solebat imbuere, ut ipsarum interim causarum quae in diuina lege uersantur intentionem ordinemque cognoscerent, ne sparsim et turbulente, sed regulariter singula docerentur. Haec tu, pater, nescio qua ratione omnibus Christianis erudiri uolentibus necessaria iudicasti, excusantemque me diu usque ad editionis impudentiam compulisti, unde in duos breuissimos libellos regularia haec instituta collegi, addens ipsius dictionis, quantum potui, utilem formam, ut uelut magistro interrogante et respondentibus discipulis breuiter singula et perlucide dicerentur; et ne aliqua confusio per antiquariorum, ut assolet, neglegentiam proueniret, magistro [Delta] Graecam litteram, discipulis [Mu] praeposui, ut ex peregrinis characteribus, et quibus Latina scriptura non utitur, error omnis penitus auferatur.
3. Sunt alia illius uiri praeclara monumenta: nam et beati Pauli ad Romanos epistulam audiui subtilius, ut arbitror, exponentem, quam ego ex eius ore ne memoria laberetur excepi; sed curarum negotiorumque spinae, ne quid agro dominico fructificemus, impediunt. Sufficit haec una temeritas, quod diuino gazophylacio ex paupertate confessa duo haec audeo minuta iactare. Sunt qui talentis onerent, unde egentibus praerogentur; qui uirtutum gemmas, aurum uitae, argentum scientiae diuinis possint offerre sacrariis. Mihi nihil amplius duobus suppetit his minutis et ipsis ab alio commodatis. Verum enimuero multum mihi de euangelico examinatore polliceor, quia licet alii ex pretiosissimis pretiosa et ex plurimis ualeant plura largiri, ego tamen, quia totum dedi, plus obtuli.
Liber Primus.
1. De partibus diuinae legis.
[Delta] In quot primas partes legis diuinae scientia diuiditur? [Mu] In duas, quarum una ad ipsam superficiem dictionis proprie pertinet, alia in rebus est quas ipsa scriptura nos edocet.
2. Quae pertinent ad superficiem scripturarum?
[Delta] Ad ipsam superficiem dictionis proprie pertinentia quot sunt? [Mu] Quinque. [Delta] Quae? [Mu] Species dictionis, auctoritas, conscriptor, modus, ordo.
2. [Delta] Species dictionis quot sunt? [Mu] Quattuor: nam aut historica est aut prophetica aut prouerbialis aut simpliciter docens.
3. De historia.
[Delta] Historia quid est? [Mu] Praeteritarum rerum praesentiumue narratio.
2. [Delta] In quibus libris diuina continetur historia? [Mu] In XVII: Genesis I, Exodi I, Leuitici I, Numerorum I, Deuteronomii I, Iesu Naue I, Iudicum I, Ruth I, Regum--secundum nos IV, secundum Hebraeos II--, Euangeliorum IV: secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Ioannem, Actuum apostolorum I. [Delta] Nulli alii libri ad diuinam historiam pertinent? [Mu] Adiungunt plures Paralipomenon II, Iob I, Tobiae I, Esdrae I, Iudith I, Esther I, Machabaeorum II. [Delta] Quare hi libri non inter canonicas scripturas currunt? [Mu] Quoniam apud Hebraeos quoque super hac differentia recipiebantur, sicut Hieronymus ceterique testantur. 3. [Delta] Nulla in his libris alia species inuenitur? [Mu] Incidunt ceterae, sed non principaliter, quia, etsi personae a quibus dicta sunt primum secundum ceteras species sunt locutae, tamen ab eo qui librum scripsit ut historia sunt relata: sicut, benedictiones Iacob patriarchae ab ipso quidem ut prophetiae dictae sunt, sed Moyses, qui refert, ordine narrat historico. Et cum ipse Moyses dicit in principio factum caelum et terram, prophetico quidem spiritu dicit, sed specie narrat historica. Similiter et prouerbialiter nonnumquam sonat historia, ut est, "Ambulantia ambulauerunt ligna, ungere super se regem." Aliquando simpliciter docet, ut est, "Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est." Omnia tamen, ut dixi, specie contexuntur historica.
4. [Delta] Quid historia speciebus ceteris praestat? [Mu] Quod ipsi ceterae subiacent, ipsa nulli.
5. [Delta] Quid illi commune cum ceteris? [Mu] Habet commune cum simplici doctrina quod utraque superficie planae uidentur, cum sint intellectu plerumque difficiles; nam aliae contra.
4. De prophetia.
[Delta] Quid est prophetia? [Mu] Rerum latentium praeteritarum aut praesentium aut futurarum ex diuina inspiratione manifestatio.
2. [Delta] Da in praeteritis prophetiam. [Mu] "Verbo Domini caeli firmati sunt" et "quoniam ipse dixit, et facta sunt" et "In principio fecit Deus caelum et terram." [Delta] Da in praesentibus. [Mu] Cognitionem furti facti a Giezi propheta in praesenti uidit, et Ananiae ac Saphirae Petrus apostolus. [Delta] Da in futuris. [Mu] "Ecce uirgo accipiet in utero et pariet filium, et uocabitur nomen eius Emmanuel."
3. [Delta] Quare in definitione positum est 'latentium'? [Mu] Quia si quis iam cognita dicat, licet futura sint, tamen propheta non est, sicut nos cum resurrectionem praedicamus prophetae non sumus. Si uero cuiuscumque temporis latentia manifestet, tunc propheta est, sicut iam ostendimus. [Delta] Proba hoc diuinae scripturae testimonio. [Mu] Paulus apostolus in epistula ad Corinthios prima ait, "Si conuenerit uniuersa ecclesia in unum, et linguis loquantur omnes, intrent autem idiotae, nonne dicent quia insanitis? Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis aut idiota, conuincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus, occulta etiam cordis eius manifesta fiunt, et tunc cadens in faciem adorabit Deum, adnuntians quod 'Manifeste Deus in uobis est.'" Ecce apostolus prophetiae uim in occultorum manifestatione signauit. Sed et sequentia in eadem epistula et in ceteris multa sunt talia.
4. [Delta] Quare addidimus 'ex diuina inspiratione'? [Mu] Quia illi qui aut daemonum instinctu aut aliis modis latentia dicunt, licet prophetae dici possint, tamen inter diuinarum scripturarum non numerantur auctores.
5. [Delta] In quibus libris prophetia suscipitur? [Mu] In XVII: Psalmorum CL liber I, Oseae liber I, Isaiae liber I, Ioel liber I, Amos liber I, Abdiae liber I, Ionae liber I, Michaeae liber I, Nahum liber I, Habacuc liber I, Sophoniae liber I, Ieremiae liber I, Ezechiel liber I, Daniel liber I, Aggaei liber I, Zachariae liber I, Malachiae liber I. Ceterum de Ioannis Apocalypsi apud orientales admodum dubitatur.
6. [Delta] Nulla in his libris alia species inuenitur? [Mu] Accidunt ceterae, sed non principaliter, nisi ad probationem prophetiae, sicut in Isaia Achaz et Ezechiae regum uelut quaedam refertur historia; sed prophetiae intentio est non gesta contexere, sed praedictorum exitum comprobare. Et in Ieremia cum dicitur, "Terra, terra, audi uerbum Domini," terram prouerbialiter habitantes in ea homines nuncupat. Et cum Isaias dicit, "Non tale ieiunium elegi, dicit Dominus, sed solue omnem nodum iniquitatis" et cetera, uelut simpliciter docet, sed ut prophetico spiritu iussus haec praedicat.
7. [Delta] Quid prophetiae commune cum ceteris? [Mu] Habet commune cum prouerbiis quod utraque superficie difficilia sunt, sed pleraque intellectu non ardua.
5. De prouerbiis.
[Delta] Quae est prouerbialis species? [Mu] Quaedam figurata locutio, aliud sonans, aliud sentiens, et in praesenti commonens tempore.
2. [Delta] In quibus libris haec accipitur? [Mu] In duobus: Salomonis prouerbiorum liber I et Iesu, filii Sirach, liber I. [Delta] Nullus alius liber huic speciei subditur? [Mu] Adiungunt quidam librum qui uocatur Sapientiae et Canticum canticorum.
3. [Delta] Accidunt et in his libris aliae species? [Mu] Sola simplex doctrina accidit, sed non principaliter, nisi ad explanationem uel commendationem prouerbiorum, ut est, "Initium sapientiae timor Domini."
4. [Delta] Quid est prouerbiali commune cum ceteris? [Mu] Habet cum prophetia commune quod superficie difficilis uidetur, cum intellectu plerumque non sit.
5. [Delta] Quid habet prouerbialis species proprium? [Mu] Quod ei neque historia neque prophetia miscentur, et sola est quae ita intellegitur, ut quodammodo uerborum superficies auferatur.
6. [Delta] Quare in hac tantum licitum nobis est non textum scripturae ipsius considerare sed sensum, cum in ceteris tribus ita allegoriam mystice admittamus, ut narrationis fidem praesentare necesse sit? [Mu] Quia si uoluerimus praeter prouerbialem speciem ubique allegoriam sic recipere, ut narrationis ueritas infirmetur, locum damus inimicis prout uoluerint diuinos libros interpretari.
