SANCTI ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI HISTORIA DE REGIBUS GOTHORUM, WANDALORUM ET SUEVORUM

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92

Prologus.

1 Omnium terrarum, quaeque sunt ab occiduo usque ad Indos, pulcherrima es, o sacra, semperque felix principum, gentiumque mater Hispania. Jure tu nunc omnium regina provinciarum, a qua non Occasus tantum, sed etiam Oriens lumina mutuat. Tu decus, atque ornamentum orbis, illustrior portio terrae: in qua gaudet multum ac largiter floret Geticae gentis gloriosa fecunditas.

2 Merito te omnium ubertate gignentium indulgentior natura ditavit. Tu baccis opima, vis proflua, messibus laeta, segete vestiris, oleis inumbraris, vite praetexeris. Tu florulenta campis, montibus frondua, piscosa littoribus. Tu sub mundi plaga gratissima sita, nec aestivo solis ardore torreris, nec glaciali rigore tabescis, sed temperata coeli zona praecincta, zephyris felicibus enutriris. Quidquid enim arva fecundum, quidquid metalla pretiosum, quidquid animantia pulchrum et utile ferunt parturis. Nec illis amnibus posthabenda, quos clara speciosorum gregum fama nobilitat.

3 Tibi cedet Alphaeus equis, Clitumnus armentis, quanquam volucres per spatia quadrigas olympicis sacer palmis Alpheus exerceat, et ingentes Clitumnus juvencos capitolinis olim immolaverit victimis. Tu nec Etruriae saltus uberior pabulorum requiris, nec lucos Molorchi palmarum plena miraris, nec equorum cursu tuorum eleis curribus invidebis. Tu superfusis fecunda fluminibus, tu aurifluis fulva torrentibus. Tibi fons equi genitor. Tibi vellera indigenis fucata conchyliis ad rubores tyrios inardescunt. Tibi fulgurans inter obscura penitorum montium lapis jubare contiguo vicini solis accenditur.

4 Alumnis igitur, et gemmis dives et purpuris, rectoribus pariter et dotibus imperiorum fertilis, sic opulenta es principibus ornandis, ut beata pariendis. Jure itaque te jam pridem aurea Roma caput gentium concupivit, et licet te sibimet eadem Romulea virtus primum victrix spoponderit, denuo tamen Gothorum florentissima gens post multiplices in orbe victorias certatim rapuit et amavit, fruiturque hactenus inter regias infulas et oves largas, imperii felicitate secura.

INCIPIT HISTORIA.

1 Gothorum antiquissimam esse gentem certum est: quorum originem quidam de Magog, filio Japhet, suspicantur educi a similitudine ultimae syllabae, et magis de Ezechiele propheta id colligentes. Retro autem eruditio eos magis Getas quam Gog et Magog appellare consuevit. Gens fortissima etiam Judaeam terram vestatura describitur.

2 Interpretatio autem nominis eorum in linguam nostram tecti, quo significatur fortitudo; et re vera, nulla enim gens in orbe fuit quae Romanum imperium adeo fatigaverit ut hi. Isti enim sunt quos etiam Alexander vitandos pronuntiavit, Pyrrhus pertimuit, Caesar exhorruit. (Ex Oros.) Per multa quippe retro saecula ducibus usi sunt, postea regibus, quorum oportet tempora per ordinem cursim exponere, et quo nomine actuque regnaverint, de historiis libata retexere.

3 Anno ante aeram conditam XII, dum pro arripiendo reipublicae imperio, Cn. Pompeius et C. Julius Caesar arma civilia commovissent, Gothi, ad praebendum Pompeio auxilium, in Thessaliam adversus Caesarem pugnaturi venerunt. Ubi dum in Pompeii exercitu Aethiopes, Indi, Persae, Medi, Graeci, Armeni, Scythae, ac reliquae Orientis gentes evocatae adversus Julium dimicassent, isti prae caeteris Caesari fortius restiterunt. Quorum Caesar copia et virtute turbatus fertur fugam meditatus esse, nisi nox praelio finem dedisset. Tunc Caesar ait nec Pompeium scire vincere, nec Caesarem posse vinci. Nam si Pompeius vincere nosset, hodie cum tam asperis viris Caesarem superasset.

4 Aera CCXCIV. Anno imperii Valeriani et Gallieni primo, Gothi, descensis montibus Alpibus, quibus inhabitabant, Graeciam, Macedoniam, Pontum, Asiam atque Illyricum vastaverunt. Ex quibus Illyricum et Macedoniam 15 ferme annis tenuerunt. Deinde a Claudio Imperatore superati sedes proprias repetunt. Romani autem Claudium Augustum pro eo quod tam fortissimam gentem a finibus reipublicae removisset, insigni gloria honorantes, in foro illi aureum clypeum, in capitolio auream statuam collocaverunt.

5 Aera CCCLXIX, anno XXVI imperii Constantini, Gothi, Sarmatarum regionem aggressi, copiosissimis super Romanos irruerunt agminibus, vehementi virtute cuncta gladio et depraedatione vastantes. Adversus quos idem Constantinus aciem instruxit, ingentique certamine vix superatos ultra Danubium expulit, ne diversis gentibus virtutis gloria clarus, sed de Gothorum victoria amplius gloriosus. Quem Romani, acclamante senatu, publica laude prosecuti sunt quod tantam gentem vicerit, quod patriam rempublicam reformaverit.

6 Aera CDVII, anno V imperii Valentis, primus Gothorum gentis administrationem suscepit Athanaricus, regnans annos XIII, qui, persecutione crudelissima adversus fidem commota, voluit se exercere contra Gothos, qui in gente sua Christiam habebantur, ex quibus plurimos, qui Idolis immolare non acquieverunt, martyres fecit; reliquos autem multis persecutionibus affectos, dum pro multitudine horreret interficere, dedit licentiam, imo magis coegit de regno suo exire, atque in Romani soli migrare provincias.

7 Aera CDXV, anno XIII imperii Valentis, Gothi in Istrum adversus semetipsos in Athanarico et Fridigerno divisi sunt, alternis sese caedibus depopulantes. Sed Athanaricus Fridigernum Valentis imperatoris suffragio superat. Hujus rei gratia legatos cum muneribus ad eumdem imperatorem mittit, et doctores propter suscipiendam Christianae fidei regulam poscit. Valens autem a veritate catholicae fidei devius, et Arianae haeresis perversitate detentus, missis haereticis sacerdotibus, Gothos persuasione nefanda sui erroris dogmati aggregavit, et in tam praeclaram gentem virus pestiferum semine pernicioso transfudit, sicque errorem quem recens credulitas ebibit, tenuit, diuque servavit.

