ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI ETYMOLOGIARUM SIVE ORIGINUM LIBER V

DE LEGIBVS ET TEMPORIBVS

I. DE AVCTORIBVS LEGVM. [1] Moyses gentis Hebraicae primus omnium divinas leges sacris litteris explicavit. Phoroneus rex Graecis primus leges iudiciaque constituit. [2] Mercurius Trimegistus primus leges Aegyptiis tradidit. Solon primus leges Atheniensibus dedit. Lycurgus primus Lacedaemoniis iura ex Apollinis auctoritate confinxit. [3] Numa Pompilius, qui Romulo successit in regno, primus leges Romanis edidit; deinde cum populus seditiosos magistratus ferre non posset, Decemviros legibus scribendis creavit, qui leges ex libris Solonis in Latinum sermonem translatas duodecim tabulis exposuerunt. [4] Fuerunt autem hi: Appius Claudius, Genucius, Veterius, Iulius, Manlius, Sulpicius, Sextius, Curatius, Romilius, Postumius. Hi Decemviri legum conscribendarum electi sunt. [5] Leges autem redigere in libris primus consul Pompeius instituere voluit, sed non perseveravit obtrectatorum metu. Deinde Caesar coepit [id] facere, sed ante interfectus est. [6] Paulatim autem antiquae leges vetustate atque incuria exoleverunt, quarum etsi nullus iam usus est, notitia tamen necessaria videtur. [7] Novae a Constantino Caesare coeperunt et reliquis succedentibus, erantque per mixtae et inordinatae. Postea Theodosius minor Augustus ad similitudinem Gregoriani et Hermogeniani codicem factum constitutionum a Constantini temporibus sub proprio cuiusque imperatoris titulo disposuit, quem a suo nomine Theodosianum vocavit.

II. DE LEGIBVS DIVINIS ET HVMANIS. [1] Omnes autem leges aut divinae sunt, aut humanae. Divinae natura, humanae moribus constant; ideoque haec discrepant, quoniam aliae aliis gentibus placent. [2] Fas lex divina est, ius lex humana. Transire per alienum fas est, ius non est.

III. QVID DIFFERVNT INTER SE IVS, LEGES ET MORES. [1] Ius generale nomen est, lex autem iuris est species. Ius autem dictum, quia iustum [est]. Omne autem ius legibus et moribus constat. [2] Lex est constitutio scripta. Mos est vetustate probata consuetudo, sive lex non scripta. Nam lex a legendo vocata, quia scripta est. [3] Mos autem longa consuetudo est de moribus tracta tantundem. Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex: nec differt scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio commendet. [4] Porro si ratione lex constat, lex erit omne iam quod ratione constiterit, dumtaxat quod religioni congruat, quod disciplinae conveniat, quod saluti proficiat. Vocata autem consuetudo, quia in communi est usu.

IV. QVID SIT IVS NATVRALE. [1] Ius autem naturale [est], aut civile, aut gentium. Ius naturale [est] commune omnium nationum, et quod ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur; ut viri et feminae coniunctio, liberorum successio et educatio, communis omnium possessio, et omnium una libertas, adquisitio eorum quae caelo, terra marique capiuntur. [2] Item depositae rei vel commendatae pecuniae restitutio, violentiae per vim repulsio. Nam hoc, aut si quid huic simile est, numquam iniustum [est], sed naturale aequumque habetur.

V. QVID SIT IVS CIVILE. [1] Ius civile est quod quisque populus vel civitas sibi proprium humana divinaque causa constituit.

VI. QVID SIT IVS GENTIVM. [1] Ius gentium est sedium occupatio, aedificatio, munitio, bella, captivitates, servitutes, postliminia, foedera pacis, indutiae, legatorum non violandorum religio, conubia inter alienigenas prohibita. Et inde ius gentium, quia eo iure omnes fere gentes utuntur.

VII. QVID SIT IVS MILITARE. [1] Ius militare est belli inferendi sollemnitas, foederis faciendi nexus, signo data egressio in hostem vel commissio. Item signo dato receptio; item flagitii militaris disciplina, si locus deseratur; item stipendiorum modus, dignitatum gradus, praemiorum honor, veluti cum corona vel torques donantur. [2] Item praedae decisio, et [pro] personarum qualitatibus et labori iusta divisio; item principis portio.

VIII. QVID SIT IVS PVBLICVM. [1] Ius publicum est in sacris et sacerdotibus, in magistratibus.

IX. QVID SIT IVS QVIRITVM. [1] Ius Quiritum est proprie Romanorum, quo nulli tenentur nisi Quirites, id est Romani, tamquam de legitimis hereditatibus, de cretionibus, de tutelis, de usucapionibus; quae iura apud alium nullum populum reperiuntur, sed propria sunt, Romanorum et in eosdem solos a constituta. [2] Constat autem ius Quiritum ex legibus et plebiscitis, constitutionibus principum et edictis; sive prudentium responsis.

X. QVID SIT LEX. [1] Lex est constitutio populi, qua maiores natu simul cum plebibus aliquid sanxerunt.

XI. QVID SC1TA PLEBIVM. [1] Scita sunt quae plebes tantum constituunt; et vocata scita quod ea plebs sciat, vel quod sciscitatur et rogatur ut fiat.

XII. QVID SENATVSCONSVLTVM. [1] Senatusconsultum, quod tantum senatores populis consulendo decernunt.

XIII. QVID CONSTITVTIO ET EDICTVM. [1] Constitutio vel edictum, quod rex vel imperator constituit vel edicit.

XIV. QVID RESPONSA PRVDENTVM. [1] Responsa sunt quae iurisconsulti respondere dicuntur consulentibus; unde et responsa Pauli dicta. Fuerunt enim quidam prudentes et arbitri aequitatis, qui institutiones civilis iuris conpositas ediderunt, quibus dissidentium lites contentionesque sopirent.

XV. DE LEGIBVS CONSVLARIBVS ET TRIBVNITIIS. [1] Quaedam etiam leges dicuntur ab his qui condiderunt, ut consulares, tribuniciae, Iuliae, Corneliae. Nam [et] sub Octaviano Caesare suffecti consules Papius et Poppaeus legem tulerunt, quae a nominibus eorum appellatur Papia Poppaea, continens patrum praemia pro suscipiendis liberis. [2] Sub eodem quoque imperatore Falcidius tribunus plebis legem fecit, ne quis plus [in] extraneis testamento legaret quam ut quarta pars superesset heredibus. Ex cuius nomine lex Falcidia nuncupata est. Aquilius quoque [legem condidit, quae hactenus Aquilia nuncupatur.]

XVI. DE LEGE SATVRA. [1] Satura vero lex est quae de pluribus simul rebus eloquitur, dicta a copia rerum et quasi a saturitate; unde et saturas scribere est poemata varia condere, ut Horatii, Iuvenalis et Persii. Lex novella.

XVII. DE LEGIBVS RHODIIS. [1] Rhodiae leges navalium conmerciorum sunt, ab insula Rhodo cognominatae, in qua antiquitus mercatorum usus fuit.

XVIII. DE PRIVILEGIIS. [1] Privilegia autem sunt leges privatorum, quasi privatae leges. Nam privilegium inde dictum, quod in privato feratur.

XIX. QVID POSSIT LEX. [1] Omnis autem lex aut permittit aliquid, ut: 'Vir fortis petat praemium,' aut vetat, ut: 'Sacrarum virginum nuptias nulli petere liceat,' aut punit, ut: 'Qui caedem fecerit, capite plectatur.' Eius enim praemio aut poena vita moderatur humana.

XX. QVARE FACTA EST LEX. [1] Factae sunt autem leges ut earum metu humana coerceatur audacia, tutaque sit inter inprobos innocentia, et in ipsis inpiis formidato supplicio refrenetur nocendi facultas.

XXI. QVALIS DEBEAT FIERI LEX. [1] Erit autem lex honesta, iusta, possibilis, secundum naturam, secundum consuetudinem patriae, loco temporique conveniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem in captionem contineat, nullo privato commodo, sed pro communi civium utilitate conscripta.

