IORDANES
DE SVMMA TEMPORVM
VEL ORIGINE ACTIBVSQVE GENTIS ROMANORVM
(ed. Mommsen, 1882)

1 Vigilantiae vestrae, nobilissime frater Vigili, gratias refero, quod me longo per tempore dormientem vestris tandem interrogationibus excitastis. Deo magno gratias, qui vos ita fecit sollicitos, ut non solum vobis tantum, quantum et aliis vigiletis. Mactae virtutis et meriti. 2 Vis enim praesentis mundi erumnas cognuscere aut quando coepit vel quid ad nos usque perpessus est, edoceri. Addes praeterea, ut tibi, quomodo Romana res publica coepit et tenuit totumque pene mundum subegit et hactenus vel imaginariae teneat, ex dictis maiorum floscula carpens breviter referam: vel etiam quomodo regum series a Romulo et deinceps ab Augusto Octaviano in Augustum venerit Iustinianum, quamvis simpliciter, meo tamen tibi eloquio pandam. 3 Licet nec conversationi meae quod ammones convenire potest nec peritiae, tamen, ne amici petitionibus obviemus, quoquo modo valuimus, late sparsa collegimus. Et prius ab auctoritate divinarum scripturarum, cui et inservire convenit, inchoantes et usque ad orbis terrae diluvium per familiarum capita currentes, devenimus ad regnum Nini, qui Assyriorum in gente regnans omnem pene Asiam subiugavit, et usque ad Arbacem Medum, qui distructo regno Assyriorum in Medos eum convertit tenuitque usque ad Cyrum Persam, qui itidem Medorum regnum subversum in Parthos transtulit, et exinde usque ad Alexandrum Magnum Macedonem, qui devictis Parthis in Grecorum dicione rem publicam demutavit. 4 Post hec quomodo Octavianus Augustus Cesar subverso regno Grecorum in ius dominationemque Romanorum perduxit. Et quia ante Augustum iam per septingentos annos consolum, dictatorum regumque suorum sollertia Romana res publica nonnulla subegerat, ab ipso Romulo aedificatore eius originem sumens, in vicensimo quarto anno Iustiniani imperatoris, quamvis breviter, uno tamen in tuo nomine et hoc parvissimo libello confeci, iungens ei aliud volumen de origine actusque Getice gentis, quam iam dudum communi amico Castalio ededissem, quatinus diversarum gentium calamitate conperta ab omni erumna liberum te fieri cupias et ad deum convertas, qui est vera libertas. 5 Legens ergo utrosque libellos, scito quod diligenti mundo semper necessitas imminet. Tu vero ausculta Iohannem apostolum, qui ait: 'carissimi, nolite dilegere mundum neque ea que in mundo sunt. Quia mundus transit et concupiscentia eius: qui autem fecerit voluntatem dei, manet in aeternum'. Estoque toto corde diligens deum et proximum, ut adimpleas legem et ores pro me, novilissime et magnifice frater.

6 Romani, ut ait Iamblicus, armis et legibus exercentes orbem terrae suum fecerunt: armis si quidem construxerunt, legibus autem conservaverunt. Quod et ego, sequens eruditissimum virum, dum aliqua de cursu temporum scribere delibero, necessarium duxi opusculo meo velut insigne quoddam ornamentum praeponere. Cupio namque ad inquisitionibus amici fidelissimi, ex diversis voluminibus maiorum praelibans aliqua floscula pro captu ingenii mei in unum redigere et in modum storiunculae tam annorum seriae quam etiam eorum virorum, qui fortiter in re publica laboraverunt, gesta strictim breviterque collegere. 7 Quod quamvis simpliciter reor dictum videri doctissimis, gratum tamen fore aestimo mediocribus, dum et brevia sine fastidio legant et sine aliquo fuco verborum quae lectitaverint sentiant. Ab originem etenim orbis primaque creatione tam hominis quam elementorum et usque orbis terrae diluvio secundum veredici legislatoris verba Mosei duo milia ducentos quadraginta et duo annos collegimus. In quibus annis adhuc rudi et simplici hominum natura non reges, sed familiarum capita suo in genere erant. Quorum tamen ordo huiuscemodi fuit.

8 Adam protoplastus primusque mortalium vixit annos ccxxx et genuit Seth.
Seth vixit an. ccv et genuit Enos.
Enos autem vixit an. cxc et genuit Cainan.
Cainan item vixit an. clxx et genuit Malelehel.
Malelehel vixit an. clxv et genuit Iareth.
Iareth vero vixit an. clxii et genuit Enoch.
Enoch vero vixit an. clxv et genuit Mathusala.
Mathusala vixit an. clxvii et genuit Lamech.
Lamech quoque vixit an. clxxxviii et genuit Noe.

9 Noe vero sexcentorum erat annorum, quando diluvium mundi crudelissima facinora expiavit. A cuius regimine vel ab ipso diluvio usque ad confusionem linguarum, que item ob delecta aedificantium turrem facta est in campo Sennahar, et usque Heber, in quo Hebreorum genus et lingua prisca remansit, quia nec in illa conspiratione interfuit, sunt anni dxxv per familias sic.

10 Arfaxath, filius Sem, nepus Noe, qui post diluvium anno secundo est genitus, vixit annos cxxxv et genuit Cainan.

Cainan vero vixit an. cxxx et genuit Sala.
Sala autem vixit an. cxxx et genuit Heber.
Heber quoque vixit an. cxxx et genuit Falech.

A confusione ergo linguarum et primatu Heber, a quo Hebrei, et usque nativitatem Abrahae, quando et primus rex in mundo in gente regnabat Assyriorum Ninus anno regni sui xlii, supra scripto familiarum serie currentes, fiunt anni dxli sic.

Falech vixit an. cxxx et genuit Ragau.
Ragau vixit an. cxxxii et genuit Seruch.
Seruch autem vixit ann. cxxx et genuit Nachor.
Nachor vero vixit an. lxxviiii et genuit Thara.
Thara quoque vixit an. lxx et genuit Abram.

11 Simul ergo ab Adam et usque ad nativitatem Abrahae, id est ab ortu mundi et usque quadragesimo secundo anno regis primi Assyriorum Nini, ut superius diximus, per familias capitaque eorum fiunt generationes viginti, anni autem IIIcccviii, unde iam relictis familiis regum seriem persequamur et, sicut Eusevius vel Hieronimus, primum Assyriorum, deinde Medorum Persarumque et Grecorum currentes, ad Romanum quomodo delatum est vel quali tempore, latius, si dominus permiserit, exequamur.

12 Origo ergo regum regnorumque antiqua Assiria nobis amplexanda est, in qua primus Ninus Beli filius, urbem sui nominis fabricans Niniven, regnavit an. xlii, ubi a primo anno ipsius Nini et usque in ultimum annum Thonos Concoloros, quem Greci Sardanafalum appellant, quem occidit Arbaces Medorum praefectus, regnum illud transferens in Medos, regnatum est a regibus trigenta et sex per annos mille ducentos quadraginta sic.

13 Ninus rex Assyriorum post nativitatem Abrahae regnavit ann. x.

14 Semiramis uxor Nini annis xlii. Hanc dicunt quasi Babyloniae conditricem, quamvis non legatur quia condidit, sed quia reparavit. Sub ea Abram adoliscit in Chaldea.

15 Zameis, qui et Ninias, filius Nini et Semiramidis, ann. xxxviii. Cuius trecessimo tertio anno facta est promissio ad Abram, cum esset annorum lxxv.

16 Arius ann. xxx. Cuius decimo anno centenarius Abraham genuit filium Isaac.

17 Aralius an. xl. Huius in ultimo regni anno nascuntur gemini Isaac, id est Iacob et Esau.

18 Xerses, qui et Baleus, an. xxx. In huius regni tempore Iacob, germanum fugiens Esau, descendit in Aegypto solus ditatusque cum turba ascendit.

19 Armamitres ann. xxxviii. Iacob a servitute soceri Laban recedens ad patrem revertitur.

20 Belochus ann. xxxv. Hoc regnante Ioseph aduliscens somnia sua fratribus narrat et patri.

21 Baleus an. lii. Huius anno trecensimo Iacob famis penuria discendit in Egypto ibique filium suum repperit praepositum terrae totius Egypti.

22 Altadus ann. xxxii. Hoc regnante Iacob defunctus est in Aegyptum, cuius cadaber Ioseph cum magno honore vocat in terra Chanaan.

23 Maminthus ann. xxx. Sub istius regni tempore moritur Ioseph et Hebreos depraement Egyptii gravissima servitute.

24 Macthaleus ann. xxx. Et hoc regnante servitus perdurat in Egypto Hebreorum.

25 Spherus ann. xxx. Huius regni temporibus ultimis Ambra ex tribu Levvi genuit Moysen.

26 Mamilus ann. xxx. Hoc regnante adoliscens Moyses omnem philosophiam dedicit Aegyptiorum.

27 Sparethus ann. xl. Quo tempore Moyses occiso Egyptio in terra fugit Madia.

28 Astacades ann. xl. Huius regni anno octavo Moyses ccccxxx anno repromissionis populum Hebraeum in signis et virtutibus educit ex Egypto eisque in heremo per annos quadraginta legem exponit.

29 Amyntas ann. xlv. Huius nono anno moritur Moyses et Hiesus Nave ducatum populo praebit.

30 Belochus an. xxv. Sub quo Gothonihel iudex Hebraeorum et sacerdotium continet Finees.

31 Belepares ann. xxx. Quo tempore Hebraeorum iudex Aod Allofilique infesti omnino.

32 Lamprides ann. xxxvii. Et in huius regno ipse iudex Ebreis perdurat Aod.

33 Sosares ann. xx. Et huius temporibus quamvis senis tamen adhuc consistit Aod pugnadque cum alienigenis et vincit iubatus a deo.

34 Lamperes ann. xxx. Quo regnante Iudaeis praeerat Deborra et Barach.

35 Pannias ann. xlv. Sub cuius tempora Iudeis praefuit Gedeon, qui et Ieroboal.

36 Sosarmus ann. xviiii. Sub cuius tempora Thola et Abimelech iudices erant Hebraeorum.

37 Mithreus ann. xxviiii. Sub quo Iudeis praeerat Iair.

38 Tautanes ann. xxii. Cuius sub regno iudices Hebraeorum Hesebon et Labdon. Nam et ipso tempore Greci Troiam vastaverunt; unde Aeneas fugiens in Italiam venit, se quoque cum Latino Fauni filio Pici nepotem Saturnique abnepotem adfinitatis gratia iungens accepta filia eius in uxore Labinia. Vnitosque Frigas Italosque populos nominavere Latinos. 39 Et sic iam ex tunc et deinceps, quamvis in pauperrimo regno locoque angusto, quod dicibatur agro Laurentum, regnaverunt post Latinum Aeneas et successores eius, qui et Silvii sunt Albanique vocitati, pro Albano urbe et pro postumo Aeneae idem Enea, qui idcirco Silvius dictus est, quia Lavinia post mortem Aeneae, timens Ascanii invidiam, clam eum in silva generavit Aeneamque Silvium nominavit. Ante quem, ut superius diximus, Italiae regnatum est a Iano, Saturno, Pico, Fauno adque Latino per annos circiter clxxx.

40 Teuteus ann. xl. Sub quo Samson ille ultra fortis fortissimus iudix Hebraeorum.

41 Thineus ann. xxx. Hoc regnante anno octavo decimo Heli sacerdos, audito nuntio filiorum arcaque testamenti ablata, cadens mortuus est.

42 Dercylus ann. xl. Sub quo aliquantum tempus Saul rex Hebreorum, aliud vero David rex ex tribu Iuda constitutus regnavit.

43 Eupales an. xxxviii. Hoc regnante anno trecesimo secundo Salomon templum domini inchoavit et perfecit singulariter in mundo per annos septem.

44 Laosthenes ann. xlv. Et hoc regnante Assyriis Salomon regnat Hebraeis, Saddoch vero et Achias Selonitis prophetant.

45 Pritiades ann. xxx. Sub quo, iam mortuo Salomone, inter Roboam et Ieroboam regnum dividitur Hebraeorum et alii Iudaei, alii dicuntur Israhelitae.

46 Ofrateus ann. xx. Sub isto in parte Iudeorum regnat Iosaphat; Israhelitarum vero, caeleri morte Nabad et Baaz, Ela et Ambri obeuntibus, tenebat regimen Achab cum Hiezabel.

47 Ofrathanes ann. l. Sub quo Ioram, Ochozias et Gotholia et Ioas parti Iudae regnabant; Israheli vero Ochozias, Ioram et Ieu principatui unus post alium successerunt.

48 Acrazapes ann. xlii. Sub quo Amesias in Iuda regno ascitus obtinet principatum; Israheli vero Ioachab et Ioas unus post alium regnat.

49 Thonos Concoloros, quem Greci Sardanafalum nominant, ann. xx. Sub quo Iudeorum Azarias qui et Ozias, Israhelitis vero Roboam.

Regnum ergo Assyriorum post annorum numero mille ducentos et quadraginta finem tantae diuturnitatis accepit ad Medosque translatum est. Nam Arbaces praefectus Medorum Sardanafalum occisum regnum eius invasit et in Medos deduxit.

50 Arbaces Medorum rex ann. xxviii. Sub quo regnat adhuc Azarias qui et Ozias Iudae in partae. In Israhel autem post Roboam paucis diebus fuerat Zacharias rursusque Sellum, quibus successerat Maneae.

51 Sosarmus ann. xxx. In Iudae parte regnabat Ioatham, Israhelitis Faceae, quando et quinto decimo eius anno prima Olympiades coepta est nominari. Tunc etenim post innumeraviles, ut ita dicam, Laurenti loci et Latio reges Silvios Albanosque, qui trecentos per annos in parte Italiae regnaverunt quamvis pauperrime, Amulius rex Numitoris fratris sui filiam Ream nomine, que et Ilia vocabatur, Vestalem virginem fecerat. Quae gravida inventa dum scelus suum nititur excusare, a Marte se conpressam mentita est. Ex qua genitis duobus geminis rex exponi praecepit. Quos vagientes meretrix quaedam Lupa nomine cum audisset, statim tollens ad Faustulum pastorem adduxit. Quos Acca uxor eius nutriens inter alios pastores conversari aedocuit.

52 Madidus ann. xl. Quo Medis regnante Iudeis regnabat Achas, Israhelitis alius Faceae. Annoque Madidi nono, septima Olympiade Romulus eiusque germanus, quos inter pastores diximus enutritos, collecta pastorum multitudine Romane urbis aedificia inchoaverunt suoque de nomine iunior, qui germanum peremerat, urbem vocari Romam praecepit. Cuius actus seriemque successorum eius saltu quodam modo praetergrediens externa regna, ut coepi, percurram et cum se locus obtulerit, ad eum ordinem redeam. Tantum qui legis, adverte ab origine mundi et huius usque magnae urbis exortu ann. fuisse IIIIdcl.

53 Cardices ann. xiii. Sub quo Ezechias, filius Achas, succedens regnat Iudaeis. Nam Israhelitarum gentes supra dicti Madidi iam quinto decimo anno a Salmanassar Chaldeorum rege Medorum sunt in montibus transductae captivae, postquam regnassent in Samaria ann. ccl.

54 Deiocis ann. liiii. Huius tempore primo Hebraeorum Iuda Manasses ductus captivus et ferreis vinculis inligatus fertur paenitentiam egisse. Cuius et canticum paenitentiae legitur. Postea vero reversus in regno successorem reliquid filium suum Ammon.

55 Fraortes ann. xxiii. Sub quo Iosias rex Iudeorum qui lucos succidit et gentium idola de suo regno abiecit deumque caeli integre coluit.

56 Cyaxares ann. xxxii. Sub quo Iudaeis regnat Ioachas, cui successit Eliachim, qui et Ioachim, alterque Ioachim primo adhuc Cyaxare vivente successit, in quo et finis regni evenit.

57 Astiages ann. xxxviii. Huius anno octavo Iudaei de Hierusolyma captivantur a Nabochodonosor rege Babyloniorum. Sic regnum Medorum, quod per ann. cclviii regnavit, distructum est et in Persas translatum, quia Cyrus rex Persarum et Darius Medorum, filius supra scripti Astiages, parentela coniuncti nepus avunculusque fuerunt: inruentesque super Baltasar abnepotem Nabochodonosor regem Babyloniae, id est Caldeorum, regnum eius pervadunt. Mortuoque Dario Cyrus et suum, id est Persarum et affinis sui Darii, hoc est Medorum cum illud quod captivaverat tertio regno potitus ammodum Persarum gentem elevavit. Quae gens a Cyro praedicto et usque ad Darium, filium Arsami, regnavit per ann. pl. m. ccxxx, et sic ad Grecos devenit post reges decem Persarum de gente.

58 Cyrus Persa ann. xxxii. Hic fere quinquaginta milia Iudaeorum laxata captivitate regredi fecit in Iudaea: qui constructo altari templi fundamenta iecerunt. Cumque a vicinis gentibus impediretur, opus usque ad Darium remansit inperfectum.

59 Cambises ann. viii. Et sub isto opus inpeditum a vicinis consistet nec aedificatur.

60 Magi duo fratres regnant mensibus viii.

61 Darius ann. xxxvi. Cuius anno secundo reaedificatum est templum a Zorobabel et Iesu filio Iosedech quingentesimo duodecimo anno post primam sub Salomone aedificationem, ab Adam vero plus minus iiiidccccxxx.