7. [Delta] Quot modis in diuina lege allegoria cognoscitur? [Mu] Quattuor: aut secundum translationem, uel metaphoram, ut est, "Iratus est Dominus" et "Descendit," et similia quae ad insinuandas causas ex humanis motibus transferuntur ad Deum: aut secundum imaginationem, uel hypotyposin, ut est in euangelio, "Homo quidam descendebat ab Hierosolymis in Iericho"; et rursus, parabola uineae atque agricolarum; ordo enim eorum quae gerebantur a Christo, uelut imagine personae et negotii alterius, refertur impletus: aut secundum comparationem, uel similitudinem, sicut dicit, "Simile est regnum caelorum grano sinapis" et cetera; non enim narratio, sicut in superiore exemplo contexitur, sed causarum solummodo comparantur effectus: aut secundum prouerbialem modum, ut est, "Bibe aquam de tuis uasis et de cisterna tua et de tuis puteis," cum uelit scriptura monere carnalem concupiscentiam intra licentiam coniugii refrenandam.
6. De simplici doctrina.
[Delta] Quae est simplex doctrina? [Mu] Qua de fide aut de moribus in praesenti tempore simpliciter edocemur.
2. [Delta] Quare hoc nomen accepit? [Mu] Quia omnis quidem scriptura aliquid docet, sed sub aliis speciebus, quas supra diximus, agitur; haec autem neque historiam texit neque prophetiam neque prouerbialiter loquitur, sed tantummodo simpliciter docet.
3.[Delta] Qui libri ad simplicem doctrinam pertinent? [Mu] Canonici XVII, id est Ecclesiastes liber I, epistulae Pauli apostoli: ad Romanos I, ad Corinthios II, ad Galatas I, ad Ephesios I, ad Philippenses I, ad Colossenses I, ad Thessalonicenses II, ad Timotheum II, ad Titum I, ad Philemonem I, ad Hebraeos I, beati Petri ad gentes prima et beati Ioannis prima. [Delta] Nulli alii libri ad simplicem doctrinam pertinent? [Mu] Adiungunt quam plurimi quinque alias, quae apostolorum canonicae nuncupantur, id est Iacobi I, Petri secunda, Iudae I, Ioannis duae.
4. [Delta] Nulla in his libris alia species inuenitur? [Mu] Accidunt ceterae, sed non principaliter, nisi ad probationem doctrinae. Nam cum dicit apostolus, "Et dum uenissem Troadem in euangelium Christi, ostium mihi apertum est," et ubi Petro se dicit in faciem restitisse, uelut historiam uidetur texere. Rursus cum dicit, "Ecce mysterium uobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur," prophetae opus aggreditur. Item cum ait, "Cretenses semper mendaces, malae bestiae, uentres pigri," prouerbialibus utitur uerbis: omnia tamen ad doctrinae probationem, ut diximus, inseruntur.
5. [Delta] Quid commune cum ceteris speciebus simplex doctrina habet? [Mu] Habet cum historia commune quod utraque superficie facilis uidetur, cum sint inspectione aut intellectu plerumque difficiles.
7. De auctoritate scripturarum.
[Delta] Quomodo diuinorum librorum consideratur auctoritas? [Mu] Quia quaedam perfectae auctoritatis sunt, quaedam mediae, quaedam nullius. [Delta] Quae sunt perfectae auctoritatis? [Mu] Quae canonica in singulis speciebus absolute numerauimus. [Delta] Quae mediae? [Mu] Quae adiungi a pluribus diximus. [Delta] Quae nullius auctoritatis sunt? [Mu] Reliqua omnia.
2. [Delta] In omnibus speciebus dictionis hae differentiae inueniuntur? [Mu] In historia et simplici doctrina omnes; nam in prophetia mediae auctoritatis libri praeter apocalypsin non reperiuntur nec in prouerbiali specie omnino cassata.
8. De scriptoribus diuinorum librorum.
[Delta] Scriptores diuinorum librorum qua ratione cognoscimus? [Mu] Tribus modis: aut ex titulis et prooemiis, ut propheticos libros et apostoli epistulas, aut ex titulis tantum, ut euangelistas, aut ex traditione ueterum, ut Moyses traditur scripsisse quinque primos libros historiae, cum non dicat hoc titulus nec ipse referat, "Dixit Dominus ad me," sed quasi de alio, "Dixit Dominus ad Moysen." Similiter et Iesu Naue liber ab eo quo nuncupatur traditur scriptus, et primum regum librum Samuel scripsisse perhibetur.
2. Sciendum praeterea quod quorundam librorum penitus ignorantur auctores, ut Iudicum et Ruth et Regum III ultimi et cetera similia; quod ideo credendum est diuinitus dispensatum, ut alii quoque diuini libri non auctorum merito, sed Sancti Spiritus gratia tantum culmen auctoritatis obtinuisse noscantur.
9. De modis scripturarum.
[Delta] Modi diuinae scripturae quot sunt? [Mu] Duo: nam aut metris Hebraicis in sua lingua conscribuntur aut oratione simplici. [Delta] Quae sunt metris conscripta? [Mu] Vt psalmi et Iob historia et Ecclesiastes et in prophetis quaedam. [Delta] Quae simplici oratione conscripta sunt? [Mu] Reliqua omnia.
2. [Delta] Quare apud nos iisdem metris conscripta non sunt? [Mu] Quia nulla dictio metrum in alia lingua conseruat, si uim uerborum ordinemque non mutet.
10. De ordine scripturarum.
[Delta] Quis est ordo diuinorum uoluminum? [Mu] Quia quaedam ueteris testamenti sunt, quaedam noui. [Delta] Quae ad nouum testamentum pertinent? [Mu] Euangelia, ut supra dictum est, quattuor, apostolicae epistulae et Actus. [Delta] Quae ad uetus testamentum pertinent? [Mu] Reliqua omnia.
2. [Delta] Quae testamenti ueteris nouique sunt propria? [Mu] Veteris intentio est nouum figuris praenuntiationibusque monstrare; noui autem ad aeternae beatitudinis gloriam humanas mentes accendere.
11. De his quae scriptura nos edocet.
[Delta] Quoniam satis dictum est de his quae ad ipsam scripturae superficiem proprie pertinebant, nunc requiro quae sunt quae ipsa scriptura nos edocet. [Mu] Tria quaedam: nam aut de Deo loquitur aut de praesenti saeculo aut de futuro.
12. Quot significationibus scriptura de Deo loquitur?
[Delta] Quot significationibus de Deo scriptura loquitur? [Mu] Quattuor: aut enim essentiam eius significat, quam Latine et substantiam nuncupamus, ut est, "Ego sum qui sum": aut Personas, uel secundum Graecos subsistentias, ut est, "Ite, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti": aut operationem, ut scriptum est, "secundum operationem potentiae uirtutis eius, quam operatus est in Christo, suscitans eum a mortuis et sedere faciens ad dexteram suam": aut collationem eius ad creaturas, ut est, "Regi autem saeculorum incorrupto, inuisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum."
13. De significationibus diuinae essentiae.
[Delta] Quot modis diuina significatur essentia? [Mu] Duobus, principaliter et consequenter.
2. [Delta] Principaliter quibus uerbis? [Mu] Octo: dicitur enim aut Deus aut Dominus aut simul Dominus Deus aut Adonai aut Sabaoth aut Eli aut Elohim aut Est. [Delta] Nihil aliud quam Deum haec uerba significant? [Mu] Duo tantum nonnumquam et de aliis abusiue dicuntur, Deus et Dominus, teste Paulo apostolo, "quia dii multi et domini multi"; et "Dii estis et filii Excelsi omnes." Reliqua uero sex numquam nisi de Deo dicuntur. [Delta] Quid de Deo haec uerba significant? [Mu] Non quid est, sed quod est; quid enim sit Deus comprehendi non potest.
3. [Delta] Quibus modis Deus consequenter significatur? [Mu] Cum Personas aut operationem aut collationem eius ad creaturas exponit. Nam et cum nominat Patrem, licet primus auditus generantem significet, consequenter tamen intellegimus Deum; similiter et quando nominat Filium uel Spiritum Sanctum. Et cum dicit 'omnipotens,' licet operationem eius primus sermo denuntiet, consequenter tamen intellegimus Deum. Et cum dicit inuisibilem, licet eum qui uideri a mortalibus nequeat principaliter sonet et ex collatione nostra id quod non sumus ei qui nos fecit assignet, consequenter tamen intellegimus Deum.
14. De significationibus Trinitatis.
[Delta] Quot modis Personas, siue subsistentias, diuinitatis scriptura significat? [Mu] Similiter duobus, principaliter et consequenter: principaliter, ut cum dicimus, 'Pater, Filius, Spiritus Sanctus'; consequenter, per ea quibus significatur essentia aut operatio aut ad creaturas collatio. Nam et cum dico 'Deus,' quod ad essentiam pertinet, et cum dico 'omnipotens,' quod ad operationem pertinet, et cum dico 'immutabilis,' quod ex collatione ad creaturas dicitur, licet aliud primus auditus sentiat, tamen Patrem et Filium et Spiritum Sanctum uel simul uel singulos, consequenter Deum intellego.
15. Quot modis significatur Pater?
[Delta] Quot modis Pater significatur? [Mu] Patris nomine una Persona intellegitur, sed non uno modo: ad Filium enim proprie dicitur, ad creaturam communiter, ibi naturae ueritate, hic gratiae bonitate.
2. [Delta] Hoc uno modo Pater significatur? [Mu] Principaliter hoc; nam consequenter, et ex his quae essentiam deitatis aut operationem aut collationem ad creaturas quolibet modo significant. Insuper et ex Filii uocabulo consequenter intellegitur Pater; et Sancti Spiritus nomine ipse scilicet Pater, cuius est Spiritus, subintellegitur.