8 Tunc Gulfilas eorum Gothorum episcopus Gothicas litteras condidit, et scripturas Novi ac Veteris Testamenti in eamdem linguam convertit. Gothi autem, statim ut litteras et legem habere coeperunt, instruxerunt sibi dogmatis sui Ecclesias, talia juxta eumdem Arium de ipsa divinitate documenta tenentes, ut crederent Filium Patri majestate esse minorem, et aeternitate posteriorem. Spiritum autem sanctum, nec Deum esse, neque substantiam Patris existere, sed per Filium creatum esse, utriusque ministerio deditum, et amborum obsequio subditum. Aliam quoque Patris sicut personam, sic et naturam asserentes; aliam Filii, aliam denique Spiritus sancti, ut jam non (secundum sanctae Scripturae traditionem) unus Deus et Dominus coleretur, sed, juxta idololatriae superstitionem, tres dii venerarentur. Cujus blasphemiae malum per decessum temporum, regumque successum, annis CCXIII tenuerunt. Qui tandem reminiscentes salutis suae, renuntiaverunt inolitae perfidiae, et per Christi gratiam ad unitatem fidei catholicae pervenerunt.

9 Aera CDXVI, anno XIV imperii Valentis, Gothi, qui primum Christianos a terra sua expulerant, rursus ipsi ab Hunnis cum rege suo Athanarico expulsi sunt; transitoque Danubio, cum vim ferre non possent Valentis imperatoris, sese non depositis armis tradunt, et Thraciam ad inhabitandum accipiunt. Sed ubi viderunt se opprimi a Romanis contra consuetudinem propriae libertatis, ad rebellandum coacti sunt. Thraciam ferro incendiisque depopulantur, deletoque Romanorum exercitu, ipsum Valentem jaculo vulneratum, in quadam villa fugientem, succenderunt, ut merito ipse ab eis vivus temporali cremaretur incendio, qui tam pulchras animas ignibus aeternis tradiderat.

10 Invenerunt autem eo praelio Gothi confessores priores Gothos, quos dudum propter fidem a terra sua expulerant, et voluerunt eos sibi ad praedae societatem conjungere. Qui, cum non acquievissent, aliquanti interfecti sunt. Alii, montuosa loca tenentes, et refugia sibi qualiacunque construentes, non solum perseveraverunt Christiani catholici, sed etiam in concordia Romanorum, a quibus dudum excepti fuerant, permanserunt.

11 Aera CDXIX, anno imperii Theodosii Hispani III, Athanaricus cum Theodosio jus amicitiamque disponens, mox Constantinopolim pergit, ibique quinto decimo die postquam fuerat a Theodosio honorabiliter susceptus interiit. Gothi autem, proprio rege defuncto, aspicientes benignitatem Theodosii imperatoris, inito foedere, Romano se imperio tradiderunt et fuerunt cum Romanis XXVIII annis.

12 Aera CDXX, anno imperii Theodosii IV, Gothi, patrocinium Romani foederis recusantes, Alaricum regem sibi constituunt, indignum judicantes Romanae esse subditos potestati, eosque sequi, quorum jam pridem leges imperiumque respuerant, et de quorum se societate praelio triumphantes averterant.

13 Aera CDXXXVII, anno imperii Honorii et Arcadii quinto, Gothi, in Alarico et Radagaiso divisi, dum semetipsos in duabus regni partibus variis caedibus lacerarent, ob excidium Romanorum concordes effecti, consilium in commune constituunt, parique intentione ad praedandas quascunque regiones Italiae ab invicem dividuntur.

14 Aera CDXLIII, anno Honorii et Arcadii XI, rex Gothorum Radagaisus, genere Scytha, cultui idololatriae deditus, barbaricae immanitatis feritate saevissimus, cum ducentis armatorum millibus Italiae partes vehementi vastatione aggreditur, spondens in contemptum Christi Romanorum sanguinem diis suis libare, si vinceret. Cujus exercitus, a Stilicone duce Romano in montuosis Thusciae locis circumclusus, fame est potius quam ferro consumptus. Ipse postremum rex captus et interfectus est.

15 Aera CDXLVII, anno imperii Arcadii XV, exstincto Radagaiso, Alaricus consors regni, nomine quidem Christianus, sed professione haereticus, dolens tantam multitudinem Gothorum a Romanis exstinctam, in vindictam sanguinis suorum adversus Romam praelium gessit, obsessamque impetu, igne, gladiis, irrumpit, sicque Urbs cunctarum gentium victrix, Gothicis triumphis victa succubuit, eisque capta subjugataque servivit. Tam autem Gothi clementes ibi exstiterunt, ut votum antea darent, quod si ingrederentur Urbem, quicunque Romanorum in locis Christi inveniretur, in vastationem Urbis non mitteretur. Post hoc igitur votum, aggressi Urbem, omnibus et mors et captivitas indulta est, qui ad sanctorum limina confugerunt. Sed et qui extra loca martyrum erant, et nomen Christi et sanctorum nominaverunt, et ipsis simili misericordia pepercerunt.

16 In reliquis autem, etsi praeda hostium patuit, feriendi tamen immanitas refrenata est. Incursantibus autem in illa vastitate per Urbem Gothis, dum quidam potens virginem consecratam aetate provectam reperisset, eamque honeste admoneret ut, si quid apud se auri argentique esset, proferret: illa fideli conscientia, quod habuit protulit; cumque ille vasorum formam et pulchritudinem ex illa antiqua Romanorum opulentia miraretur, virgo ait: Haec vasa mihi de sacrario Petri apostoli deposita sunt; praesume, si audes. Ego sacram hostiam dare non audeo. Gothus ille ad nomen apostoli magno pavore perterritus, regi hoc per nuntium refert, qui confestim rex reportari omnia ad sacrarium sancti Petri per virginem illam summa cum reverentia jussit, dicens: Cum Romanis gessi bellum, non cum apostolis Dei.

17 Redit igitur virgo reverentissimis officiis honorata, redeunt et cum illa omnes qui ei se sociaverant, super capita sua vasa illa aurea et argentea cum hymnis et canticis reportantes, exertis undique jussu regis ob defensionem armatorum custodiis. Concurrunt undique ad voces canentium de latipulis agmina Christianorum. Concurrunt etiam et pagani, atque admisti inter eos, dum servos Christi se esse fingunt, etiam et ipsi calamitatis excidium evaserunt.

18 Hac tempestate Gothi Placidiam Theodosii principis imperatoris filiam, Arcadii et Honorii imperatorum sororem, cum ingenti auri argent que thesauro Romae capiunt; adeptisque multis opibus Romanorum, tertia die, incensa eversaque in partibus Urbe, discedunt; inde conscensis navibus, cum ad Siciliam exiguo ab Italia freto divisam transire disponerent, infesto mari periclitati multum exercitum perdiderunt. Quibus tanta fuit gloria de Romanae urbis obtentu, ut in ejus comparatione nihil se mali passos tempestate illa arbitrarentur, damna naufragii eventu victoriae compensantes. Mors Alarici confestim secuta, vigesimo octavo regni anno defunctus est in Italia.

19 Aera CDXLVIII, anno imperii Honorii XVII, et primo Theodosii Minoris, Alarico post captam Urbem defuncto, Athaulfus a Gothis Italiae regno praeficitur annis VI. Iste, quinto regni anno de Italia recedens, Gallias adiit, Placidiam Theodosii imperatoris filiam, quam Romae Gothi ceperant, conjugem sibi assumpsit. In qua prophetia Danielis a quibusdam creditur fuisse completa, qui ait filiam regis Austri conjungendam regi Aquilonis, nulla tamen de germine ejus sobole subsistente. Sicut, et idem in sequentibus propheta subjungit dicens: Nec stabit semen ejus. Nullus enim de utero illius exstitit genitus, qui patris in regno succederet. Athaulfus autem dum, relictis Galliis, Hispanias peteret, a quodam suorum apud Barcinonam inter familiares fabulas jugulatur.