62 Xerses deinde, filius Darii, ann. xx. Regnavit Persis, Medis atque Chaldeis.

63 Artabanus menses vii.

64 Artaxerses, qui Macrochir dicebatur, ann. xl.

65 Xerses menses duo.

66 Sogdianus menses vii.

67 Darius cognomento Notus ann. xviiii.

68 Artaxerses qui et Mnemon, Darii et Paresatidis filius, ann. xl. Ipse est ab Hebreis qui dicitur Asuerus, sub quo liber Hester confectus est.

69 Artaxerses qui et Ochus ann. xxvi. Hic etenim Sidonem subvertit Aegyptumque suo subegit imperio Syriamque cunctam invasit.

70 Arses, filius Ochi, ann. iiii. Sub quo Iaddus maximus et insignis pontifex Iudaeorum.

71 Darius, filius Asarmi, ann. vi. Hunc Alexander Magnus Macedo occidit regnumque eius in suo redegit dominio, qui Alexandriam in suo nomine condidit; ubi regnatum est a regibus Grecorum per ann. ccxcvi sic.

72 Alexander Magnus post morte Darii ann. v.

73 Ptholomeus, Lagi filius, ann. xl. Hic iterum gentem Hebraeorum captivam ducit in Aegypto.

74 Ptholomeus Filadelfus ann. xxviii. Hic captivitatem Iudaeorum relaxatam muneribusque Eleazaro pontifice Iudaeorum placato divinas scripturas per septuaginta interpretes ex Hebrea lingua vertit in Greca.

75 Ptholomeus Evergetis ann. xxvi. Huius temporibus Hiesus filius Syrach sapientiae librum scripsit.

76 Ptholomeus Filopater ann. xvii. Sub hoc item victi Iudaei et sexaginta milia eorum caesa ab Anthioco rege Syriae, quando et pontifex magnus Onias.

77 Ptholomeus Epifanis ann. xxiiii. Hic directo Scopa principe militiae capit Iudaeam; rursusque Anthioco Scopa superante Iudaeam sibi sociat in amicitia Antiochus.

78 Ptholomeus Filomitor ann. xxxv. Sub hoc rege Aristobolus Iudeus peripaticus filosophus scripsit commentarios in libros Moysi et regi obtulit Ptholomeo. Antiochus autem agens contra legem Iudaeorum multos interemit. Contra quem Iudas, qui et Macchabeus, arma commovit.

79 Ptholomeus Evergetis ann. xxviii. Hoc regnante Ionathas dux Iudaeorum praeclarus, qui cum Romanis Spartiatisque foedus iniit.

80 Ptholomeus Fiscon, qui et Soter, ann. xvii. Sub hoc Aristobolus Ionathae filius rex pariter et pontifex constituitur Iudaeorum.

81 Ptholomeus, qui et Alexander, ann. x. Quo regnante multa Iudaeorum populus tam ab Alexandrinis quam etiam ab Anthiocensibus tolerabat.

82 Ptholomeus, qui a matre fuerat eiectus, ann. viii. Iudaeis tunc regnat Ianneus, qui et Alexander.

83 Ptholomeus Dionisus ann. xxx. Sub cuius regno Alexandra, que et Salina, uxor Alexandri regis Hebraeorum, Hierosolimis regnat, ex cuius aetate Iudaeos rerum confusio et variae clades oppresserunt.

84 Cleopatra ann. xxii. Qua regnante Iudaei in amicitias Romanorum se sociantes eorum iam legibus vivent, quia Pompeius regnum ab Aristobolo sublato Hircanum fratrem eius praefecerat. Hanc si quidem Cleopatram Romanus ductor suscipiens Antonius et suo socians lateri contra cives proprios dimicat. Quem Augustus Octavianus in certamine superans Actiatico in litore, egit, ut utrique iugales se ipsos peremerent, regnumque eorum in Romanorum imperio devenit, ubi et usque actenus, et usque in finem mundi secundum Danielis prophetia regni debetur successio. Et quod abhinc Augustalis exoritur potestas, animo recondendum est.

85 Augustus imperator, qui et Octavianus dicebatur, a quo posteri principes Augusti sunt vocati, tam cives patrios rebellans quam etiam gentes exteras superans, singularem sibi vindicat principatum, regnans per ann. lvi. Huius quadragesimo secundo anno imperii dominus noster Iesus Christus de sancta virgine natus, ut verus deus ita et verus homo, in signis et virtutibus ammirandis enituit anno ab origine mundi vd ab urbe Romae autem conditione anno dcclv. 86 Et quia Romanarum rerum ordine actosque inquirere statuisti et nos breviter tuis percunctationibus respondere sumus polliciti, necessarium est ergo nobis ea interim, que ad tempora Augusti imperatoris dicuntur, omittere et rursus ad Romanae urbis primordia repedare originemque Romuli eius conditoris exponere simulque successorum eius regum consolumque annos actosque ad liquidum demonstrare, qui sunt hi.

87 Ab origine urbis Romae et usque Tarquinium regem cognomento Superbum, qui et expulsus est, numerantur anni ccxliii. Nam primus ille et urbis et imperii conditor Romulus fuit Marte, ut ipsorum verbis loquamur, genitus et Rea Siluia. Hoc de se sacerdos gravida confessa est. Nec mox fama dubitavit, cum Amullii regis imperio abiectus in profluentem cum Remo fratre non potuit extingui, si quidem et Tiberinus amnem repressit et relictis catulis lupa secuta vagitum uber ammovit infantibus, matrisque gessit officium. 88 Sic repertos apud arborem Faustulus regii gregis pastor tulit in casam atque educauit. Alba tum erat Latio caput, Iulii opus: nam Labinium patris Aenaeae contemserat. Ab bis Amullius iam septima subole regnabat fratre pulso Numitore, cuius ex filia Romulus. Igitur statim prima iuventutis facie patruum ab arce deturbat, avum reponit. Ipse fluminis amator et montium, apud quos erat educatus, moenia novae urbis agitabat. 89 Gemini erant: uter auspicaretur et regeret, adhibere placuit deos. Remus montem Aventinum, hic Palatinum occupant. Prius ille sex vultures, hic postea, sed duodecim vidit. Sic victor augurio urbem excitat, plenus spei bellatricem fore: id assuetae sanguine et preda aves pollicebantur. Ad tutelam novae urbis sufficere vallum videbatur: cuius dum angustias Remus increpat, saltu transilivit. Dubium an iussu fratris, occisus est. Prima certe victima fuit munitionemque urbis novae sanguine suo consecravit. 90 Imaginem urbis magis quam urbem fecerat: incolae deerant. Erat in proximo locus: hunc asylum facit, et statim mira vis hominum Latini Tuscique pastores, etiam transmarini Fryges, qui sub Aena, Arcades, qui sub Euandro duce influxerant. Ita ex variis quasi elementis congregavit corpus unum populumque Romanum ipse fecit. Res erat unius aetatis, populus virorum. Itaque matrimonia a finitimis petita quia non impetrabantur, manu capta sunt. Simulatis quippe ludis equestribus virgines quae ad expectaculum venerant praede fuere. 91 Haec statim causa bellorum. Pulsi fugatique Veientes. Ceninensium captum ac direptum est oppidum. Spolia insuper opima de rege Agrone Feretrio Iovi manibus rex reportavit. Savinis proditae portae per virginem Tarpeiam, non dolo, sed puella praetium rei quae gerebant in sinistris petierat, dubium clypeos an armillas. Illi ut et fidem solverent et ulciscerentur, clypeis obruere. Ita ammissis intra moenia hostibus atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus Iovem oraret foedam suorum fugam sisteret. Hinc templum et Stator Iuppiter. 92 Tandem funeribus intervenere raptae laceris comis: sic pax facta cum Tatio foedusque percussum. Secutaque res misera dictu, ut relictis sedibus suis novam in urbem hostes demigrarent et cum generis suis avitas opes pro dote sociarent. 93 Auctis brevi viribus hunc rex sapientissimus statum rei publicae inposuit: iuventus divisa per tribus, in aequis et armis ut ad subita bella excubaret, consilium rei publicae penes senes esset, qui ex auctoritate patres, ob aetatem senatus vocabatur. 94 His ita ordinatis repente, cum contionem haberet ante urbem apud Caprae paludes, e conspectu ablatus est. Discerptum aliqui a senatu putant ob asperius ingenium: sed oborta tempestas solisque defectio consecrationis speciem praebuere. Cui mox Iulius Proculus fidem fecit, visum a se Romulum adfirmans augustiore forma, quam fuisset: mandare praeterea, ut se pro numine acceperent: Quirinum in caelo vocari: placitum diis, ut gentium Roma potiretur.

95 Successit Romulo Numa Pompilius, quem Curibus Savinis agentem ultro petiverunt ob inclitam viri religionem: ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum inmortalium docuit: ille pontifices augures salios ceteraque sacerdotia: annumque in xii menses, festos dies nefastosque discripsit. Ille ancilia adque palladium, secreta quedam imperii pignora, Ianumque bifrontem, Fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custus imperii flamma vigilaret. Haec omnia quasi monitu deae egregiae, quo magis barbari acciperent. Eo denique ferocem populum redegit, ut quod vi et iniuria occuparat imperium, religione atque iustitia gubernaret.

96 Excepit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cuius in honorem virtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi instituit. Itaque mirum in modum exercita iuventute provocare ausus Albanos gravem et diu principem populum. Sed cum pari robore frequentibus proeliis utrique comminuerentur, misso in conpendium bello Horatiis Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt. Anceps et pulcra contentio exituque ipso mirabilis. Tribus quippe illinc vulneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque prout sequi poterant, adortus exsuperat. Sic (rarum alias decus) unius manu parta victoria est. Quam ille mox parricidio foedavit. Nam flentem spolia circa se sponsi quidem, sed ostis, sororem viderat: hunc tam inmaturum amorem virginis ultus est ferro, ut auderet leges, nefas: sed abstulit virtus parricidam et facinus infra gloriam fuit. 97 Nec diu in fide Albanus: nam Fidenate bello misit in auxilium ex foedere: medii inter duos expectavere fortunam. Sed rex callidus ubi inclinare socios ad ostem videt, tollit animos, quasi mandasset. Spes inde Romanis, metus hostibus. Sic fraus proditorum irrita fuit. Itaque hoste victo ruptorem foederis Mettum Furetium religatum inter duos curros pernicibus equis distrait Albamque ipsam quamvis parentem, emulam tamen diruit, cum primus omnes opes urbis ipsumque populum Romam transtulisset: prorsus ut consanguinea civitas non perisse, sed in suum corpus redisse rursus videretur.

98 Ancus deinde Marcius nepus Pompilii ex filia, pravo ingenio. Igitur et muro moenia amplexus est et influentem urbi Tyberinum ponte commisit Ostiamque in ipso maris fluminisque confinio coloniam posuit, iam tunc videlicet praesagiens animo futurum, ut totius mundi opes et comeatus illo velut maritimo urbis ospitio receperentur.

99 Tarquinius postea Priscus quamvis transmarinae originis regnum ultro petens accepit ob industriam atque elegantiam, quippe qui oriundus Corintho Grecum ingenium Italicis artibus miscuisset. Hic et senatus maiestatem numero ampliavit et centuriis tribus auxit, quatenus Actius Nevius numerum augeri prohibebat, vir summus augurio. Quem rex in experimentum rogavit, fierine posset, quod ipse mente coeperat. Ille rem expertus augurio, posse respondit. 'Adquin hoc', inquid, 'agitaram cutem illam secari novacula posse'. Et augur, 'potes', inquid: et secuit. Inde Romanis sacer auguratus. 100 Neque pace Tarquinius quam bello promptior: duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit. Inde fasces trabeae curules anuli phalere paludamenta praetextae, inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmate, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas aeminet, sumpta sunt.

101 Servius Tullius deinceps gubernacula urbis invadit, nec obscuritas inhibuit quamvis matre serva creatum. Nam eximiam indolem uxor Tarquinii Tanaquil liberaliter educaverat et clarum fore visa circa caput flamma promiserat. Ergo inter Tarquinii mortem annitente regina substitutus in locum regis quasi in tempus regnum dolo partum sic egit industriae, ut iure adeptus videretur. 102 Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegiis distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia patrimonii dignitatis aetatis artium officiorumque discrimina in tabulas referrentur ac sic maxima civitas minimae domus diligentia conteneretur.

103 Postremus fuit omnium regum Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum. Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam expectare, missisque in eum percussoribus scelere partam potestatem non melius egit quam adquisiverat. Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, que, ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit. 104 Sed ipse in senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnes superbia, que crudelitate gravior est bonis, grassatus cum sevitiam domi fatigasset, tandem in ostes conversus est. Sic valida Latio oppida capta sunt, Ardea, Ocricolum, Gavii, Suessa Pometia. Tum coque cruentus in suos. Neque enim filium verberare dubitavit, ut simulantis transfugam apud hostes hinc fides esset. 105 Quo a Gaviis ut voluerat recepto et per nuntios consulenti quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita virgula excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes vellet intellegi, qua superbia sic respondit, ut senserant tamen. 106 De manubiis captarum urbium templum erexit. Quod cum inauguraretur, cedentibus ceteris diis, mira res dicitur extitisse: resistere Iuventas et Terminus. Placuit vatibus contumacia numinum, si quidem firma omnia et aeterna pollicebantur. Sed illud horrentius, quod molientibus edem in fundamentis humanum caput repertum est. Nec dubitavere cuncti monstrum pulcherrimum imperii sedem caputque terrarum promittere. 107 Tamdiu superbiam regis populus Romanus perpessus est, donec aberat libido: hanc ex liberis eius inportunitatem tolerare non potuit. Quorum cum alter ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus ferro expiavit, imperium regibus abrogatum.

108 Haec est prima aetas populi Romani et quasi infantia, quam habuit sub regibus septem, per annos, ut diximus, ccxliii, quadam fatorum industria tam variis ingenio, ut rei publicae ratio et utilitas postulabat. 109 Nam quid Romolo ardentius? Tali opus fuit, ut invaderet regnum. Quid Numa religiosius? Ita res poposcit, ut ferox populus deorum metu mitigaretur. Quid ille militiae artifex Tullus? Bellatoribus viris quam necessarius, ut acueret ratione virtutem. Quid aedificator Ancus? Vt urbem colonia extenderet, ponte iungeret, muro tueretur. 110 Iam vero ornamenta Tarquinii et insignia, quantam principi populo addiderunt ex ipso abitu dignitatem? Actus a Servio census quid effecit, nisi ut ipsa se nosset Romana res publica? Postremo Superbi illius inportuna dominatio nonnihil, immo vel plurimum profuit. Sic enim effectum est, ut agitatus iniuriis populus cupiditate libertatis incenderetur. 111 Mutataque regali dominatione ad consolum infulas se conferret; qui bini in annis singulis rem publicam gubernantes sequenti anno ab aliis venientibus succedebantur, scientesque se annis tantum singulis praeesse in populo taliter erga alios agebant, qualiter eos erga se acturos postea cupiebant. 112 Qui ordo usque ad Augustum Caesarem obtenuit privilegium, per viris dccccxvi in ann. cccclviii. Novem si quidem annos sine consulibus, sed tantum sub tribunos plebis fuit, quattuor sine iudicibus. 113 Nam post exactos reges annum unum quinis diebus singuli senatorum rem publicam obtenuerunt et tunc duobus creatis consulibus Bruto et Collatino ordinem in posterum usque ad Pansam et Sergium servaverunt per ann. praenotatos. 114 Et quia omnium consulum nomina actosque conscribere et mihi tedium et tibi, qui legis, fastidio fore praecavi, aliqua exinde praelibans milita supersedi, quod pene a nonnullis iam usurpatum esse breviatumque opus cognovi.

115 Igitur primi consolum Brutus et Collatinus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen, ut diximus, et iure et nomine. 116 Quippe ex perpetuo annuum placuit, ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel mora corrumperetur, consulesque appellavit pro regibus, ut consulere civibus suis debere meminissent tantumque libertatis novae gaudium intercesserat, ut vix mutati status fidem caperent alterumque ex consulibus Lucretiae maritum tantum ob nomen et genus regium fascibus abrogatis urbem dimitterent. 117 Itaque substitutus Oratius Publicola summo studio annisus est ad augendam liberi populi maiestatem. Nam et fasces ei pro contione summisit et ius provocationis adversus ipsos dedit et ne species arcis offenderet, eminentes aedes suas in plana submisit. 118 Brutus vero favori civium etiam domus suae clade et parricidio velificatus est. Quippe cum studere de revocandis in urbem regibus liberos suos conperisset, protraxit in forum, et contione media virgis cecidit securique percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adobtasse sibi populum videretur.

119 Liber iam hinc populus Romanus prima adversus exteros arma pro libertate corripuit, mox pro finibus, deinde pro sociis, tum gloria et imperio, lacessentibus adsidue usque quaque finitimis: quippe cum patrii soli gliba nulla sit, sed statim hostile pomerium mediusque inter Latium adque Etruscos quasi in quodam bivio conlocatus omnibus portis in hostem incurreret, donec quasi contagio quodam per singulos itum est et proximis quibusque correptis totam Italiam sub se redigerunt. 120 Nam Porsenna rex Etruscorum ingentibus copiis aderat et Tarquinios manu reducebat. Hunc tamen quamvis et armis et fame urgueret occupatoque Ianiculo in ipsis urbis faucibus incubaret, sustenuit, reppulit, novissimae etiam tanta admiratione perculit, ut superior ultro cum pene victis amicitiae foedera feriret. 121 Nam Mucius Scevola Romanorum fortissimus regem per insidias in castris ipsius adgreditur. Sed ubi frustrato circa purpuratum eius ictu tenetur, ardentibus mox focis intulit manum terroremque geminat dolo. 'En, ut scias', inquid, 'quem virum effugeris: idem trecenti iuravimus'. Cum inter immane dictu hic interritus, ille trepidaret, tamquam manus regis arderet. 122 Sic quidem viri. Set ne sexus alter a laude cessaret, ecce et virginum virtus. Vna ex obsidibus regi data elapsa custodiae Cloelia per patrium flumen equitabat. Rex quidem tot tantisque virtutum territus monstris valere liberosque esse iussit. 123 Tarquinii tamen diu dimicaverunt, donec Arruntem filium regis manu sua Brutus occidit superque ipsum mutuo vulnere expiravit, plane quasi adulterum ad inferos usque sequeretur.