3. [Delta] In Trinitate ipsa nulli alii Personae uocabulum Patris ascribitur? [Mu] Legitur de Filio dictum, "Pater futuri saeculi," sed hoc secundum carnem dictum est et significatiue, non proprie, ut ostenderetur ipse esse causa et genitor beatitudinis nostrae, quia per carnis eius resurrectionem humana natura futuram uitam et sperare incipit et sumere.
16. Quot modis significatur Filius?
[Delta] Quot modis loquitur scriptura de Filio? [Mu] Quinque: nam uelut sola nonnumquam deitas eius significatur, et consequenter intellegitur carnis assumptio, ut est, "unigenitus Filius, qui est in sinu Patris": nonnumquam uero solus homo ab eo susceptus, et deitas consequenter, ut est, "nouissime locutus est nobis in Filio": nonnumquam simul utrumque, ut est, "Hoc sentite in uobis, quod et in Christo Iesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens": nonnumquam et ad corpus uidentur dicta quae ad deitatem sunt principaliter referenda, ut est, "Filius hominis, qui est in caelo": rursus diuinitati nonnumquam uidentur ascripta quae specialiter referuntur ad carnem, ut est, "si enim cognouissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent."
2. [Delta] Quare his quinque modis loquitur scriptura de Filio? [Mu] Distincte quidem ideo secundum naturas loquitur, ut inconfusas earum proprietates ostendat: communiter ideo, ut asserat unitatem; alternat uero humana diuinis et diuina humanis, ut utrumque unius Personae indiuisumque monstretur.
3. [Delta] Quot modis solet Filii significari Persona? [Mu] Duobus; et ipse, principaliter et consequenter: principaliter quidem significatur, cum Christus dicitur absolute; nam cum alii christi uocantur, aliquid adicitur, ut est, "christus Domini" aut "christos meos"; solus autem naturaliter Dei Filius Christus absolute dicitur, unde et hoc solius esse proprium declaratur: consequenter uero intellegitur Persona Filii et ex illis tribus quibus et Pater et ex ipso Patris uocabulo et ex Spiritus Sancti, quia et Spiritus dicitur Patris et Filii.
17. Quot modis Persona Spiritus Sancti significatur?
[Delta] Quot modis significatur Persona Spiritus Sancti? [Mu] Principaliter uno, ut legitur, "Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti," et iterum, "templum enim estis Spiritus Sancti": consequenter uero, et ex gratia quam ipse largitur, quae et ipsa similiter Spiritus Sanctus dicitur, ut est, "Spiritus Sanctus superueniet in te" et "Accipite Spiritum Sanctum": (1b) similiter et ex his quibus diuina significatur essentia, uel operatio uel ad creaturas collatio, sicut et de Filio diximus; sed et Patris Filiique Persona Spiritum Sanctum significat consequenter, quia quidquid horum dicamus etiam Personam Spiritus Sancti aut cooperatricem aut consubstantialem intellegimus consequenter.
18. Quid habent commune uel proprium Personae Trinitatis?
[Delta] Quid habent proprium Personae singulae Trinitatis? [Mu] Quod Pater numquam dicitur Filius nec coniunctis sermonibus Spiritus Sanctus, licet diuise et spiritus dici possit et sanctus, nec Filius Pater proprie dici potest aut coniunctiue Spiritus Sanctus, nec rursus Sancto Spiritui Patris aut Filii nomen ascribitur.
2. [Delta] Quae sunt his Personis communia? [Mu] Omnia quae ad significationem aut essentiae aut operationis aut ad creaturas collationis pertinere noscuntur, unde et constat Trinitatem unius esse substantiae [Patris et Filii et Spiritus Sancti uocabulis].
3. [Delta] Quid in his Personis significatur? [Mu] Non quid sint, sed quod sunt; nam quid sint, ut supra de Deo diximus, sermo non potest explicare.
19. Per quot modos diuinitatis efficacia significatur?
[Delta] Per quot species diuinitatis efficientia, siue operatio, designatur, quam Graeci energian nuncupant? [Mu] Quattuor: aut creatione aut prouidentia circa creaturas aut futurorum circa eas praeparatione aut praeparatorum exitu uel euentu.
2. [Delta] Da ad operationem pertinentia. [Mu] Vt cum dicitur bonus ex eo maxime quod quae non erant esse fecit ac facit, et sapiens eo quod tam mirabiliter ab eo omnia cernimus ordinata, et fortis eo quod potuit quae tam bene et sapienter uoluit adimplere. [Delta] In Deo haec essentia sunt an uoluntate? [Mu] Deus simplex est, nec est in eo essentia aliud quam uoluntas; unde et omnia nomina operationis eius; licet inter se definitionibus differant, apud ipsum tamen nulla differentia, uel diuersitas, inuenitur. (2b) Itaque et essentia, uel natura, facit, quia nihil ei accidens est; et tamen etiam uoluntate, quia nihil necessitate efficit aut coactus. Non enim, sicut ignis naturae necessitate urit, aut apes naturali necessitate fabricant ceras uel telas araneae, ita etiam Deus operatur; sed Deus ideo natura, uel essentia, facere dicitur--ne uoluntas in eo quasi aliud aliquid demonstretur--et ideo uoluntate, quia nihil operari compellitur, sed essentialiter uult et uoluntate subsistit.
3. [Delta] Da specialiter ad creationem pertinentia. [Mu] Vt cum dicitur factor, artifex, creator et similia, quamuis dicatur et facere pro disponere, ut est, "fecit salutem in medio terrae," sed tunc secundum speciem prouidentiae dicitur. [Delta] Da quae ad prouidentiam specialiter pertinent. [Mu] Vt cum dicitur adiutor, praescius, omnipotens et similia. [Delta] Da ad praeparationem pertinentia futurorum. [Mu] Vt cum dicitur uia et spes et refugium et similia. [Delta] Da ad euentum praeparatorum pertinentia. [Mu] Vt cum dicitur exsultatio, gaudium et cetera similia. Omnia autem ad operationem pertinentia non in nominibus tantum, sed etiam in uerbis uel reuelationibus similibus agnoscuntur.
4. [Delta] His tantum modis diuina operatio declaratur? [Mu] Est alius figuratus modus, cum ex humanis operatio diuina signatur. [Delta] Quot modis fit? [Mu] Duobus: cum aut quae ad animum nostrum pertinent figuraliter dicuntur in Deo, ut est furor et ira et anima et paenitentia, aut ea quae ad corpus uel per corpus tractantur, ut est pedes, manus, digiti. Aliquando enim et humanae operationes transferuntur ad Deum, ut cum dicitur, "Apprehende arma et scutum." Omnia tamen haec praedictis quattuor speciebus operationis pro sententiarum qualitate iungenda sunt.
20. Quot modis ex collatione ad creaturas Deus significatur?
[Delta] Quot modis ex collatione ad creaturas Deus significatur? [Mu] Duobus: confessione et negatione. Confessione quidem, cum ea dicuntur de Deo quae iuxta eundem modum nulli creaturae conueniunt, ut est simplex et uetustus dierum et ante omnia spiritus, id est incircumscriptus, et primus et nouissimus et similia. Haec enim omnia ideo de Deo dicuntur, quia nulli creaturae eius collatione conueniunt. Per negationem autem collatio fit, cum praepositione priuatiua ea in Deo negantur quae in creatura sunt, ut est ingenitus, incorporeus, increatus, immortalis, incorruptibilis, impassibilis et similia.
2. [Delta] Quid ergo? haec uerba numquam de creatura dicuntur? [Mu] Dicuntur quidem, sed non secundum eandem rationem. Nam cum homo dicitur simplex, non quia compositus non est (solius enim Dei est esse essentiam simplicem), sed simplex homo dicitur, quia non habet doli duplicitatem. Sic et cum dicitur aliquid inuisibile, non quia a nullo, in quantum est, uideri potest (hoc enim solius Dei est), sed quia aliquos latet; similiter et cetera.
3. [Delta] Quae sunt collatiua quae de Deo sic dicuntur, ut de creatura dici non possint? [Mu] Quae in eo summa sunt et singularia, ut ingenitus, sempiternus, sine initio et similia.
Liber Secundus.
1. Quid de praesenti saeculo scriptura significat?
[Delta] Quoniam satis dictum est quot modis de Deo scriptura loquatur, nunc requiro quae de praesenti saeculo loquens scriptura significat. [Mu] Quaedam quinque: aut generationem eius, id est creationem, aut gubernationem aut accidentia naturis aut euenientia uoluntatibus aut subsequentia uoluntatis euentu.
2. Quot modos et differentias in operatione creaturarum scriptura posuerit.
[Delta] Quot modis generationem saeculi scriptura significat? [Mu] Tribus: aut enim sola Dei uoluntate factum aliquid scribitur, ut est, "In principio fecit Deus caelum et terram" aut uoluntate simul et uoce, siue praeceptiua, ut est, "Fiat lux" et "Fiat firmamentum," siue deliberatiua, ut est, "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram," aut uoluntate, uoce ac definitione, ut est, "Crescite et multiplicamini et replete terram," et iterum, "Germinet terra herbam pabuli ferentem semen secundum genus suum et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen ipsius in eo ad similitudinem in terra" et cetera quae post septimum diem usque in finem saeculi per partes operatur: ex illa enim definitione proueniunt.
2. [Delta] Est in his tribus aliqua differentia? [Mu] Est, quia ea quae sola uoluntate uel etiam uoce sunt facta nouiter facta sunt, quae uero definitione illis iam similia quae facta nouiter dixi-mus: et rursus, illa quidem in sex primis diebus, haec uero, donec saeculum stat.