XXII. DE CAVSIS. [1] PRAGMA Graecum est, quod Latine dicitur causa, unde et pragmatica negotia dicuntur, et actor causarum et negotiorum pragmaticus nuncupatur.

XXIII. DE TESTIBVS. [1] Testes [sunt quibus veritas quaeritur in iudicio]. Hos quisque ante iudicium sibi placitis alligat, ne cui sit postea liberum aut dissimulare aut subtrahere se; unde et alligati appellantur. Item testes dicti quod testamento adhiberi solent; sicut signatores, quod testamentum signant.

XXIV. DE INSTRVMENTIS LEGALIBVS. [1] Voluntas generale nomen omnium legalium instrumentorum; quae quia non vi, sed voluntate procedit, ideo tale nomen accepit. [2] Testamentum vocatum quia, nisi testator mortuus fuerit, nec confirmari potest nec sciri quid in eo scriptum sit, quia clausum et obsignatum est; et inde dictum testamentum, quia non valet nisi post testatoris monumentum, unde et Apostolus (Hebr. 9,17), 'Testamentum,' inquit, 'in mortuis confirmatur.' [3] Testamentum sane in Scripturis sanctis non hoc solum dicitur, quod non valet nisi testatoribus mortuis, sed omne pactum et placitum testamentum vocabant. Nam Laban et Iacob testamentum fecerunt, quod utique etiam inter vivos valeret, et in Psalmis legitur (82,6): 'Adversum te testamentum disposuerunt,' hoc est, pactum; et innumerabilia talia. [4] Tabulae testamenti ideo appellatae sunt, quia ante chartae et membranarum usum in dolatis tabulis non solum testamenta, sed etiam epistolarum alloquia scribebantur; unde et portitores earum tabellarii vocabantur. [5] Testamentum iuris civilis est quinque testium subscriptione firmatum. [6] Testamentum iuris praetorii est septem testium signis signatum: sed illud apud cives fit, inde civile; istud apud praetores, inde iuris praetorii. Testamentum autem signare notare est, id est ut notum sit quod scriptum est. [7] Holographum testamentum est manu auctoris totum conscriptum atque subscriptum; unde et nomen accepit. Graeci enim OLON totum, GRAFEN litteram dicunt. [8] Inritum testamentum est, si is qui testavit capite diminutus est, aut si non rite factum sit. [9] Inofficiosum testamentum est, quod frustra liberis exheredatis sine officio naturalis pietatis in extraneas personas redactum est. [10] Ruptum testamentum inde vocatur, eo quod nascente postumo, neque exheredato nominatim, neque herede instituto, disrumpitur. [11] Suppressum testamentum est, quod in fraude heredum vel legatariorum seu libertorum non est palam prolatum: quod si non latet, tamen si praedictis personis non proferatur, supprimi tamen videtur. [12] Nuncupatio est, quam in tabulis cerisque testator recitat, dicens: 'Haec ut in his tabulis cerisque scripta sunt, ita dico, ita lego: itaque vos, cives Romani, testimonium mihi perhibete,' et hoc dicitur nuncupatio: nuncupare est enim palam nominare et confirmare. [13] Ius liberorum est coniugum sine liberis invicem pro loco pignorum hereditatis alterna conscriptio. [14] Codicillum, ut veteres aiunt, sine dubio ab auctore dictum, qui hoc scripturae genus instituit. Est autem scriptura nullam indigens sollemnitatem verborum, sed solam testatoris voluntatem qualicumque scripturae significatione expressam. Cuius beneficio voluntatibus defunctorum constat esse subventum propter legalium verborum difficultatem, aut certe propter necessitatem adhibendorum sollemnium, ita ut qui scribit titulum eiusdem scripturae codicillum vocet. Sicut autem codicillus fit vice testamenti, ita epistola vice codicillorum. [15] Cretio est certus dierum numerus, in quo institutus heres aut adit hereditatem, aut finito tempore cretionis excluditur, nec liberum illi est ultra capiendae hereditatis. [16] Cretio autem appellata quasi decretio, id est decernere vel constituere, ut puta: 'ille heres mihi esto': additurque, 'cernitoque infra dies tot.' Adeundarum autem hereditatum centesimus statutus erat dies, quibus non esset cretio addita. [17] Fideicommissum dictum, ut fiat quod a defuncto committitur. Nam fides dicta eo quod fiat; quod tamen non in directis verbis, sed precativis exposcitur. [18] Pactum dicitur inter partes ex pace conveniens scriptura, legibus ac moribus conprobata; et dictum pactum quasi ex pace factum, ab eo quod est paco, unde et pepigit. [19] Placitum quoque similiter ab eo, quod placeat. Alii dicunt pactum esse quod volens quisque facit; placitum vero etiam nolens conpellitur, veluti quando quisque paratus sit in iudicio ad respondendum; quod nemo potest dicere pactum, sed placitum. [20] Mandatum dictum, quod olim in commisso negotio alter alteri manum dabat. [21] Ratum vero, quasi rationabile et rectum, unde et qui pollicetur dicit: 'Ratum esse profiteor', hoc est, firmum atque perpetuum. [22] Rite autem esse non recte, sed ex more. Chirographum. Cautio. [23] Emtio et venditio est rerum commutatio atque contractus ex convenientia veniens. [24] Emtio autem dicta, quod a me tibi sit: venditio quasi venundatio, id est a nundinis. [25] Donatio est cuiuslibet rei transactio. Dictam autem dicunt donationem quasi doni actionem, et dotem quasi do item. Praecedente enim in nuptiis donatione, dos sequitur. [26] Nam antiquus nuptiarum erat ritus quo se maritus et uxor invicem emebant, ne videretur uxor ancilla, sicut habemus in iure. Inde est quod praecedente donatione viri sequitur dos uxoris. [27] Donatio usufructuaria ideo dicitur, quod donator ex ea usum fructum adhuc retinet, servato cui donatum est iure. [28] Donatio directa ideo nuncupatur, quia et iure et usu statim transit in alterum, nec ultra aliquid inde ad ius donatoris retorquetur. [29] Condiciones proprie testium sunt, et dictae condiciones a condicendo, quasi condiciones, quia non ibi testis unus iurat, sed duo vel plures. Non enim in unius ore, sed in duorum aut trium testium stat omne verbum. Item condiciones, quod inter se conveniat sermo testium, quasi condictiones. [30] Stipulatio est promissio vel sponsio; unde et promissores stipulatores vocantur. Dicta autem stipulatio ab stipula. Veteres enim, quando sibi aliquid promittebant, stipulam tenentes frangebant, quam iterum iungentes sponsiones suas agnoscebant [sive quod stipulum iuxta Paulum iuridicum firmum appellaverunt]. [31] Sacramentum est pignus sponsionis; vocatum autem sacramentum, quia violare quod quisque promittit perfidiae est.