124 Nec secus Latini a Mamilio Tuscolano duce apud Regilli lacum expugnantur, vincuntur atque subiciuntur. Satricum adque Corniculum, Soraque et Alsium eorum urbes captas provinciaque effecta. De Verulis et Bobillis pudet, sed triumphavere Romani. Tibur nunc suburbanum et aestivae Praenestae deliciae nuncupatis in Capitolio votis petebantur: 125 idem tunc Fesulae quod Charrae nuper: idem nemus Aricinus, quod Hercylius saltus: Fregellae, quod Caesoriacum: Tiberis quod Eufrates. Curiolos quoque, pro pudor, victos adeo gloriae fuisse, ut captum oppidum Gneus Marcius Coriolanus quasi Numantiam aut Affricam nomini indueret. 126 Extant et parta de Antio spolia, que Menius in suggesto fori capta hostium classe suffixit: si tamen illa classis, nam sex fuere rostratae. Sed hic numerus illis initiis navale bellum fuit. Pervicacissimi tamen Latinorum Equi et Vulsci fuere et cotidiani, ut sic dixerim, hostes. 127 Et hos praecipue Titus Quintius domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa et pene iam capta Manlii consulis castra egregia. victoria recuperavit. Medium erat tempus forte sementis, cum patricium virum innixum aratro suo lictor in ipso opere depraehendit. 128 Inde in aciem profectus, ne quid a rustici operis imitatione cessaret, pecodum more sub iugum misit expeditioneque finita rediit ad bobes rursus triumphalis agricola. Fidem numinum, qua uelocitate! Intra quindecem dies captum peractumque bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus videretur.

129 Pari tenore Veientes, Falesci et Fidenates tunc magno labore devicti sunt. Qui modo et si fuerint, non videntur. Que reliquiae? Quod vestigium? Laborat enim annalium fides, ut Veios, Faliscos, Fidenates fuisse credamus.

130 Galli autem Senones gens natura ferox, moribus incondita, ad hoc ipsa corporum mole, perinde armis ingentibus, adeo omni genere terribilis fuit, ut plane nata ad hominum interitum, urbium stragem videretur. Hi quondam ab ultimis terrarum oris et cingente omnia oceano ingenti agmine profecti cum iam media vastassent, positis inter Alpes et Padum sedibus, ne his quidem contenti, per Italiam baccabantur. 131 Tunc Clusium Tusciae urbem obsidebant, ubi pro sociis ac foederatis Romanus intervenit missis ex more legatis. Sed quod ius apud barbaros? Ferocius agunt et inde certamen. Conversi Galli a Clusio Romam. Quibus ad Alliam flumen cum exercitu Fabius consul occurrit. Non temere foedior cladis: itaque hunc diem fastis Roma damnavit. 132 Fuso exercitu Galli iam moenibus urbis adpropinquabant, ubi pene nulla erant praesidia. Tum igitur sic ut numquam alias apparuit illa vera Romana virtus. Iam primum maiores natu amplissimis usi honoribus in forum coeunt, ibi devovente pontifice diis se manibus consecrant statimque in suas quisque aedes regressi sic ut in trabeis erant et amplissimo cultu in curulibus sellis sese reposuerunt, ut cum venisset hostis, in sua quisque dignitate moreretur. 133 Pontifices autem et flamines quidquid religiosissimi in templis erat, partim in doleis refossa terra reconderunt, partim inposita plaustris secum Veios auferunt: virgines simul ex sacerdotio Vestae nudo pede fugientia sacra comitantur. Tamen excepisse fugientes unus e plebe fertur Atinius, qui depositis uxore et liberis virgines in plaustrum recepit. Adeo tunc quoque in ultimis religio publica privatis affectibus antecellebat. 134 Iuventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut quem ad modum ipsi ad defendendum templum occurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur. 135 Aderant interim Galli apertamquae urbem adeunt. Ibi sedentibus in curulibus suis praetextatos senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari vecordia mactant facesque tectis iniciunt et totam urbem igni ferro manibus exaequant. 136 Sex mensibus (barbaros quis crederet?) circa montem unum pependerunt, nec diebus modo, sed noctibus coque omnia experti, cum tamen Manlius nocte subeuntis, clangore anseris excitatus a summa rupe deiecit, et ut spem hostibus demeret, quamquam in summa fame tamen ad speciem fiduciae, panes ab arce iaculatus est: 137 et stato quodam die per medias hostium custodias Fabium pontificem ab arce dimisit, qui solemne sacrum in Quirinali monte conficeret: atque ille per media hostium tela incolomis religionis auxilio rediit propitiosque deos renuntiavit. Novissime cum iam obsidio sua barbaros fatigasset, mille pondo auro recessum suum venditantes, .............................. ut omnia incendiorum vestigia Gallici sanguinis inundatione deleret.

138 Igitur pastorum quondam casa urbs enituit: post assertam a Manlio faciem restitutamque a Camillo acrius etiam vehementiusque in finitimos resurrexit. 139 Nec tamen contenti Romani suis eos moenibus expulisse. Cum per Italiam naufragia sua latius traherent, sic persecuti sunt, ductante Camillo, ut odiae nulla Senonum vestigia supersint. Semel apud Anienem trucidati, cum singulari certamine Manlius aureum torquem barbaro inter spolia detraxit, unde et Torquatus est dictus. 140 Iterum Pomptino agro, cum in simili pugna Valerius insidente galeae sacra alite adiutus rettulit spolia dictusque est ipse Corvinus. Nec non tamen post aliquod annos omnes reliquias eorum in Etruria ad lacum Vadi montis Dolabella delevit, ne quis extaret ex ea gente quae incensam a se Romanam urbem gloriaretur. 141 Conversoque a Gallis Manlio Torquato Latini experti sunt et devicti. 142 Indeque Savini, qui eorum belli socii ductante Tatio extitissent, a Curio Dentato consule subiecti, eorumque loca a Varanio fonte in Adriano tenus mari igni ferroque vastata, tantumque Romano populo addit opes, ut nec ipse posset aestimare qui vicerat.

143 Praecibus deinde Campaniae motus non pro se sed pro sociis Samnitas invadit. Omnium namque non modo Italiae tantum, sed pene toto orbe terrarum pulcherrima Campaniae plaga est. Nihil mollius caelo: denique bis floribus vernat. Nihil uberius solo: ideo Liberi Cererisque certamen dicitur. Nihil hospitalius mari: hic illi nobiles portus Caieta, Misenus, tepentes fontibus Baiae, Lucrinus et Avernus quaedam maris hostia. Hic amici vitibus montes Caurus Falernus Massicus et pulcherrimus cunctorum Vesubius Aetnaei ignis imitator. Vrbes ad mare Formiae Cumae Puteoli Herculaneum Pompei et ipsa caput urbium Capua, quondam inter tres maximas Romam Carthaginemque numerata. 144 Pro hac urbe, his regionibus populus Romanus Samnitas invadit, gentem, si opulentiam quaeras, aureis et argenteis armis et discolori veste usque ad ambitum armatam: si fallaciam, saltibus ferae et montium fraude grassantem: si rabiem ac furorem, sacris legibus humanisque hostiis in exitium urbis agitatam: si pertinaciam, sexies rupto foedere cladibusque ipsis animosiorem. Hos tamen quinquaginta annis per Fabios ac Papirios patres eorumque liberos ita subegit et domuit, ita ruinas ipsas urbium diruit, ut hodiae Samnium in ipso Samnio requiratur nec facile appareat materia quattuor et viginti triumphorum. 145 Maximae tamen nota et inlustris apud Caudinas forculas ex hac gente clades Veturio Postumioque consulibus accepta est. Clusum per insidias intra eum saltum exercitum, unde non posset evadere, stupens tanta occassione dux ostium Pontius Herineum patrem consuluit: et ille, mitteret omnes vel occideret sapienter, ut senior, suaserat: hic armis exutos mittere sub iugum maluit, ut nec amici forent beneficio et post flagitium hostes magis. 146 Itaque et consules statim magnifice voluntaria deditione turpitudinem foederis dirimunt et ultionem flagitans miles Papirio duce — orribile dictu — strictis ensibus per ipsam viam ante pugnam fuit et in congressu arsisse omnium oculos hostis auctor fuit. Nec prius finis caedibus datus, quam iugum sibi promissum Romani et duci Samnitum et hostibus reposuerunt.

147 Hactenus cum singulis gentibus, mox catervatim. Sic tamen coque par omnibus fuit. Etruscorum duodecem populi, Vmbrii in id tempus intacti antiquissimus Italiae populus, Samnitium reliqui in excidium Romani nominis repente coniurant. Erat terror ingens tot simul tantorumque populorum. Late per Etruriam infesta quattuor agminum signa volitabant. 148 Geminius interim saltus in medio, ante invius plane quasi Calydonius vel Herquinius, adeo terror erat, ut senatus consuli denuntiaret, ne tantum periculi ingredi auderet. Sed nihil horum terruit ducem, quin fratre praemisso exploraret accessus. Ille per noctem pastorali habitu speculatus omnia, refert tutum iter. 149 Sic Fabius Maximus periculosissimum bellum sine periculo explicuit. Nam subito inconditos atque palantes adgressus est captisque superioribus iugis in subiectos suo iure detonuit. Ea namque species fuit illius belli, quasi in terrigenas e caelo ac nubibus tela iacerentur. Nec incruenta tamen illa victoria. Nam oppressus in sinu vallis alter consolum Decius more patrio devotum diis manibus optulit caput, sollemnemque familiae suae consecrationem in victoriae praetium redegit.

150 Necdum Etrusco bello exempto mox sequitur Tarentinum, unum quidem in nomine, sed multiplex in victoriis. Hoc enim Campanos Apulos atque Lucanos et caput belli Tarentinos, id est totam pene Italiam, et cum his omnibus Pyrrum clarissimum Epyrotarum Greciae regem una veluti ruina pariter involuit, ut eodem tempore et Italiam consummaret et transmarinos triumphos auspicaretur. 151 Tarentus Lacedemoniorum opus, Calabriae quondam et Apuliae totiusque Lucaniae caput, cum magnitudine et muris portuque nobilis tum mirabili situ, quippe in ipsis Adriae maris faucibus posita in omnes terras Histriam Illyricum Epyron Achaiam Africam Siciliam vela dimittit. 152 Imminet portui ad prospectum maris positum theatrum, quod quidem causa miserae cupiditatis fuit omnium calamitatum. Ludos forte celebrabat, cum adremigantes litore Romanam classem vident atque ostem rati aemicant sine discrimine et insultant. Qui enim aut unde Romani? Nec satis. Aderat sine mora querillam ferens legatio: hanc quoque foede per obscenam turpemque dictu contumeliam violant: et hinc bellum. 153 Sed apparatus horribilis, cum tot simul populi pro Tarentinis consurgerent omnibusque vehementior Pyrrus, qui semigrecam ex Lacedemoniis conditoribus civitatem vindicaturus cum totis viribus Epyri Thessaliae Macedoniae incognitisque in id tempus elefantis mari terra viris equis armis, addito insuper ferarum terrore veniebat. 154 Apud Eracleam Campaniae fluviumque Lirem Laevino cons. prima pugna, que tam atrox fuit, ut Forentanee turmae prefectus Obsidius invectus in regem turbaverit coegeritque proiectis insignibus proelio excedere. Actum erat, nisi elefanti converso in spectaculo bello procucurrissent. Quorum cum magnitudine tum deformitate et novo odore simul ac stridore consternati equi cum incognitas sibi beluas amplius quam erant suspicarentur, fugam stragemque late dederunt. 155 In Apulia deinde apud Asculum melius dimicatum est Curio Fabricioque consulibus — iam quippe terror beluarum exoleverat et Gaius Numicius quartae legionis astatus unius promoscide abscisa mori posse beluas ostenderat. Itaque in ipsos pila congesta sunt et in turres vibratae faces tota hostium agmina ardentibus ruinis operuerunt. Nec alius cladi finis fuit quam nox dirimeret postremusque fugientium rex ipse a satellitibus humero saucius in armis suis referretur. 156 Lucaniae suprema pugna Sybarusinis quos vocant campis, ducibus hisdem quibus superius, sed tum tota victoria. Exitum, quem datura virtus fuit, casus dedit. Nam provectis in primam aciem rursus elefantis unum ex his pullum adacti in caput teli gravis ictus avertit, qui cum per stragem suorum recurrens stridore quereretur, mater agnovit et quasi vindicaret, exiliit, tum omnia circa quasi hostilia gravi mole permiscuit: ac sic eaedem ferae, que primam victoriam abstulerunt, secundam parem fecerunt, tertiam sine controversia tradiderunt. 157 Nec vero tantum armis et in campo, sed consiliis et domi coque intra urbem cum rege Pyrro dimicatum est. Quippe post primam victoriam intellecta Romana virtute statim desperavit armis, seque ad dolos contulit. Nam interemptos cremavit captivosque indulgenter habuit et sine pretio restituit missisque legatis in urbem omni modo annisus est, ut facto foedere in amicitiam reciperetur. 158 Sed et bello et pace et foris et domi omnem in partem Romana virtus tum se adprobavit nec alia magis quam Tarentina victoria ostendit populi Romani fortitudinem, senatus sapientiam, ducum magnanimitatem. 159 Nec alius pulchrior in urbem aut speciosior triumphus intravit. Ante hunc diem nihil praeter pecora Vulscorum, greges Savinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitium arma vidisset. Tum antem, si captivos aspiceres, Molossi Thessales Macedones Bruttius Apulus atque Lucanus: si pompam, aurum purpura signa tabulae Tarentinaeque diliciae. Sed nihil libentius populus Romanus aspexit quam illas quas timuerat cum turribus suis beluas, quae non sine sensu captivitatis summissis cervicibus victores equos sequebantur.

160 Post Tarentinam cladem domiti Picentes et caput gentis Asculum a Sempronio duce, qui tremente inter proelium campo, Tellurem deam promissa aede placavit.

161 Salentini vero Picentibus additi caputque his regionibus Brundisium inclyto portu Atilio duce, et in hoc certamine victoriae praetium templum sibi pastoria Pales ultro poposcit.

162 Postremi Italicorum in fidem venere Vulsini opulentissimi Etruscorum, implorantes opem adversus servos quondam suos, qui libertatem a dominis datam in ipsos erexerant translataque in se re publica dominabantur, sed hi quoque duce Fabio Gurgite poenas dederunt.