3. [Delta] Da ordinem per sex dies factarum rerum. [Mu] In ipso quidem principio conditionis facta sunt caelum, terra, angeli, aer et aqua. [Delta] Comproba angelos et aquas et aerem factum. [Mu] Facta quidem ex aliis scripturae locis ostenditur, ut est, "qui facit angelos suos spiritus" et "Laudate eum, omnes angeli eius" et "Aquae quae super caelos sunt laudent nomen Domini, quoniam ipse dixit, et facta sunt." Et aer in scripturis caeli nomine ostenditur, ut est, "uolucres caeli," cum certum sit aues in aere uolare; caelum autem ostendimus factum. Quod uero praecesserint ista ceteras creaturas in angelis et scriptura demonstrat, dum in laudibus et benedictionibus creaturis ceteris praeponuntur, et ratio: oportuit enim ut terrenas caelestis creatura praecederet; de aquis uero ipsa scriptura dicit quod "spiritus Dei ferebatur super aquas."
4. [Delta] Sequere ordinem generationis. [Mu] In principio die prima lux facta est, secunda uero die firmamentum, tertia mare et terrae nascentia, quarta luminaria caeli, quinta natantia et uolatilia, sexta reliqua animalia et homo.
5. [Delta] Quae est in ipsarum creaturarum operatione distantia? [Mu] Quod quaedam ex nihilo facta sunt, ut caelum, terra et cetera quae usque ad completum primum diem diximus facta, quaedam uero ex iam factis primo die. [Delta] Da horum probationes. [Mu] Quia quotiens scriptura ex aliquo factas res cupit ostendere, aut palam significat, ut est, "Producat terra" et "Producant aquae" et similia: aut certe ex subtili significatione uerborum, ut cum dicit, "Fiat firmamentum," utique significat fuisse aliquid fluidum ac liquidum, id est aquas, quae ut solidatae ostenderentur, 'firmamentum' uocatum est quod fiebat. (5b) Et rursus, 'luminaria' deriuatiue appellauit quae quarto die facta sunt, ut ex lumine primo die operato facta monstraret. In his autem quae primo die facta sunt, neque aperte neque subtili uerbo factum aliquid declaratur ex altero. [Delta] Nihil ergo post primum diem ostenditur ex non existentibus factum? [Mu] Sola hominis anima, in quo et hoc attendendum est, quia cum alia aut ex nihilo aut ex iam factis facta sint, solus homo ex utroque componitur.
6. [Delta] Quas alias differentias creaturis ascribimus? [Mu] Quod ea quae primis sex diebus facta sunt non naturaliter neque ex similitudine prouenerunt: reliqua uero, quae fiunt naturaliter, ex diuina definitione nascuntur, exceptis scilicet miraculis.
7. [Delta] Da tertiam differentiam. [Mu] Quod creaturarum aliquae, id est rationales, propter se ipsas factae sunt, ut angeli et homines: reliquae uero non propter se sed propter praedictos angelos aut homines factae noscuntur. Homo uero principaliter secundum animam propter se intellegendus est factus; nam secundum corpus, consequenter. [Delta] Quid autem? praeter homines et angelos aliae creaturae se ipsis inuicem non egebant? [Mu] Egebant quidem non ad utilitatem, sed ad ornatum: utiles enim non sibi sed angelis uel hominibus sunt, pro quibus etiam factae noscuntur. (7b) Ornatum uero etiam inuicem praestant: quippe et caelum inornatum sine caelestibus luminaribus fuit, et luminaria ipsa, ne superflua facta essent, uidentium oculis indigebant: et mare inornatum, donec aut locum suum reciperet aut animalibus impleretur: et terra incomposita praeter habitantium uel nascentium usum, et irrationabilia animalia sine hominis regimine inepta, et herbae absente animalium usu superfluae. Ita omnia eguerunt inuicem uel his quae per sex dies facta sunt uel his quae cotidie fiunt; sed ut iam diximus, aliud est esse incompositum, aliud utile: incompositum enim aliquid per se utile alteri declaratur. (7c) [Delta] In ornamento ipso aliqua est differentia? [Mu] Est; nam aliqua in sex diebus ornata sunt, ut caelum luminaribus et terra herbis et piscibus mare: quaedam donec mundus uiuit ornantur, ut mare nauigiis et terra aedificiis et ceteris quae humano construuntur ingenio, et homo ipse scientia: quaedam uero decorem suum in futuro recipient, ut corpus incorruptionem et mortalia immortalitatem et caeleste regnum habitationem sanctorum. Notandum autem in ornamentis quod eorum quae uel ingenio uel artibus fiunt in hominibus causa est, relinquorum uero in Deo.
8. [Delta] Da quartam differentiam. [Mu] Quod quaedam simul et uelut subito creatae emerserunt, ut ea quae primis diebus diximus facta, id est herbae, luminaria, natantia et uolatilia, necnon terrena animalia et quadrupedia: quaedam uero non simul, sed uelut cum quadam mora, ut mare, terra, homo: et ipse enim paulatim factus scribitur, sicut et cetera.
9. [Delta] Da quintam creaturarum differentiam. [Mu] Quod quaedam earum ratione ceteris praesunt, ut rationalia: quaedam uero usui habentur, ut caelestia luminaria: quaedam naturae necessitate obsequuntur, ut aues et quadrupedes et similia.
10. [Delta] Da sextam differentiam. [Mu] Quod ea quae ceteris praesunt, id est rationalia, uoluntate ac ratione mouentur, quae uero usu aut necessitate obsequuntur natura mouentur. [Delta] Ea quae ex aliquo facta sunt quot materias habuerunt? [Mu] Sex: terram, aquas, aerem, ignem, lumen, costam. [Delta] Da in singulis origines suas. [Mu] Ex terra uirentia, plantaria et animalia: ex aquis firmamentum, mare, natantia ac uolatilia; simul autem ex terra, aqua, igne et aere omnia quae per successiones renouantur, ex lumine luminaria; ex costa Eua. [Delta] Ignis quomodo probatur factus aut unde uel quando? (10b) [Mu] Factum quidem et ex generali scriptura possumus approbare, cum dicitur de Deo, "qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt," quia utique etiam ignis in eis est, et ex speciali professione, "Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum," de quibus ante dixerat, "quoniam ipse dixit, et facta sunt"; et rursus, "Benedicite, omnia opera Domini, Dominum" et subiunxit, "Benedicite, ignis et aestus, Dominum": utrum uero ignis ex nihilo sicut et alia factus sit an ex aliquo dubitatur. Plures enim uolunt caelestium luminarium esse particulam: quippe etiam nunc frequenter uidimus homines certo modo ignem ex solis radiis mutuari; quod si ita est, primo die factus est; sed sapientius hoc scriptura lumen quam ignem uocauit, ut ex meliore usu nomen acciperet.
11. [Delta] Da septimam creaturarum differentiam. [Mu] Quod omnia quae ex aliquo facta sunt, uel ex quibus aliqua facta sunt, corporea sunt; incorporea autem neque ipsa ex aliquo neque ex ipsis facta sunt aliqua. Haec uero incorporea accipienda sunt non sicut Deus incorporeus dicitur; eius enim comparatione nihil incorporeum est, sicut nec immortale nec inuisibile. Alius enim modus est quo haec uerba soli diuinitati conueniunt, alius quo de creaturis loquitur, sicut animabus uel angelis.
12. [Delta] Quomodo sex diebus Deus dicitur operatus esse et septimo die requieuisse, si nec faciens aliquid laborat, ut necessaria ei requies credatur, nec aliquando cessat, Domino in euangelio dicente, "Pater meus usque modo operatur, et ego operor." [Mu] Septima die requieuisse dicitur Deus non a creando, quippe cum cotidie ex eius dispensatione ac prouidentia omnis creatura renouetur aut constet, sed hoc significatum est, quod post illos sex dies nullam mundo incognitam substantialem speciem aut naturam nouam inexpertamque creauerit. [Delta] Quomodo Deus mundum fecerit possumus quaerere? [Mu] Hoc temerarie magis quam caute requiritur. Nullius enim diuinae creaturae modum homini licet agnoscere; nam si sciret quis quomodo ex nihilo aliqua facta sunt, Creatori utique scientia ac potentia par fuisset.
3. De his quae ad gubernationem mundi pertinent.
[Delta] Quoniam de creatione mundi tractatum est competenter, restat ut quaeramus: gubernatio eius quot modis significatur? [Mu] Duobus: aut enim generalis est aut specialis.
2. [Delta] Quae est generalis? [Mu] Per quam ea quae facta sunt secundum modum quo facta sunt permanent; quod significatur cum dictum est, "Vidit Deus quia bonum" et quia "bona ualde" et "benedixit ea"; quod et beatus Dauid ostendit dicens, "ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit."
3. [Delta] Quae est gubernatio specialis? [Mu] Per quam singula et maxime rationabilia gubernantur a Deo, sicut praeceptum est in paradiso de ligno. Sicut enim omnes creaturas diuina continet uirtus, ut maneant, ita etiam rationales diuersis occasionibus erudit, ut proficiant.
4. Quot modis fit generalis gubernatio?
[Delta] Generalis gubernatio in quot species diuiditur? [Mu] In duas: aut enim successione constat aut statu. Successione, ut homines uel iumenta ceteraque quae morte uel corruptione pereuntia renascentium similitudine renouantur; statu autem, ut ea quae his passionibus non subiacentia mundanis motibus obsequuntur, ut caelum, sol, stellae uel cetera.