20 Aera CDLIV, ann. imperii Honorii XXII post obitum Athaulfi, a Gothis Sigericus princeps electus est, qui, dum ad pacem cum Romanis esset promptissimus, mox a suis est interfectus.

21 Aera et anno quo supra, Walia Sigerico succedens, tribus annis regnum tenuit, belli causa princeps a Gothis effectus, sed ad pacem divina providentia ordinatus, mox enim cum regnare coepit, foedus cum imperatore Honorio pepigit, Placidiam sororem ejus, quae a Gothis Romae capta fuerat, ei honorifice reddidit, promittens imperatori propter rempublicam omne certamen implendum. Itaque ad Hispanias per Constantium patricium evocatus, Romani nominis causa caedes magnas Barbaris intulit.

22 Wandalos Selinguos in Baetica omnes bello exstinxit. Alanos, qui Vandalis et Suevis potentabantur, adeo cecidit, ut exstincto Atace rege ipsorum, pauci qui superfuerant, oblito regni nomine, Gunderici regis Vandalorum, qui in Gallecia resederat, se regimini subjugarent. Confecto igitur Walia bello Hispaniae, dum instructa navali acie, in Africam transire disponeret, in freto Gaditani maris vi gravissimae tempestatis effractus, memor etiam illius sub Alarico naufragii, omisso navigationis periculo, relictis Hispaniis, Gallias repetit; dataque ei ab imperatore ob meritum victoriae secunda Aquitania cum quibusdam civitatibus confinium provinciarum usque ad Oceanum.

23 Aera CDLVII, anno imperii Honorii XXV, Rege Walia defuncto, Theuderedus successit in regno annis XXXIII. Qui regno Aquitanico non contentus, pacis Romanae foedus recusat, pleraque municipia Romanorum vicina sedibus suis occupat, Arelas nobilissimum Galliae oppidum multa vi obsessum oppugnat. A cujus obsidione, imminente virtute Aetii Romanae militiae ducis, non impunitus abscedit.

24 Remoto igitur Valentiniani imperatoris jussu a potestate militari Aetio, dum Theuderedus Narbonensi urbi diutina obsidione ac fame esset infestus, rursus a Litorio, Romanae militiae duce, Hunnis auxiliantibus, effugatur. Litorius autem, dum primum res prosperas adversus Gothos gessisset, denuo daemonum signis aruspicumque responsis deceptus, bellum cum Gothis imprudenter iniit, amissoque Romano exercitu, miserabiliter superatus interiit. Fecitque intelligi quantum illa quae cum eodem periit multitudo prodesse potuerit, si fide potius quam fallacibus daemoniorum ostentis uti maluisset.

25 Exstincto igitur Litorio, pace deinde Theuderedus cum Romanis inita, denuo adversus Hunnos, Galliarum provincias saeva populatione vastantes, atque urbes plurimas evertentes, in campis Catalaunicis, auxiliante Aetio, duce Romano, aperto Marte conflixit, ibique praeliando victor occubuit. Gothi autem, dimicante Thurismundo, Theuderedi regis filio, adeo fortiter congressi sunt, ut inter primum praelium et postremum trecenta fere millia hominum in eo certamine prostrarentur.

26 Multa eodem tempore coeli et terrae signa praecesserunt, quorum prodigiis tam crudele bellum significaretur. Nam, assiduis terraemotibus factis, a parte Orientis luna fuscata est, a solis occasu stella cometes apparuit, atque ingenti magnitudine aliquandiu fulsit. Ab Aquilonis plaga coelum rubens, sicut ignis aut sanguis effectum est, permistis per igneum ruborem lineis clarioribus in speciem hastarum rutilantium deformatis. Nec mirum ut tam ingenti caesorum strage divinitus tam multa signorum demonstraretur ostensio.

27 Hunni autem, usque ad internecionem pene caesi cum rege suo Athila, relictis Galliis, Italiam perfugiunt, aliquantis civitatibus irruptis. Qui et ibi partim fame, partim coelestibus plagis percussi, interierunt. Misso insuper a Marciano imperatore exercitu, forti plaga caeduntur, affectique nimium ac diminuti, sedes proprias repetunt, ad quas rex eorum Attila, mox, ut remeavit, occubuit.

28 Post ejus obitum Hunnorum gens proprio se insuper excidio devastavit. Statimque inter filios ejus de obtinendo regno magna sunt exorta certamina. Atque ita Hunni, qui tot cladibus antea diminuti fuerant, rursum mutuis sese gladiis conciderunt. In quibus illud mirum est, ut, dum omne praelium detrimentum habeat populorum, isti vice versa cadendo proficiant. Sed proinde est quia in disciplinam fidelium positi sunt, sicut populus est gentis Persarum.

29 Virga enim furoris Dei sunt, et quoties indignatio ejus adversus fideles procedit, per eos flagellantur, ut, eorum afflictionibus emendati, a saeculi cupiditate et peccato semetipsos coerceant, et coelestis regni haereditatem possideant. Adeo autem haec gens horrida est, ut cum famem in bello fuerit passa, venam tangat equi, et sic excludat hausto sanguine famem.

30 Aera CDXC, anno primo imperii Marciani, Turismundus, filius Theuderedi, provehitur ad regnum anno uno. Qui dum in ipsis regni sui exordiis feralis ac noxius hostilia inspiraret, et multa ageret insolentius, a Theuderico et Frigdarico fratribus est occisus.

31 Aera CDXCI, anno II imperii Marciani, Theudericus, post fraternam necem, in regnum succedens, imperavit annis XIII, qui pro eo quod imperatori Avito sumendi imperialis fastigii cum Gallis auxilium praebuisset, ab Aquitania in Hispaniam, cum ingenti multitudine exercitus, et cum licentia ejusdem Aviti imperatoris, ingreditur, anno regni quinto. Cui cum magna copia rex Suevorum Recchiarius occurrens, duodecimo ab Asturicensis urbis milliario, apud fluvium qui Urbicus appellatur, inito mox certamine, superatus est, caesis Suevorum agminibus, aliquantis captis, plurimisque fugatis. Ipse postremo rex telo saucius fugit, praesidioque suorum carens, ad locum Portucale capitur, regique Theuderico vivus offertur.

32 Quo perempto, multis qui de priore certamine superfuerant sese tradentibus, aliquantis nihilominus trucidatis, regnum pene destructum est, finitumque Suevorum regnum. Reliqui autem Suevi qui remanserant in extrema parte Gallaeciae, Massilae filium, nomine Maldram, sibi regem constituunt: regnum reparatur Suevorum. Occiso Recchiario, Theudericus de Gallaecia ad Lusitaniam victor succedens, dum Emeritensem urbem depraedari moliretur, sanctae martyris Eulaliae ostentis perterritus, cum omni protinus exercitu discedit, et Gallias repetit.