163 Domita subactaque Italia populus Romanus Appio Claudio consule primum fretum ingressus est fabulosis fame monstris estuque violentum, sed adeo non est exterritus, ut ipsam illam ruentis estus violentiam pro munere amplecteretur, quod velocitas navium mari iuvaretur, statimque ac sine mora Hyeronem Syracusanum tanta celeritate devicit, ut ille ipse prius se victum, quam hostem videret, fateretur. 164 Duellio Cornelioque consulibus etiam mari congredi ausus est. Tum quidem ipsa velocitas classis comparatae victoriae auspicium fuit. Intra enim sexagesimum diem quam caesa silva fuerat, centum sexaginta navium classis in anchoris stetit, ut non arte factae, sed quodam munere deorum conversae in naves atque mutatae arbores viderentur. Proelii vero forma miravilis, cum illas caeleres volucresque hostium naves hae graves tardaeque conpraehenderent. Longe illis nauticae artes detorquere remos et ludificari fuga rostra. Iniectae enim ferreae manus machinaeque validae ante certamen multum ab oste derisae coactique hostes quasi in solido decernere. 165 Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum egit triumphum. Cuius quod gaudium fuit, cum Duellius imperator non contentus unius diei triumpho per vitam omnem, ubi a cena rediret, praelucere funalia et praecinere sibi tibias iussit, quasi cotidie triumpharet. Prae tanta victoria leve huius proelii damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus fuit perfidiae Punicae documentum. 166 Calatino dictatore fere omnia praesidia Poenorum Agrigento Dripanis Panormo Eryce Lilybeoque detraxit. Trepidatum est semel circa Cameriniensium saltum: sed eximia virtute Calpurni Flammae tribuni militum evasimus. Qui lecta trecentorum manu insessum ab hostibus tumulum occupavit adeoque moratus ostes, dum exercitus omnis evaderet: ac sic pulcherrimo exitu Thermopylarum et Leonidae famam adaequavit, hoc inlustrior noster, quod expeditioni tantae superfuit et nihil inscripserit sanguine. 167 Lucio Cornelio Scipione cum iam Sicilia suburbana esset populi Romani provincia serpente latius bello Sardiniam adnexamque Corsicam transiit Olbiam. Ibi Ateriae urbis excidio incolas terruit adeoque omni terra et mari Poenos purgavit, ut iam victoriae nihil nisi Africa ipsa restaret. 168 Marco Atilio Regulo duce iam in Africam navigabat bellum. Nec defuerant qui in ipso Punico maris nomine ac terrore deficerent: insuper augente Natio tribuno metum, in quem nisi paruisset securi destricta imperator metu mortis navigandi fecit audaciam. Mox deinde ventis remisque prosperatum est tantusque terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis pene portis Chartago caperetur. 169 Prima prooemium belli fuit civitas Clypea: prima enim a Punico litore quasi arx et spectacula procurrit. Et haec et trecenta amplius castella vastata sunt. Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum est, cum quasi in vindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud Bracadam castra vixaverit. 170 Sed omnium victor Regulus cum terrorem nominis sui latae circumtulisset, cumque magnam vim iuventutis ducesque ipsos aut cepisset aut haberet in vinculis classemque ingenti praeda onustam et triumpho gravem in urbem praemisisset, iam ipsam belli caput Chartaginem urguebat obsidione ipsisque portis inherebat. 171 Hic paululum circumacta fortuna est, tantum ut plura essent Romanae virtutis insignia, cuius fere magnitudo calamitatibus adprobatur. Nam conversis ad externa auxilia hostibus cum Xantyppum illis ducem Lacedemon misisset, a viro militiae peritissimo Regulus victus est, foedaque clades Romanisque usu incognita: nam vivus in manus hostium venit fortissimus imperator. 172 Sed ille quidem par tantae calamitatis fuit, nam nec Punico carcere infractus est nec legatione suscepta: quippe diversa quam hostis mandaverat censuit, ne pax fieret nec commutatio captivorum receperetur. Sed nec illo voluntario ad hostes suos redito nec ultimo sive carcere seu supplicio deformata maiestas. Immo his omnibus ammirabilior quid aliud quam victor de victoribus atque etiam, quia Chartago non cesserat, de fortuna triumphavit? Populus autem Romanus multo acrior intentiorque pro ultione Reguli quam pro victoria fuit. 173 Metello igitur consule conspirantibus artius Poenis et reverso in Siciliam bello apud Panormum sic hostes cecidit Romanus exercitus, ne amplius eam insulam adgredi cogitarent. Argumentum ingens victoriae centum circiter elefantorum captivitas. Sic quoque magnas praedas egit, ut gregem illum non bello, sed venatione cepisset. 174 Appius Claudius consul non ab hostibus sed a diis ipsis superatus est, quorum auspicia contempserat, ibi statim classe dimersa, ubi ille praecipitari pullos iusserat, quod pugnare ab his vetaretur. 175 Marcus Fabius Buteo classem iam in Africo mari apud Egimurum hostium in Italiam ultro navigantem cecidit. Quantusque tum triumphus tempestate intercidit, cum opulenta praeda classis adversis acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis, omnium imperia gentium insularum litora implevit. Magna clades, sed non sine aliqua principis populi dignitate interceptam tempestate victoriam et triumphum perisse naufragio. Et tamen cum Punicae praedae omnibus promuntoriis insulisque fluitarent, populus Romanus et sic triumphavit. 176 Lutatio Catulo consule tandem bello finis inpositus apud insulas, quibus nomen Aecatae: nec maior alias in mari pugna: aderat quippe commeatibus exercito propugnaculis armis gravis classis et in ea quasi tota Chartago, quod ipsum exitio fuit. Romana classis prompta levis expedita et quodam genere castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi avenis agebatur et in hos vel illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant. Itaque momento temporis laceratae hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt. Tanta denique fuit illa victoria, ut de excidendis hostium moenibus non quaereretur. Supervacuum visum est in arcem murosque saevire, cum iam in mari esset deleta Chartago.

177 Peracto si quidem Punico et nec dum quantulum respirato sequitur Liguricum. Nam Ligures hi imis Alpium iugis adhaerentes inter Varum Magramque amnem implicitos dumis silvestribus victitabant, quos pene maius fuit invenire quam vincere. Tuti si quidem locis et fuga durum atque velox genus ex occasione latrocinia magis quam bella faciebant. Itaque cum diu multumque eluderent saltu viis Decilates Oxuvii Buriates Ingauni, tandem Fulvius latebras eorum igni sepsit, Bebius vero in plana deduxit, Postumius ita exarmavit, ut vix reliquerit ferrum, quo terra coleretur.

178 Post quos mox Galli. Insubribus et his Alpium incolis animi ferarum, corpora plus quam humana erant, sed experimento depraehensum est. Quippe virtus eorum sicut primo impetu maior quam virorum est, ita sequens minor quam feminarum. Alpina corpora humente caelo educata habent quiddam simile nivibus suis: cum mox caluere pugna, statim in sudorem eunt et levi motu quasi sole laxantur. 179 Hi saepe et alias et Brittomaro duce non prius posituros se baltea quam Capitolium ascendissent iuraverant. Factum autem est, et victos eos Emilius in Capitolio discinxit. Et quod dux eorum de Romano militi praedam Marti suo torquem aureum devotasset, intercepit Iuppiter votum et de eius ipsius Ariobistonis relicorumque Gallorum torquibus aureum tropeum Iovi erexit Flamminius. Rex quoque eorum Viridomarus Romana arma Vulcano promisserat: aliorsum vota ceciderunt. Occiso enim eo Marcellus tertio post patrem Romulum Feretrio Iovi opima suspendit.

180 Illyres autem, id est Veneti, seu Liburnes sub extremis Alpium radicibus agunt inter Arsiam Titulumque flumen longissimae per totum Adriani maris litus effusi. Hi regnante Teutana muliere populationibus non contenti licentiae scelus addiderunt. Legatos quippe Romanos, ob ea quae deliquerant iure agentes, ne gladio quidem, sed ut victimas securi percutiunt, praefectos navium igni conburunt idque quo indignius foret, mulier imperavit. Itaque Gneo Fulvio Gentimalo duce late domantur. Strictae secures in principum colla legatorum manibus litavere.

181 Post primum autem Punicum bellum vix quadriennium requies: ecce alterum bellum, minus quidem spatio — nec enim amplius xviii annos tenens — sed adeo cladium atrocitate terribilis, ut si quis conferat damna utriusque populi, similior victo sit populus ille qui vicit. Vrebat nobilem populum mare ablatum, raptae insulae, dare tributa quae iubere consueverat. Hinc ultionem puer Annibal ad aram patris iuraverat, nec morabatur. 182 Igitur in causa belli Saguntus electa est, velut Spaniae civitas et opulenta fideique erga Romanos magnum quidem, sed triste monumentum. Quam in libertatem communi foedere exceptam Annibal, causas novorum motuum quaerens, et suis et suorum manibus evertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret. Summa foederum Romanis religio est: itaque ad auditum sociae civitatis obsidium, memores icti cum Poenis quoque foederis, non statim ad arma procurrunt, dum prius more legitimo quaeri malunt. Interim iam novem mensibus fessi fame machinis ferro, versa denique in rabiem fide, immanem in foro excitant rogum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus suis ferro et igni conrumpunt. 183 Huius tantae cladis autor Annibal poscitur. Tergiversantibus Poenis dux legationis: 'quae', inquid, 'mora est?' Fabius: 'in hoc ego sinu bellum pacemque porto, utrum elegitis?' Subclamantibus 'bellum'; 'bellum igitur', inquid, 'accipite'. Et excusso in media curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit. 184 Similis exitus belli initiis fuit. Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorum vastatione Italiae, captivitatae Africae, ducum et regum qui id gessere bellum exitio parentatum est. Igitur ubi semel se in Spaniam movit illa gravis et luctuosa Punici belli vis atque tempestas distinatumque Romanis iam diu fulmen Saguntino igne conflavit, statim quodam impetu rapta medias perfraegit Alpes et in Italiam ab illis fabolusae altitudinis nivibus velud caelo missa discendit. 185 Ac primi quidem impetus turbo inter Padum atque Ticinum valido statim fragore detonuit. Tum Scipione duce fusus exercitus: saucius etiam ipse venisset in hostium manus imperator, nisi protectum patrem praetextatus ammodum filius ab ipsa morte rapuisset. Hic erit Scipio, qui in exitum Africae crescit, nomen ex malis eius habiturus. 186 Ticino Trevia succedit. Hic secunda Punici belli procella desaevit Sempronio consulae. Tum callidissimi hostes frigidum et nivalem nancti diem cum se ignibus prius, oleo quoque fovissent — horribilae dictu — homines a meridiae et sole venientes nostra nos hieme vicerunt. 187 Tharsymenus lacus tertium fulmen Annibalis imperatore Flamminio. Ars nova Punicae fraudis: quippe nebula lacus palustribusque virgultis tectus equitatus terga subito pugnantium invasit. Nec de diis possumus queri: imminentem temerario duci cladem praedixerant insidentia signis examina et aquilae prodire nolentes commissamque aciem secutus terrae tremor, nisi illum horrorem soli aequitum virorumque discursus et mota vehementius arma fecerunt. 188 Quartum, id est pene ultimum vulnus imperii Cannae, ignobilis Apuliae vicus, sed magnitudine cladis emersit, et sexaginta milium caede parta nobilitas. Ibi in excidium infelicis exercitus dux terra caelum dies tota rerum natura consensit. Si quidem non contentus simulatis transfugis Annibal, qui mox terga pugnantium caeciderant, insuper callidus imperator in patentibus campis observato loci ingenio, quod et sol ibi acerrimus et plurimus pulvis et eurus ab oriente semper quasi ad constitutum, ita instruxit aciem, ut, Romanis adversus haec omnia obversis, secundum caelum tenens vento pulvere et sole pugnaret. Itaque duo maximi exercitus caesi ad hostium satietatem, donec Annibal diceret militi suo 'parce ferro'. 189 Ducum fugit alter, alter occisus est, dubium uter maiore animo: Paulum puduit, Varro non disperavit. Documenta cladis cruentus aliquamdiu Aufidus: pons de cadaveribus iussu ducis factus in torrente Vergello: modii duo anulorum Chartaginem missi dignitasque aequestris taxata mensura. 190 Dubium deinde non erit, quin ultimum illum diem habitura fuerit Roma quintumque intra diem epulari Annibal in Capitolio potuerit — sicut Poenum illum dixisse Maharbalem Bomilcari ferunt — si Annibal, quemadmodum sciret vincere, sic uti victoria scisset. Sed tum quidem illum, ut dici vulgo soled, aut fatum urbis imperaturae aut ipsius mens mala et aversi a Chartagine dii in diversum abstulerunt. 191 Cum victoria posset uti, frui maluit relictaque Roma Campaniam Tarentumque perrexit, ubi mox et ipse et ipsius exercitus ardor elanguit, adeo ut vere dictum sit Capuam Annibali Cannas fuisse. Si quidem invictum Alpibus indomitumque armis Campani — quis crederet — soles et tepentes fontibus Baiae subegerunt. 192 Permissum est interim respirare Romanis et quasi ab inferis emergere. Arma non erant: detracta sunt templis. Deerat iubentus: in sacramentum liberata servitia. Aegebat aerarium: opes suas senatus in medium libens protulit, nec praeter quod in bullis singulisque anulis erat quicquam sibi auri reliquerunt. Aeques secutus exemplum imitateque aequitem tribus, denique vix suffecere tabulae, vix scribarum manus Leuino Marcelloque consulibus, cum privatorum opes in publicum referrentur. 193 Quid autem? In elegendis magistratibus quae centuriarum sapientia, cum iuniores a senioribus consilium de creandis consulibus petierunt? Quippe adversus ostem totiens victorem, tam callidum non virtute tantum, sed suis etiam pugnare consiliis oportebat prima redeuntis et ut ita dixerim reviviscentis imperii spes Fabius fuit, 194 qui novam de Annibale victoriam commentus est non pugnare. Hinc illi cognomen novum et rei publicae salutare cunctator: hinc illud ex populo, ut imperii scutum vocaretur. Itaque per Samnium totum, per Falernos Gauranosque saltus sic maceravit Annibalem, ut quia frangi virtute non poterat, mora comminueretur. 195 Inde Claudio Marcello duce etiam congredi ausus est, comminus venit et perpulit in Campania sua et ab obsidione Nolae urbis exclusit. Ausus est et Sempronio Graccho duce per Lucaniam sequi et praemere terga caedentis, quamvis tum, o pudor, servili pugnaret exercitu — nam hucusque tot mala conpulerunt — sed libertate donati de servitute Romanos fecerunt. O horribilem in tot adversis fiduciam, o singularem animum ac spiritum populi Romani. Tam artis afflictisque rebus, ut de Italia sua dubitare debuisset, ausus tamen est in diversa respicere, cumque hostis in iugulo per Campaniam Apuliamque volitaret mediamque iam de Italia Africam faceret, eodem tempore et hunc sustinebat et in Siciliam Sardiniam Spaniamque divisa per terrarum orbem arma mittebat. 196 Sicilia mandata Marcello. Nec diu restitit: tota enim insula in una urbe superata est. Grande illud et ante id tempus invictum caput Syracusae quamvis Archimedis ingenio defenderentur, aliquando cesserunt. Longe illi treplix murus totidemque arces, portus ille marmoreus et fons caelebratus Arethusae, nisi quod actenus profuere, ut pulchritudini victae urbis parceretur. 197 Sardiniam Gracchus arripuit. Nihil illi gentium feritas Insanorumque — nam sic vocantur — immanitas montium profuere. Saevitum in urbes urbemque urbium Caralim, ut gens contumax vilisque mortis saltim desiderio patrii soli domaretur. 198 In Spaniam vero missi Gneus et Publius Scipiones pene totam Poenis eripuerunt provinciam. Sed insidiis Punicae fraudis oppressi rursum amiserant, magnis quidem illi proeliis cum Punicas opes caecidissent. Sed Punicae fraudis insidiae alterum ferro castra metantem, alterum cum evasisset in turrem cinctum facibus oppresserunt. Igitur in ultionem patris ac patrui missus cum exercitu Scipio, cui iam grande nomen de Africa fata decreverant, bellatricem illam viris armisque nobilem Spaniam, illam seminarium hostilis exercitus, illam iam Annibalis eruditricem — incredibile dictu — totam a Pyrineis montibus in Herculis columnas, in Oceanum recuperavit. Nescias citius an felicius. Quam velociter, quattuor anni fatentur: quam facile, vel una civitas probat: eodem quidem quo obsessa est, eodem die capta est omenque Africanae victoriae fuit, quod tam facile victa est Spaniae Chartago. 199 Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime proficisse singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restitueret, ne in conspectum suum quidem passus adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltim oculis videretur. 200 Haec in diversa terrarum populus Romanus. Nec ideo tamen visceribus Italiae inhaerentem submovere poterat Annibalem. Pleraque ad ostem defecerant, et dux acerrimus contra Romanos Italicis coque viribus utebatur. Iam tamen eum plerisque oppidis et regionibus excussere Romani. Iam Tarentum retulerant, iam et Capua sedis, domus et patria altera Annibalis tenebatur, cuius amissio tantum Poeno duci dolorem dedit, ut inde totis viribus Romam converteretur. 201 O populum dignum orbis imperio dignumque omnium favore et ammiratione hominum ac deorum! Conpulsus ad ultimos metus ab incepto non desistit et de sua urbe sollicitus Capuam tamen non omisit, sed parte exercitus sub Appio consule relicta, parte Flaccum in urbe secuta absens simul praesensque pugnabat. 202 Quid ergo miramur moventi castra a tertio lapide Annibali iterum ipsos deos restitisse? Tanta enim ad singulos illius motus vis imbrium effusa est, tanta ventorum violentia coorta est, ut divinitus hostem submoveri non a caelo, sed ab urbis ipsius moenibus et Capitulio videretur. Itaque fugit et cessit et in ultimum se Italiae recepit sinum, cum urbem tantam non adoratam reliquisset. 203 Si quidem ab Spania Hasdrubal frater Annibalis cum exercitu novo, novis viribus, nova belli mole veniebat. Actum est procul dubio, si vir ille se cum fratre iuncxisset. Sed hunc quoque tantum quod ab Alpe descenderat apudque Metaurum castra metantem Claudius Nero cum Livio Salinatore debellat. Nero in ultimo Italiae angulo submoverat Annibalem: Livius in diversissimam partem, id est in ipsas nascentis Italiae fauces signa converterat. 204 Tanto, id est omni qua longissima est Italia solo interiacente quo consilio, qua celeritate consules castra coniuncxerint inopinatumque hostem conlatis signis oppresserint neque id fieri Annibal senserit, difficile dictu est. Certe Annibal re cognita cum proiectum fratris caput ad sua castra vidisset, 'agnosco', inquid, 'infelicitatem Chartaginis'. Haec fuit illius viri non sine praesagio quodam fati inminentis prima confessio. 205 Iam certum erat Annibalem etiam ipsius confessione posse vinci. Sed tot rerum prosperarum fiducia plenus populus Romanus magni aestimabat asperrimum hostem in sua Africa debellare. Duce igitur Scipione in ipsam Africam tota mole conversus imitari coepit Annibalem et Italiae suae clades in Africam vindicare. Quas ille, dii boni! Hasdrubalis cupias fudit! Quos Syphacis Numidici regis equitatus! Quae quantaque utriusque classis castra facibus inlatis una nocte delevit! Denique iam non a tertio lapide, sed ipsas Chartaginis portas obsidione quatiebat. 206 Sic factum, ut herentem atque incubantem Italiae extorqueret Annibalem. Non fuit maior sub imperio Romano dies quam ille, cum duo omnium et ante et postea ducum maximi duces, ille Italiae, hic Spaniae victor collatis comminus signis direxere aciem. Sed et colloquium fuit inter ipsos de legibus pacis. Steterunt diu mutua ammiratione defixi: ubi vero de pace non convenit, signa cecinere. 207 Constat utriusque confessione nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari. Hoc Scipio de Annibalis, Annibal de Scipionis exercitu praedicaverunt. Sed tamen Annibal cessit praemiumquae victoriae Africa fuit. Et secutus Africam statim terrarum orbis.