2. [Delta] Quae in eis alia differentia est? [Mu] Quod ea quae renouatione saluantur indigent etiam quibusdam remediis, alimentis et pluuiis, nonnumquam et ministeriis angelorum ceterisque similibus. Ea uero quae non per successionem subsistunt, sine aliqua tali mediatione diuinitus gubernantur. Vtrum uero et in ipsis per angelorum ministerium aliquid agatur secreta et difficilis quaestio est.
5. Quot modis fiat gubernatio specialis.
[Delta] Specialis gubernatio quot modis fit? [Mu] Tribus: aut enim a Deo fit pro angelis et hominibus aut ab angelis propter se ipsos et homines aut ab hominibus propter se. [Delta] A Deo pro angelis et hominibus quomodo fit? [Mu] Per legis lationem.
6. De legis latione et differentiis eius.
[Delta] Legis latio in quot partes diuiditur? [Mu] In duas: in naturalem discretionem et in legem extrinsecus positam. [Delta] Proba naturalem discretionem legem dici. [Mu] Dicit apostolus quia "gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt; hi legem non habentes ipsi sibi sunt lex." Secundum hanc et Cain reus erat fratris occisi. [Delta] Extrinsecus constituta lex in quot partes diuiditur? [Mu] In duas: in opera, id est actuum retributionem, et uerba.
7. De lege per opera.
[Delta] In opere per quot modos? [Mu] Per quattuor: aut per generalem praesentem retributionem, ut est fructuum aerumque prouentus: aut per specialem praesentem retributionem, ut est Abraham in peregrinis ditatus uel Noe saluatus in diluuio: aut per generalem uisibilem poenam, ut est fames generalis seu siccitas: aut per specialem, ut Cain uel Saul poena. Haec enim omnia ad modum legis angelos atque homines erudiunt; quippe et angelos diaboli ruina perterruit atque firmauit, licet credendum sit alio modo angelos, alio homines erudiri. [Delta] Quae est totius legis lationis intentio? [Mu] In discretione boni ac mali, quae uel in doctrina, id est in fide, uel in actibus agnoscuntur.
2. [Delta] Quare poenas et praemia praesentia diximus legem esse? [Mu] Quia ipsa sunt quae ad uicem legis erudiunt: nam futura et aeterna nec patientibus nec uidentibus proderunt, ubi iam paenitentiae non erit tempus. [Delta] Haec gubernatio per quos ministros in scripturis legitur facta? [Mu] Nonnumquam Deus per se ipsum, ut Adae praecepit ne tangeret lignum, nonnumquam per angelos, testante apostolo quia "si per angelos locutus sermo factus est firmus"; et rursus, primitiua Aegypti manu angeli dicuntur extincta: aut per homines, sicut per prophetas: aut per bestias, sicut per serpentes in eremo atque similia: et per haec enim, uelut quandam substantialem ac materialem legem, a malis prohibet propter quae ingeruntur, et ad bona quorum retributionem hortatur impellit.
8. De lege per uerba.
[Delta] Lex in uerbis constituta in quot partes diuiditur? [Mu] In duas: aut enim immutabile aliquid praecipit aut temporale. [Delta] Quot sunt immutabilium genera? [Mu] Duo: dilectio Dei et dilectio proximi. [Delta] Temporalia praecepta in quot partes diuiduntur? [Mu] In duas: aut enim diu seruata sunt, ut circumcisio, aut paruo tempore, ut mannae perceptio.
2. [Delta] Quae alia est legum differentia? [Mu] Quod aut aliquid praecipiunt, ut, "Honora patrem tuum," aut aliquid uetant, ut, "Non occides; non moechaberis."
3. [Delta] Da tertiam differentiam. [Mu] Quod alia sunt per se utilia, alia propter illa necessaria. [Delta] Quae sunt per se utilia? [Mu] Dei proximique dilectio. [Delta] Quae sunt propter alia necessaria? [Mu] Vt, "Non occides": homicidio enim dilectio fratris expellitur, et obseruatio sabbati: in eius enim obseruationem commemoratio est quietis Dei ab operatione creaturarum, in qua celebritate Dei ut conditoris dilectio signabatur.
4. [Delta] Da quartam differentiam. [Mu] Quod quaedam praecepta uelut corporalia erant, ut de animalibus mundis et immundis ac lepra et similibus: quaedam spiritalia, ut, "Ne oderis fratrum tuum in corde tuo."
5. [Delta] Da quintam differentiam. [Mu] Quod quaedam sunt ueteris testamenti specialiter praecepta, ut de iubeleo: quaedam specialiter noui, ut, "Sic orabitis: Pater noster, qui es in caelis": quaedam utriusque communia, ut, "Diliges Dominum Deum tuum."
6. [Delta] Da sextam differentiam. [Mu] Quod aliqua praecepta sicut sonant intelleguntur, ut est, "Non moechaberis"; aliqua autem non ut sonant, sicut est, "Cum feceris eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua."
7. [Delta] Da septimam differentiam. [Mu] Quod aliquorum transgressio praeceptorum poena punitur, ut est, "oculum pro oculo, dentem pro dente": aliquorum poenam non habet, ut, panem sacerdotalem comedere ab eo qui sacerdos non erat: aliorum uero etiam laudabilis transgressio est, ut est, "si reddidi retribuentibus mihi mala": lex enim tunc iubebat malis mala restitui; inuenitur ergo contemptus legis esse laudabilis.
8. [Delta] Da octauam differentiam. [Mu] Quod aliqua praecepta ad fidem pertinent, aliqua ad mores, quorum subdiuisio admodum prolixa cognoscitur.
9. De angelica gubernatione.
[Delta] Angelorum propter se ipsos et homines gubernatio quomodo fit? [Mu] Palam quidem in scriptura non legitur; tamen cum in ea dicantur esse angelorum gradus et ordines, atque discursus propter humanam uitam, ut pro Tobia et Daniele et aliis, sine dubio significatur quod iniuncta sibi in mundo negotia gubernent, quibus et sibi consulunt, dum oboediunt Creatori, et hominibus, dum eorum dispensationi prospiciunt.
10. De humana gubernatione per homines.
[Delta] Hominum propter se ipsos gubernatio quot modis fit? [Mu] Tribus: aut enim pro republica quis hominum satagit, ut rex, aut pro domo, ut paterfamilias, aut pro se ipso, ut quilibet monachus uel egenus.
2. [Delta] Nullis aliis creaturis conuenit gubernatio? [Mu] Omnibus quidem conuenit; cunctis enim secundum suam naturam, uelut prudentiam quandam Creator indulsit, sicut legitur, "uolui colligere filios tuos, sicut gallina pullos suos" et similia. Sed neque intentio scripturae est de irrationabilibus subtiliter edocere neque in ea proficientium est desiderium in his quaerendis tempus atterere.
11. De accidentibus naturae.
[Delta] Quoniam de gubernatione mundi satis dictum est, quae sunt naturis accidentia? [Mu] Diuinae quidem naturae nihil accidit: cum enim sit incomprehensibilis et semper eodem modo se habens, non recipit accidentium diuersitatem. [Delta] Quae certe accidunt creaturis? [Mu] Stare, ut terrae, et secundum scripturam caelo moueri, ut igni et aquis ceterisque nascentibus; deinde tempus, locus, numerus: omnia enim et aliquando coeperunt et alicubi sunt et sunt unum uel plura; item accidunt: generari, corrumpi, sanitas, aegritudo, forma, positio, artium disciplinarumque capacitas; item crescere, nutriri, sentire, uiuere, mori, inter se differre et esse contrarias; insuper ordo, consecutio, cohaerentia, hisque similia atque contraria; nec tamen singulis uniuersa.
12. De accidentibus uoluntati.
[Delta] Quoniam satis dictum est de accidentibus naturarum, dicendum nunc de accidentibus uoluntati. Quid est uoluntas? [Mu] Vis animi inuiolata siue spontanea, secundum quam diuersae atque contrariae cogitationes efficiuntur et opera. [Delta] Naturalis est in nobis ista uirtus an spontanea? [Mu] Naturalis est in nobis quaedam boni malique discretio; spontaneus autem motus in his quae iam discreta exsequenda sunt. Ipsum lex quidem erudit; gratia autem praeparat, adiuuat, corroborat et coronat.
13. De consequentibus euentu uoluntatis.
[Delta] Quae sunt consequentia uoluntatis? [Mu] Quattuor quaedam: in hac enim uita aut bona bonis et mala malis eueniunt, ut Abrahae prosperitas et Cain poena: aut e contra bona malis et mala bonis, ut diues in euangelio usque ad mortem felix describitur; e contra Lazarus ulceribus atque egestate torquetur: aut certe neque his neque illis utralibet retributio; ut pro Ioseph uendito nulla ultio fratribus irrogatur, nec socer Moysi pro regendo populo consilium dans, licet laudetur a Deo, aliqua mercede fungitur.
2. [Delta] Quas huius diuersitatis dicimus causas? [Mu] Aliquibus hic congrua rependuntur, ne mundus non putetur prouidentia diuina regi, sed casibus, simul ut et bonos bonorum copia consoletur et malos similium poena deterreat: aut uero malis felicitas permittitur, ut boni probentur et discant ea contemnere quae uident indignis secum esse communia; bonis autem aeque accidunt mala: aut utrique generi nulla hic compensationis imago conceditur, ut alibi esse iudicium et plenam pro actibus retributionem possimus cognoscere.
3. [Delta] Da quartam modum. [Mu] Cum ii qui neque mali aliquid per se neque boni gesserunt, bona participantur aut mala, ut infantes, aut forsitan neutra, ut sunt abortiui, de quorum et statu et merito et causa subtilis dubiusque tractatus est.