33 Mox deinde partem unam exercitus, duce Ceurila, ad Baeticam provinciam mittit, partem aliam sub Singerico et Nepotiano ducibus ad Gallaeciam dirigit, qui Suevos apud Lucum saeva depraedatione vastaverunt. In Galliis autem Agrippinus comes et civis, Aegidio comiti Romano aemulus, ut Gothorum mereretur auxilia, Narbonam tradidit Theuderico. Post aliquot legati a Remismundo Masdrae filio rege Suevorum missi, ad Theudericum venerunt, pacem amicitiamque poscentes. Similiter Theudericus ad Remismundum remittit cum armorum adjectione, vel munerum, directa etiam conjuge, quam haberet. Sallanem quoque legatum denuo Theudericus mittit ad Remismundum. Qui, reversus ad Gallias, Theudericum ab Eurico fratre suo reperit interfectum.

34 Aera DIV, ann. imperii Leonis VIII, Euricus pari scelere quo frater succedit in regnum ann. XVII. In quo honore provectus, et crimine, statim legatos ad Leonem imperatorem dirigit. Nec mora, partes Lusitaniae magno impetu depraedatur. Exercitum inde alium mittit, qui captam inde Pampilonam et Caesaraugustam, misso exercitu, capit, superiorem quoque Hispaniam in potestatem submittit. Tarraconensis etiam provinciae nobilitatem, quae ei repugnaverat, exercitus irruptione evertit. In Gallias autem reversus, Arelatum urbem et Massiliam bellando obtinuit, suoque regno utrasque adjecit.

35 Iste quodam die, congregatis in colloquio Gothis, tela quae omnes habebant in manibus, a parte ferri vel acie, alia viridi, alia roseo, alia croceo, alia nigro colore naturalem ferri speciem vidit aliquandiu habuisse mutatam. Sub hoc rege Gothi legum statuta in scriptis habere coeperunt, nam antea tantum moribus et consuetudine tenebantur. Obiit Arelati Euricus rex, morte propria defunctus.

36 Aera DXXI, ann. X imperii Zenonis, Eurico mortuo, Alaricus, filius ejus, apud Tolosanam urbem princeps. Gothorum constituitur, regnans ann. XXIII, adversus quem Fludujus Francorum princeps Galliae regnum affectans, Burgundionibus sibi auxiliantibus, bellum movet, fusisque Gothorum copiis, ipsum postremo regem apud Pictavium superatum interficit. Theudericus autem Italiae rex, dum interitum generi comperisset, confestim ab Italia proficiscitur, Francos proterit, partem regni, quam manus hostium occupaverat, recepit, Gothorum juri restituit.

37 Aera DXLV, ann. XVII imperii Anastasii, Gisaleicus, superioris regis filius ex concubina creatus, Narbonae princeps efficitur, regnans annos quatuor; sicut genere vilissimus, ita infelicitate et ignavia summus. Denique dum eadem civitas a Gundebado Burgundionum rege direpta fuisset, iste cum multo sui dedecore, et cum magna suorum clade, apud Barcinonam se contulit, ibique moratus quousque etiam regni fascibus a Theuderico fugae ignominia privaretur.

38 Inde profectus ad Africam, Vandalorum suffragium poscit, quo in regnum posset restitui. Qui, dum non impetrasset auxilium, mox de Africa rediens, ob metum Theuderici Aquitaniam petiit, ibique anno uno delitescens, in Hispaniam revertitur, atque a Theuderici regis duce duodecimo a Barcinona urbe milliario, commisso praelio superatus, in fugam vertitur, captusque trans fluvium Druentium Galliarum interiit, sicque prius honorem, postea vitam amisit.

39 Aera DXLIX, anno XXI imperii Anastasii, Theudericus Junior, cum jamdudum consul et rex a Zenone imperatore Romae creatus fuisset, peremptoque Odouacro rege Ostrogothorum, atque devicto fratre ejus Honoulfo et trans confinia Danubii effugato, XLIX annis in Italia regnasset, rursus exstincto Gisaleico rege Gothorum, Hispaniae regnum XV annis obtinuit, quod superstes Amalarico nepoti suo reliquit. Inde Italiam repetens, aliquandiu omni cum prosperitate regnavit, per quem etiam urbi Romae dignitas non parva est restituta. Muros namque ejus iste redintegravit, cujus rei gratia a Senatu inauratam statuam meruit.

40 Aera DLXIV, ann. imperii Justiniani I, Regresso in Italiam Theuderico, et ibidem defuncto, Amalaricus nepos ejus V annis regnavit. Qui, cum a Childeberto Francorum rege apud Narbonam praelio superatus fuisset, ad Barcinonam trepidus fugit, effectusque omnium contemptibilis, ab exercitu jugulatus Narbonae in foro interiit.

41 Aera DLXIX, anno imperii Justiniani VI, post Amalaricum Theudis in Hispania creatus, in regnum annis XVII, mensibus V, qui dum esset haereticus, pacem tamen concessit Ecclesiae. Adeo ut licentiam catholicis episcopis daret in unum apud Toletanam urbem convenire, et quaecunque ad Ecclesiae disciplinam necessaria exstitissent, libere licenterque disponere. Eo regnante, dum Francorum reges cum infinitis copiis in Hispaniam convenissent, et Tarraconensem provinciam bello depopularent, Gothi, duce Theudisclo, obicibus Hispaniae interclusis, Francorum exercitum multa cum admiratione victoriae prostraverunt. Dux idem, prece atque ingenti pecunia sibi oblata, viam fugae hostibus residuis unius diei noctisque spatio praebuit. Caetera infelicium turba, cui transitus collati temporis non occurrit, Gothorum perempta gladiio concidit.

42 Post tam felicis successum victoriae, transfretum inconsulte Gothi se gesserunt. Denique, dum adversus milites, qui Septem oppidum, pulsis Gothis, invaserant, Oceani freta transissent, idemque castrum magna vi certaminis expugnarent, adveniente die Dominico, deposuerunt arma, ne diem sacrum praelio funestarent. Hac igitur occasione reperta, milites repentino incursu aggressi, exercitum mari undique terraque conclusum, ignavum atque inermem adeo prostraverunt, ut ne unus quidem superesset qui tantae cladis excidium praeteriret.

43 Nec mora, praevenit mors debita principem. Vulneratur enim a quodam in palatio, qui jamdudum dementis speciem, ut regem deciperet, simulaverat. Finxit enim arte insaniam, perfoditque principem, quo vulnere ille prostratus occubuit, et vi gladii indignantem animam exhalavit. Fertur autem inter effusionem sanguinis conjurasse ne quis interficeret percussorem, dicens se congruam meriti recepisse vicissitudinem, quod et ipse privatus ducem suum sollicitatus occiderat.

44 Aera DLXXXVI, ann. imper. Justiniani XXIII, interempto Theudi Theudisclus superioris principis dux Gothis praeficitur, regnans ann. I, menses III, qui dum plurimorum potentum connubia prostitutione publica macularet, et ob haec instrueret animum ad necem multorum, praeventus conjuratorum manu Hispali inter epulas jugulatur, confossusque gladio exstinguitur.

45 Aera DLXXXVII, imper. Justiniani XXIV, exstincto Theudisclo, Agila rex constituitur regnans ann. V. Iste adversus Cordubensem urbem praelium movens, dum in contemptum catholicae religionis beatissimi martyris Aciscli injuriam inferret, hostiumque ac jumentorum cruore sacrum sepulcri ejus locum, ut profanator, pollueret, inito adversus Cordubenses cives certamine, poenas dignas, sanctis inferentibus, meruit. Nam belli praesentis ultione percussus, et filium ibi cum copia exercitus interfectum amisit, et thesaurum omnem cum insignibus opibus perdidit.

46 Ipse victus, ac miserabili metu fugatus, Emeritam se recepit. Adversus quem interjecto aliquanti temporis spatio, Athanagildus tyrannidem regnandi cupiditate arripiens, dum exercitum ejus contra se Hispali missum virtute militari prostrasset, videntes Gothi proprio se everti excidio, et magis metuentes ne Hispaniam milites Romani auxilii occasione invaderent, Agilanem Emeritae interficiunt, et Athanagildi sese regimini tradiderunt.

47 Aera DXCII, anno imper. Justiniani XXIX, occiso Agilane, Athanagildus regnum quod invaserat tenuit ann. XIV. Hic cum jamdudum sumpta tyrannide, Agilanem regno privare conaretur, militum sibi auxilia ab imperatore Justiniano poposcerat, quos postea submovere a finibus regni molitus non potuit. Adversus quos hucusque conflictum est. Frequentibus antea praeliis caesi, nunc vero multis casibus fracti atque finiti. Decessit autem Athanagildus Toleti propria morte, vacante regno mensibus V.

48 Aera DCV, ann. II imperii Justini Minoris, post Athanagildum Liuva Narbone Gothis praeficitur, regnans ann. III, qui secundo anno, postquam adeptus est principatum, Leovigildum fratrem non solum successorem, sed et participem regni sibi constituit, Hispaniaeque administrationi praefecit, ipse Galliae regno contentus. Sicque regnum duos cepit, dum nulla potestas patiens consortis sit. Huic autem unus tantum annus in ordine temporum reputatur Liuvae regis, reliqui Leovigildo fratri annumerantur.

49 Aera DCVI, ann. III imper. Justini Minoris, Leovigildus adeptus Hispaniae et Galliae principatum, ampliare regnum bello et augere opes statuit. Studio quippe ejus exercitus, concordante favore, victoriarum, multa praeclare sortitus est. Cantabros namque iste obtinuit, Aregiam iste cepit, Sabaria ab eo omnis devicta est, cesserunt etiam armis illius plurimae rebelles Hispaniae urbes. Fudit quoque diverso praelio milites, et quaedam castra ab eis occupata dimicando recepit. Hermenegildum deinde filium imperiis suis tyrannizantem, obsessum exsuperavit. Postremum bellum Suevis intulit, regnumque eorum in jura gentis suae mira celeritate transmisit. Hispania magna ex parte potitus. Nam antea gens Gothorum angustis finibus arctabatur, sed offuscavit in eo error impietatis gloriam tantae virtutis.

50 Denique Arianae perfidiae furore repletus, in catholicos persecutione commota, plurimos episcoporum exsilio relegavit. Ecclesiarum reditus et privilegia abstulit, multos quoque terroribus in Arianam pestilentiam impulit, plerosque sine persecutione illectos auro rebusque decepit. Ausus quoque inter caetera haeresis suae contagia etiam rebaptizare catholicos, et non solum ex plebe, sed etiam ex sacerdotalis ordinis dignitate, sicut Vincentium Caesaraugustanum, de episcopo apostatam factum, et tanquam a coelo in infernum projectum.

51 Exstitit autem et quibusdam suorum perniciosus, nam quoscunque nobilissimos ac potentissimos vidit, aut capite truncavit, aut, opibus ablatis, proscripsit, et proscriptos in exsilium misit. Fiscum quoque primus iste locupletavit, primusque aerarium de rapinis civium hostiumque manubiis auxit. Primusque etiam inter suos regali veste opertus in solio resedit. Nam ante eum, et habitus et consessus communis ut populo ita et regibus erat. Condidit etiam civitatem in Celtiberia, quam ex nomine filii, Recopolim nominavit. In legibus quoque ea quae ab Eurico incondite constituta videbantur, correxit, plurimas leges praetermissas adjiciens, plerasque superfluas auferens. Regnavit autem ann. XVIII, defunctus propria morte Toleti.

52 Aera DCXXIV, ann. III imper. Mauricii, Leovigildo defuncto, filius ejus Recaredus regno est coronatus, cultu praeditus religionis, et paternis moribus longe dissimilis. Namque ille irreligiosus, et bello promptissimus, hic fide pius et pace praeclarus; ille armorum artibus gentis imperium dilatans, hic gloriosus eamdem gentem fidei trophaeo sublimans. In ipsis enim regni sui exordiis catholicam fidem adeptus totius Gothicae gentis populos, inoliti erroris labe deserta, ad cultum rectae fidei revocat.

53 Synodum deinde episcoporum ad condemnationem Arianae haeresis, de diversis Hispaniae et Galliae provinciis congregat. Cui concilio idem religiosissimus princeps interfuit, gestaque ejus praesentia sua et subscriptione firmavit, abdicans cum omnibus suis perfidiam, quam hucusque Gothorum populus, Ario docente, didicerat, et praedicans trium personarum unitatem in Deum, Filium a Patre consubstantialiter genitum esse, Spiritum sanctum inseparabiliter a Patre Filioque procedere, et esse amborum unum Spiritum, unde et unum sunt.

54 Egit etiam gloriose bellum adversus infestas gentes fidei suscepto auxilio. Francis enim sexaginta ferme millium armatorum copiis Gallias irruentibus, misso Claudio duce adversus eos, glorioso triumphavit eventu. Nulla unquam in Hispaniis Gothorum victoria, vel major in bello, vel similis exstitit. Prostrati sunt enim et capti multa millia hostium, residua vero exercitus pars, praeter spem in fugam versa, Gothis post tergum insequentibus, usque in regni sui finibus caesa est. Saepe etiam et lacertos contra Romanorum insolentias et irruptiones Vasconum movit. Unde non magis bella tractasse, quam potius gentem, quasi in palaestrae ludo, pro uso certaminis videtur exercuisse.

55 Provincias autem quas pater bello conquisivit, iste pace conservavit, aequitate disposuit, moderamine rexit. Fuit autem placidus, mitis, egregiae bonitatis; tantamque in vultu gratiam habuit, et tantam in animo benignitatem gessit, ut omnium mentibus influens, etiam malos ad affectum amoris sui attraheret. Adeo liberalis, ut opes privatorum, et Ecclesiarum praedia, quae paterna labes fisco associaverat, juri proprio restauraret. Adeo clemens, ut populi tributa saepe indulgentiae largitione laxaret.

56 Multos etiam ditavit rebus, plurimos sublimavit honoribus. Opes suas in miseris, thesauros suos in egenis recondens, sciens ad haec illi fuisse collatum regnum, ut eo salubriter frueretur, bonis initiis bonum finem adeptus. Fidem enim rectae gloriae, quam initio regni percepit, novissime publica confessione poenitentiae cumulavit. Toleti fine pacifico transiit, qui regnavit annos XV.

57 Aera DCXXXIX, an. imperii Mauricii XIX, post Recaredum regem regnat Liuva filius ejus an. II, ignobili quidem matre progenitus, sed virtutis in dole insignitus. Quem in primo flore adolescentiae Wictericus, sumpta tyrannide, innocuum regno dejecit, praecisaque dextra occidit anno aetatis XX, regni vero II.

58 Aera DCXLI, an. imp. Mauricii XXI, exstincto Liuvane, Wictericus regnum, quod vivente illo invaserat, vindicat ann. VII. Vir quidem strenuus in armorum arte, sed tamen expers victoriae. Namque adversus militem Romanum praelium saepe molitus, nihil satis gloriose gessit praeter quod milites quosdam Segontiae per duces obtinuit. Hic in vita plurima illicita fecit, in morte autem, quia gladio operatus fuerat, gladio periit. Mors quippe innocentis inulta in illo non fuit: inter epulas enim prandii conjuratione quorumdam est interfectus, corpus ejus viliter est exportatum atque sepultum.

59 Aera DCXLIIX, an. imp. Phocatis octavo, Gundemarus post Wictericum regnat an. II. Hic Vascones una expeditione vastavit, alia militem Romanum obsedit. Morte propria Toleti decessit.

60 Aera DCL, an. imperii Heraclii II. Sisebutus christianissimus post Gundemarum, ad regale fastigium evocatur, regnat ann. VIII, mens. VI; qui initio regni Judaeos ad fidem Christianam permovens, aemulationem quidem habuit, sed non secundum scientiam; potestate enim compulit quos provocare fidei ratione oportuit. Sed, sicut est scriptum, sive per occasionem, sive per veritatem, donec Christus annuntiatur. Fuit autem eloquio nitidus, sententia doctus, scientia litterarum magna ex parte imbutus. In judiciis justitia et pietate strenuus ac praestantissimus, mente benignus, splendore regni praecipuus, in bellicis quoque documentis ac victoriis clarus.

61 Astures enim rebellantes, misso exercitu, in ditionem suam reduxit. Ruccones montibus arduis undique conseptos per duces evicit. De Romanis quoque praesens bis feliciter triumphavit, et quasdam eorum urbes expugnando sibi subjecit, residuas inter fretum omnes exinanivit, quas gens Gothorum post in ditionem suam facile redegit. Adeo post victoriam clemens, ut multos ab exercitu suo hostili praeda in servitutem redactos, pretio dato, absolveret, ejusque thesaurus redemptio existeret captivorum. Hunc alii proprio morbo, alii immoderato medicamenti haustu, alii veneno asserunt interfectum. Cujus exitus non modo religiosis, sed etiam optimis laicis exstitit luctuosus. Relicto Recaredo filio parvulo, qui post patris obitum princeps paucorum dierum, morte interveniente, habetur.

62 Aera DCLIX, ann. imperii Heraclii X, gloriosissimus Suintila gratia divina regni suscepit sceptra. Iste sub rege Sisebuto ducis nactus officium, Romana castra perdomavit, Ruccones superavit. Postquam vero apicem fastigii regalis conscendit, urbes residuas quas in Hispaniis Romana manus agebat, praelio conserto obtinuit, auctamque triumphi gloriam prae caeteris regibus felicitate mirabili reportavit. Totius Hispaniae infra Oceani fretum monarchia regni primus idem potitus, quod nulli retro principum est collatum. Auxit eo praelio virtutis ejus titulum duorum patritiorum obtentus, quorum alterum prudentia suum fecit, alterum virtute praelii sibi subjecit.

63 Habuit quoque et initio regni expeditionem contra incursus Vasconum Tarraconensem provinciam infestantium, ubi adeo montivagi populi terrore adventus ejus perculsi sunt, ut confestim, quasi debita jura noscentes, remissis telis et expeditis ad precem manibus, supplices ei colla submitterent, obsides darent, Ologitin civitatem Gothorum stipendiis suis et laboribus conderent, pollicentes ejus regno ditionique parere, et quidquid imperaretur efficere.

64 Praeter has militaris gloriae laudes plurimae in eo regiae majestatis virtutes, fides, prudentia, industria, in judiciis examinatio, strenua in regendo regno cura, praecipua circa omnes munificentia largus, erga indigentes et inopes misericordia satis promptus. Ita ut non solum princeps populorum, sed etiam pater pauperum vocari sit dignus.

65 Hujus filius Racimirus in consortium regni assumptus, pari cum patre solio conlaetatur, in cujus infantia ita sacrae indolis splendor emicat, ut in eo et meritis et vultu paternarum virtutum effigies praenotetur. Pro quo exorandus est coeli atque humani generis rector, ut sicut exstat concessu patrio socius, ita post longaevum parentis imperium sit et regni successione dignissimus. Computatis igitur Gothorum regum temporibus ab exordio Athanarici regis, usque ad quintum gloriosissimi Suintilae principis annum, regnum Gothorum per annos CCLVI, Deo favente, reperitur esse porrectum.

Item recapitulatio ejusdem Isidori in Gothorum laudem.

66 Gothorum antiquissima origo de Magog filio Japhet fuit, unde et Scytharum genus exstitit. Nam iidem Gothi Scythica probantur origine nati. Unde nec longe a vocabulo discrepant. Demutata enim ac detracta littera, Getae, quasi Scythae, sunt nuncupati. Hi igitur Septentrionis glacialia juga inhabitantes circa Scythica regna, quaeque sunt ardua montium cum caeteris gentibus possidebant, quibus sedibus impetu gentis Hunnorum pulsi, transgressoque Danubio, Romanis se dederunt. Sed, dum injurias eorum non sustinerent, indignati, regem sibi ex sua turba legunt, Thraciam irruunt, Italiam vastant, obsessam Urbem capiunt, Gallias aggrediuntur, patefactisque Pyrenaeis montibus, Hispanias usque perveniunt, ibique sedem vitae atque imperium locaverunt.

67 Populi natura pernices, ingenio alacres, conscientiae viribus freti, robore corporis validi, staturae proceritate ardui, gestu habituque conspicui, manu prompti, duri vulneribus, juxta quod ait poeta de ipsis:

Mortem contemnunt laudato vulnere Getae.

Quibus tanta exstitit magnitudo bellorum, et tam extollens gloriosae victoriae virtus, ut Roma ipsa victrix omnium populorum, subacta captivitatis jugo, Geticis triumphis accederet, et domina cunctarum gentium illis ut famula deserviret.

68 Hos Europae omnes tremuere gentes, Alpium his cessere obices. Vandalica et ipsa crebro opinata barbaries non tantum praesentia eorum exterrita, quam opinione fugata est. Gothorum vigore Alani exstincti sunt, Suevi quoque hactenus intra inaccessos Hispaniarum angulos coarctati, etiam eorum armis periculum finis experti sunt, et regno, quod desidioso torpore tenuerunt, turpiori nunc dispendio caruerunt, quanquam tenuisse hucusque valde sit mirum, quo sine experimento defensionis carere potuerunt.

69 Sed quis poterit tantam Gothicae gentis edicere virium magnitudinem, quandoquidem dum multis gentibus vix precum causa et munerum regnare licuerit, his tamen libertas magis de congressione quam de petita contigit pace, atque ubi sese necessitas bellandi opposuit, vires eos potius quam preces adhibuisse? Porro in armorum artibus spectabiles satis sunt, et non solum hastis, sed et jaculis equitando confligunt. Nec equestri tantum praelio, sed et pedestri incedunt. Verumtamen magis equitum praepeti cursu confidunt, unde et poeta: Getes, inquit, quo pergit equo.

70 Exercere enim se telis ac praeliis praeludere maxime diligunt. Ludorum certamina usu quotidiano gerunt. Hac sola tantum armorum experientia hucusque carebant, quod classica bella in mari gerere non studebant. Sed postquam Sisebutus princeps coelesti gratia regni sumpsit sceptra, ejus studiis ad tantam felicitatis virtutem profecti sunt, ut non solum terras, sed et ipsa maria suis armis adeant, subactusque serviat illis Romanus miles, quibus servire tot gentes et ipsam Hispaniam videt.

Vandalorum historia.

71 Aera CDXLIV, ante biennium irruptionis Romanae urbis excitatae per Stiliconem gentes Alanorum, Suevorum et Vandalorum, trajecto Rheno fluvio, in Gallias irruunt, Francos proterunt, directoque impetu ad Pyrenaeum usque perveniunt, cujus obice per Didymum et Veranianum Romanos nobilissimos ac potentissimos fratres occupato, ab Hispania tribus annis repulsi, per circumjacentes Galliae provincias vagabantur. Sed postquam iidem fratres, qui privato praesidio Pyrenaei claustra tuebantur, ob suspicionem tyrannidis, insontes, et nulla culpa obnoxii, a Constantio Caesare interfecti sunt, aera CDXLVI, memoratae gentes Hispaniarum provincias irrumpunt.

72 Aera CDXLVI, Vandali, Alani et Suevi Hispanias occupantes, neces vastationesque cruentis discursionibus faciunt, urbes incendunt, substantiam direptam exhauriunt, ita ut humanae carnes vi famis devorarentur a populis. Edebant filios suos matres; bestiae quoque morientium gladio, fame ac peste, cadaveribus assuetae, etiam in vivorum efferebantur interitum, atque ita quatuor plagis per omnem Hispaniam saevientibus, divinae iracundiae per prophetas scripta olim praenuntiatio adimpletur.

73 Aera CDLIX, post plagarum diram perniciem, quibus Hispania caesa est, tandem Barbari, ad pacem ineundam, Deo miserante, conversi, sorte in possessionem sibi ejus provincias dividunt. Gallaeciam enim Vandali et Suevi occupant; Alani Lusitaniam et Carthaginiensem provinciam; Vandali autem, cognomine Selingui, relicta Gallaecia, et postquam Tarraconensis provinciae insulas devastarunt, regressi, Baeticam sortiuntur. Hispani autem per civitates et castella residua plagis afflicti Barbarorum dominantium sese servituti subjiciunt. Primus autem in Hispania Gundericus rex Vandalorum successit, regnans Gallaeciae partibus annis XIIX. Qui, dum, rupto foedere pacis, Suevorum gentem in Erbasis montibus obsideret, relicta obsidione Suevorum, Balearicas Tarraconensis provinciae insulas depraedatur. Deinde, Carthagine Spartaria eversa, cum omnibus Vandalis, ad Baeticam transit, Hispalim diruit, actaque caede, in direptionem mittit. Qui cum auctoritate regiae potestatis irreverenter manus in basilicam Vincentii martyris civitatis ipsius extendisset, mox Dei judicio in foribus templi daemonio correptus interiit.

74 Aera CDLXVI. Gisericus, frater Gunderici, succedit in regnum annis XL. Qui, ex catholico effectus apostata, in Arianam primus fertur transisse perfidiam. Hic de Baeticae provinciae littore cum Vandalis omnibus, eorumque familiis, ad Mauritaniam et Africam, relictis Hispaniis, transfretavit. Cui Valentinianus Junior, Occidentis imperator, non valens obsistere, pacem mittit, et partem Africae quam Vandali possiderent tanquam pacifice dedit, conditionibus ab eo sacramenti acceptis ne quid ultra invaderet.

75 Ille autem, de cujus amicitia nihil ambigebatur, violata sacramenti religione, Carthaginem dolo pacis invadit, omnesque opes ejus, excruciatis diverso tormentorum genere civibus, in jus proprium vertit. Deinde Siciliam depraedatur, Panormum obsedit, Arianam pestilentiam per totam Africam intromittit, sacerdotes Ecclesiis pellit, martyres plurimos facit, et juxta prophetiam Danielis, demutatis mysteriis, sanctorum ecclesias Christi hostibus tradidit. Nec jam divini cultus loca, sed suorum esse habitacula jussit.

76 Adversus quem Theodosius Minor, Orientis imperator, bellum paravit, quod ad effectum non venit. Hunnis enim Thraciam Illyricumque vastantibus, exercitus ad Vandalos missus, ad defendendos Thraces Illyrianosque, ex Sicilia revocatur. Majorianus autem imperator de Italia Hispanias veniens, cum in Carthaginiensi provincia aliquantas naves sibi ad transitum adversus Vandalos praeparasset, eas de littore Carthaginiensi commoniti Vandali per proditores arripiunt. Sicque Majorianus, a sua dispositione frustratus, Italiam revertitur, atque, a Ricchimiro patritio fraude circumventus, occiditur.

77 Quo comperto, Gisericus, non contentus solis Africae vastationibus, navibus advectus, Romam ingreditur, direptisque per XIV dies opibus Romanorum, relictam Valentiniani, et filias ejus, et multa millia captivorum secum tulit. Mox Carthaginem redit; et, per legatos ab imperatore postulata pace, Valentiniani relictam Constantinopolim remittit, quarum unam ex filiabus suis filio suo Hugnerico jure matrimonii copulavit. Sicque post multarum provinciarum clades, Christianorumque spolia atque neces, moritur regni sui anno XL.

78 Aera DVI, post Gisericum, Ugnericus, Giserici filius, regnat annis VII, mensibus V, habens in conjugio Valentiniani filiam, quam pater ejus ex Roma cum matre captivam adduxerat, qui et ipse, Ariano suscitatus furore, Catholicos per totam Africam atrocior patre persequitur, ecclesias tollit, sacerdotes et cuncti ordinis clericos in exsilium mittit. Monachos quoque atque laicos quatuor circiter millia exsiliis durioribus relegavit, martyres fecit, confessoribus linguas abscidit, qui, linguis abscissis, perfecte usque ad finem locuti sunt.

79 Tunc Laetus, Neptensis civitatis episcopus, gloriose martyrio coronatur. Qui dum Ariani contagii labe variis poenis maculari non potuit, victor repente coelos obtinuit. Ugnericus autem inter innumerabiles suarum impietatum strages, quas in Catholicos exercuerat, octavo regni anno, ut Arius pater ejus, interioribus cunctis effusis, miserabiliter vitam finivit.

80 Aera DXIV, Ugnerico succedit Guntamundus, regnans ann. XII, qui statim Ecclesiae pacem reformans, Catholicos ab exsilio revocavit.

81 Aera DXXVI, Guntamundo mortuo, Trasemundus regnat ann. XXVII, mens. IV. Iste, Ariana insania plenus, Catholicos insectatur, ecclesias claudit, Sardiniam exsilio ex omni Africana Ecclesia CXX episcopos mittit, Carthagine moritur. Cujus tempore Fulgentius, Ruspensis episcopus, in nostro dogmate claruit.

82 Aera DLIII, post Trasemundum Ildericus, Ugnerici filius, ex Valentiniani imperatoris filia natus, regnat ann. VII, mens. III. Iste, sacramento a decessore suo Trasemundo obstrictus, ne Catholicis in regno suo aut ecclesias aperiret, aut privilegia restauraret, priusquam regnaret, ne religionem sacramenti violaret, praecepit et sacerdotes catholicos ab exsilio reduci, et ecclesias aperiri, quem Gilimer, assumpta tyrannide, regno privat, et cum filiis carceris custodiae mancipat.

83 Aera DLX, Gilimer regnum cum tyrannide sumpsit, multos nobilium Africae provinciae crudeliter exstinguens, multorumque substantias tollens, adversus quem Justinianus imperator, visitatione Laeti episcopi, qui ab Ugnerico Vandalorum rege martyr fuerat factus, exercitum cum Belisario magistro militum duce mittit. Initoque idem Belisarius praelio Guntemirum et Gebamundum regis fratres primo praelio superatos interficit, deinde ipsum Gilimirum in fugam versum. Africam capit nonagesimo septimo Vandalorum ingressionis anno.

84 In ipso autem Belisarii occursu priusquam congressio fieret, Gilimer tyrannus Ildericum regem cum quibusdam generis ejus affinibus occidit. Belisarius autem Gilimirum tyrannum capit, eumque cum divitiis ex rapinis provinciarum et Africae conquisitis Constantinopolim Justiniano imperatori adducit. Sicque regnum Vandalorum cum populo atque stirpe deletur aera DLXIV, quod permansit CXIII ann., a Gunderico rege usque ad Gilimiri interitum.

Suevorum historia.

85 Aera CDXLVII, Suevi, principe Hermerico, cum Alanis et Vandalis simul Hispanias ingressi sunt, atque omnem Gallaeciam cum Vandalis occupant. Vandalis autem Africam transeuntibus, Gallaeciam soli Suevi sortiti sunt, quibus praefuit in Hispaniis Hermericus annis XXXII. Gallaeci autem in parte proviae regno suo utebantur. Quos Hermericus assidua vastatione depraedans, tandem morbo oppressus, pacem cum eis fecit, Recchilanem filium suum in regnum substituit, qui cum magna parte exercitus missus, Andevotum Romanae militiae ducem cum multis copiis ad Singilium Baeticae provinciae fluvium, inito bello, prostravit, magnis ejus auri argentique copiis occupatis. Inde Emeritam obsessam ingreditur, atque obtentam propria regno associat. Hermericus autem pater ejus, per annos VII diuturno languore affectus, interiit.

86 Aera CDLXXIX, Hermerico defuncto, Recchila, filius ejus, regnat ann. VIII, qui post obitum patris, Hispali obtenta, Baeticam et Carthaginiensem provincias in suam potestatem reducit, atque inde Emeritae, sub cultu, ut ferunt, gentilitatis vitam finivit.

87 Aera CDXXCVI, Recchiarius, Recchilanis filius, catholicus factus, succedit in regnum annis IX, accepta in conjugium Theuderedi regis Gothorum filia. Initio regni auspicatus Vasconias depraedatur; mox ad Theuderedum socerum suum profectus, Caesaraugustanam regionem remeans, Gothis auxiliantibus, vastat. Tarraconensem provinciam, quae Romano imperio deserviebat, invadit. Carthaginienses regiones, quas Recchila pater ejus Romanis reddiderat, in praedam mittit. Ad ultimum, dum Theudericus rex Gothorum in Hispaniam ingrederetur, inito praelio adversus eum, primo fugatur, deinde captus occiditur.

88 Aera CDXCV, exstincto Recchiario, Suevi, qui remanserant in extrema parte Gallaeciae, Maldram Massilae filium regem sibi constituunt. Mox bifariam divisi, pars Frantanem, pars Maldram regem appellant. Nec mora. Frantane mortuo, Suevi, qui cum eo erant, Recchimundum sequuntur, et, cum Maldra pace inita, pariter partes Lusitaniae depraedantur. Maldra autem tertio regni anno a suis jugulatur.

89 Aera CDXCIIX. Maldra interfecto, inter Frumarium et Remismundum oritur de regni potestate dissensio; sed Frumarius cum manu Suevorum, quam habebat, Flaviensis urbis conventum gravi evertit excidio. Remismundus autem vicina sibi pariter Auregensium et Lucensis conventus maritima populatur.

90 Aera DII, Frumario mortuo, Remismundus, omnibus Suevis in suam ditionem regali jure revocatis, pacem cum Gallaecis reformat, legatos foederis ad Theudericum regem Gothorum mittit, a quo etiam per legatos, et arma, et conjugem, quam haberet, accepit. Inde ad Lusitaniam transit. Conimbriam pace deceptam diripit. Olyssipona quoque ab eo occupatur, cive suo, qui illi praeerat, tradente Lusidio. Hujus tempore Ajax, natione Galata, effectus apostata Arianus, inter Suevos, regis sui auxilio, hostis catholicae fidei et divinae Trinitatis emergit, de Gallicana Gothorum regione hoc pestiferum virus afferens, et totam gentem Suevorum lethalis perfidiae labe inficiens. Multis deinde Suevorum regibus in Ariana haeresi permanentibus, tandem regni potestatem Theudemirus suscepit.

91 Qui confestim, Arianae impietatis errore destructo, Suevos catholicae fidei reddidit, innitente Martino, monasterii Dumiensis episcopo, fide et scientia claro, cujus studio et pax Ecclesiae ampliata est, et multa in Ecclesiasticis disciplinis Gallaeciae regionibus instituta. Post Theudemirum Miro Suevorum princeps efficitur, regnans ann. XIII. Hic bellum secundo regni contra Ruccones intulit. Deinde in auxilium Leovigildo Gothorum regi adversus rebellem filium expugnandum Hispalim pergit, ibique terminum vitae clausit

92 Huic Heboricus filius in regnum succedit, quem adolescentem Andeca, sumpta tyrannide, regno privat, et monachum factum in monasterio damnat, pro quo non diu est dilata sententia. Nam Leovigildus, Gothorum rex, Suevis mox bellum inferens, obtento eodem regno, Andecanem dejecit, atque detonsum, post regni honorem, presbyterii officio mancipavit. Sic enim oportuit ut quod ipse regi suo fecerat, rursus idem congrua vicissitudine pateretur. Regnum autem Suevorum deletum in Gothos transfertur, quod mansisse CLXXVII annis scribitur.

Isidore of Seville Christian Latin The Latin Library The Classics Page