208 Post Africam iam vinci neminem puduit, sed aequo iure ubique subactae. Primum igitur Levino consule populus Romanus Ionium mare ingressus tota Greciae litora velut triumphanti classe peragravit. Spolia quippe Siciliae Sardiniae Africae preferebat et manifestam victoriam, quam nata in praetoria puppi laurus pollicebatur. Aderat sponte in auxilium Attalus rex Pergamenorum, aderant et Rodii nauticus populus, quibus a mari, consul a terris omnia equis virisque quatiebat. 209 Bis victus, bis fugatus rex Macedonum, bis exutus castris, cum tamen nihil terribilius Macedonibus fuit ipso vulnerum aspectu, quae non spiculis nec sagittis nec ullo Greculo ferro, sed ingentibus pilis nec minoribus adacta gladiis ultra mortem patebant. Enim vero Flamminio duce populus Romanus invios antea Chaonum montes Saumque amnem per abrupta vadentem et ad ipsa Macedoniae claustra penetravit. Introisse victoria fuit. Nam postea numquam ausus congredi rex ad tumulos, quos Cynocephalos vocant, uno ac ne hoc quidem iusto proelio oppremitur.

210 In Numidia tunc amici populi Romani regnabant. Sed Iugurtha contra se bellum movit Romanorum propter necem Aterbalae et Empsalae Mecipsae liberos expugnataque est primum a Metello consule, dehinc a Mario domita. Mauretaniam vero Buccho rex tuebatur. 211 Sed cum subiectio omnium Maurorum facta est, Iubas rex, quae pugnae fuisset occasio, mox superatum se sensit, veneno hausto defecit omnisque Mauretania Romanis subacta. Tripolis namque et utraeque Maurataniae Sitifensis et Caesariensis similiter Romano iurae, ceterorum formidine tacti, ultro se subegerunt.

212 Spanias quamvis, ut superius diximus, Saguntina cladis ab amicitiis Romanorum segregasset, Scipio tamen eos tam gratia quam virtute rursus Romanis coniuncxit rursusque resistentibus Sylla consul sedavit. Celtiberes similiter cum Numantinis adversus Romanos insurgentes Scipio iunior sedavit, conpescuit atque pene subvertit. 213 Cantabri et Astures confisi montium suorum munimine dum resistere moliuntur, plenissime demoliti sunt et in provinciam redacti, Tarraconenses Lysitani Gallicii Chartaginisii et Seticaniae contra promuntorium Africae sitae omnes uno pene proelio superatae et in provincias Romanas descriptae sunt.

214 Epyrotae, qui Inlyrico, quamvis cum Pyrrho rege suo contra Italiam conspirassent, tamen primum pace molliti, secundo et tertio rebellantes cum Achivis et Thessaliis edomiti Romano iugo subacti sunt. 215 Macedonia namque primum sub Philippum, deinde sub Perseo, tertio sub Pseudophilippo arma contra se provocavit Romana, oppressaque primo a Flamminio consule, secundo a Paulo, tertio a Metello superata colla submisit Romanaque provincia facta. 216 Illyriam autem Gentione suo rege Macedonibus auxiliantibus vicit Romanorum Lucius praetor et in provinciam redegit. Dardanos Mysosque Curion primum proconsul edomuit primusque omnium Romanorum Danubium amnem usque profectus cuncta eius loca vastavit. Pannonum quoque regem in certamine superans idem Lucius redegit in provinciam utrasque Pannonias. Amantinos autem, qui inter Saum Draumque flumina insident, rege eorum interempto ipsa vice Romanam fecit provinciam.

217 Marcomanni namque et Quadi in illa Valeria, que inter Draum Danubiumque interiacet, ab eodem tunc ductore oppressi finesque inter Romanos et barbaros Augustas Vindicas per Noricum Moesiamque dispositae. Daces autem post haec iam sub imperio suo Traianus, Decebalo eorum rege devicto, in terras ultra Danubium, quae habent mille milia spatia, in provinciam redegit. Sed Gallienus eos dum regnaret amisit Aurelianusque imperator evocatis exinde legionibus in Mysia conlocavit ibique aliquam partem Daciam mediterraneam Daciamque ripensem constituit et Dardaniam iunxit. 218 Illyricus autem cuncta per partes quidem et membra devicta ad unum tamen corpus apta est, quae habet intra se provincias xviii et sunt Norici duo, Pannonias duas, Valeria, Suavia, Dalmatia, Moesia superior, Dardania, Dacias duas, Macedonia, Thessalia, Achaia, Epyros duos, Praevales, Creta, simul xviii.

219 Thracias autem non aliter nisi occasio Macedonici belli fecit adgredere. Diri namque homines omniumque gentium ferocissimi sunt Thraces, quorum saevitiam pariter habent et Scordisci et Emimontii Asticique, ob quorum immanitatem Romani multa et gravia pertulerunt, crebrisque certatibus exercitus caesus. Ad postremum a Marco Didio et ipsi subacti, et loca eorum in provinciam redacta, iugum excepit Romanum. 220 Nam Marcus Drusus intus eos in montibus eorum contrivit, Minucius in Ebro amne eorum multos extinxit et vicit. Rodopeni per Appium Claudium devicti sunt et civitates maritimas Europae, quae dudum Romanae fuissent et postmodum rebellassent, Marcus Romanis subegit Lucullus: 221 si quidem primus in Thracia contra Bessos pugnans eos qui in fortitudine famaque praeibant devicit Emimontiosque debellans, Pulpudeva, quae nunc Philippopolis, et Vscudama, quae Adrianopolis vocitantur, in Romanorum redegit dominio. Similiterque capiens et civitates, quae litori Pontico inherebant, id est Apollonia Galato Parthenopolim Thomos Istro, omniaque loca usque ad Danubium subdens Scythis ostendit Romanorum virtutem.

222 Hactenus ad partes occiduas: nunc que in Eoa plaga acta sunt percurramus. Primum quidem in Asia locum Romani hereditario iure invenerunt. Nam Attalus rex amicissimus populi Romani humanis rebus excedens per testamentum suum Romanos suo in regno heredes constituit: quam pene non ante Romanus populus adiit, nisi et suo labore vicina loca cepisset, id est Lydia Caria Ellispontu utrasque Frigias. 223 Nam Rodus opinatissima insula et totius Atriae insularum metropolis cum pene omnibus Cycladibus, arma pertimescens Romana, iam dudum se foederatam populo illi coniuncxerat et nabali bello solacia condonabat. Cum quibus Servilius proconsul directus quasi piratico bello obtenuit tamen Pamphyliam, Lyciam Pisidiamque devicit fecitque provinciam. Bithiniam vero Nicomedis rex moriens testamentali voce Romanis reliquid.

224 Gallogreciam autem, id est Galatiam, Syriaci belli ruina convoluit. Fuit namque inter auxilia regis Anthiochi: an fuisse cupidus triumphi Manlius Visus simulaverit, dubium est. Duobus itaque proeliis fusi fugatique sunt, quamvis sub adventu ostis relictis sedibus in altissimos se montes recepissent. Coloscobegi Olympum, Tectosagi Magaba insederant. Vtrimque fundis sagittisque detracti in perpetuam se pacem dediderunt: sed alligati miraculo quodam fuere, cum catenas morsibus et ore temptassent, cum offucandas in vicem fauces prebuissent. Nam Orgiacontis uxor a centurione stuprum passa memorabili exemplo custodiam evasit revulsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit. 225 Deiotarum si quidem amicum senatus praefecit Galatiae. Sed post haec Caesar eos redegit fecitque in provincias. Cappadoces quoque sub Epafra rege constituti primum per legatos suos Romanorum amicitias petierunt, dehinc Acuriobarzane rege succedente et a Mitridate expulso ultro se Romano servitio dediderunt magnamque civitatem suam Mazacam in honore Caesaris Caesaream appellaverunt. Post haec iterum sub Claudio imperatore rex eorum Archelaus Romae adveniens quasi amicus populi Romani ibique defunctus testamentali voce Cappadociam Romanis reliquid et sic iam ex integro in provinciam facta est. 226 Pontus a Pompeio devicta cum suo rege Mitridate et facta provincia est. Paflagoniae Pylemenis rex amicus populi Romani, a multis dum inquietaretur, Romanorum petiit auxilium. Se quoque dum de inimicis ulcisceretur, defunctus Romanos per testamentum heredes reliquid.

227 Hactenus intra Taurum: nunc ulterius transgrediamur et quae patriae aut quibus subiugantibus populo Romano coniunctae sint, memorabimus. Anthiocus Syriae fortissimus rex magnum apparatum belli contra populum Romanum commovit. xxx milia si quidem armatorum currusque falcatos quam plures, elefantos innumeros turritos et ad instar murale in acie ordine sitos. Cui obvians Scipio Africani Scipionis frater in Asia ad Magnesiam civitatem commissoque proelio Anthiocus victus est, percussumque foedus cum Romanis ab Asia discessit et ultra Taurum ex senatus consilio regnare permissus est, filiosque eius in obsidato Romae deductos post patris obitum regnare genitali loco concessit. 228 Cilices cum Isauris piratae effecti et in mari magno saepe latrocinia concitantes a Servilio proconsule victi et prostrati sunt. Hic quoque Servilius primus Romanorum Tauri iugum pervium fecit triumphansque de eorum spoliis Isauricus Cilicusque vocatus est.

229 Cyprum Cato classe navigera directus invasit. Negantibus Cypriis habere se aliquid magnas illis opes repperit proscriptionibusque multavit. Quod non ferens Gnosius rex eorum veneno hausto semet occidit et sic Cyprus Romana facta provincia. Lybiam, id est Pentapolim, totam a primo illo Ptholomeo Romanis sub libertate concessam tamen resistentibus dehinc Appionis consilium Romano populo subdidit. Aegyptus omnis ab amicis Romanorum, id est Lagidis per Ptholomeos possessa. Post haec Cleopatra et Antonius iure proprio vindicantes et se et illa amittunt.

230 Montes vero Armeniae primum per Lucullum Romana arma viderunt, per quem et in Hosroine Saracinorum filarchi devicti Romanis se dediderunt. Mesopotamiamque idem ipse, Nitzebem quoque urbem invasit. Post quem Pompeius eadem loca ingrediens Romano confirmavit imperio. 231 Syriam Coelen iusto proelio Tigrane devicto invaserat. Arabaes et Palestini eodem Pompeio ductante devicti sunt.

232 Babylonii autem crebro concertantes sepenumero victi, numquam tamen ad integrum domiti sunt. Quos tamen primum Lucius Sylla proconsul sub Arsacem eorum regem devicit ab eoque rogatus per legatos pacem concessit. Secundo dum Lucius Lucullus a Pontico regno Tigranem Armeniae regem cum decem et octo milibus superatum expelleret, omnemque Armeniam invasam ad Mesopotamiam venit, ibi Nitziben cum fratre regis Parthorum cepit, aequa sorte Persidam cupiens devastare, nisi Pompeius a senatu directus ei advenisset successor. 233 Hic etenim Pompeius ilico veniens, mox nocturno proelio in minore Armenia super Mitridatem inruens, xlii milia armatorum eius prosternens castraque succendit. Vnde Mitridatis cum uxore et duobus satellitibus fugiens Bosforo venit nimiaque desperatione detentus venenum accepit. Sed dum nec sic mors ei accederet, alterum e duobus satellitem rogavit. ut se perimeret. 234 Pompeius autem maioris Armeniae regem dum persequeretur, cur Tigrani contra Romanos auxilium commodasset, ille in Artaxata urbe regno deposito ultro diademam suam Pompeio optulit; sed Pompeius pietate ductus ultro maiorem Armeniam ei concessit regnare, auferens ab eo Mesopotamiam et Syriam partemque Foenicis cum Armenia. Nam Bosforianis Colchisque Aristharcum regem Pompeius praeposuit Albanosque insequens Orodem regem eorum tertio superavit. Ad postremum rogatus pacem concessit. Hiberiam similiter cum Artace rege in deditionem excepit. 235 Saracenos Arabasque exuperans Hierosolimam Iudeae captivavit. Cum Persis foedus percusso, revertens Dafnensem agrum Antiochenis concessit ob nimiam loci amoenitatem pro munere.

236 His et aliis rebus in Syria bene gestis unius foedavit avaritia. Nam Crassus consul, dum Parthico inhiat auro, undecim legiones pene cum suo capite amisit. Cuius conspectu et filius hostilibus telis effossus et ipse peremptus caputque eius praecisum cum dextera manu ad regem reportatum ludibrium fuit neque indigno: aurum enim liquidum in rictum oris infusum est, ut cuius animus arserat auri cupiditate, eius etiam mortuum et exsangue corpus auro ureretur. Reliqui vero infelicis exercitus, quo quemque rapuit fuga, in Armeniam Celiciam Syriamque distracti vix cladis tantae nuntium retulerunt.

237 Hac ergo clade Parthi altius animos elevantes per Pacorum ducem Syriam invadunt ducemque Labinium, quem dudum ceperant, exercitui praeponentes contra socios, id est Romanos in proelio dirigunt. Sed Ventidius Bassus Persas sub utroque duce Syriam populantes superatos effugat Labiniumque interfecit, Pacorum vero regium iuvenem telis undique circumseptum extinxit moxque caput eius dempto et circumlato per urbes que disciverant Syriam sine bello recepit. Sic Crassianam cladem Ventidius Pacori caput Labiniique morte pensavit. 238 Nec sic contentus populus Romanus Crassiano interitu oblivisci nisi adhuc saevit in Parthos. 239 Nam Marcus Antonius in Madianea ingressus contra eos arma commovit, ubi primum eos superans, dehinc, cum duabus legionibus inedia hiemeque corruptus vix in Armenia Parthis sequentibus fugit ibique ereptus est. 240 Sub Augusto dehinc Octaviano Armeni cum Parthis commixti per Claudium Caesarem nepotem Augusti ocius superantur. Armeni si quidem utilius rati Romanorum amicitiis reconciliari et proprias sedes incolere, quam cum Parthis coniuncti et sedes perdere et Romanos infestos habere.

241 Sic quoque dum in partibus orientalium Romanus laborat exercitus, occiduae plagae infesti sunt. Norici in Alpibus Noricis habitantes credebant, quasi in rupes et nives bellum non posset ascendere: sed mox omnes illius cardinis populos Brennos Teutonios Cennos atque Vendilicos, per eodem Claudio Caesarem Romanus vicit exercitus. Quae tamen fuerit Alpinarum gentium feritas, facile est vel per mulieres ostendere, quae deficientibus telis infantes suos adflictos humi in ora militum adversa miserunt. 242 Nec minores his saevitia Illyri pariter accenduntur. Contra quos ipse Augustus e vicino egressus pontem, unde aquas transiret, fieri imperavit. Dumque aquis et hostibus ad ascensum milites turbarentur, scutum ipse rapuit et viam primus ingressus est. Tum agmine secuto cum subruptus multitudine pons succidisset, sauciis manibus et cruribus, speciosior sanguine et ipso periculo auctior terga ostium cecidit. 243 Pannonii vero duobus acribus fluviis Drao Savoque vallantur. Contra quos Duennium misit, qui eos plus velociter vicit, quam eorum flumina cursu rapido currunt. 244 Dalmatae similiter silvis commanentes plurimam partem latrocinando vastabant: ad quos edomandos Vibium mandat, qui efferum genus fodere terras coegit aurumque venis repurgare. 245 Moesi vero quam feri, quam truces erant? Vt unus ducum ante aciem postulato silentio 'qui vos estis?' inquid. Responsum est: 'Romani gentium domini'. Et ille: 'ita fiet', inquid, 'si nos viceritis'. Sed mox ad bellum ventum est, nec classicum audire valuerunt: sic a Marcio superati sunt. 246 Thraces autem antea saepe, tunc tamen Romaetalca regnante sibi a Romanis disciscunt. Nam is barbaros et disciplina et signis militaribus adsueverat: sed a Pisone perdomiti in ipsa captivitate rabiem ostendebant: nam catenas, quibus legati erant, morsibus vellicantes feritatem suam ipsi puniebant. 247 Daciam quoque ultra Danubium sitam exindeque saepius Dacos gelato Danubii alveo ad furta in Romania transeuntibus Lentulo misso vicit, expulit atque subegit. Sarmatas quoque per eundem Lentulum ultra Danubium pepulit. Qui nihil aliud ubi degunt praeter nives pruinasque et silvas habent, tantaque barbaries in illis est, ut nec intellegant pacem.

248 Marmaridas vero et Garamantes in orientali hiemali plaga per Quirinum subegit. 249 Germanos Gallos Brittones Spanos Hiberes Astures Cantabros occiduali axe iacentes et post longum servitium desciscentes per se ipse Augustus accedens rursus servire coegit Romanisque legibus vivere.