14. De his quae ad futurum saeculum pertinent.
[Delta] Quoniam omnes regularum partes de praesenti saeculo compleuimus, quae ad futurum credimus pertinere? [Mu] Quattuor quaedam: aut enim acceptio est, siue uocatio, aut figura aut praedictio aut effectus, uel exitus, praedictorum.
15. De acceptionibus.
[Delta] Quam uocamus acceptionem, siue uocationem? [Mu] Eam scilicet qua Deus quosdam homines uel populos specialis gratiae beneficio sibi conciliare dignatur, plusque circa eos quam circa ceteros homines diuinae indulgentiae et quasi familiares fauores ostendit.
2. [Delta] Quot sunt acceptiones? [Mu] Decem. [Delta] Da ordinem acceptionum. [Mu] Prima est beati Abrahae, secunda Isaac, tertia Iacob et ex eo natorum XII patriarcharum, quarta tribus Iuda, quinta totius populi in Aegypto, sexta sancti Dauid, septima domus ipsius Dauid et per ipsam totius tribus Iuda, octaua reditus populi ex captiuitate, nona Domini nostri Iesu Christi secundum carnem quam sibi ueniens Dei Filius ex genere Dauid assumpsit, et per eam ex Abraham atque ex Adam omnium nostrum saluti remissionique prospexit, decima omnium gentium per dispensationem incarnationis ipsius Dei et Saluatoris nostri.
3. [Delta] Quid ergo? iusti et Deo placentes ante Abraham homines non fuerunt? [Mu] Fuerunt quidem, quippe cum "filii Dei" appellati sint qui ex Seth fuerant progenerati, et Enoch translatus sit, et Noe pereuntis mundi renouator effectus sit, et Melchisedech summi sacerdotis exemplum. Sed in istis non diuina acceptio, id est specialis illa familiaritas et fauor, ostenditur, sed ipsorum iustitia declaratur; ad Abraham uero Dei frequens allocutio et quasi conuictus ac per singula dispensatio, probationis promissa praemia et in posteros recordatio uim miram diuinae acceptionis ostendunt. Similiter et circa ceteros supra dictos peculiaris quidam diuinitatis fauor et quasi per singulos uitae actus palam dispensata gubernatio praecipuum gratiae declarat auxilium.
4. [Delta] Quare haec ad futurum saeculum dicimus pertinere, cum in praesenti gesta sint? [Mu] Quia unaquaeque res ex effectu perspicitur, et ea est facti causa quae facientis intentio. [Delta] Proba harum acceptionum causas ad futura respicere. [Mu] Gentium fides pro spe uitae aeternae religionem sequitur Christianam. Nam Christus ipse Dominus toto doctrinae suae remedio actuumque miraculis necnon resurrectione atque ascensione futuram uitam docuit, promisit, approbauit, indulsit. Iam ceteras acceptiones quis pro Domino sacramentisque eius ignorat effectas, si ipse Abrahae, Isaac et Iacob promittitur salutem gentibus collaturus? (4b) Propter eum Abrahae semen a ceteris gentibus segregatur; propter ipsum Iudae tribus et benedictione praecellit et in captiuitatem ultima ducitur et prima saluatur, quia ex ipsa Dominus carnem sumpsisse dignatus est, adeo ut ex illa omnes Iudaei fuerint nuncupati; ipse Dauid domuique eius ac tribui repromittitur in perpetuum de eius semine regnaturus. Igitur si fides gentium pro uita futura, Christi incarnatio pro fide gentium, cetera pro Christi incarnatione sunt gesta, omnis acceptionum series ad futurum saeculum pertinere ex ipsa intentione colligitur. Haec autem omnia etiam noui ac ueteris testamenti testimoniis facile comprobantur, cum ubique dispersa sint.
16. De typis.
[Delta] Quid est typus? [Mu] Quam nos figuram dicimus, siue formam, sicut dicit apostolus, "Omnia enim in figura contingebant illis," et iterum, "Adam, qui est forma futuri": nec enim ab re est unum aliquid multis significari uocabulis. [Delta] Quid est ergo typus, siue figura? [Mu] Praesentium aut praeteritarum aut futurarum rerum ignotarum per opera, secundum id quod opera sunt, manifestatio.
2. [Delta] Da praeteritorum typos. [Mu] Vt est catechumenorum humilitas: typum enim gerunt Adae a paradiso exclusi et ex conscientia delictorum diuinum metuentis aspectum, propter quod et per publicum capitibus tectis incedunt.
3. [Delta] Da in praesentibus. [Mu] Vt Aaron uestis, quae duodecim tribuum nomina lapidibus insignata gestabat, ostendens se quodammodo pro omni populo supplicare.
4. [Delta] Da de futuris. [Mu] In his nulla est difficultas; tamen ex superfluo ut in duobus filiis Abraham duo testamenta monstrata sunt.
5. [Delta] Quoniam et de prophetia similem paene definitionem diximus, quid interest? [Mu] Quod in prophetia uerbis, secundum hoc quod uerba sunt, futura significantur; in typis autem res declarantur ex rebus; possunt tamen haec duo ita definitione misceri, ut dicamus quia prophetia est typus in uerbis, secundum id quod uerba sunt, et contra typus prophetia est in rebus, in quantum res esse noscuntur.
17. De differentiis typorum.
[Delta] Quot sunt typorum, uel figurarum, modi? [Mu] Principaliter quattuor: aut enim grata gratis significantur aut maesta maestis aut maestis grata aut gratis maesta.
2. [Delta] Da exempla per singulos modos. [Mu] Grata quidem gratis significantur, ut Domini nostri secundum carnem resurrectio et in caelis habitatio forma est resurrectionis nostrae et futurae iustis in caelo habitationis indicium, sicut dicit apostolus, "Mortui enim estis, et uita nostra abscondita est cum Christo in Deo."
3. Maesta uero maestis praefigurantur, ut diaboli angelorumque eius deiectio et futurae poenae repromissio figura est eorum qui pro similitudine operum poenis similibus detrudentur, sicut et beatus Petrus eadem forma ad deterrendos utitur peccatores, dicens de Deo quia et "angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis tradidit eos."
4. Tertius modus est cum maestis grata significantur, ut Adae transgressio typus fuit iustitiae Saluatoris nostri, sicut beatus apostolus docet quia "sicut per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic etiam per oboedientiam unius hominis iusti constituentur multi. Regnauit enim mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccauerunt in similitudinem transgressionis Adae, qui est forma futuri," id est typus: in Graeco enim typus specialiter legitur. Secundi ergo Adam, id est Christi, gratia forma, uel typus, fuit transgressionis Adae per contrarium scilicet figurata.
5. Quartus modus est cum gratis maesta figurantur, ut baptisma figura est mortis Domini nostri, sicut dicit apostolus, "Quotquot enim baptizati estis in morte Iesu baptizati estis." Quid enim aut baptismate gratius, ubi a peccato purgamur et quo filii Dei efficimur, aut morte maestius, ad quam ipse quoque, qui eam fuerat sponte sumpturus, tamen maestus accessit?
6. [Mu] Quae alia typis accidunt? [Mu] Temporum differentia: nam quaedam ante Legem sunt, ut Abel a fratre occisus Christi passionem praefigurabat, et arca Noe ecclesiam et cetera similia: quaedam uero sub Lege, ut ipsius Moysis mors et Iesu gloria: quaedam sub Gratia, ut baptizatorum indumenta et sacerdotum uestes et dominici corporis participatio et singula alia; quae omnia typis monstrare non ad regularum doctrinam sed ad expositionem textus pertinet.
7. [Mu] Qua ratione figuras, siue typos, ad futurum saeculum dicimus pertinere? [Mu] Quia ueteris quidem testamenti figurae ad nouum intentione respiciunt; nouum autem futurae uitae beatitudinem repromittit, et sic omnia ad futuri saeculi spem ex ipsa intentione concurrunt.
18. De praedictionibus.
[Mu] Quoniam typorum regulam diximus, de praedictionibus uideamus. Quid est praedictio? [Mu] Futurarum incertarum rerum uerbis, in quantum uerba sunt, manifestatio.
2. [Mu] Quae accidunt praedictionibus? [Mu] Principaliter tria, quod quaedam ante Legem fuerunt, quaedam sub Lege, quaedam sub Gratia.
19. Praedictiones ante Legem quot modis factae sunt?
[Mu] Ante Legem praedictiones quot modis factae sunt? [Mu] Quinque: aut de generalitate [communiter], ut est, "Propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una"; et rursus, "Maledicta terra in operibus tuis"; hoc enim per unum omni humano generi praedictum esse cognoscitur: aut ex parte, uel dimidio, ut est, "Multiplicabo dolores tuos, et in dolore paries filios; et conuersio tua ad uirum tuum, et ipse tibi dominabitur"; hoc enim non omni humano generi, sed omnibus feminis dictum est: aut singulariter, ut est, "Et uocauit Adam nomen uxoris suae 'Vita,' quia ipsa est mater omnium uiuentium": (1b) aut pro initio ueteris testamenti, ut est, "Maledictus Chanaan; seruus erit fratribus suis": aut pro nouo testamento principaliter; nam cum dicitur, "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram" et "Venite, descendamus et confundamus linguas eorum": pluralis numerus Trinitatis indicium est, quae nouo testamento apertius praedicatur. Et cum dicitur, "Sanguis fratris tui clamat ad me de terra," passio Domini nostri praedicitur apostolo teste in epistula ad Hebraeos, quia conspersio sanguinis Christi plus potuit ad Deum clamare pro nobis quam Abel sanguis clamauerat contra fratrem.