XXV. DE REBVS. [1] Hereditas est res quae morte alicuius ad quempiam pervenit, vel legata testamento, vel possessione retenta. Dicta autem hereditas a rebus aditis, sive ab aere, quia qui possidet agrum et censum solvit; Ýinde et res.Ý [2] Res sunt quae in nostro iure consistunt. Iura autem sunt quae a nobis iuste possidentur nec aliena sunt. [3] Dicta autem res a recte habendo, ius a iuste possidendo. Hoc enim iure possidetur quod iuste, hoc iuste quod bene. Quod autem male possidetur, alienum est. Male autem possidet qui vel sua male utitur vel aliena praesumit. Possidet autem iuste qui non inretitur cupiditate. Qui autem cupiditate tenetur, possessus est, non possessor. [4] Bona sunt honestorum seu nobilium, quae proinde bona dicuntur, ut non habeant turpem usum, sed ea homines ad res bonas utantur. [5] Peculium proprie minorum est personarum sive servorum. Nam peculium est quod pater vel dominus filium suum vel servum pro suo tractare patitur. Peculium autem a pecudibus dictum, in quibus veterum constabat universa substantia. [6] Bonorum possessio est ius possessionis, certo ordine certoque titulo adquisita. [7] Intestata hereditas est quae testamento scripta non est, aut, si scripta sit, iure tamen nequaquam est adita. [8] Caduca inde dicitur, quia eius heredes ceciderunt. [9] Familia herciscunda est divisio hereditatis inter heredes. Herciscunda enim apud veteres divisio nuncupabatur. [10] Communi dividendo est inter eos quibus communis res est, quae actio iubet postulantibus his arbitrum dari, cuius arbitratu res dividatur. [11] Finium regundorum actio dicta eo quod per eam regantur fines utrique, ne dissipentur, dummodo non angustiore quinque pedum loco ea controversia sit. [12] Locatio est res ad usum data cum definitione mercedis. [13] Conductio est res in usum accepta cum constituta mercede. [14] Res credita est quae in obligationem ita deducta est, ut ex tempore, quo contrahebatur, certum sit eam deberi. [15] Vsura est incrementum fenoris, ab usu aeris crediti nuncupata. [16] Commod(at)um est id quod nostri iuris est et ad alterum temporaliter translatum est cum modo temporis, quamdiu apud eum sit, unde et commod(at)um dictum est. [17] Precarium est dum prece creditor rogatus permittit debitorem in possessione fundi sibi obligati demorari, et ex eo fructus capere. Et dictum precarium quia prece aditur, quasi precadium, R pro D littera commutata. [18] Mutuum appellatum est quia id, quod a me tibi datur, ex meo tuum fit. [19] Depositum est pignus commendatum ad tempus, quasi diu positum. Deponere autem quis videtur, cum aliquid metu furti, incendii, naufragii, apud alium custodiae causa deponit. [20] Interest autem in loquendi usu inter pignus et arram. Nam pignus est quod datur propter rem creditam, quae dum redditur, statim pignus aufertur. Arra vero est, quae primum pro re bonae fidei contractu empta, ex parte datur, et postea conpletur. [21] Est enim arra conplenda, non auferenda; unde qui habet arram non reddit sicut pignus, sed desiderat plenitudinem; et dicta arra a re, pro qua traditur.

Item inter pignus, fiduciam et hypothecam hoc interest. [22] Pignus enim est quod propter rem creditam obligatur, cuius rei possessionem solam ad tempus consequitur creditor. Ceterum dominium penes debitorem est. [23] Fiducia est, cum res aliqua sumendae mutuae pecuniae gratia vel mancipatur vel in iure ceditur. [24] Hypotheca est, cum res commodatur sine depositione pignoris, pacto vel cautione sola interveniente. [25] Momentum dictum a temporis brevitate, ut [quam cito] quam statim salvo negotio reformetur, nec in ullam moram produci debeat quod repetitur; sicut nec ullum spatium est momenti, cuius tam brevis est temporis punctus ut in aliquam moram nullo modo producatur. [26] Instrumentum est unde aliquid construimus, ut cultrus, calamus, ascia. [27] Instructum, quod per instrumentum efficitur, ut baculus, codex, tabula. [28] Vsus, quem in re instructa utimur, ut in baculo innitere, in codice legere, in tabula iudere; sed et ipse fructus agrorum, quia eo utimur, usus vocatur. Haec sunt illa tria. [29] Vsusfructus autem vocatus quia solo usu habetur eius fructus, manente apud alium iure. [30] Vsucapio est adeptio dominii per continuationem iustae possessionis, vel biennii aut alicuius temporis. [31] Mancipatio dicta est quia manu res capitur. Vnde oportet eum, qui mancipio accipit, conprehendere id ipsum, quod ei mancipio datur. [32] Cessio est propriae rei concessio, sicut est illud: 'Cedo iure propinquitatis.' Cedere enim dicimus quasi concedere, id est, quae propria sunt; nam aliena restituimus, non cedimus. Nam cedere proprie dicitur, qui contra veritatem alteri consentit, ut Cicero (Ligar. 7,22): 'Cessit' inquit 'amplissimi viri auctoritati, vel potius paruit.' [33] Interdictum est quod a iudice non in perpetuum, sed pro reformando momento ad tempus interim dicitur, salva propositione actionis eius. [34] Pretium vocatum eo quod prius eum damus, ut pro eius vice rem, quam adpetimus, possidere debeamus. [35] Commercium dictum a mercibus, quo nomine res venales appellamus. Vnde mercatus dicitur coetus multorum hominum, qui res vendere vel emere solent. [36] Integri restitutio est causae vel rei reparatio. Causa redintegratur, quae vi potestatis expleta non est. [37] Res redintegratur, quae vi potestatis ablata atque extorta est.

XXVI. DE CRIMINIBVS IN LEGE CONSCRIPTIS. [1] Crimen a carendo nomen: ut furtum, falsitas et cetera, quae non occidunt, sed infamant. [2] Facinus dictum a faciendo malum, quod noceat alteri. [3] Flagitium a flagitando corruptelam libidinis, qua noceat sibi. [4] Haec sunt duo genera omnium peccatorum. Vis est virtus potestatis, per quam causa sive res vel aufertur vel extorquetur. [5] Vis privata est, si quisque ante iudicium armatis hominibus quemquam a suo deiecerit vel expugnaverit. [6] Vis publica est, si quis civem ante populum vel iudicem vel regem appellantem necaverit, aut torserit sive verberaverit vel vinxerit. [7] Dolus est mentis calliditas, ab eo quod deludat. Aliud enim agit, et aliud simulat. Petronius aliter existimat dicens: 'Quid est, iudices, dolus? Nimirum ubi aliquid factum est quod legi dolet. Habetis dolum, accipite nunc malum.' [8] Calumnia est iurgium alienae litis, a calvendo, id est decipiendo dicta. [9] Falsitas appellata a fando aliud quam verum est. [10] Iniuria est iniustitia. Hinc est apud Comicos (? Plaut. Mil. 436): 'Iniuria's'; qui audet aliquid contra ordinem iuris. [11] Seditio dicitur dissensio civium, quod seorsum alii ad alios eunt. Nam hi maxime turbatione rerum et tumultu gaudent. [12] Sacrilegium proprie est sacrarum rerum furtum. Postea et in idolorum cultu haesit hoc nomen. [13] Adulterium est inlusio alieni coniugii, quod, quia alterius torum commaculavit, adulterii nomen accepit. [14] Stuprum. Raptus proprie est inlicitus coitus, a conrumpendo dictus; unde et qui 'rapto potitur,' stupro fruitur. [15] Homicidii vocabulum conpositum est ex homine et caede. Qui enim caedem in hominem fecisse conpertus erat, homicidam veteres appellabant. [16] Parricidii actio non solum in eum dabatur qui parentem, id est vel patrem vel matrem interemisset, sed et in eum qui fratrem occiderat; et dictum parricidium quasi parentis caedem. [17] Internecivum iudicium in eum dabatur qui falsum testamentum fecerat et ob id hominem occiderat. Accusatorem eius possessio bonorum sequebatur. Internecivi autem significatio est, quasi quaedam hominis enectio. Nam praepositionem inter pro e ponebant. Naevius (trag. 52): 'Mare interbibere'; et Plautus (frag. 87): 'Interluere mare': id est, ebibere et eluere. [18] Furtum est rei alienae clandestina contrectatio, a furvo, id est fusco vocatum, quia in obscuro fit. Furtum autum capitale crimen apud maiores fuit ante poenam quadrupli. [19] Pervasio est rei alienae manifesta praesumptio. Furtum autem earum rerum fit, quae de loco in locum transferri possunt: pervasio autem et earum quae transferuntur et earum quae inmobilia sunt. [20] Infitiatio est negatio debitae rei, cum a creditore deposcitur. Idem et abiuratio, id est rei creditae abnegatio. [21] Ambitus iudicium in eum est, qui largitione honorem capit et ambit, amissurus dignitatem, quam munere invadit. [22] Peculatus iudicium in eos datur qui fraudem aerario faciunt, pecuniamque publicam intervertunt. Nam a pecunia peculatum esse dictum. Non autem sic iudicatur furtum rei publicae, sicut rei privatae. Nam ille sic iudicatur ut sacrilegus, quia fur est sacrorum. [23] Repetundarum accusatur, qui pecunias a sociis cepit. In hoc iudicio reus si ante moriatur, in bona eius iudicium redditur. [24] Incesti iudicium in virgines sacratas vel propinquas sanguine constitutum est. Qui enim talibus miscuntur incesti, id est incasti habentur. [25] Maiestatis reatu tenentur hi qui regiam maiestatem laeserunt vel violaverunt, vel qui rempublicam prodiderunt vel cum hostibus consenserunt. [26] Piaculum dictum pro eo quod expiari potest; commissa sunt enim quae erant quoquo ordine expianda.