250 Cleopatra vero Alexandrinorum regina ex genere Lagidarum Ptholomeorumque successor prius contra viri sui Ptholomei insidias Gaium Iulium Caesarem interpellavit, qui ob stupri, ut perhibent, gratiam regnum eius confirmavit ipsamque in urbem cum magna pompa Alexandriae remisit regnare. Cassius Iudea capta templum spoliavit. 251 Occiso vero in curia Romae Caesare Octavianus nepus eius suscepit Angustus principatum, quem Antonius dum invideret nihilque laedere posset, urbem Romam ingreditur et ad partes Aegypti quasi Romanae rei publicae provisor accedit. Vbi iam viduam a viro regnantem repperiens Cleopatram se quoque cum illa consocians coepit sibi dominationem parare, nec tacitae, sed patriae nominis togae fascium oblitum totum in monstrum illud ut mente ita animo quoque cultuque desciverat. 252 Aureum in manu baculum, in latus acinaces, purporea vestis ingentibus obstricta gemmis. Diadema deerat, ut regina rex et ipse frueretur. Quod Augustus Caesar audiens a Brundisio Calabriae in Epiro, ut eum a coepta removeret tyrannide, transierat. Nam Antonius omne Actiacum litus iam classibus obsedebat. Sed mox ubi ad proelium vintum est et Caesaris classe illius coepit turbare navigium, prima dux fugae regina cum aurea puppe veloque purporeo in altum dedit. Mox secutus Antonius. 253 Sed instare vestigiis Caesar, itaque nec praeparata in oceanum fuga nec munita praesidiis utraque Aegypti cornua Paretonium atque Pelusium profuere. Prope manu tenebantur. Primum ferrum occupavit Antonius. Regina ad pedes Augusti provoluta temptavit oculos ducis. Frustra quidem. Nam pulchritudo intra pudicitiam principis fuit. Nec illa de vita, quae auferebatur, sed de parte regni laborabat. 254 Quod ubi desperavit a principe servarique se triumpho cognovit, incautiorem nancta custodiam, in mausuleum se regum recepit ibique maximos, ut solebat, induta cultus in referto odoribus solio iuxta suum se conlocavit Antonium admotisque ad venas serpentibus sic morte quasi somno soluta est. Hic finis bellorum Augusti Caesaris tam cum civibus quam cum extraneis. 255 Sic quoque Augustus Caesar Octavianus, quo nullus imperatorum in bellis felicior nec pace moderatior fuit, civilissimus in omnibus. Qui ab oriente in occidente, a septentrione in meridie ac per totum oceani circulum cunctis gentibus una pace conpositis Iani portas ipse tunc clausit 256 et censum Romae cum Tiberio agitans invenit hominum nonagies trecenta septuaginta milia omnemque orbem venientis Iesu Christi notu pacatum censeri praecepit regnavitque ann. lvi. Sed imperii eius secundo et quadragensimo anno dominus Iesus Christus ex spiritu sancto et Maria virgine deus verus et homo verus nasci dignatus est. 257 Quattuordecem residuos annos post domini adventum corporali praesentia in pace regnans et ipse singularem optenuit principatum et posteris eandem imperii potestatem cum suo nomine Augusti derelinquens rebus excessit humanis, successorem relinquens Tiberium prevignum suum.

258 Tiberius Augustus Caesar regnavit ann. xxiii. Qui multos reges ad se blanditiis evocatos numquam ad propria regna remisit, in quibus et Archelaum Cappadocum rege. Cuius et regnum, postquam defunctus est, in provinciam verso Mazacam civitatem eius de nomine suo Caesaream vocitavit. Huius ergo xviii anno dominus noster Iesus Christus sub Pontio Pilato in Iudaea carne passus est, non deitate.

259 Gaius Caesar cognomento Caligula regnavit ann. iii menses x. Hic namque Memmium Regulum coegit ut uxorem suam sibi loco filiae coniugem daret strumentaque matrimonii ut pater conscriberet. Haec et his similia perpetrans nec non et in templo Hierosolimitano Iovis statuam per Gaium Petronium statuens et in Alexandria Iudeos per Flaccum Avilium praefectum oppraemens postremo a protectoribus suis in palatio Romae occisus est anno aetatis vicensimo nono.

260 Claudius dehinc huic succedens regnavit ann. xiii m. viiii. Fecit etiam hic Claudius expeditionem in Brittania insulam, quam nemo ante Iulium Caesarem neque post eum quisquam adire ausus fuerat. Exercitum duxit ibique sine ullo proelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recepit. Orcadas autem insulas ultra Brittaniam in oceano positas Romano adiecit imperio. Ac sexto quo profectus erat mensae Romae repedavit ibique defunctus est annorum lxiiii.

261 Nero nepus Gai Caligulae regnavit ann. xiii m. viii. Tantaeque luxoriae fuit ut frigidis et calidis lavaretur unguentis, etenim non solum quia non profuit rei publicae, immo obfuit nimis. Nam duas legiones in Armenia cum ipsa provincia simul amisit, qui Parthico iugo servientes gravem infamiam Romanis dederunt. 262 Iuxta omne scelus et parricidium quod in proprios parentes commiserat, addidit facinus, ut ad instar Troiae Romam incenderet, manusque iniciens in Christianos persecutionem concitat ipsosque doctores fidei Petrum et Paulum in urbe interemit, alterum cruci figens, alterum capite plectens. Eoque cum dedecore regno evulso Galba in Hiberia, Vitellius in Germania, Otho Romae imperium arripuerunt, omnesque tamen celeri interitu perierunt.

263 Vespasianus apud Iudaeam ab exercitu in regno ascitus regnavit ann. x. Nam relicto filio suo Tito ad expugnationem Hierusolimorum ipse Romae profectus regnavit in pace.

264 Titus filius Vespasiani idemque Vespasianus, debellator Iudeae gentis, regnavit ann. duobus mensibus duobus. Hic namque secundum Ioseppi fidem undecies centena milia Iudaeorum fame et gladio interemit et alia centum milia captivorum publice vendidit. Tantam multitudinem in Hierosolymis autem paschalis festivitas adunaverat.

265 Domitianus frater Titi, filius Vespasiani, regnavit ann. xv m. v, tantaeque fuit superviae ut se dominum ab omnibus primum appellari praeciperet multosque nobilium exilio relegans nonnullosque occidens de substantiis eorum aureas argenteasque sibi statuas fecit. Manusque in Christianos iniciens, Iohannem apostolum et evangelistam, postquam in fervente oleo missum non potuisset extingui, Pathmo eum insulam exulem relegavit, ubi apocalypsim vidit. Cuius crudelitatem non tolerantes Romani in palatio Romae interficere statuerunt omniaque quod constituerat inritum fore.

266 Nerva admodum senes regnavit anno uno m. iiii. Qui ut privata vita lenis, lenior fuit in regno nec quicquam profuit rei publicae, nisi quod Traianum se vivente elegit.

267 Traianus pene omnium imperatorum potior regnavit an. xviii m. vi. Hic enim de Dacis Scythisque triumphavit Hiberosque et Sauromatas, Osroenos, Arabas, Bosforanos, Colchos edomuit, postquam ad feritatem prorupissent. Seleuciam et Tesifontem Babyloniamque pervasit et tenuit. 268 Nec non et in mari rubro classem, unde Indiae fines vastaret, instituit ibique suam statuam dedicavit et post tot labores apud Seleuciam Isauriae profluvio ventris extinctus est anno aetatis lxiii. Ossaque eius in urna aurea conlocata et in foro sub columna posita solusque omnium imperatorum intra urbem sepultus.

269 Adrianus Italicae Spania natus consubrinae Traiani filius regnavit ann. xxi. Hic pene nil profuit rei publicae, nisi quod dudum subversas Alexandriam et Hierusolymam propriis reparavit expensis nonnullisque in locis publica relaxavit tributa. 270 Hierusolimam si quidem suo de nomine Eliam appellans nulli Iudaeorum ingredi permisit. Nam claret eum invidum factis Traiani, quia mox ei successit, ilico nulla faciente necessitate exercitum ad se revocans Mesopotamiam Assyriamque et Armeniam Persis reliquid, Eufratem fluvium finem terminumque inter Parthos Romanosque constituens. Quo regnante Aquila Ponticus scripturas de Hebreo transtulit. Adrianus morbo apud Baias faciente obiit.

271 Antoninus cognomento Pius cum suis liberis Aurelio et Lucio regnavit ann. xxii m. iii. Et si non profuit quicquam Antoninus, nullam tamen lesionem eius res publica sensit. Defunctus est duodecimo urbis miliario, in villa sua Lorio nuncupata, anno aetatis septuagesimo sexto.

272 Marcus Antoninus, qui et Verus, et Lucius Aurelius Commodus affinitate coniuncti aequo iure imperium administraverunt. E quibus iunior contra Parthos arma movens magna egit et fortia Seleuciamque urbem eorum cum quadringenta milia pugnatorum cepit, e quibus cum magna gloria triumphavit. Senior vero multis bellis sepe interfuit sepiusque per duces suos triumphum revexit, maxime de gente Quadorum. Sed unus in Alteno apoplexiam passus defunctus est, alter in Pannonia morbo periit.

273 Commodus, filius Antonini, regnavit ann. xiii magnumque triumphum de gente revexit Germanica et post haec in domo Vestiliani strangulatus defecit.

274 Helvius Pertinax maior sexagenario cum praefecturam ageret, ex senatus consulto imperator creatus regnavit m. vi. Hic etenim obsecrante senatu ut uxorem suam Augustam filiumque Caesarem appellaret, 'sufficere', inquid, 'debet quod ego ipse invitus regnavi, cum non merer.' Nimis aequissimus omniumque communis, quem Iulianus iuris peritus in palatio eius peremit ipseque postea a Severo occisus est.

275 Severus genere Afer Tripolitanus regnavit an. xviii ultusque occisionem Pertinacis in Iuliano, se quoque Pertinacem appellavit. Hic etenim Parthos et Adiabennos contra Romaniam insurgentes mirabiliter superavit. Arabas quoque interiores ita cecidit ut regionem eorum Romanam provinciam faceret. Sic quoque triumphans Parthicus, Arabicus et Adiabennicus dictus est. 276 Hoc regnante Samaritis quidam Symmachus Iudaeorum factus proselitus item divinas scripturas ex Hebreo sermone Greca lingua transfudit suamque condidit editionem. Post quem pene tertio anno secutus Theodotion Ponticus item suam in eodem opere editionem scripturarum conposuit. Brittanicum bellum exortum, unde Severus mirabiliter triumphavit.

277 Antoninus cognomento Caracalla, filius Severi, regnavit ann. vii. Nam ideo hoc nomen nanctus est eo quod eiusdem vestium genere Romae de manubiis erogans sibi nomen Caracalla et vesti Antoniana dederit. Sub hoc iterum editio scripturarum divinarum, quam quintam nominamus, in Hiericho in doleo reperta est. Hic etenim imperator, dum contra Persas movit procinctum, Osroene Edessa defunctus est.

278 Macrinus praefecturam agens praetorianam imperator creatus est regnavitque anno uno occiditurque Archilaide.

279 Marcus Aurelius Antonini Caracallae filius templique Heliogabali sacerdos imperator factus regnavit ann. iiii. Emmaus in Iudaea constructa et Nicopolim nominata. Tunc et Africanus egregius temporum scriptor pro ipsa legationem suscepit ad principem. Sed imperator, dum nullum genus obscenitatis in regno suo quod non faceret praetermittebat, occisus est tumultu militari.

280 Alexander Mamae filius ignobilis fortunae existens adhuc iuvenis regni moderatione suscepit moxque contra Xersen regem Persarum arma arripiens mirabiliter de Parthorum spoliis triumphavit. Sub huius item imperio in Nicopolim Actiacam, id est Epiro, editio quae sexta dicitur divinarum scripturarum in dolio reperta est. Ipseque Mogontiaco tumulto occiditur militari, cui successit Maximinus ex corpore militari in regno.

281 Maximinus genere Gothico, patre Micca Ababaque Alana genitus matre, sola militum voluntate ad imperium concedens, bellum adversus Germanos feliciter gessit, indeque revertens, contra Christianos movens intestino proelio, vix tres annos regnans, Aquileia a Puppieno occisus est.

282 Gordianus ammodo puer imperator factus vix regnavit sex annos. Hic etenim mox Romae ingressus est, ilico Puppienum et Albinum, qui Maximino occidentes tyrannidem arripuissent, occidit, Ianumque geminum aperiens ad Orientem profectus Parthis intulit bellum, indeque cum victoria revertens fraude Philippi praefecti praetorii haut longe a Romano solo interfectus est.

283 Philippus in imperio impudenter ingressus est regnavit ann. vii. Hic etenim filium suum idem Philippum consortem regni fecit ipseque primus omnium imperatorum Christianus effectus est tertioque anno imperii sui festivitatem Romanae urbis, millesimo anno quod expleverat, caelebravit urbemque nominis sui in Thracia, que dicebatur Pulpudeva, Philippopolim reconstruens nominavit.

284 Decius e Pannonia inferiore Budalie natus occisis Philippis utrisque regnavit an. uno et mensibus tribus, armaque in Christianos erecta ob Philipporum nominis odium. Ipse bellantibus Getis cum filio suo crudeli morte occubuit Abritto.

285 Gallus et Volusianus regnaverunt ann. ii m. iiii. Hi cum adversum Emilianum, qui in Moesia res novas moliebatur, ex urbe profecti essent, in Foro Flamminii interfecti sunt.

286 Emilianus vero tertio mense invasae tyrannidis extinctus est.

287 Valerianus et Gallienus, dum unus in Retia a militibus, alter Romae a senatu in imperio levarentur, regnaverunt an. xv. Valerianus si quidem in Christianos persecutione commota statim a Sapore rege Persarum capitur ibique servitute miserabili consenescit. Gallienus illius exitum cernens Christianis pacem dedit. Sed dum nimis in regno lasciviret nec virile aliquid ageret, Parthi Syriam Ciliciamque vastaverunt, Germani et Alani Gallias depraedantes Ravennam usque venerunt, Greciam Gothi vastaverunt, Quadi et Sarmatae Pannonias invaserunt, Germani rursus Spanias occupaverunt. Idcirco Gallienus Mediolani occisus est.

288 Claudius regnavit ann. i m. viiii, qui Gothos iam per xv annos Illiricum Macedoniamque vastantes bello adortus incredibili strage delevit, scilicet ut in curia ei cIypeus aureus et in Capitolio statua aurea poneretur. Occisusque Sirmium est.

289 Post cuius mortem Quintilius frater eius a senatu Augustus appellatus octavo decimo imperii sui diae Aquilaeia occisus est.

290 Aurelianus Dacia Ripense oriundus regnavit an. v m. vi. Qui mox Tetricum apud Catalaunos prodente exercitum suum Gallias recepit, expeditioneque facta in Danubium Gothos magnis proeliis profligavit cultoresque divini nominis persecutus est. Odenathus Palmyrenus ante ipsum collecta rusticorum manu Persas de Mesopotamia expellens ipse ea loca invaserat. 291 Quem uxor sua occisum Orientis tenebat imperium; contra quam expiditionem suscipiens Aurelianus apud Hymmas vicino Antiochiae superavit Romaeque in triumpho suo vivam perduxit, ac dehinc secundo arripiens expeditionem inter Byzantium et Heracleam in Caeno Frurio viae veteris occiditur.

292 Tacitus regnavit ann. vi. Quo occiso apud Pontem suscepit imperium Florianus tenuitque diebus lxxxviii. Similiterque et ipse apud Tharso interfectus est.

293 Probus regnavit an. vi m. iiii. Hic etenim Gallos et Spanos vineas habere permisit. Quo tempore Saturninus magister militum, dum ad restaurationem Antiochenae civitatis missus fuisset, arrepta ibidem tyrannide mox oppressus est et Appamiae interfectus. Ipse quoque imperator Probus tumultu militari Sermio in turre quae vocatur Ferrata occisus est.

294 Carus cum filiis Carino et Numeriano regnavit an. ii, oriundus Narbona Galliae. Hic admirabiliter pene omnem Persidam vastatam novilissimas eorum urbes occupavit Cochem et Ctesifonfem. Bellum Sarmaticum feliciter superavit. Ipse quoque Carus super Tigridem amnem dum castra metaret, fulmine ictus occubuit.

295 Numerianus autem oculorum dolore tentus dum in lecticula veheretur, soceri sui Apri insidiis occisus fetore cadaveris vix tertio die est agnitus. Carinus vero apud Margum in proelio victus occiditur.

296 Dioclitianus Delmata, scribe filius, imperator electus regnavit ann. xx. Hic etenim mox in regno levatus est, ilico Aprum in militum contione percussit, iurans sine suo scelere illum Numerianum interemisse. Et mox in consortio suo Maximianum Herculium ascivit. Qui Maximianus rusticorum multitudine oppressa, quos Bacaudas dicunt, pacem Galliis reddidit. 297 Quo tempore Carausius sumpta purpura Brittanias occupaverat, Narseus rex Persarum Horienti bellum intulerat, Quinquegentiani Africam infestaverant, Achilleus Egyptum invaserat. 298 Ob quae Constantius et Galerius Maximianus Caesares adsumuntur in regno. Quorum Constantius Claudii ex filia nepus fuit, Galerius in Dacia non longe a Serdica natus. Atque ut eos Dioclitianus etiam adfinitate coniungeret, Constantius prevignam Herculii Theodoram accepit, ex qua et sex liberos procreavit; Galerius autem Valeriam Dioclitiani filiam accepit, utrique pristino matrimonio repudiantes. 299 Carporum si quidem gens tunc devicta et in Romanum solum translata est. Tunc etenim primus omnium imperatorum Dioclitianus adorari se ut deum praecepit et gemmas vestibus calciamentisque inseruit diademaque in capite, cum ante eum omnes clamidem tantum purpuream, ut a privatis discernerentur, habebant et ut ceteri iudices salutabantur. 300 Adsumpta ergo unusquisque principum expeditione Dioclitianus Aegypti tyrannum octavo mense devictum provinciam cunctam subegit. Maximianus Herculius in Africa Quinquegentianos exsuperavit. Constantius iuxta Lingonas una die lx milia Alamannorum cecidit. 301 Galerius Maximianus victus primo proelio a Narseo ante carpentum Dioclitiani purpuratus cucurrit. Qua verecundia conpunctus secundo viriliter dimicavit, superavit Narseum, uxores eius abegit ac liberos, et condigno honore a Dioclitiano susceptus est. 302 Post quam victoriam mirabiliter Dioclitianus et Maximianus Romae triumphaverunt antecedentibus sibi liberis uxoribusque regis Persarum praedaque illa ingenti gentium diversarum. Sic quoque concitata persecutione in Christianos Dioclitianus . . . . . . . . . . . . . . .