20. Sub Lege praedictiones quot modis factae sunt?
[Delta] Sub Lege praedictiones quot modis factae sunt? [Mu] Duobus: aut pro his rebus quae sub Lege factae sunt, aut pro his quae sub Gratia.
21. Pro rebus sub Lege factis quantae sunt praedictiones?
[Delta] Pro his quae sub Lege factae sunt quantas praedictionum species inuenimus? [Mu] Fere uiginti et duas: aut enim augmentum populi praedicitur, ut est ad Abraham, "Et eris in gentem grandem et multam": aut hereditatis promissio, ut est, "Semini tuo dabo terram hanc": aut segregatio indignorum, ut est, "Eice ancillam hanc et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae": aut uindicta in aduersarios populi et merces in amicos, ut est, "Benedicam benedicentes te et maledicam maledicentes te": aut liberatio populi ab inimicis, ut est, "peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et exient inde cum praeparatione magna" et cetera: (1b) aut aliquorum generationes et nomina, ut Isaac et Samson: aut sublimitas posterorum, ut, "reges ex te exient": aut modus exitus, ut est, "Tu autem ibis ad patres tuos cum pace nutritus in senectute bona": aut differentia populorum, ut est, "populus populum praecedet, et maior seruiet minori": aut abundantia, ut est, "Dabit tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae plenitudinem frumenti et uini": aut diuinum auxilium, ut est, "Ecce ego tecum sum, custodiens te in omni uia": aut sacerdotii, uel doctrinae, electio, ut est, "Diuidam eos in Iacob, et dispergam eos in Israel": (1c) aut fortitudo et hereditatis immutabilitas, ut est, "Catulus leonis, Iuda: ex radice, fili mi, ascendisti; recumbens dormisti sicut leo et sicut catulus leonis; quis excitabit eum?": aut propositum uitae, ut est, "Zabulon peregrinus inhabitabit et ipse portus nauium" et "sciens requiem, quia bona est" et cetera: aut transgressio, ut dicitur, "Scio enim quia in finem transitus mei iniquitatem agetis et declinabitis a uia quam mandaui uobis": aut supplicium, ut est quia "occurrent uobis mala in fine dierum": aut generalis expulsio, ut dicitur quia "Ipsi aemulati sunt me in diis et exacerbauerunt me in idolis suis, et ego aemulabor eos in non gentem, in gentem insipientem tradam eos": aut uirtutis effectus atque merces, ut est, "Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo? qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam" et cetera: (1d) aut species poenae, ut est, "Venit Gad ad Dauid et adnuntiauit ei dicens: elige tibi fieri aut tribus annis famem super terram aut tres menses fugere a facie inimicorum tuorum persequentium te aut tribus diebus fieri mortalitatem in terra tua": aut signa, ut est, "et hoc tibi signum, quia unxit te Deus regem super hereditatem suam" et reliqua: aut electio prophetae, ut est, "Et tu, puer, propheta Altissimi uocaberis." [Delta] Da praedictiones de gentibus pro populo. [Mu] Vt est, "manus eius super omnes, et manus omnium super eum" et "Surgite et exite ex loco hoc, quia conteret Dominus ciuitatem."
2. Visiones quoque Nabuchodonosor et Pharaonis aliorumque regum uel gentium per prophetas dictae gentiles quidem causas referunt; ad populum tamen spectat intentio, pro cuius ultione singula prouenerunt.
22. De praedictionibus sub Lege in Christo.
[Delta] Quot sunt modi praedictionum in Christo? [Mu] Fere uiginti et sex: aut de eius conceptu et nomine, ut est, "Ecce uirgo in utero concipiet et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuel": aut de loco natiuitatis, ut est, "Et tu, Bethlehem, ciuitas Iuda, nullo modo minor es in ciuitatibus Iuda; ex te enim prodiet dux, qui reget populum meum Israel": aut pro his quae in rudimentis gessit, ut est, "priusquam sciat puer cognoscere malum et eligere bonum": aut de iustitia eius atque iudicio, ut est, "Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis": (1b) aut de diuinitate eius, ut est, "Generationem eius quis enarrabit?" aut de uisitatione assumptionis humanae, ut est, "Quid est homo quod memor es eius, aut Filius hominis quia uisitas eum?" aut pro unitate deitatis et carnis, ut est, "Puer natus est nobis; filius datus est nobis," et postmodum addidit, "Deus fortis": aut de potentia eius et regno, ut est, "Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius": aut de inimicorum confractione, ut est, "Omnia subiecisti sub pedibus eius": aut de eius doctrina, ut est, "Speciosus forma prae filiis hominum": aut de doctrinae utilitate, ut est, "propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam": (1c) aut pro miraculis, ut est, "et deducet te mirabiliter dextera tua": aut de glorificatione quam iuste a fidelibus suscipit, ut est, "Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi": aut de prolatione praedicationis, ut est, "Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in uniuersa terra": aut de sacerdotio, ut est, "Tu es sacerdos in aeternum": aut de iudicio eius atque iustitia, ut est, "in splendoribus sanctorum"; et rursus, "Iudicabit in nationibus, complebit ruinas, confringet capita in terra multorum": aut de laboribus uitae eius, ut est, "De torrente in uia bibet": aut placitum circa Patrem incarnationis mysterium scriptura significat, ut est, "Ecce puer meus dilectus mihi, in quo complacuit anima mea": (1d) aut Sancti Spiritus infusionem, quam utique homo ab eo susceptus emeruit siue in principio ipsius incarnationis siue in cremento siue in baptismate siue in miraculis siue in doctrina siue in resurrectione, ut est, "Ponam spiritum meum super eum" et "Spiritus Domini super me; propterea unxit me" et reliqua: aut diligentiam circa discipulos, ut est, "Non dicet neque clamabit neque audiet quis in plateis uocem eius": aut sessionem eius super iumentum, ut est, "Ne timeas, filia Sion; ecce rex tuus uenit sedens super pullum asinae": (1e) aut passiones uel sepulturam causasque earum, ut dicitur, "Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorabilis, inferior omnibus hominibus"; et rursus, "homo in plagis et sciens ferre humilitatem, quia auersa facies eius et dehonestata est, et ad nihilum reputatus. Ipse peccata nostra portat et pro nobis dolet, et nos putauimus eum esse in dolore et in plaga et in aerumna. Ipse autem uulneratus est propter iniquitates nostras et infirmatus est propter peccata nostra": aut diuisionem uestimentorum eius, ut est, "Diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem": aut resurrectionem Domini significat, ut est, "non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem": aut uocationem Filii secundum assumptam humanitatem, ut est, "ex Aegypto uocaui filium meum": aut diuinitatis eius generationem ante principium, ut est, "ex utero ante luciferum genui te": aut secundum eius aduentum, ut est, "Ecce super nubes caeli sicut Filius hominis."
2. [Delta] Omnes praedictiones de solo Saluatore nostro intelleguntur? [Mu] Duobus modis haec solemus accipere: quaedam enim ita in ipsius Personam praedicta sunt, ut alii conuenire non possint, sicut legitur, "Non deficiet princeps ex Iuda neque dux ex femore eius, donec ueniat cui reposita sunt": quaedam uero sub alterius personae occasione dicuntur; ad Christum tamen intellectu respiciunt, ut est, "In te et in semine tuo benedicentur omnes gentes."
23. De praedictionibus ad uocationem gentium pertinentibus sub Lege.
[Delta] Quoniam praedictiones de Christo dictas in ueteri Lege probauimus, da eas quae de gentium uocatione sunt positae. [Mu] De uocatione gentium praedictiones fere decem et septem modis positas accipimus: aliquando enim acceptionem earum significant, cum dicitur, "ego aemulabor eos in non gentem, in gentem insipientem irritabo eos": aliquando infirmitates, peccatorum expulsionem meliorumque doctrinam, cum dicitur, "Pronuntiare pauperibus misit me, praedicare captiuis remissionem et caecis uisum": aliquando gratiam quam acceperunt siue adoptionis siue miraculorum, cum dicitur, "Filiae regum in honore tuo; astitit regina a dextris tuis": aliquando admonitionem, ut illud quod sequitur, "Audi, filia, et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum tuum": (1b) aliquando glorificationem, quam Christo debemus, cum dicitur, "quia ipse est Dominus Deus tuus, et adorabis eum": aliquando beatitudinem et uirtutem, quam merentur fideles, cum dicitur, "adducentur regi uirgines post eam": aliquando laetitiam in qua sunt, profectum suum uidentes, cum dicitur, "Adducentur cum gaudio et exsultatione": aliquando sacerdotium et ecclesiasticam consuetudinem, cum dicitur, "Pro patribus tuis nati sunt tibi filii": aliquando ecclesiae spiritalem aedificationem, cum dicitur, "ex aedibus eburneis, ex quibus te delectauerunt": aliquando ecclesiasticam auctoritatem, cum dicitur, "pones eos principes super omnem terram": aliquando plenitudinem credentium, cum dicitur, "replebitur gloria eius omnis terra; fiat, fiat": (1c) aliquando tolerantiam siue temptationis siue persecutionis, cum dicitur, "donec educat in uictoria iudicium; et in nomine eius gentes sperabunt": aliquando inimicorum destructionem, cum dicitur, "et inimici eius terram lingent": aliquando pacem qua gaudet post persecutiones ecclesia, cum dicitur, "Orietur in diebus eius iustitia et plenitudo pacis, donec extollatur luna": aliquando haereticorum errores et Eliae praesentiam, cum dicitur, "Ecce transmitto uobis Eliam Thesbiten, et reuocabit corda patrum in filios": aliquando fidelium spem et secundum Saluatoris aduentum, cum dicitur, "et ipse erit exspectatio gentium": aliquando baptismum Ioannis, cum dicitur, "Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam."