XXVII. DE POENIS IN LEGIBVS CONSTITVTIS. [1] Dupliciter malum appellatur: unum, quod homo facit, alterum, quod patitur. Quod facit, peccatum est; quod patitur, poena. Malum autem tunc plenum est, cum et praeteritum est et inpendet, ut sit et dolor et metus. [2] Poena dicta quod puniat. Est autem epithetum nomen, et sine adiectione non habet plenum sensum: adicis poena carceris, poena exilii, poena mortis, et inples sensum. [3] Supplicium proprie dictum non qui quoquo modo punitur, sed ita damnatur ut bona eius consecrentur et in publico redigantur. Nam supplicia dicebantur supplicamenta. Et supplicium dicitur, de cuius damnatione delibatur aliquid Deo; unde et supplicare. [4] Octo genera poenarum in legibus contineri Tullius scribit: id est damnum, vincula, verbera, talionem, ignominiam, exilium, servitutem et mortem. His namque poenis vindicatur omne perpetratum peccatum. [5] Damnum a diminutione rei vocatum. [6] Vincula a vinciendo, id est artando dicta, eo quod constringant atque retineant; vel quia vi ligant. [7] Conpedes dicti quia continent pedes. [8] Peducae sunt laquei quibus pedes inlaqueantur, dictae a pedibus capiendis. [9] Catenae autem, quod capiendo teneant utraque vestigia, ne progrediantur. Item catenae, quod se capiendo teneant plurimis nodis. [10] Manicae sunt vincula quibus manus capiuntur; licet et manicae tunicarum sunt. [11] Nervi. [12] Boia est torques damnatorum, quasi iugum in bove ex genere vinculorum est. [13] Carcer, in quo custodiuntur noxii. Et dictus carcer quod eo homines coerceantur includanturque, quasi arcer, ab arcendo scilicet. Locum autem in quo servantur noxii, carcerem dicimus numero tantum singulari; unde vero emittuntur quadrigae, carceres vocamus numero tantum plurali. [14] Verbera dicta, quia cum agitantur, aerem verberant. Hinc flagra et plagae et flagella, quia cum flatu et strepitu in corpore sonant. Nam plagae, quasi flagae; sed plagae et flagra primae positionis sunt, flagella autem per diminutionem dicta. [15] Anguilla est qua coercentur in scholis pueri, quae vulgo scotica dicitur. [16] Fustes sunt quibus iuvenes pro criminibus feriuntur, appellati quod praefixi in fossis stent; quos palos rustici vocant. [17] Vectes dicti quod manibus vectentur, unde ostia saxaque velluntur; sed hi ad poenas legum non pertinent. [18] Virgae sunt summitates frondium arborumque, dictae quod virides sint, vel quod vim habeant arguendi; quae si lenis fuerit, virga est; si certe nodosa vel aculeata, scorpio rectissimo nomine, quia arcuato vulnere in corpus infigitur. [19] Ictus proprie flagellorum sunt, ab agitando vocati. [20] Vngulae dictae quod effodiant. Haec et fidiculae, quia his rei in eculeo torquentur, ut fides inveniatur. [21] Eculeus autem dictus quod extendat. [22] Tormenta vero, quod torquendo mentem inveniant. [23] Est et latomia supplicii genus ad verberandum aptum, inventum a Tarquinio Superbo ad poenam sceleratorum. Iste enim prior latomias, tormenta, fustes, metalla atque exilia adinvenit, et ipse prior regibus exilium meruit. [24] Talio est similitudo vindictae, ut taliter quis patiatur ut fecit. Hoc enim et natura et lege est institutum, ut 'laedentem similis vindicta sequatur.' Vnde et illud est legis (Matth. 5,38): 'Ocutum pro oculo, dentem pro dente.' Talio autem non solum ad iniuriam referendam, sed etiam pro beneficio reddendo ponitur. Est enim communis sermo et iniuriae et beneficentiae. [25] Ignominium, eo quod desinat habere honestatis nomen is qui in aliquo crimine deprehenditur. Dictum est autem ignominium quasi sine nomine, sicut ignarus sine scientia, sicut ignobilis sine nobilitate. [26] Hoc quoque et infamium, quasi sine bona fama. Fama autem dicta quia fando, id est loquendo, pervagatur per traduces linguarum et aurium serpens. Est autem nomen et bonarum rerum et malarum. Nam fama felicitatis interdum est, ut illud, 'inlustris fama,' quod laus est: malarum, ut Vergilius (Aen. 4,174):

Fama, malum qua non aliud velocius ullum.

[27] Fama autem nomen certilocum non habet, quia plurimum mendax est, adiciens multa vel demutans de veritate: quae tamdiu vivit, quamdiu non probat. At ubi probaveris, esse cessat, et exinde res nominatur, non fama. [28] Exilium dictum quasi extra solum. Nam exul dicitur qui extra solum est. Vnde postliminium redeuntibus, hoc est de exilio reducendis, qui sunt eiecti in iniuria, id est extra limen patriae. Dividitur autem exilium in relegatis et deportatis. [29] Relegatus est, quem bona sua sequuntur: deportatus, quem non sequuntur. [30] Proscriptio exilii procul damnatio, quasi porro scriptio. Item proscriptus, quia palam scriptus. [31] Metallum est ubi exules depo(r)tantur ad eruendam venam marmoraque secanda in crustis. [32] Servitus a servando vocata. Apud antiquos enim qui in bello a morte servabantur, servi vocabantur. Haec est sola malorum omnium postrema, quae liberis omni supplicio gravior est; nam ubi libertas periit, una ibi perierunt et omnia. [33] Mortium vero diversi casus, ex quibus crux vel patibulum, in quo homines adpensi cruciantur vel patiuntur; unde et nomina habent. [34] Patibulum enim vulgo furca dicitur, quasi ferens caput. Suspensum enim et stranguilatum ex eo exanimat; sed patibuli minor poena quam crucis. Nam patibulum adpensos statim exanimat, crux autem subfixos diu cruciat; unde et in Evangelio latronibus, ut morerentur et de ligno ante sabbatum deponerentur, crura confracta sunt, quia ligno suspensi cito mori non poterant. [35] In ipso quoque genere necis differt. Crudelius est enim in aqua spiritum torquentes extingui, ignibus uri, frigore et fame necari, canibus et bestiis exponi. Nam ferro mori aetas quoque maior optavit. Gladius enim sine graviore cruciatu conpendiosa morte vitam finire novit. [36] Culleum est parricidale vasculum ab occulendo, id est claudendo dictum. Est autem uter ex corio factus, in quo parricidae cum simio et gallo et serpente inclusi in mare praecipitantur. Omnium autem istarum mortium genus animadversio nominatur. [37] Animadversio enim est, quando iudex reum punit; et dicitur animadvertere, id est animum illuc advertere, intendere utique ad puniendum reum, quia iudex est. [38] Ideo autem Romani aquam et ignem interdicebant quibusdam damnatis, quia aer et aqua cunctis patent et omnibus data sunt; ut illi non fruerentur quod omnibus per naturam concessum est.

XXVIII. DE CHRONICAE VOCABVLO. [1] Chronica Graece dicitur quae Latine temporum series appellatur, qualem apud Graecos Eusebius Caesariensis episcopus edidit, et Hieronymus presbyter in Latinam linguam convertit. CHRONOS enim Graece, Latine tempus interpretatur.

XXIX. DE MOMENTIS ET HORIS. [1] Tempora autem momentis, horis, diebus, mensibus, annis, lustris, saeculis, aetatibus dividuntur. Momentum est minimum atque angustissimum tempus, a motu siderum dictum. [2] Est enim extremitas horae in brevibus intervallis, cum aliquid sibi cedit atque succedit. Hora Graecum nomen est, et tamen Latinum sonat. Hora enim finis est temporis, sicut et ora sunt finis mans, fluviorum, vestimentorum.

XXX. DE DIEBVS. [1] Dies est praesentia solis, sive sol supra terras, sicut nox sol sub terris. Vt enim dies aut nox sit, causa est aut supra terram sol, aut sub terris. Dies legitimus viginti quattuor horarum, usque dum dies et nox spatia sui cursus ab oriente usque ad alium orientalem solem caeli volubilitate concludat. Abusive autem dies unus est spatium ab oriente sole usque ad occidentem. [2] Sunt autem diei spatia duo, interdianum atque nocturnum; et est dies quidem horarum viginti quattuor, spatium autem horarum duodecim. [3] Vocatus autem dies a parte meliore. Vnde et in usu est ut sine commemoratione noctis numerum dicamus dierum, sicut et in lege divina scriptum est (Genes. 1,5): 'Factum est vespere et mane dies unus.' [4] Dies secundum Aegyptios inchoat ab occasu solis: secundum Persas ab ortu solis: secundum Athenienses a sexta hora diei; secundum Romanos a media nocte. Vnde et tunc gallicinium est, quorum vox diei ostendit praeconium, quando et mesonyctius afflatus fit. [5] Dies dicti a diis, quorum nomina Romani quibusdam sideribus sacraverunt. Primum enim diem a Sole appellaverunt, qui princeps est omniun siderum, sicut et idem dies caput est cunctorum dierum. [6] Secundum a Luna, quae Soli et splendore et magnitudine proxima est, et ex eo mutuat lumen. Tertium ab stella Martis, quae Vesper vocatur. Quartum ab stella Mercurii, quam quidam candidum circulum dicunt. [7] Quintum ab stella Iovis, quam Phaethontem aiunt. Sextum a Veneris stella, quam Luciferum asserunt, quae inter omnia sidera plus lucis habet. Septimus ab stella Saturni, quae sexto caelo locata triginta annis fertur explere cursum suum. [8] Proinde autem ex his septem stellis nomina dierum gentiles dederunt, eo quod per eosdem aliquid sibi effici existimarent, dicentes habere a Sole spiritum, a Luna corpus, a Mercurio ingenium et linguam, a Venere voluptatem, a Marte sanguinem, a Iove temperantiam, a Saturno humorem. Talis quippe extitit gentilium stultitia, qui sibi finxerunt tam ridiculosa figmenta. [9] Apud Hebraeos autem dies prima una sabbati dicitur, qui apud nos dies dominicus est, quem gentiles Soli dicaverunt. Secunda sabbati secunda feria, quem saeculares diem Lunae vocant. Tertia sabbati tertia feria, quem diem illi Martis vocant. Quarta sabbati quarta feria, qui Mercurii dies dicitur a paganis. [10] Quinta sabbati quinta feria est, id est quintus a die dominico, qui apud gentiles Iovis vocatur. Sexta sabbati sexta feria dicitur, qui apud eosdem paganos Veneris nuncupatur. Sabbatum autem septimus a dominico dies est, quem gentiles Saturno dicaverunt et Saturni nominaverunt. Sabbatum autem ex Hebraeo in Latinum requies interpretatur, eo quod Deus in eo requievisset ab omnibus operibus suis. [11] Melius autem in vocabulis dierum de ore Christiano ritus loquendi ecclesiasticus procedit. Tamen si quem forte consuetudo traxerit, ut illud exeat ex ore quod inprobat corde, intellegat illos omnes, de quorum nominibus appellati sunt hi dies, homines fuisse: et propter beneficia quaedam mortalia, quia plurimum potuerunt et eminuerunt in hoc saeculo, delati sunt eis ab amatoribus suis divini honores et in diebus et in sideribus; sed primum a nominibus hominum sidera nuncupata, et a sideribus dies sunt appellati. [12] A fando autem feriae nuncupatae sunt, quod sit in eis nobis tempus dictionis, id est in divino vel humano officio fari. Sed ex his festos dies hominum causa institutos, feriatos divinorum sacrorum. [13] Partes diei tres sunt: mane, meridies et suprema. [14] Mane lux matura et plena, nec iam crepusculum. Et dictum mane a mano; manum enim antiqui bonum dicebant. Quid enim melius luce? Alii mane aestimant vocari a Manibus, quorum conversatio a luna ad terram est. Alii putant ab aere, quia manus, id est rarus, est atque perspicuus. [15] Meridies dicta quasi medidies, hoc est medius dies; vel quia tunc purior dies est. Merum enim purum dicitur. In toto enim die nihil clarius meridie, quando sol de medio caelo rutilat et omnem orbem pari claritate inlustrat. [16] Suprema est postrema pars diei, quando sol cursum suum in occasum vertit: dicta quod superest ad partem ultimam diei. [17] Serum vocatum a clausis seris, quando iam nox venit, ut unusquisque somno tutior sit. [18] Hodie quasi hoc die; et quotidie, non cotidie, ut sit quot diebus. [19] Cras quod est postea. [20] Hesternum est pridie; et dictum hesternum ab eo quod iam dies ipse sit a nobis extraneus et praetereundo alienus. [21] Pridie autem quasi priori die. [22] Perendie, id est per ante diem, vel in antecessum, id est prius.

XXXI. DE NOCTE. [1] Nox a nocendo dicta, eo quod oculis noceat. Quae idcirco lunae ac siderum lucem habet, ne indecora esset, et ut consolaretur omnes nocte operantes, et ut quibusdam animantibus, quae lucem solis ferre non possunt, ad sufficientiam temperaretur. [2] Noctis autem et diei alternatio propter vicissitudinem dormiendi vigilandique effecta est, et ut operis diurni laborem noctis requies temperet. [3] Noctem autem fieri, aut quia longo itinere lassatur sol, et cum ad ultimum caeli spatium pervenit, elanguescit ac tabefactus efflat suos ignes; aut quia eadem vi sub terras cogitur qua super terras pertulit lumen, et sic umbra terrae noctem facit. Vnde et Vergilius (Aen. 2,250):

Ruit Oceano nox,

involvens umbra magna terramque polumque.

[4] Noctis partes septem sunt, id est vesper, crepusculum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum. [5] Vesperum ab stella occidentali vocatum, quae solem occiduum sequitur et tenebras sequentes praecedit. De qua Vergilius (Aen. 1,374):

Ante diem clauso conponit vesper Olympo.

[6] Tenebras autem dictas, quod teneant umbras. [7] Crepusculum est dubia lux. Nam creperum dubium dicimus, hoc est inter lucem et tenebras. [8] Conticinium est quando omnes silent. Conticescere enim silere est. [9] Intempestum est medium et inactuosum noctis tempus, quando agi nihil potest et omnia sopore quieta sunt. Nam tempus per se non intellegitur, nisi per actus humanos. [10] Medium autem noctis actum caret. Ergo intempesta inactuosa, quasi sine tempore, hoc est sine actu, per quem dinoscitur tempus; unde est: 'Intempestive venisti.' Ergo intempesta dicitur quia caret tempora, id est actum. [11] Gallicinium propter gallos lucis praenuntios dictum. [12] Matutinum est inter abscessum tenebrarum et aurorae adventum; et dictum matutinum quod hoc tempus inchoante mane sit. [13] Diluculum quasi iam incipiens parva diei lux. Haec et aurora, quae solem praecedit. [14] Est autem aurora diei clarescentis exordium et primus splendor aeris, qui Graece NOS dicitur; quam nos per derivationem auroram vocamus, quasi eororam. Vnde est illud (Virg. Aen. 2,417):

et laetus Eoos

Eurus equis.

et (Virg. Aen. 1,489):

Eoasque acies.

XXXII. DE HEBDOMADA. [1] Hebdomada dicta a numero septem dierum, quorum repetitione et menses et anni et saecula peraguntur; EPTA enim Graeci septem dicunt. Hanc nos septimanam vocamus, quasi septem luces. Nam mane lux est. Octavus autem dies idem primus est, ad quem reditur et a quo rursus hebdomadae series orditur.

XXXIII. DE MENSIBVS. [1] Mensis nomen est Graecum de lunae nomine tractum. Luna enim MENE Graeco sermone vocatur; unde et apud Hebraeos menses legitimi non ex solis circulo, sed ex lunae cursu enumerantur, quod est de nova ad novam. [2] Aegyptii autem primi propter lunae velociorem cursum, et ne error conputationis eius velocitate accideret, ex solis cursu diem mensis adinvenerunt; quoniam tardior solis motus facilius poterat conprehendi. [3] Ianuarius mensis a Iano dictus, cuius fuit a gentilibus consecratus; vel quia limes et ianua sit anni. Vnde et bifrons idem Ianus pingitur, ut introitus anni et exitus demonstraretur. [4] Februarius nuncupatur a Februo, id est PIutone, cui eo mense sacrificabatur. Nam Ianuarium diis superis, Februarium diis Manibus Romani consecraverunt. Ergo Februarius a Februo, id est Plutone, non a febre, id est aegritudine nominatus. [5] Martius appellatus propter Martem Romanae gentis auctorem, vel quod eo tempore cuncta animantia agantur ad marem et ad concumbendi voluptatem. [6] Idem appellatur et mensis novorum, quia anni initium mensis est Martius. Idem et novum ver ab indiciis scilicet germinum, quia in eo viridantibus fructibus novis transactorum probatur occasus. [7] Aprilis pro Venere dicitur, quasi Aphrodis; Graece enim AFRODITE Venus dicitur; vel quia hoc mense omnia aperiuntur in florem, quasi Aperilis. [8] Maius dictus a Maia matre Mercurii; vel a maioribus natu, qui erant principes reipublicae. Nam hunc mensem maioribus, sequentem vero minoribus Romani consecraverunt. [9] Vnde et Iunius dicitur. Antea enim populus in centurias seniorum et iuniorum divisus erat. [10] Iulius vero et Augustus de honoribus hominum, Iulii et Augusti Caesarum, nuncupati sunt. Nam prius Quintilis et Sextilis vocabantur: Quintilis, quia quintus erat a Martio, quem principem anni testantur esse Romani; Sextilis similiter, quod sextus. [11] September nomen habet a numero et imbre, quia septimus est a Martio et imbres habet. Sic et October, November atque December ex numero et imbribus acceperunt vocabula; quem numerum decurrentem December finit, pro eo quod denarius numerus praecedentes numeros claudit. [12] Kalendas autem, Nonas et Idus propter festos dies Romani instituerunt; vel propter officia magistratuum. In his enim diebus conveniebatur in urbibus. [13] Quidam autem Kalendas a colendo appellari existimant. Apud veteres enim omnium mensuum principia colebantur, sicut et apud Hebraeos. Idus autem plerique Latinorum ab edendo dictum putant, quod hi dies apud veteres epularum essent. [14] Nonae a nundinis vocatae. Nundinae enim sunt publicae conventiones sive mercimonia.

XXXIV. DE SOLSTITIIS ET AEQVINOCTIIS. [1] Solstitium dictum quasi solis statio, quod tunc sole stante crescant dies vel noctes. Aequinoctium appellatum quod tunc dies et nox horarum spatio aequali consistunt. [2] Duo sunt autem solstitia: unum aestivum, VIII Kal. Iul., de quo tempore remeare sol ad inferiores incipit circulos; aliud hiemale, VIII Kal. Ian., quo tempore sol altiores incipit circulos petere. Vnde hiemalis solstitii dies minimus, sicut aestivi maximus invenitur. [3] Item duo sunt aequinoctia, unum vernale et aliud autumnale, quae Graeci ISEMERIAS vocant. Sunt autem haec aequinoctia die VIII Kal. Apr. et VIII Kal. Oct., quia annus olim in duas tantum partes dividebatur, hoc est in aestivum et hiemale solstitium, et in duo hemisphaeria.

XXXV. DE TEMPORIBVS ANNI. [1] Tempora anni quattuor sunt: ver, aestas, autumnus et hiems. Dicta sunt autem tempora a communionis temperamento, quod invicem se humore, siccitate, calore et frigore temperent. Haec et curricula dicuntur, quia non stant, sed currunt. [2] Constat autem post factum mundum ex qualitate cursus solis tempora in ternos menses fuisse divisa. Quorum temporum talem veteres faciunt discretionem, ut primo mense ver novum dicatur, secundo adultum, tertio praeceps. [3] Sic [et] aestas in suis tribus mensibus, nova, adulta et praeceps. Sic [et] autumnus, novus, adultus et praeceps. Item hiems, nova, adulta et praeceps sive extrema. Vnde est illud (Virg. Georg. 1,340):

Extremae sub casu hiemis.

Ver autem dictum quod viret. Tunc enim post hiemem vestitur tellus herbis, et in florem cuncta rumpuntur. [4] Aestas dicitur ab aestu, id est a calore; et aestas quasi usta, id est exusta et arida. Nam calor aridus est. [5] Autumnus a tempestate vocatus quando et folia arborum cadunt et omnia maturescunt. [6] Hiemem ratio hemisphaerii nuncupavit, quia tunc breviori sol volvitur circulo. Vnde et hoc tempus bruma dicitur, quasi BRACHUS, id est brevis; vel a cibo, quod maior sit tunc vescendi appetitus. Edacitas enim Graece BROMA appellatur; unde et inbrumarii dicuntur quibus fastidium est ciborum. [7] Hibernus autem inter hiemem et vernum est, quasi hievernus; qui plerumque a parte totum, hiemem, significat. Haec tempora singulis etiam caeli partibus adscribuntur. [8] Ver quippe orienti datur, quia tunc ex terris omnia oriuntur; aestas vero meridiano, eo quod pars eius calore flagrantior sit; hiems septemtrioni, eo quod frigoribus et perpetuo gelu torpet; autumnus occiduo, propter quod graves morbos habet, unde et tunc omnis folia arborum defluit. Vt autem autumnus abundet morbis, facit hoc confinium frigoris et caloris, et conpugnantia inter se contrariorum aerum.

XXXVI. DE ANNIS. [1] Annus est solis anfractus, cum peractis trecentis sexaginta quinque diebus ad eadem loca siderum redit. Annus autem dictus quia mensibus in se recurrentibus volvitur. Vnde et anulus [dicitur], quasi annuus, id est circulus, quod in se redeat; [ut] Vergilius (Georg. 2,402):

Atque in se sua per vestigia volvitur annus.

[2] Sic enim apud Aegyptios indicabatur ante inventas litteras picto dracone caudam suam mordente, quia in se recurrit. Alii annum dicunt APO TOU ANANEOUSTHAI, id est ab innovatione; renovatur enim semper. [3] Tria sunt autem genera annorum. Aut enim lunaris annus est triginta dierum; aut solstitialis, qui duodecim continet menses; aut magnus, omnibus planetis in eundem locum recurrentibus, qui fit post annos solstitiales plurimos. [4] Aera singulorum annorum est constituta a Caesare Augusto, quando primum censu exagitato Romanum orbem descripsit. Dicta autem aera ex eo, quod omnis orbis aes reddere professus est reipublicae.

XXXVII. DE OLYMPIADIBVS ET LVSTRIS ET IVBILEIS. [1] Olympias apud Graecos constituta apud Elidem Graeciae civitatem, Eliis agentibus agonem et quinquennale certamen, quattuor mediis annis vacantibus; et ob hoc Elidum certaminis tempus olympiadem vocaverunt, quadriennio in una olympiade supputato. [2] Lustrum vero est PENTETERIS, id est quinquennium, quod quinto anno dicitur condi propter olympiadas a Romanis; adhuc enim consules, adhuc aera nondum erat. Est enim quinquennale tempus. Ideo vero sic vocatum, eo quod censu per quinquennium in republica peracto urbs Roma lustrabatur. [3] Iubileus interpretatur remissionis annus. Est enim Hebraicus et sermo et numerus, qui septenis annorum hebdomadibus, id est, quadraginta novem annis texitur; in quo clangebantur tubae, et ad omnes revertebatur antiqua possessio, debita absolvebantur, confirmabantur libertates. [4] Hunc numerum etiam in diebus Pentecosten et ipsi celebramus post Domini resurrectionem, remissa culpa et totius debiti chirographo evacuato, ab omni nexu liberi suscipientes advenientem in nos gratiam Spiritus sancti.

XXXVIII. DE SAECVLIS ET AETATIBVS. [1] Saecula generationibus constant; et inde saecula, quod se sequantur: abeuntibus enim aliis alia succedunt. Hunc quidam quinquagesimum annum dicunt, quem Hebraei iubileum vocant. [2] Ob hanc causam et ille Hebraeus, qui propter uxorem et liberos amans dominum suum aure pertusa servitio subiugatus, servire iubetur in saeculum, hoc est usque ad annum quinquagesimum. [3] Aetas plerumque dicitur et pro uno anno, ut in annalibus, et pro septem, ut hominis, et pro centum, et pro quovis tempore. Vnde et aetas tempus, quod de multis saeculis instruitur. Et dicta aetas, quasi aevitas, id est similitudo aevi. [4] Nam aevum est aetas perpetua, cuius neque initium neque extremum noscitur, quod Graeci vocant AIONAS; quod aliquando apud eos pro saeculo, aliquando pro aeterno ponitur. Vnde et apud Latinos est derivatum. [5] Aetas autem proprie duobus modis dicitur: aut enim hominis, sicut infantia, iuventus, senectus: aut mundi, cuius prima aetas est ab Adam usque ad Noe; secunda a Noe usque ad Abraham; tertia ab Abraham usque ad David; quarta a David usque ad transmigrationem Iuda in Babyloniam; quinta deinde [a transmigratione Babylonis] usque ad adventum Salvatoris in carne; sexta, quae nunc agitur, usque quo mundus iste finiatur. [6] Quarum decursus per generationes et regna ita inspicitur.

XXIX. DE DESCRIPTIONE TEMPORVM. [1] Prima aetas in exordio sui continet creationem mundi. Primo enim die Deus [in] lucis nomine condidit angelos; secundo in firmamenti appellatione caelos; tertio in discretionis vocabulo speciem aquarum et terrae; quarto luminaria caeli; quinto animantia ex aquis; sexto animantia ex terra et hominem, quem appellavit Adam.

Prima aetas. [2] Adam ann. CCXXX genuit Seth, a quo filii Dei. [CCXXX]. Seth ann. CCV genuit Enos, qui coepit invocare nomen Domini. [CCCCXXXV]. Enos ann. CXC genuit Cainan. [DCXXV]. Cainan ann. CLXX genuit Malalehel. [DCCXCV]. Malalehel ann. CLXV genuit Iareth. [DCCCCLX]. [3] Iareth ann. CLXII genuit Enoc, qui translatus est. [MCXXII]. Enoc ann. CLXV genuit Matusalam. [MCCLXXXVII]. [4] Matusalam ann. CLXVII genuit Lamech. [MCCCCLIV]. Lamech ann. CLXXXVIII genuit Noe. Arca aedificatur. [MDCXLII]. Noe autem ann. DC factum est diluvium. [IIMCCXLII] [Noe vero D cum esset annorum genuit tres filios, Sem, Cham et Iaphet. Cuius sexcentesimo vitae anno factum est diluvium. Sunt autem ab Adam usque ad cataclismum anni IIMCCLII]. Secunda aetas. [5] Sem [cum esset annorum C] ann. II post diluvium genuit Arfaxat, a quo Chaldaei. [IIMCCXLIV]. Arfaxat ann. CXXXV genuit Sala, a quo Samaritae et Indi. [IIMCCCLXXIX]. Sala ann. CXXX genuit Heber, a quo Hebraei. [IIMDIX]. [6] Heber ann. CXXXIV genuit Falec. Turris aedificatur [hoc tempore divisae sunt linguae et per orbem terrae facta est dispersio in aedificatione turris]. [IIMDCXLIII]. Falec ann. CXXX genuit Ragau. Dii primum adorantur. [IIMDCCLXXIII]. Ragau ann. CXXXII genuit Seruc. Regnum inchoat Scytharum. [IIMDCCCCV]. Seruc ann. CXXX genuit Nachor. [7] Regnum Aegyptiorum nascitur. [IIIMXXXV]. Nachor ann. LXXIX genuit Thara. Regnum Assyriorum et Siciniorum exoritur. [IIIMCXIV]. Thara ann. LXX genuit Abraham. Zoroastres magicam repperit. [IIIMCLXXXIV]. Tertia aetas. [8] Abraham ann. C genuit Isaac et Ismahel, a quo Ismahelitae. [IIIMCCLXXXIV]. Isaac ann. LX genuit Iacob. Argivorum regnum inchoat. [IIIMCCCXLIV]. Iacob ann. XC genuit Ioseph. Phoroneus Graeciae leges dedit. [IIIMCCCCXXXIV]. Ioseph ann. CX. [9] Graecia segetes habere coepit. [IIIMDXLIV]. Hebraeorum [in Aegypto] servitus ann. CXLIV. Athlans astrologiam invenit. [IIIMDCLXXXVIII]. Moyses ann. XL. Hebraei litteras habere coeperunt. [IIIMDCCXXVIII]. [10] Iosue ann. XXVII. Ericthonius in Troia [primus] quadrigam iunxit. [IIIMDCCLV]. Gothonihel ann. XL. Catmus litteras Graecis dedit. [IIIMDCCXCV]. Aoth ann. LXXX. Fabulae fictae [sunt]. [IIIMDCCCLXXV]. Debbora ann. XL. Apollo [medicinae artem invenit] citharam repperit. [IIIMDCCCCXV]. [11] Gedeon ann. XL. Mercurius lyram condidit. [IIIMDCCCCLV]. Abimelech ann. III. Chorus in Graecia inventus. [IIIMDCCCCLVIII]. Tola ann. XXIII. Priamus regnavit in Troia. [IIIMDCCCCLXXXI]. Iair ann. XXII. Carmentis Latinas litteras repperit. [IVMIII]. Iepte ann. VI. Hercules flammis se iniecit. [IVMIX]. Abessa ann. VII. Alexander Helenam rapuit. [IVMXVI]. [12] Abdon ann. VIII. Troia capta est. [IVMXXIV]. Samson ann. XX. Ascanius Albam condidit. [IVMXLIV]. Eli [sacerdos] ann. XL. Arca testamenti capitur. [IVMLXXXIV]. Samuhel et Saul ann. XL. Homerus fuisse putatur. [IVMCXXIV]. Quarta aetas. [13] David ann. XL. Carthago a Didone conditur. [Gad, Nathan et Asaph prophetaverunt.] [IVMCLXIV]. Salomon ann. XL. Templum Hierosolymis aedificatur. [IVMCCIV]. [14] Roboam ann. XVII. Regnum Israhel et Iuda dividitur. [IVMCCXXI]. Abia ann. III. Sub quo Abimelech pontifex fuit. [IVMCCXXIV]. Asab ann. XLI. Achias, Amos, Ieu, Iohel [et Azarias] prophetaverunt. [IVMCCLXV]. [15] Iosaphat ann. XXV. Prophetavit Helias, Abdias, et Micheas. [IVMCCXC]. Ioram ann. VIII. Prophetavit Helias et Heliseus. [IVMCCXCVIII]. Ochozias ann. I. Helias rapitur. [IVMCCXCIX]. Athalia ann. VII. Ionadab sacerdos claruit. [IVMCCCVI]. [16] Ioasann. XL. Heliseus moritur. [IVMCCCXLVI]. Amasias ann. XXIX. Carthago condita. [IVMCCCLXXV]. Ozias ann. LII. Olympias a Graecis instituitur. [IVMCCCCXXVII]. Ioathan ann. XVI. Romulus nascitur. [IVMCCCCXLIII]. [17] Acaz ann. XVI. Roma conditur. [IVMCCCCLIX]. Ezechias ann. XXIX. Senatus Romae fit. [IVMCCCCLXXXVIII]. Manasses ann. LV. Sibylla Samia claruit. [IVMDXLIII]. Amon ann. XXI. Census primum agitur. [IVMDLV]. [18] Iosias ann. XXXII. Thales philosophus agnoscitur. [IVMDLXXXVII]. Ioachim ann. XI. Nabuchodonosor Iudaeam capit. [IVMDXCVIII]. Sedechias ann. XI. Templum Hierosolymis incensum est. [IVMDCIX]. Quinta aetas. [19] Hebraeorum captivitas ann. LXX. Iudith historia conscribitur. [IVMDCLXXIX]. Darius ann. XXXIV. Iudaeorum captivitas solvitur. [IVMDCCXIII]. Xerxes ann. XX. Sophocles et Euripides tragoedi celebrantur [celeberrimi ac insignes habentur]. [IVMDCCXXXIII]. [20] Artaxerxes ann. XL. Esdras incensam legem renovat. [IVMDCCLXXIII]. Darius [qui et Nothus] ann. XIX. Haec aetas habuit Platonem [IVMDCCXCII]. Artarxerxes ann. XL. Hester historia expletur. [IVMDCCCXXXII]. [21] Artarxerxes [qui et Ochus] ann. XXVI. Demosthenes et Aristoteles praedicantur. [IVMDCCCLVIII]. Xerxes [Ochi filius] ann. IV. Xenocrates inlustris habetur. [IVMDCCCLXII]. Darius [Arsami filius] ann. VI. Alexander Hierosolymam cepit. [IVMDCCCLXVIII]. [22] Alexander [Macedo] ann. V. [Alexander] Asiam obtinuit. [IVMDCCCLXXIII]. Ptolomaeus ann. XL. Macchabaeorum liber inchoat primus. [IVMDCCCCXIII] Philadelphus ann. XXXVIII. Septuaginta interpretes agnoscuntur. [IVMDCCCCLI]. Euergetes ann. XXVI. Iesus Sapientiae librum conponit. [IVMDCCCCLXXVII]. [23] Philopater ann. XVII. Macchabaeorum secundi libri historia. [IVMDCCCCXCIV]. Epiphanes ann. XXIV. Romani Graecos obtinuerunt. [VMXVIII]. Philometer ann. XXXV. Scipio Africam vicit. [VMLIII]. [24] Euergetes ann. XXIX. Brutus Hispaniam subegit. [VMLXXXII]. Soter ann. XVII. Thraces Romanis subiciuntur. [VMXCIX]. Alexander ann. X. Syria [a] Romanis subiecta est. [VMCIX]. [25] Ptolomaeus ann. VIII. Rhetorica ars Romae coepit. [VMCXVII]. Dionysius ann. XXX. Pompeius Iudaeam capit. [VMCXLVII]. Cleopatra ann. II. Aegyptus Romanis subditur. [VMCXLIX]. Iulius [Caesar] ann. V. Hic prior monarchiam tenuit. [VMCLIV]. Sexta aetas. [26] Octavianus ann. LVI. Christus nascitur. [VMCCX]. Tiberius ann. XXIII. Christus cruci figitur. [VMCCXXXIII]. Gaius Caligula ann. IV. Matthaeus Evangelium [suum] scripsit. [VMCCXXXVII]. Claudius ann. XIV. Marcus Evangelium edidit. [VMCCLI]. [27] Nero ann. XIV. Petrus et Paulus necantur. [VMCCLXV]. Vespasianus ann. X. Hierosolyma a Tito subvertitur. [VMCCLXXV]. [28] Titus ann. II. Hic facundus et pius fuit. [VMCCLXXVII]. Domitianus ann. XVI. Iohannes in Pathmos relegatur. [VMCCXCIII]. Nerva ann. I. Iohannes Ephesum redit. [VMCCXCIV]. Traianus ann. XIX. Iohannes apostolus requiescit. [VMCCCXIII]. [29] Hadrianus ann. XXI. Aquila interpres habetur. [VMCCCXXXIV]. Antoninus [Pius] ann. XXII. Valentinus et Marcion agnoscuntur. [VMCCCLVI]. Antoninus [Verus] ann. XIX. Cataphrygarum haeresis oritur. [VMCCCLXXV]. [30] Commodus ann. XIII. Theodotion interpres habetur. [VMCCCLXXXVIII]. Helius Pertinax ann. I. Nihil habet historiae. [VMCCCLXXXIX]. Severus ann. XVIII. Symmachus interpres habetur. [VMCCCCVII]. [31] Antoninus ann. VII. Quinta editio Hierosolymis invenitur. [VMCCCCXIV]. Macrinus ann. I. Huius brevitas vitae nihil gestorun habet. [VMCCCCXV]. Aurelius ann. III. Sabellius oritur. [VMCCCCXVIII]. [32] Alexander ann. XIII. Origenes insignis habetur. [VMCCCCXXXI]. Maximus ann. III. Iste Germanos vicit. [VMCCCCXXXIV]. Gordianus ann. VII. Hic de Parthis et Persis triumphavit. [VMCCCCXLI]. [33] Philippus ann. VII. Hic primus Christianus imperator fuit. [VMCCCCXLVIII]. Decius ann. I. Antonius monachus claruit. [VMCCCCXLIX]. Gallus ann. II. Novatus haeresim condidit. [VMCCCCLI]. Valerianus ann. XV. Cyprianus martyrio coronatur. [VMCCCCLXVI]. [34] Claudius ann. II. Iste Gothos ab Illyrico expulit. [VMCCCCLXVIII]. Aurelianus ann. V. Iste Christianos persequitur. [VMCCCCLXXIII]. Tacitus ann. I. [Nihil memorabile egit.] [VMCCCCLXXIV]. [35] Probus ann. VI. Manichaeorum haeresis orta est. [VMCCCCLXXX]. Carus ann. II. Iste de Persis triumphat. [VMCCCCLXXXII]. Diocletianus ann. XX. Iste divinis libris adustis, martyria facit. [VMDII]. Galerius ann. II. [Nihil dignum historiae contulit]. [VMDIV]. [36] Constantinus ann. XXX. Nicaena synodus congregatur. [VMDXXXIV]. Constantius ann. XXIV. Anthropomorphitarum haeresis oritur. [VMDLVIII]. Iulianus ann. II. Hic ex Christiano paganus efficitur. [VMDLX]. [37] Iovianus ann. I. Iste iterum Christianus effectus est. [VMDLXI]. Valentinianus ann. XIV. Gothi haeretici efficiuntur. [VMDLXXV]. Gratianus ann. VI. Priscillianus agnoscitur. [VMDLXXXI]. Valentinianus ann. IX. Hieronymus in Bethleem praedicatur. [VMDXC]. Theodosius ann. III. Iohannes Anachoreta claruit. [VMDXCIIl]. [38] Arcadius ann. XIII. Iohannes Chrysostomus floruit. [VMDCVI]. Honorius ann. XV. Augustinus Episcopus claruit. [VMDCXXI]. Theodosius ann. XXVII. Nestorius haeresiarches extitit. [VMDCXLVIII]. [39] Marcianus ann. VI. Chalcedonensis synodus agitur. [VMDCLIV]. Leo maior ann. XVI. Aegyptus errore Dioscori latrat. [VMDCLXX]. Zenon ann. XVII. Acephalorum haeresis orta est. [VMDCLXXXVII]. [40] Anastasius ann. XXVII. Fulgentius Episcopus praedicatur. [VMDCCXIV]. Iustinus ann. VIII. Acephalorum haeresis abdicatur. [VMDCCXXII]. Iustinianus ann. XXXIX. Wandali Africa extinguntur. [VMDCCLXI]. Iustinus ann. XI. Armeni fidem Christi suscipiunt. [VMDCCLXXII]. [41] Tiberius ann. VII. Langobardi Italiam capiunt. [VMDCCLXXIX]. Mauricius ann. XXI. Gothi catholici efficiuntur. [VMDCCC]. Phocas ann. VII. Romani caeduntur a Persis [VMDCCCVII]. [42] Heraclius septimum decimum agitannum. [VMDCCCXXIV]. [Huius quinto et quarto religiosissimi principis Sisebuti] Iudaei [in] Hispania Christiani efficiuntur. [Colligitur omne tempus ab exordio mundi usque in praesentem gloriosissimi Recesvinti principis annum X, qui est aera DCXCVI, ann. VMDCCCLVII]. Residuum sextae aetatis tempus Deo soli est cognitum.

Isidore of Seville Christian Latin The Latin Library The Classics Page