303 . . . . . . . . . . . . . . . Cappadociamque defunctus est Constantius.

304 Iulianus apostata regnavit an. uno m. viii, relictaque Christianitate ad idolorum cultura conversus est multosque blanda persecutione inliciens ad sacrificandum idolis conpulit. Ipse si quidem vir egregius et rei publicae necessarius Parthis ingenti apparatu intulit bellum. Vbi proficiscens Christianorum post victoriam sanguinem diis suis votavit nonnullaque Parthorum oppida in deditione accepit multaque vi populatus est, castraque aliquandiu apud Ctesifontem habuit. 305 Vnde egressus, dolo cuiusdam transfugae in deserta perductus, cum vi sitis, ardore solis confectus periret exercitus, ipse tantorum discriminum anxius, dum per vasta deserti incautius evagatur, ab obvio quodam hostium equite conto ilia percussus interiit anno aetatis suae trecesimo tertio. Post quem sequenti diae ab exercitu Iobianus primicerius domesticorum in regno ascitus est.

306 Iobianus regnavit menses octo. Qui mox rerum necessitate conpulsus Nitzibim et magnam Mesopotamiae partem Sapori Parthorum regi contradedit ipseque odore prunarum offucatus defunctus est Dadasthanae anno aetatis xxxiii.

307 Valentinianus et Valens regnaverunt ann. xiii m. v. Nam Pannones erant Cibalenses utrimque germani. In Nicomedia tribunatum Valentinianus agebat, qui imperator creatus fratrem Valentem consortem regni adsumpsit. Ipse vero egregius et Aureliani similis moribus, nisi quod severitatem eius nimiam et parcitatem quidam crudelitatem et avaritiam causabantur. Relicto germano Orientali in regno, ipse Esperium tenuit. 308 Quo tunc regnante alter Valentinianus in Brittania tyrannidem adsumens in continenti oppressus est. Constantinopolim quoque Procopius quidam contra Valentem insurgens nihilque praevalens urbe egreditur, et in Frygiam Salutariam tyrannizans extinctus est, multique partis Procopianae caesi atque proscripti. Valens ab Eudoxio Arrianorum episcopo suasus et baptizatus contra orthodoxos infestus insurgit. 309 Gratianum filium suum Valentinianus Ambianis imperatorem constituit, quem habuit de Severa priore iugale, et contra Saxones Burgutionesque, qui plus lxxx milia armatorum primum Reni in limbo castra metassent, movit procinctum, sed apoplexia subito et sanguinis eruptione Bregitione defunctus est.

310 Tunc Gratianus Valentiniano fratre de Iustina secunda uxore natu in regno consortem adsumit. Nam Valentinianus senior dudum laudante Severa uxore sua pulchritudine Iustinae sibi eam sociavit in matrimonio legesque propter illam concessit, ut omnes viri, qui voluissent, inpune bina matrimonia susciperent, quia ideo populosas fore gentes, quia hoc apud eos solemne est et multarum uxorum unus maritus auditur. 311 Acceptaque ergo, ut diximus, Valentinianus Iustina edidit ex ipsa quattuor filios, Valentinianum supra dictum imperatorem et Gratam Iustamque et Gallam. De qua Galla dehinc Theodosius imperator Flacilla defuncta, quae Archadium Honoriumque pepererat, Placidiam generavit, quae mater fuit moderni Valentiniani iunioris imperatoris. Sed nos ad propositum redeamus. 312 Valens imperator lege data ut monachi militarent, nolentesque iussit interfici. Quando et Theodosius Theodosii imperatoris postea pater multique nobilium occisi sunt Valentis insania. Gratianus imperator Alamannorum plus xxx milia apud oppidum Argentarium Gallie in bello prostravit Galliasque pacavit. 313 Gens Hunnorum super Gothos inruens certos ex ipsis subiugat, alios fugat. Qui venientes in Romania sine armorum suscepti depositione per avaritiam ducis Maximi fame conpulsi rebellare coacti sunt, superatisque Romanis in congressione funduntur in Tracias. 314 Contra quos Valens ab Antiocia exire conpulsus in Thraciam proficiscitur, ibique lacrimabili bello commisso imperator sagitta saucius in casa deportatur vilissima, ubi superuenientibus Gothis igneque supposito incendio concrematus est. Gothi vero occiso imperatore iam securi ad urbem properant Constantinopolitanam, ubi tunc Dominica Augusta Valentis uxor multa pecunia plebi largita ab urbis vastatione hostes submovit regnumque cognatis, usque dum ille Theodosium ordinasset, fideliter viriliterque servavit.

315 Theodosius Spanus, Italicae divi Traiani civitatis a Gratiano Augusto apud Sirmium post Valentis interitum factus est imperator, regnavitque an. xvii; veniensque Thessalonica ab Acolio sancto episcopo baptizatus est ammodumque religiosus ecclesiae enituit propagator rei publiceque defensor eximius. Nam Hunnos et Gothos, qui eam sub Valente defetigassent, diversis proeliis vicit atque a prava vastatione conpescuit. Cum Persis quoque petitus pacem pepigit. 316 Maximum autem tyrannum, qui Gratianum interficerat et sibi Gallias vindicabat, apud Mediolanum una cum Valentiniano imperatore adgrediens ab Oriente, clausit cepit occidit. 317 Eugenium quoque tyrannum atque Arbogasten divino auxilio praeditus vicit, deletis eorum decem milibus pugnatorum. Hic etenim Eugenius confisus viribus Arbogasti, postquam apud Viennam Valentinianum extincxerat, regnum invasit, sed mox simul cum vita imperium perdidit. Nam occiso Arbogaste desperans sua se manu peremit. 318 Omnesque inimicos Theodosius superatos in pace rebus humanis apud Mediolanum excessit utramque rem publicam utrisque filiis quietam relinquens. Corpus eius eodem anno Constantinopolim adlatum atque sepultum.

319 Archadius et Honorius fratres filii Theodosii imperatoris utrumque imperium divisis tantum sedibus tenere coeperunt, id est Archadius senior Constantinopolitanam urbem, Honorius vero Romanam. Tunc Rufinus patricius Archadio principi insidias tendens Halaricum Gothorum regem, ut Grecias devastaret, missis clam pecuniis invitavit. Porro detectus Rufinus ab Italiae militibus et Archadio cum Gaina comite missus, ante portas urbis detruncatus est caputque eius et dextera manus Constantinopolim ad ludibrium circumductum uxoremque eius exulatam opes cunctas Eutropius spado promeruit. 320 Gildo tunc Africae comis a Theodosio dudum ordinatus, ac si iuvenilem regnum utrumque despiciens, sibi velle coepit Africam optinere et a fratre proprio Mascezel dum se vidisset detectum oppressionique vicinum, propria se manu peremit. Gaina vero supra nominatus comis Constantinopolim civile bellum commovens totam urbem igni ferroque turbavit fugiensque Hellisponto piratico ritu vivebat. Contra quem navali proelio dato multi Gothorum eius extincti. Ipse quoque bello evadens mox tamen capite plectitur. 321 Post cuius oppressionem Isauri per montem Tauri discursantes ingens dispendium rei publicae inportarunt. Contra quos Narbazaicus directus maius continuo rependit incommodum. Hesperia vero plaga in regno Honorii imperatoris primum Radagaisus Scytha cum ducenta milia suorum inundavit. Quem Huldin et Sarus Hunnorum Gothorumque reges superantes omnes captivos, quos retulerant, singulis aureis vendiderunt. 322 Stilico vero comis, cuius duae filiae Maria et Hermantia singulae uxores Honorii principis fuere et utraeque virgines sunt defunctae, spraeto Honorio regnumque eius inhians Alanorum Suavorum Vandalorumque gentes donis pecuniisque inlectas contra regnum Honorii excitavit, Eucherium filium suum paganum et Christianis insidias molientem cupiens Caesarem ordinare. Qui cum eodem filio suo detecto dolo occisus est. Quo anno et Archadius Orientalis imperator, regnans post obitum patris ann. xiii, defunctus est.

323 Theodosius iunior Archadii filius loco patris successit in imperio, aduliscens egregius, regnavitque an. xliii. Halaricus rex Vesegotharum vastatam Italiam Romam ingressus est opesque Honorii Augusti depraedatas Placidiam sororem eius duxit captivam, quam post haec Atauulfo successori suo, in matrimonio ut acciperet, delegavit. 324 Constantinus tunc quidam Gallias occupatas invasit imperio filiumque suum Constantem ex monacho Caesarem ordinavit. Sed mox ipse apud Arelatum, filius eius apud Viennam regnum cum vita amiserunt. 325 Itemque eorum exitu inmemores Iobinus et Sebastianus ibi in Galliis tyrannide moliuntur, sed et ipsi ilico esse desierunt. Haeraclianus post haec cum septingentis et tribus navibus armatis ad urbem Romam depraedandam advenit; contra quem Marinus comis egressus sic eum perterruit, ut tantum cum una nave Chartagine fugiret, ubi mox ingressus interfectusque est. 326 Valia rex Vesegotharum facta pace cum Honorio Placidiam sororem eius reddidit, quam Constantio patricio, qui eam revocaverat, in matrimonio iungens Honorius rebus humanis excessit. Maximus et Iovinus de Spanias ferro vincti abducti atque interfecti sunt. 327 Iohannes vero Honorio defuncto regnum occidentalem invasit. Contra quem Placidia creatam Augustam et Valentinianus filius eius Caesar diriguntur. Quem et dolo potius Asparis et Ardaburis quam virtute Aetii superant. 328 Occisoque Iohanne tyranno Valentinianus Rauenna imperator a patruele Theodosio ordinatur. Cuius germana Honoria dum ad aulae decus virginitatem suam cogeretur custodire, clam misso clientulo Attilam Hunnorum regem invitat in Italia. Cumque veniente Attila votum suum nequivit explere facinusque, quod cum Attila non fecerat, cum Eugenio procuratori suo committit. Quam ob rem tenta a germano et in Constantinopolim Theodosio principi destinata est. 329 Post haec iii anno Valentinianus imperator a Roma Constantinopolim ob suscipiendam in matrimonio Eudoxiam Theodosii principis filiam venit datamque pro munere soceri sui totam Illyricum celebratis nuptiis ad sua regna cum uxore secessit. 330 Africana provincia per Bonifatium comitem Vandalis tradita et a Romano iure subtracta est, quia Bonifatius, dum in offensa Valentiniani venisset, malo publico se defendere voluit invitatoque ab Spaniis Gizerico Vandalorum rege dolum quod conceperat peperit. 331 Hunnorum rex Attila iunctis secum Gepidas cum Ardarico, Gothosque cum Valamir, diversasque alias nationes suis cum regibus, omnem Illyricum Traciamque et utramque Daciam, Mysiam et Scythiam populatus est. Contra quem Arnegisclus magister militum Mysiae egressus a Marcianopolim fortiter dimicavit, equoque sub se decidente praeventus est, et nec sic quiescens bellare, occisus est.

332 Marcianus imperator regnavit an. vi m. vi. Hic etenim mox defuncto Theodosio in regno ascitus Pulcheriam germanam Theodosii, quae in palatio iam matura mulier virginitatem servaverat, in matrimonio adsumens regnum quod delicati decessores prodecessoresque eius per annos fere sexaginta vicissim imperantes minuerant, divina provisione sic reparavit ut exultatio ingens cunctis adcresceret. 333 Nam cum Parthis et Vandalis omnino infestantibus pacem instituit, Attilae minas conpescuit, Novades Blemmesque Ethiopia prolapsos per Florum Alexandrinae urbis procuratorem sedavit et pepulit a finibus Romanorum, obitumque Attilae et Zenonis Isauri interitum, antequam moriretur, felix conperit infelicium; omniumque inimicorum suorum colla domini virtute calcans sexto anno sextoque mense regnans in pace quievit. 334 Valentinianus autem occidentalis imperator dolo Maximi patricii, cuius etiam fraude Aetius perierat, in campo Martio per Optilam et Thraufistilam Aetii satellites iam percusso Eraclio spadone truncatus est. Imperium quoque eius idem Maximus invasit tertioque tyrannidis suae mense membratim Romae a Romanis discerptus est. Gizericus tunc rex Vandalorum ab Eudoxia Valentiniani uxore invitatus ex Africa Romam ingressus est eamque urbem rebus omnibus expoliatam eandem Eudoxiam cum duabus filiabus secum in Africa rediens duxit.

335 Leo Bessica ortus progeniae Asparis patricii potentia ex tribuno militum factus est imperator. Cuius nutu mox loco Valentiniani apud Ravennam Maiorianus Caesar est ordinatus, qui tertio necdum anno expleto in regno apud Dertonam occiditur locoque eius sine principis iussu Leonis Severianus invasit; 336 sed et ipse tyrannidis sui tertio anno expleto Romae occubuit. Tunc Leo Anthemium divi Marciani generum ex patricio Caesarem ordinans Romae in imperio distinavit Bigelemque Getarum regem per Ardaburem Asparis filium interemit. 337 Basiliscum cognatum suum, id est fratrem Augustae Verinae Africam dirigens cum exercitu, qui navali proelio Chartaginem saepe adgrediens ante ea victus cupiditate pecuniis vendidit regi Vandalorum, quam in Romanorum potestatem redigeret. 338 Asparum autem patricium cum filiis Ardaburem et Patriciolum Zenonis generi sui instinctu in palatio trucidavit occisoque Romae Anthemio Nepotem filium Nepotiani copulata nepte sua in matrimonio apud Ravennam per Domitianum clientem suum Caesarem ordinavit. Qui Nepus regno potitus legitimo Glycerium, qui sibi tyrannico more regnum inposuisset, ab imperio expellens in Salona Dalmatiae episcopum fecit. 339 Sic quoque Leo Leonem iuniorem ex Ariagne filia nepotem suum in imperio ordinans Orientale anno regni sui sexto decimo obiit.

340 Leo iunior mox paucis mensibus puerilem, ordinante tamen patre, rexisset imperium, manu sua genitorem suum Zenonem coronans imperatoremque constituens rebus humanis excessit.

341 Zenon natione Isaurus gener Leonis imperatoris regnavit ann. xvii. Hic etenim dum processibus Chalcedona degeret, subito Verina Augusta socrus sua fratrem suum Basiliscum in imperio inducens Augustum in urbe appellavit. 342 Quod conperiens Zeno Chalcedona sine aliqua rei publicae lesione Isauriam secessit, malens se solum cum Ariagne Augusta exulari quam sui causa rei publicae aliquid ex bellis civilibus incommodum provenire. Quod Basiliscus cognoscens Zenonisque fugam laetatus Marcum filium suum Caesarem ordinavit. Qui perfidia Nestoriana inflatus multa contra ecclesiam temptavit protinus agere; sed volente deo ante inflatus crepuit quam penitens stare potuerat. 343 Nam revertens Zenon rursus in regno proprio et eum et patrem et matrem in exilio oppidi Lemni provinciae Cappadociae destinavit. Vbi quia caritas dei et proximi in illos refrixerat, frigore consumpti sunt vitaque cum regno amiserunt. 344 Parte vero Esperia Nepotem imperatorem Orestes fugatum Augustulum suum filium in imperium conlocavit. Sed mox Odoacer genere Rogus Thorcilingorum Scirorum Herolorumque turbas munitus Italiam invasit Augustulumque imperatorem de regno evulsum in Lucullano Campaniae castello exilii poena damnavit. 345 Sic quoque Hesperium regnum Romanique populi principatum, quod septingentesimo nono urbis conditae anno primus Augustorum Octavianus Augustus tenere coepit, cum hoc Augustulo periit anno decessorum regni imperatorum quingentesimo vicesimo secundo, Gothorum dehinc regibus Romam tenentibus. 346 Theodoricus autem Triarii filius cognomento Strabo rex Gothorum ascitis suis usque ad Anaplum quarto urbis milio armatus advenit; nulli tamen Romanorum noxius continuo reversus porro Inlyricum properans dum inter suorum moventia plaustra progreditur, iacentis super carpentum teli acumen paviscentisque equi sui inpulsione fixus transverberatus interiit et rei publicae diem festum morte sua donavit. 347 Valamero rege Gothorum in bello Scirorum defuncto Theodemir in regno fratris successit cum Vidimero fratre et filio Theodorico. Sed missa sorte Vidimero cum Vidimero filio partes Hesperias, Theodemir cum filio Theodorico Illyricum Thraciasque vastandas obvenit. Relictaque ergo Pannonia alter Italiam, alter Illyricum suscepit populandum; sed utrique reges mox sortita loca ingressi sunt, ilico rebus humanis excedunt, Vidimer Italia, Illyrico Theodemir. Relictis filiis decesserunt, quorum Vidimer ab Italis proeliis victus, ad partes Galliae Spaniaeque omissa Italia tendit; 348 Theodoricus vero Zenonis Augusti humanitate pellectus Constantinopolim venit, ubi magister militum praesentis effectus consulis ordinarii triumphum ex publico dono peregit. Sed quia tunc, ut diximus, Odoacer regnum Italiae occupasset, Zenon imperator cernens iam gentes illam patriam possidere, maluit Theodorico ac si proprio iam clienti eam committi quam illi quem nec noverat. Secumque ita deliberans, ad partes eum Italiae mandans, Romanum illi populum senatumque commendat. 349 Obansque rex gentium et consul Romanus Theodoricus Italiam petiit magnisque proeliis fatigatum Odoacrum Ravenna in deditione suscepit. Deinde vero ac si suspectum Ravenna in palatio iugulans regnum gentis sui et Romani populi principatum prudenter et pacifice per triginta annos continuit. Illus autem Isaurus, magister officiorum et Zenoni imperatori in privata vita amicissimus caritateque coniunctus, dum secreto in detractionem Ariagnes Augustae cum eius viro locutus est, in zelo Augustum concitavit. 350 Qui deliberans eam perimere uni suorum rem tacite demandavit. Quod dum ille agere nititur, cuidam cubiculariae prodit scelus eadem nocte facturum. Regina scelus cognovit suoque in lectulo eandem qui rem suggesserat conlocatam in episcopio ad Acacium neminem scientem subterfugit. 351 Posteraque diae Zeno rem aestimans perpetratam, dum, lucto quodam quasi gerens, neminem suscipit, Acacius episcopus ingressus et facti arguit impietatem veniaeque fidem exposcit Augustamque suspicionis innoxiam compromittit acceptamque fidem veniae pactione Augusta revertitur. Secumque dum crebro deliberat, qua sorte de inimico suo exigat ultionem, nanctam (ut opinata est) oportunitatem uni suorum mandat in abditis stanti, ut Illo a se recedenti perimeret. Qui parens praeceptis reginae, dum avidus ferit in capite ense, non cervices, ut cupiebat, sed aurem illius amputavit. 352 Quod periculum evadens Illus mox ab urbe recedens Zenonique infestus Orientem invasit. Contra quem Leontius directus ab ipsoque pellacibus verbis iniectus diademam arripuit simulque Leontius et Illus rei publicae inimici effecti tyranni in partes Syriae et Isauriae dibacchantur additoque super solito Isauris dono omnes simul conspirant contra Zenonem, cuius thesauros in Papirio castello monitissimo repertos desaeviunt. 353 Sed non post multum ab exercito Zenonis in eodem castello capti decollatique sunt et capita eorum Constantinopolim adlata praefixaque astilibus tabuerunt. Sic quoque Zenon superatis inimicis suis in bona pace quievit.

354 Anastasius ex silentiario subito ab Ariagne Augusta in imperio sumptus simulque imperator et maritus innotuit, regnavitque ann. xxvii m. ii. Contra quem Isauri dum sibi quod illis tyrannus ille adiecerat donativum et Zenon reconciliationis gratia invitus largierat ab isto fraudantur, arma arripiunt. 355 Consertoque proelio iuxta Cotziaium Frygiae civitatem castra metati pene per sex continuos annos rei publicae adversantur; ubi et Lilingis, eorum et in bello et in consilio praevius, quamvis pedibus ob corporis debilitate signis, eques tamen in bello acerrimus, dum peremptus fuisset, omnes Isauri fugierunt atque dispersi sunt et devicti et perquaquam exilio relegati urbesque eorum nonnullae solo usque prostratae. 356 Variis namque sub Anastasio milis proeliis fatigatus et nunc Illyrico cum Saviniano et Mundone ad Margum, nunc cum Pumpeio ad Adrianopolim, nunc cum Aristo ad Tzortam, nunc cum Parthis in Syriam, ut omittam intestina clade et pugnas in foro regiae civitatis, ad postremo contra Italiam plus piratico quam publico Marte concertans, frustratus est. 357 Sed et quod plus fuit dolendum, contra ultimum suum famulum Vitalianum de Scythiam per sex annos civile bellum extraxit. Is si quidem Vitalianus cum lx milibus armatorum tertio pene non rei publicae sed regi infestus accedens multa suborbana regiae urbis praedis spoliisque adtrivit. 358 Contra quem dum Hypatius nepus Caesaris cum exercitu numeroso pugnaturus egreditur, ante ab Hunnis auxiliaribus capitur et Vitaliano mula insedens turpiter venditur, antequam aperto proelio parte adversa sese inimicum ostenderet. Post quem item Rufinus Alathortque mag. mil. saepe superati, saepe inrisi ab eo et spreti sunt. 359 Sic quoque diversis partibus inimicorum vallatus agminibus Anastasius saepe congemuit nullique tamen meruit inimicorum suorum vindictam audire; sicut nec ipse ecclesiae iura servavit, immo maerens et furens maior octogenario aetatis anno regnique vicesimo et octavo rebus humanis excessit, contritaque res publica vix Iustino ei succedente quantolum respiravit.

360 Iustinus ex comite scubitorum a senatu imperator electus ann. regnavit viiii. Qui mox inhiantes regno suo Amantium praepositum palatii, Andream et Misahel et Ardaburem cubicularios sentiens aflixit. Nam Amantium et Andream ferro truncavit, Misahelu et Ardaburem Serdica in exilio misit. Theocritum quoque satellitem Amantii, quem idem Amantius ad regnandum clam praeparaverat, conpraehensum carceratumque saxis contusit ingentibus salsumque in gurgite iacuit, sepultura cum imperio, cui inhiaverat, eum privans; 361 foedusque cum Vitaliano percussit et ad se evocitum magistrum militum praesentis et consulem ordinarium fecit; quem rursus in suspicionem habens facti prioris xvi vulneribus in palatio cum Celeriano et Paulo satellitibus effosum peremit. 362 Hic quoque imperator ante quarto mense obitus sui, senectute sua consulens et rei publicae utilitatibus, Iustinianum ex sorore sua nepotem consortem regni successoremque imperii ordinans, rebus humanis excessit.

363 Iustinianus imperator regnat iam iubante domino ann. xxiiii. Qui ut sceptris genio a suo avunculo mancipatus est, mox Parthos bella moventes destinato exercitu conpescuit et fines proprios tutans Parthorum saepe multos adflixit. Postea vero facientibus peccatis in die sabbati sancti paschae inito certamine, exercitui et non ducis instinctu in fluvio Eufrate, fugiens Parthos, Romanus numerosus ruit exercitus. Illyricumque saepe ab Herulis Gipidisque et Bulgaris devastantibus per suos iudices frequenter obstitit viriliterque cecidit. 364 Post haec Hypatium Pompeiumque regni sui insidiatoribus coacta civili manu circum ingressis et Hypatio torque aureo redemito pro diademate locoque imperatoris iam occupante, Pompeium vero sub clamidem luricatum et iam palatio invadentem, utrumque detentum ante fores palatii captum catenatumque discussit amputatisque eorum capitibus ante eos fecit imperium perdere quam haberent. Sociosque eorum, qui evaserant a caede, proscriptos, veluti grande hoste prostrato de manubiis triumphavit. 365 Eodemque anno post diuturnum immanemque laborem, quod contra Parthos Romanorum fuisset gestum sudoribus, per Rufinum patricium perque Hermogenem magistrum officiorum et utrumque legatum directum a principe pax depicta est foedusque initum et munera ab utroque sibi invice principe distinata. 366 Mox quoque soluto de Orientali parte exercitu eundem ductorem, quem dudum Orienti transmiserat, elegit Belesarium, cui numerosos fortissimosque milites deputatis ad australem plagam contra Vandalos mittit. Quo favente deo qua venerat facilitate, ea celeritate Vandalos superavit, Lybiamque ad corpus totius rei publicae iungens, Gelimer regem opesque Chartaginis in urbe regia principi spectante populo optulit. Cuius notu remuneratus consulque ordinarius mox designatus, de manubiis Vandalicis Belesarius triumphavit.

367 In Italia vero Theodorico rege defuncto Athalaricus nepus eius ipso ordinante successit, octo annos quamvis pueriliter vivens matre tamen regente Amalasuentha degebat, quando et Gallias diu tentas Francis repetentibus reddidit. 368 Mortuoque Athalarico mater sua Theodahadum consubrinum suum regni sui participem faciens non post multum ipso iubente occisa est. Et quia dudum se suoque filio commendaverat principi Iustiniano, is mortem eius audiens doluit nec passus est inultum transire. Sed mox eundem ducem belli, qui Poenorum domitor fuerat et de opibus Vandalicis triumphans adhuc in fascibus erat, agmini diversarum praeponens nationum ad partes Hesperias destinavit. 369 Qui primo accessu mox Siciliam pervadit duce eius Sinderith superato; ubi dum aliquantum temporis ob ordinandam patriam resederet, conperit in Africa civilia bella intestinoque proelio dibacchari. Nam Stotzas pene ultimus militum et Martini clientulus mag. mil., tyrannidem arripiens auctorque seditiosorum effectus Cyrillum Marcellum Faram aliosque diversos iudices dolo peremptis in duce Solomone saeviebat totamque Africam tyrannico ritu vastabat. 370 Emenso ergo Belesarius a Sicilia in Africa pelago solita felicitate, rebelles fugat, provinciam liberat Solomonemque rursum Chartagine conlocans Siciliam redit. Vbi mox Evermud Theodahadi Gothorum regis gener, qui contrarius cum exercitu venerat, cernens prosperitatem consulis ultro se ad partes dedit victoris hortaturque, ut iam anhelantem suique adventui suspectam subveniret Italiam. Constructo ergo Belesarius exercitu et tam navali quam equistri agmine ductans, vallavit Neapolim paucisque diebus eam obsidens per aquaeductum noctu invasit et tam Gothis qui aderant quam Romanis rebellantibus interfectis urbem plenissime spoliavit. 371 Quod Theodahadus animadvertens, Vitiges unum inter alios ductorem exercitus praeponens contra Belesarium dirigit. 372 Qui Campania ingressus mox ad campos venisset Barbaricos, ilico exercitus favore, quod contra Theodahadum suspectum habebat, excepit, et 'quid', inquid, 'vultis?' ad illi: 'tollatur', inquiunt, 'de medio qui cum sanguine Gothorum et interitu sua cupit scelera excusari.' Factoque impetu in eo consona voce Vitigis regem denuntiant. At ille regno levatus, quod ipse optaverat, mox populi vota consentit, directisque e sociis Theodahadum Ravenna revertentem extinguit. 373 Regnoque suo confirmans, expeditionem solvit et privata coniuge repudiata regiam puellam Maathesuentam Theodorici regis neptem sibi plus vi copolat quam amori. Dumque ille novis nuptiis delectatur Ravenna, consul Belesarius Romanam urbem ingressus est exceptusque ab illo populo quondam Romano et senatu iam pene ipso nomine cum virtute sepulto confestim vicina occupat loca urbium oppidorumque monimina. 374 Primaque Getica congressione Hunnila ductante Perusinum ad oppidum superat et plus quam septem milibus trucidatis reliquos Ravennam usque proturbat. Secundo vero ipso Vitigis Romanas arces vallante congreditur machinasque illius et turres, quibus urbem adire temptabat, igne consumptis per anni spatium quamvis inaedia laborans deludit. 375 Post haec ad Ariminum persecutus exindeque eum effugatum Ravenna clausum in deditionem suscepit, atque unus consul dum contra Getas dimicat, pene pari eventu de Francis, qui cum Theodeperto rege suo plus ducenta milia advenerant, triumphavit. Sed quia ad alia occupatus alibi noluit implicari, rogantibus Francis pacem concessit et sine suorum dispendio de fines Italos expulit sumptoque rege et regina simulque et opes palatii ad principem qui eum miserat reportavit. Sicque intra pauci temporis spatium Iustinianus imperator per fidelissimum consulem duo regna duasque res publicas suae dicioni subegit.

376 Quod Parthus conperiens facibusque invidiae exardescens in Syriam movit procinctum, et Callinicum Soras Neocaesariamque devastans Anthiochiam venit. Vbi Germanus patricius cum Iustino filio suo eodemque consule postquam ab Africana provincia remeasset, dum adventum Parthorum obviare nequit, relicta urbe ad partes secessit Ciliciae. Persi vero vacuam ab exercitu Anthiochiam nancti populumque per Orontis alveum ad Seleuciam maritimam cum militibus mixtis fugientem aspiciunt nec secuntur, sed predas per urbem certatim diripiunt vicinasque urbes et oppida partim invasa partim pecuniae quantitate multata praetereunt et totius Cylesyriae bona sibi unius in anni spatium pene Parthus adsumit. 377 Nec sic quoque recedit, sed iugiter adversum Romanam rem publicum dimicat. Contra quem Vandalicus Geticusque consul solite distinatur. Qui etsi non ut reliquas gentes eum edomuit, tamen ut intra suos se fines recollegeret conpulit, fuissetque et de hac gente felici duci parta victoria, ni clades Italiae, quae post eius discessum emerserat, celerem ei successorem dedisset Martinum. Qui etsi viribus inpar, consilio tamen quamvis cum Constantiano coniuncto non minor, dum resisti contra Parthos non praevalet, ne bella diu teneret, pacem effecit.

378 Cladem vero quam diximus in Esperia plaga ut liquidius lector cognoscat, apertius memorabo. Egrediente Belesario consule ab Italia et ut diximus, rege regina opesque palatii ad principem reportante Gothi, qui trans Padum in Liguria consistebant, recrudiscentes animos ad bella consurgunt et ordinato sibi regulo Heldebado militi existunt adversi; contra quos dum non unius, sed diversorum temptat varius apparatus, illi fortiores effecti persistunt annique spatio vix emenso Heldebadus interficitur et loco eius succedit Erarius; 379 qui et ipse vix anno expleto peremptus est et in regno. Malo Italiae Baduila iuvenis nepus asciscitur Heldebadi. Qui mox et sine mora Faventino in oppido Emiliae soli proelio commisso Romanum superavit exercitum; et nec diu post haec item per suos ad Mucellos annonariae Tusciae feliciter dimicans iudices fugat, exercitum partim donis, partim blanditiis sibi consociat totamque Italiam cum ipsa Roma pervadit omniumque urbium munimenta distruens, cunctos senatores nudatos demolita Roma Campaniae terra transmutat. 380 Contra quem, ut superius diximus, Belesarius de Oriente diregitur cum paucis, ratus omnem exercitum, quem demiserat, integrum reperire. Et ideo postquam Ravenna ingressus est nec cum quibus ei obviaret invenit, remensoque Adriatico mare Epiro revertitur, ubi Iohannes et Valerianus ei coniuncti, dum in contiones et iurgia concertant, Totila qui Baduila hostile opus in Italia peragit. Belesarius quoque inpatiens tantae crudelitati navali classe a Sicilia solvens, per Tyrreni maris aestum Romano portu se recepit statione egressusque ad urbem quam ut destructam et desolatam adtendit, condoluit, hortansque socios ad reparationem tantae urbis accingitur. 381 Vbi necdum vallo circumseptus infestum experitur Totilam, sed solitis victoriis intrepidus, quamvis cum paucis contra eum egressus, sic effugavit, ut plus fugientes Tiberi demergerentur quam gladio caderent. Indeque hortatus exercitus regreditur Siciliam, quatenus et Romae annonae faceret cupiam et vicinus ad fretum Totilanem turbaret in Campania commorantem. Sed ut adsolet, rerum mutatio et principum voluntate diversa. 382 Quiescenti in domino Theodora Augusta evocatur ad urbem Belesarius de Siciliam. Post cuius discessum Totila securus iterata rabie tradentibus Isauris invadit Romam; et sic sumptis undique viribus militarique vallatus auxilio ingreditur capitque Siciliam. 383 Contra quem Germanus patricius dum exire disponit cum exercitu, Mathesuentham Theodorici regis neptem et a Vitigis mortuo derelictam, tradente sibi principe in matrimonio sumptam, in Sardicense civitate extremum halitum fudit, relinquens uxorem gravidam, quae post eius obitum postumum ei edidit filium vocavitque Germanum; qua felicitate sibi Totila conperta totam pene insultans Romanis devastat Italiam.

384 Africa vero a Mauris dudum perempto Solomone Stotzas et Iohannes invicem singulari certamine corruunt; aliusque Iohannis, qui Stotzas iunior dicebatur, suscepta tyrannide Guntharic mag. militum secum suadet. Qui interfecto Areobinda iugalem eius neptem imperatoris sibi cupiens sociare praevenitur ab Artabane. Qui eum in convivio trucidatum neptemque imperatoris ereptam ad urbem principi dirigit cum honore, simulque ferreis vinculis conligatum ei tyrannum destinavit Iohannem, qui Stotzam peremptum in eadem successerat tyrannide. 385 Quem in urbem praefectus discussum manibusque truncatis, ad exemplum ceterorum in patibulo fixit. Iohannem dehinc patricium cognomine Troglitam Africae procuratione commissa, Artabanus evocatus mag. militum praesentis accepit dignitatem. Nec diu intercedente in ipso principe manus inicere gestiens detectus et conprobatus pietate tamen principale inpunitus permansit et quasi benivolus contra Totilanem Sicilia cum Liberio patricio properavit. Iohannes vero in Africana provincia feliciter degens Mauros partis adversae per Pacificos Mauros superatos, una die decem et septem eorum praefectos extincxit, pacemque totius Africae iubante domino impetravit.

386 Langobardorum gens, socia Romani regni principibus, et Theodahadi sororis filiam dante sibi imperatore in matrimonio iungens regi suo, contra emulos Romanorum Gepidas una die pugna commissa eorum pene castra pervasit, cecideruntque ex utraque parte amplius lx milia; 387 nec par, ut ferunt, audita est in nostris temporibus pugna a diebus Attilae in illis locis, praeter illa quae ante hanc contigerat sub Calluce mag. mil. idem cum Gepidas aut certe Mundonis cum Gothis, in quibus ambobus auctores belli pariter conruerunt.

388 Hi sunt casus Romanae rei publicae preter instantia cottidiana Bulgarum, Antium et Sclavinorum. Que si quis scire cupit, annales consulumque seriem revolvat sine fastidio repperietque dignam nostri temporis rem publicam tragydiae. Scietque unde orta, quomodo aucta, qualiterve sibi cunctas terras subdiderit et quomodo iterum eas ab ignaris rectoribus amiserit. Quod et nos pro capta ingenii breviter tetigimus, quatenus diligens lector latius ista legendo cognoscat.

The Miscellany The Latin Library The Classics Page