24. De speciebus praedictionum quae in Gratia datae sunt.
[Delta] Quoniam species praedictionum quae in Lege sunt diximus, da eas quae in Gratia leguntur emissae. [Mu] Praedictionum quae in Gratia factae sunt species triginta duo inueniuntur: aut enim generatio et uita Ioannis Baptistae praedicitur, ut est ad patrem eius Zachariam omnis locutio illa per angelum et prophetia ipsius Zachariae: aut Saluatoris conceptus natiuitasque mirabilis, ut est praedictio quam ad sanctam Mariam angelus dixit, et magorum reuelatio: aut Iudaeorum incredulitas atque conuersio, sicut dicitur, "Ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et signum contradictionis": aut praemium regni caelestis, sicut est, "Paenitentiam agite; appropinquauit enim regnum caelorum": (1b) aut gentium uocatio, sicut dicitur, "multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum": aut Hebraeorum exclusio, ut est quod sequitur, "filii autem regni huius excludentur in tenebras exteriores": aut saluatio per apostolorum praedicationem, ut cum dicitur, "Venite post me; faciam uos fieri piscatores hominum": aut miraculorum claritas, ut dicitur, "Qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet": aut temptatio persecutionesque iustorum, ut dicitur, "tradent enim uos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt uos" et cetera: aut patientia fidelium inter aduersa, ut cum dicitur de ecclesia, "et portae inferni non praeualebunt aduersus eam"; et rursus, "regnum caelorum uim patitur, et uiolenti diripiunt illud": (1c) aut contemplatio regni caelestis et secundi aduentus, qua et in hac uita sanctorum animae perfruuntur, ut est, "Veniet enim Filius hominis in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera sua. Dico autem uobis quia sunt aliqui de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec uideant Filium hominis uenientem in regno suo": aut retributio bonorum seu malorum, ut cum dicitur, "Et ibunt hi in poenam aeternam, iusti uero in uitam aeternam": aut Spiritus Sancti praesentia apostolis data, ut est, "ego rogabo Patrem meum, et alterum Paraclitum mittet uobis, ut maneat uobiscum in aeternum, Spiritum ueritatis": (1d) aut ecclesiastica praenuntiatur auctoritas, sicut dicitur, "Et dabo tibi claues regni caelorum, et quodcumque ligaueris in terra erit ligatum et in caelo": aut mors, passio ac resurrectio Saluatoris, sicut dicitur, "Ex illo coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oportet eum in Hierosolyma ire et multa sustinere a presbyteris et principibus sacerdotum et mori et tertia die resurgere": aut generalis resurrectio, ut cum dicit apostolus, "sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur": aut simul Christi et nostra resurrectio, sicut dicitur, "cum ego exaltatus fuero a terra, omnes traham ad me": aut Iudae proditio, sicut dicitur, "Nonne ego uos XII elegi, et unus ex uobis diabolus est?": (1e) aut modus temptationis et mortis aliquorum discipulorum, sicut Petro Dominus et negationem futuram praedixit et speciem passionis, dicens, "antequam gallus cantet, ter me negabis" et "cum senex fueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo tu non uis": aut praesentia detentatorum Christi, ut cum dicit, "Surgite, eamus; ecce appropinquauit qui me tradit": aut dispersio apostolorum, sicut est, "Percutiam pastorem, et dispergentur oues gregis": aut pulli asinae repertio, quem Dominus in Euangelio praedixit discipulis adducendum: aut antichristi praesentia, ut cum dicitur, "Nemo uos seducat ullo modo, quia nisi uenerit discessio primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius perditionis qui contradicit" et cetera: (1f) aut Eliae praesentia, cum dicitur, "Elias ueniet primum": aut conscientia electorum, ut de Paulo, "uas electionis mihi est iste": aut aliqui non immutandi, sed gustaturi mortem praedicuntur, sicut apostolus, "Ecce mysterium dico uobis: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur": aut futura fames, sicut est Agabi prophetia: aut haeresium contrarietas, sicut dicitur, "Istud autem agnosce, quia in ultimis diebus exsurgent tempora maligna"; et rursus, "Erit tempus quando sanae doctrinae non acquiescent, sed secundum sua desideria quaerent sibi doctores": aut baptismatis gratia, ut est, "ipse uos baptizabit in Spiritu Sancto et igni": (1g) aut consumptio Ierusalem ac templi Iudaici, ut est, "Orate ne fiat fuga uestra hieme uel sabbato" et "Ecce relinquetur uobis domus uestra deserta": aut Euangelii praedicatio, sicut dicitur, "Et praedicabitur Euangelium regni in omni orbe terrarum in testimonium omnium gentium, et sic erit finis": aut mala finis ipsius una cum ipso fine, ut cum dicitur, "Statim post tribulationem dierum illorum sol obcaecabitur." [Delta] Quomodo has praedictiones ad futurum saeculum dicimus pertinere? [Mu] Sicut et de acceptionibus diximus, quia quae praedicta sunt ante Legem, intentio eorum fuit ad tempora Legis aut Gratiae, et rursus quae in Lege praedicta sunt Gratiam figurabant, et quae in Gratia causam et praemium regni caelestis habuerunt. Ita colligitur praedictionum omnis intentio ad futuri saeculi bona respicere.
25. De effectibus praedictionum.
[Delta] Quoniam tres iam partes ostendimus eorum quae ad futurum saeculum diximus pertinere, hoc est acceptiones et figuras et praedictiones, nunc quarta pars restat, ut de effectibus disseramus. Quid sunt igitur effectus? [Mu] Effectus sunt exitus rerum, quas aut acceptionum prospiciebat intentio aut typorum similitudo figurabat aut praedictionum scientia praeloquebatur.
2. [Delta] Quot sunt effectuum tempora? [Mu] Tria: aut enim Legis tempore effecta sunt quae praedicebantur aut nunc sub Gratia fiunt aut saeculo futuro complenda sunt.
26. Quae causa fuerit praesentis saeculi faciendi.
[Delta] Si omnia quae in praesenti saeculo gesta sunt ad futurum respiciebant, quid opus erat ut a Deo praesens saeculum fieret? [Mu] Quia decuit ut rationales creaturae prius discerent et exercitarentur in dubiis ac tunc aeternis postea fruerentur, et merito data uiderentur probatis et gratiora fierent reminiscentibus transacta certamina, et plus glorificarent donatorem qui pios et in hoc saeculo iuuit ut uincerent et uictoribus praemia aeterna concessit.
27. De doctrina rationalium in hoc saeculo.
[Delta] Quot modis in hoc saeculo rationalium doctrina peragitur? [Mu] Duobus: aut ex intellegentia rerum factarum, sicut dicit apostolus quia "Inuisibilia eius a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta, conspiciuntur"; necesse est enim ut qui mundum atque omnia in eo posita considerat, modis ordinibusque distincta, intellegat esse Deum, qui haec et fecerit et gubernet: aut ex diuinis scripturis, quae, ut diximus, in quattuor species diuiduntur: historicam, propheticam, prouerbialem et simpliciter docentem.
28. Quae seruanda sunt in scripturarum intellegentia?
[Delta] Quae sunt quae in intellectu diuinarum scripturarum custodire debemus? [Mu] Vt ea quae dicuntur dicenti conueniant, ut a causis pro quibus sunt dicta non discrepent, ut concordent temporibus, locis, ordini, intentioni.
2. [Delta] Quam dicimus diuinae doctrinae intentionem? [Mu] Quam ipse Dominus dixit, ut diligamus Deum ex toto corde et ex tota anima et proximos tamquam nosmet ipos. Doctrinae autem corruptio est e contrario Deum non amare uel proximum. [Delta] Quae huius contrarietatis est causa? [Mu] Causa malorum in ipsis est qui mali sunt, quia dum libero arbitrio a Deo bene concesso inordinate utuntur rationales creaturae, et malitiae et poenae causa sibimet exstiterunt.
29. Vnde libri religionis catholicae asseruntur?
[Delta] Vnde probamus libros religionis nostrae diuina esse inspiratione conscriptos? [Mu] Ex multis, quorum prima est ipsius scripturae ueritas; deinde ordo rerum, consonantia praeceptorum, modus locutionis sine ambitu puritasque uerborum. Additur conscribentium et praedicantium qualitas, quod diuina homines, excelsa uiles, infacundi subtilia non, nisi diuino repleti spiritu, tradidissent; tum praedicationis uirtus, quae mundum, licet a paucis despectis praedicaretur, obtinuit.
2. Accedunt his testificatio contrariorum, ut sibyllarum uel philosophorum, expulsio aduersariorum, utilitas consequentium, exitus eorum quae per acceptiones et figuras praedictionesque praedicta sunt; ad postremum miracula iugiter facta, donec scriptura ipsa susciperetur a gentibus, de qua hoc nunc ad maximum miraculum sufficit, quod ab omnibus suscepta cognoscitur.
30. Vbi sit fides religioni necessaria.
[Delta] Quodsi diuinae scripturae probationibus sufficiunt, quid necessaria est religioni fides? [Mu] Fides nostra super rationem quidem est; non tamen temerarie et irrationabiliter assumitur: ea enim quae ratio edocet fides intellegit, et ubi ratio defecerit, fides praecurrit. Non enim utcumque audita credimus, sed ea quae ratio non improbat. Quae uero consequi ad plenum non potest fideli prudentia confitemur.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |