AN ELEVENTH-CENTURY INQUISITION OF ST. AUGUSTINE'S, CANTERBURY
Exce(r)pta de compoto solingorum comitatus cancie secundum cartam regis videlicet ea quae ad ecclesiam sancti Augustini pertinent et est in regis domesday.
Plumstede quam tenuit brixi cild tempore regis Edwardi se defendit pro ij. solinis et uno iugo. Modo tenet illud abbas de sancto Augustino de feodo episcopi Baiocensis et est appreciatum x. lib. sed tamen reddit xij.
Alia pars de Plumstede quam tenuit sorag tempore regis Edwardi se defendit pro ij. solinis et uno iugo et est appreciatum xij. li. sed tamen reddit xiiij. li.
Ledes tenuit comes Lefwinus de rege Edwardo et defendit se pro tribus solinis et modo defendit se pro ij. solinis. Et etheloldus tenebat illud de episcopo Baiocensi sed nunc habet rex Willelmus illud in manu sua et est appreciatum xx. lib. sed tamen reddit xxv. lib. de isto manerio habet Abbas sci Augustini dimidium solinum prope ianuam de parco de Wicham et reddebat tempore regis Edwardi x. sol. Item de eodem manerio tenet comes Robertus de eu iiij. dennas silvarum in Suthsexa quae appreciate sunt xx. sol.
Lenham, manerium est de cibo monachorum sancti Augustini tempore regis Edwardi se defendit pro v. solinis et dimidio et est appreciatum xxviij. li. et in supradicto manerio quod vocatur bromfeld ibi habet adhuc scs Augustinus dimidium iugum terre quod iacet ad istud manerium et est appreciatum v. sol.
Middeltune manerium est de dominico regis et defendit se tempore regis Edwardi pro quater viginti solinis et est appreciatum illo tempore cc. lib. Et quando Hamo dapifer illud recepit tunc se defendebat pro lxxij. solinis unum iugum minus et erat appreciatum cc. li. xx. li. minus. Ex hiis quater viginti solinis tenet Hugo de port viij. solinos et unum iugum de episcopo Baiocensi qui omnes consuetudines reddebant in isto manerio. Hoc quod tenuit Edwardus. Et ad huc ex lxxij. solinis supradictis unum iugum minus dantur xj. librae et x. sol. in Newentone de gablo et xxviij. pense caseorum et de ipsis predictis lxxij. solinis unum iugum minus sunt ix. solini qui reddunt in Newentone socam et saccam et gablum et omnes consuetudines extra Amam. Ex hiis solinis habet scs Augustinus partem suam que fuit diracionata in hundredo de Middeltone et in comitatu Kancie tempore regis Willelmi primi. Tamen hamo qui nunc tenet Middelton regi septies viginti libras cum incensione et pensa et xv. lib. et vjs. et ijd. minus reddit. cum ministerio et xij. lib. quas vicecomes habet ad suum opus.
Newentune manerium tenuit Sindgar de regina eaditha tempore regis Edwardi se defendit pro vij. solinis et dimidio et modo tenet illud Albertus et est appreciatum xxxvij. lib. Et hoc quod Archiepiscopus habet est appreciatum vj. li. et quod episcopus Baiocensis habet valet lx. solid. et Godefridus habet unum iugum de episcopo Baiocensi et valet x. solid. et Adam filius huberti habet tantum silvae quae valet xl. den. Et due mansiones sunt in roucestre quas episcopus Baiocensis tenuit quae reddunt huic manerio duos solid.
De isto manerio diracionavit scs Augustinus et abbas scotlandus viij. prebendas et ecclesiam cum omnibus terris et consuetudinibus ad illas pertinentibus tempore regis Willelmi primi.
Wilrentun manerium est de cibo monachorum sci augustini tempore regis Edwardi defendit se pro uno solino et est appreciatum iiij. lib.
Badlesmere manerium tenuit godrich Wisce de rege Edwardo et defendit se pro uno solino et modo tenet illud anfridus de episcopo Baiocensi et est appreciatum iiij. libras. Hoc idem manerium reclamant monachi sci Augustini per cartam et sigillum regis Edwardi.
Dernedale manerium sci Augustini tempore regis Edwardi et defendit se pro dimidio solino et
modo tenet illud Adam de abbate ad gablum et valet xx. solidos.
Ethemesisfelde manerium sci Augustini tempore regis Edwardi defendit se pro uno solino modo
tenet illud ascetillus mareschallus de abbate et valet xl. solidos.
Schellingehelde est manerium sci Augustini tempore regis Edwardi se defendit pro dimidio solino et modo tenet illud annfridus masculus clericus de abbate et valet xxx. solidos.
Rapetune manerium sci Augustini tempore regis Edwardi se defendit pro uno solino et modo tenet illud Ansierus de abbate et abbas dedit sibi ad huc tres villanos cum ij. iugis terre et est appreciatum iiij. libras et v. solidos.
Sellinge manerium sci Augustini tempore regis Edwardi se defendebat pro vij. solinis et valet xv. libras.
Rotinge manerium sci Augustini tempore regis Edwardi se defendebat pro dimidio iugo et modo tenet illud quidam villanus de abbate et est appreciatum xl. solidos.
Keningtune sci Augustini tempore regis Edwardi se defendebat pro iiij. solinis et cum hiis solinis habet adhuc scs Augustinus unum iugum in dominio quod nunquam scotavit et est appreciatum inter totum x. libras sed tamen habet abbas quinquaginta solidos plus.
Hic incipit Burewarelest.
De civitate Canterburie. Rex Edwardus [habuit] in dominio li. burgenses qui reddebant iij.
libras et vij. solidos et v. denarios de gablo. Et in eadem civitate fuerunt cc. et xij. homines de
quibus Rex habebat sacam et socam et tria molendina quae reddebant Regi xlij. solidos de gablo.
et viij. agri prati unde pascebantur equi regis euntes et redeuntes et mille agri minute silve
unde homines patrie et burgenses civitatis reddebant preposito Regis xx. solidos, et teloneus
panis reddebat xx. solidos.
Et si extranei mercatores veniebant in civitatem et accipiebant hospicium in terra Sce
trinitatis vel sci Augustini tunc habebant sui prepositi. Sed fuit quidam prepositus nomine
Brimannus qui per totam terram civitatis accepit omnes consuetudines et teloneum iniuste, de
quo fecerunt monachi clamorem regi Willelmo qui precepit ut inde fuisset ante episcopum
Baiocensem et ante Hugonem de Mundfort et Comitem Ow et Ricardum filium Gisleberti qui eum
iurare fecerunt ut de hac re verum diceret, quibus post iusiurandum dixit quod verum teloneum
habebat acceptum per totam civitatem sed iniuste de terra sce Trinitatis vel sci Augustini.
De molendinis vero que sunt infra muros civitatis si ex utrisque partibus aque ambe ripe sunt
unius senioris tunc exclusam et molendinum potest mutare quo voluerit, ita tamen ut alterius
molendino non noceat: et de rota molendini in spatio ij. particularum potest deliberare vj.
animantes vel retro propter emendacionem molendini et ut dictum est alterius senioris
molendino non noceat. Et si ex una parte aque est ripa unius senioris et alterius ex altera, tunc
non potest ulla edificatio vel mutatio excluse sine licentia illius cuius est altera pars ripe et ex
spatio duarum particularum in antea est aqua in dominio regis.
Et si panis aut servicia esset facta alio modo quam constitutum est in antiquo tempore volebant
inde communi habere forisfacturam. Sed Brimannus supradictus prepositus accepit hanc
forisfacturam sicut teloneum.
Et omnes vie civitatis que habent duas portas hoc est introitum et exitum, ille sunt de
consuetudine Regis. Et si aliquis facit forisfacturam aliquam unam leucam et in spacio trium
perticarum et trium pedum illam habebunt prepositi regis de civitate. Et si aliquis in hoc
supradicto spatio fossam fecerit vel sudem miserit, vel callem Regis cinxcerit sine licentia
prepositi regis, quocunque ierit ille qui hoc fecerit secuturus erit donec Rex habeat inde
forisfacturam suam.
Regina E. et Alnoth cild et Osberrn bigga et Sired de Chileham isti habuerunt in civitate consuetudines suas de suis hominibus.
Teloneus panis reddebat lx. solidos et quando Hamo recepit ministerium huius civitatis erant
omnes consuetudines regis sicut prius, sed modo sunt xxxij. burgenses minus propter
escambium castelli qui reddebant regi xl. solidos et ij. denarios.
Ex hiis habet modo Archiepiscopus vij., et Abbas sci Augustini xiiij. et xj. sunt perditi infra
fossatum castelli. Et adhuc sunt cc. et xij. liberi homines de quibus habet rex sacam et socam.
Sutores et draparii reddunt xxx. solidos et portarius v. solidos. Molendinum lxv. solidos.
Teloneus panis reddit viij. solidos plus solito. Et de minutis debitis x. solidos. In tempore regis
Edwardi est appreciatum ministerium lj. libris. Et quando Hamo recepit similiter; sed tamen
qui nunc tenet reddit xxx. libras cum incensione et pensa.
Extra portam civitatis in calde regis erant due domus, una foris et alia intus de quibus monachi
S. Trinitatis unam destruxerunt et aliam prohibuerunt ne fuisset facta quae reddebant regi xvj.
denarios de gablo. Et in alio loco tantum terre que reddebat iij. denarios.
Item demonstrant burgenes civitatis xlv. mansiones terre unde habebant liij. solidos de gablo
tempore regis Edwardi, et ipse rex habebat inde sacam et socam. Haec omnia nunc tenet
Ranulfus de Columbeles et Vitalis de Canterbire de feudo episcopi Baiocensis; sed illi non
cognoscunt nisi de xxvj. Adhuc tenet idem Ranulfus v. agros terre cum una ecclesia que
pertinent ad monasterium sci Augustini.
Item dicunt burgenses quod idem Ranulfus tenet quater viginti agros de allodiis eorum et ipse
dicit se eos tenere de episcopo Baiocensi. Adhuc idem Ranulfus tenet xxxiij. agros terre quos
burgenses semper habuerunt in gilda eorum de donis omnium regum.
Langeport manerium sci Augustini est j. solin in dominio et iacet in hundredo de Cantebiria et
semper fuit et est quietum. Ibique fuerunt burgenses lxx. qui reddebant de gablo iiij. libras et
x. solidos. Et villani et bordarii qui manent extra civitatem reddunt viij. libras et x. solidos et
viij. denarios de gablo et unum sextarium mellis. Et quattuor molendini qui reddunt xxix.
solidos et iiij. denarios. Et in alio hundredo est unum iugum terre que subiacet huic solino et
valet iiij. solidos. Hoc manerium in totum appreciatum est xxxv. libras.
Adhuc habet scs Augustinus extra civitatem in dominio dimidium solinum et iiij. agros terre et
est de elemosina monachorum et est appreciatum iiij. libras et ij. solidos et unum sextarium
farinae.
In hundredo de Canterberia habet Archiepiscopus manerium Norgate et est de cibo monachorum sanctae trinitatis. Tempore regis Edwardi se defendit pro uno solino cui nunc subiacent c. burgenses xix. minus qui reddunt ix. lib. et vj. den. de gablo et est appreciatum xvij. lib.
Item habet archiepiscopus unum manerium in dominio nomine Stursete. Tempore regis Edwardi se defendit pro vij. solinis et sunt ibi xxv. burgenses qui reddunt x. sol. de gablo et est appreciatum dominium archiespiscopi xl. lib.
Ex hiis vij. solins habet godefridus dapifer unum solinum de archiepiscopo et est appreciatum c. sol. Similiter etiam Vitalis tenet unum iugum et est appreciatum xxx. sol.
Sed etiam Hamo tenet dimidium solinum liberaliter et est appreciatum xxx. sol.
Albold vero tenet inde unum iugum terre et est appreciatum xxx. sol.
Sed etiam Hamo tenet dimidium solinum.
Adhuc tenet etiam elwardus liberaliter tria iuga in Ratindune quae dant altari sanctae trinitatis
xij. sol. et sunt appreciata xl. sol.
Ratingdune tenet Hamo dapifer de episcopo Baiocensi. T.R.E. se defendit pro dimidio solino et est
appreciatum iij. lib. Hoc dimidium solinum clamant burgenses civitatis sicut aliam supradictam
terram.
Ad sanctum Martinum habet archiepiscopus in dominio unum solinum et iacet in vij. solinis de
Stursete et valet dominium vij. lib. de isto solino. Habet Radulfus camerarius medietatem in
feudo de Archiepiscopo et valet iiij. lib. Infra muros civitatis sunt burgenses qui reddunt huic
manerio viij. solid. et iij. den. de gablo.
Adhuc sunt xxxij. mansure terre et unum molendinum quas tenent clerici civitatis ad gildam: ibique manent xij. burgenses qui reddunt eis xxxv. sol. et molendinum reddit v. sol.
In hundredo de Brugges.
Burne manerium sci Augustini tempore regis Edwardi se defendit pro uno solino et est appreciatum c. solidos.
Aliud manerium burnes tenuit liinges de rege Edwardo et defendit se pro ij. solinis et modo tenet illud Baiocensis episcopus in dominio et est appreciatum xij. libras sed reddit xviij. libras.
Wicham manerium tenuit elured bigge de rege Edwardo et defendit se pro x. solinis et modo tenet illud episcopus Baiocensis in dominio et est appreciatum xxx. libras.
Huic manerio subiacet dimidium quod est liberum et tenuit illud Siredus de Eluredo Bigge et modo tenet illud Godefridus filius rogeri mala terra de episcopo Baiocensi.
Litelburne manerium est de dominico allodio sci Augustini pro septem solinis se defendit et est
appreciatum xxxij. libris. de isto manerio habet episcopus Baiocensis in suo parco tantum quod
est appreciatum iij. libras.
Et pro hac terra dedit idem episcopus aliam terram nomine Garwinton sco Augustino et fratribus
propter escambium terre parci sui. Et modo tenet eam Radulfus de Sancto Wandregesilo de
abbate et defendit se pro dimidio solino et pro xlij. agris terre et est appreciatum iiij. libras.
In hundredo de Blengate
Chistelet manerium sci Augustini se defendit pro xij. solinis. De hiis solinis sunt sex ad margate et est illud manerium inter totum lxxviij. libris. De isto manerio habent iiij. milites tantum quod est appreciatum xij. libras et adhuc sunt in isto manerio tres arpenne vinee in precio.
Sturie manerium sci Augustini se defendit pro v. solinis quietis et est appreciatum lvj. libras.
Ad Fordwik habet scs Augustinus unum parvum burgum qui tempore regis Edwardi se defendebat pro uno iugo, et ipse rex Edwardus dedit sco Augustino duas partes huius burgi et terciam partem dedit postea episcopus Baiocensis qui erat comes Kancie ex concessione Regis Willelmi. Adhuc subiacet huic burgo xxxiij. agri terre et erant in isto burgo tempore Regis Edwardi c. mansure terre iiij. minus et modo sunt lxxiij. et est appreciatum inter totum xj. libras.
Ibique habet archiepiscopus vij. mansuras terre qui in mari debent servire cum aliis burgensibus sed archiepiscopus modo eis aufert inde servicium.
In hundredo Witstaple.
Blean tenuit Normannus de rege Edwardo et defendit se pro uno solino et modo tenet illud Hamo de rege Willelmo et est appreciatum vj. (libras).
Swalclive tenuit Edwardus snoch de rege Edwardo et defendit se pro dimidio solino et modo tenet illud Vitalis de episcopo Baiocensi et est appreciatum xxx. solidos.
In hundredo de Thanet.
Thanet terra sce Mildrethe est manerium sci Augustini. Regis Edwardi tempore se defendit pro
xlviij. solinos et est appreciatum c. libras.
De isto manerio habent tres milites tantum quod est appreciatum ix. libras.
Elfgethetun manerium dedit godehose sco Augustino et reddebat inde per annum xxv. denarios, super altari sci Augustini. Tempore regis Edwardi defendit se pro dimidio solino et uno iugo et xx. agris terre. Modo tenet illud Anfridus masculus clericus de abbate. Item tenet idem Anfridus dimidium solinum in eodem manerio et reddit sco Augustino per annum c. denarios et valet inter totum lx. solidos.
In hundredo de Estrie habet Scs Augustinus tria iuga terre et valent ix. solidos.
Prestune manerium sci Augustini est in se ipso hundredo et pertinet ad cameram monachorum
sci Augustini. Tempore regis Edwardi se defendit pro v. solinis.
Ex hiis solinis habet Vitalis unum solinum et dimidium iugum in feuodo de abbate.
Et est appreciatum dominium abbatis xiiij. libras et hoc quod tenet Vitalis c. solidos.
Sandwich burgum sanctae Trinitatis est de vestura monachorum et est hundred in se ipso et reddit regi servicium in mari sicut illi de Doura et homines illius ville antequam rex eis dedisset suas consuetudines reddebant xv. lib. Et quando archiepiscopus recuperavit reddebant xl. lib. et xl. millia de allecibus. Modo vero debent reddere lxx. lib. et alleces sicut prius. Tempore regis Edwardi erant ibi ccc. et vij. mansure terre; modo sunt lxxvj. plus. In isto burgo habet S. Augustinus unum agrum et ibi sunt xxx. mansure quae reddunt monachis iiij. millia de allecibus vel x. solidos et regi faciunt servicium sicut alii; in isto agro habet etiam S. Augustinus unam ecclesiam.
In hundredo de Cornilo. Norborne manerium sci Augustini tempore regis Edwardi defendit se pro xxx. solinis.
De hiis solinis habet Odelardus dapifer unum solinum.
Gilbertus habet ij. solinos xxv. agros minus.
Wadardus tres solinos lx. agros minus.
Marcherius letardi dimidium solinum.
Rannulfus de Walladon unum iugum et reddit abbati unum denarium. Haec est terra quam tenet
simon de halte.
Item odelardus unum solinum de Bawesfeld.
Odelinus unum solinum.
Et est appreciatum dominium quater viginti libras, et hoc quod Odelardus habet inde c. solidos. Et quod Gilbertus vj. libras, et quod Wadardus ix. libras et quod marcherius viij. solidos, et quod osbernus xxv. solidos. Et quod Acarius xx. solidos, et quod Ranulfus de Columbels iiij. solidos et ij. denarios et quod alius Ranulfus l. denarios, et quod Odelinus iiij. libras.
Mouingham manerium sci Augustini tempore regis Edwardi se defendit pro ij. solinis et dimidio. De isto manerio tenuit Wadardus totam terram villanorum que superfuit et esse debet de propria firma monachorum et est appreciatum, hoc quod monachi tenent xvj. libris et quod Wadardus tenuit x. libris. Totam istam terram et illam de Northbourn dirationavit abbas Hugo in curia regis Henrici cum concessu eiusdem regis presentibus multis optimatibus episcopis abbatibus comitibus vicecomitibus aliisque quamplurimis eamque cum sigillo regis confirmatam sco Augustino hereditario iure restituit.
Est monigham. Walemere. Ryple manerium tenuit Walmerus de Abbate sci Augustini tempore
regis Edwardi et defendit se pro uno solino et dimidio et modo tenet illud Anfridus masculus
clericus de abbate Scotland et reddit per annum sco Augustino c. denarios et sco Martino c.
denarios et est appreciatum totum manerium viij. libras.
Hundredum de Cornilo est de Estri lest.
In hundredo de Beauuesberga
Siberdeswelde manerium sancti Augustini est de vestitu monachorum. Tempore regis Edwardi se defendit pro ij. solinis et est appreciatum viij. libras.
Doura est burgum regis. Tempore regis Edwardi reddebat prepositus de Doura xviij. libras ex quibus rex habebat xij. libras et comes Godwynus vj. libras, et contra hoc habebant canonici de sco Martino aliam medietatem.
Et quando rex dedit burgensibus illorum sacam et socam tunc burgenses e contra dederunt regi
xx. naves semel in anno per xv. dies ad custodiendum mare. Et in unaquaque navi xxi. homo.
Et quando legati regis veniebant illuc dabant tres denarios in yeme pro equo transfretando. Et in
estate dabant ij. denarios. Et burgenses inveniebant eis stirmannum et unum alium hominem: si
vero plus necesse fuisset de pecunia eorum conducebantur.
Et a festivitate sci Michaelis usque ad festivitatem sci Andree erat triwa regis in illa villa. Si
vero aliquis in hoc termino fecerit aliquam forisfacturam vicecomites communiter accipiebant
illam.
Et omnes burgenses qui ibi manebant non dabant theloneum in tota Anglia.
Et hii sunt qui tenent mansuras terre in Doura ex quibus rex habet suas consuetudines perditas. Robertus de Romenel habet duas masuras. Radulfus de Curbaspina iij Willelmus filius theoldi et Robertus niger vj. Willelmus filius Ogeri Hugo de Mundfort j. Durandus j. Rogerius de oistreham j. Wadardus vij. Goisfridus filius Modberti j. Hunfridus loripes j., de qua medietas est forisfacta regi. Willelmus filius Ganufridi habet unam gidhallam quam burgenses habent perditam. Haec erat elemosina regis et ibi sunt tres domus. Item Rogerius de oistreham habet unam domum factam in aqua et in terra regis sine licentia alicuius hominis unde iste habet gablum rex nichil. Omnes isti revocant episcopum Baiocensem ad Guarant et datorem.
Ranulfus de Columbels habet xv. agros terre de quodam uthlago de qua rex habet omnem gablum
et medietatem terre sicut omnes dicunt.
Sed et Herbertus filius Ivonis fecit unum molendinum in introitu portus ubi confringuntur
naves omnes per conturbacionem fluctuum maris. Et Hugo nepos Herberti dicit quod episcopus
Baiocensis hoc concessit avunculo suo. Sed e contra dicunt burgenses haec esse regi dampnum et
suo.
Nunc autem appreciata est firma huius burgi xl. libris sed tamen qui tenet reddit liiij. libras,
viginti et quattuor librae dantur regi de xx. denariis in ora, cum incensione et pensa et xxx.
libre dantur episcopo Baiocensi cum numero.
De prebendis canonicorum Sancti Martini de Doura.
In least de Estrie sunt duo hundreda videlicet beauuesberga et cornila in quibus iacent xxj. solini et in lasto de limwarlest iacent iij. solini unus ex hiis iacet in hundredo de Strete et alius in hundredo de brichholt et tertius in hundredo de blakebourne. Tempore regis Edwardi erant omnes prebende communes et valebant lxj. libras, et quando episcopus Baiocensis venit, divisit eas inter canonicos ecclesie ut sibi placuit.
Radulfus de Sancto Samsone habet in cherletune unum solinum terre de prebenda Sancti Martini:
istam tenuit Lifuinus tempore regis Edwardi et valebat c. solidos et est de hundredo de
beauuesberga et valet modo iij. libras et x. solidos.
Item in eadem cerletune habet Willelmus filius Ogerii unum solinum de prebenda quam Siredus
tenuit tempore regis Edwardi et valebat tunc xij. libras et modo vj. Ad huc habet ipse Willelmus
ex prebenda unam ecclesiam in burgo de doura que reddit xij. solidos sed canonici calumpniant
eam.
In hundredo de Beauuesberga habet Alwinus in bokelande unum solinum de prebenda quam
ipsemet tenuit tempore regis Edwardi, et valebat tunc c. solidos et modo iiij. libras.
In eodem hundredo habet Ulricus in Gusistune unum iugum terre de prebenda quam tenuit
Alricus tempore regis Edwardi et ad huc habet xxv. agros terre qui iacent in hundredo de cornilo
et valet inter totum xx. solidos.
Siredus de Sancta Margareta tenet in hundredo de Beausberga unum solinum de prebenda quam
pater suus tenuit tempore regis Edwardi et valet c. solidos.
In hundredo de beauuesberga habet radulfus canonicus unum solinum ad Sanctam Margaritam de
prebenda quam tenuit aluricus de rege Edwardo et valebat tunc iiij. libras et modo iij. libras et
x. solidos et ij. denarios.
In hundredo de beauuesberga tenet alericus de prebenda unum solinum terre apud Sanctam
Margaritam et valet lx. solidos.
In eodem hundredo habet Robertus niger apud Sanctam Margaritam unum solinum terre de
prebenda quam Sinet capellanus tenuit de rege Edwardo et valet lx. solidos.
Item in eodem hundredo habet Walterus de Cambrermer ad Sanctam Margaritam unum solinum
terre de prebenda quam tenuit Swyngar de rege Edwardo et valebat tunc iij. libras et x. solidos
et modo valet lx. solidos.
In hundredo de beauuesberge et cornila habet Robertus Trublet unum solinum de prebenda quam
tenuerunt duo homines suthgar et guldstan tempore regis Edwardi et valet lx. sol.
In hundredo de beauuesberge tenet Edwynus canonicus dimidium solinum et xxv. agros ad
sanctam margaritam et quattuor viginti agros in hundredo de cornila de prebenda quam ipsemet
tenuit tempore regis Edwardi et valebat tunc xij. libras et modo lx. sol. de prebenda istius
accepit episcopus Baiocensis viij. agros terre et dedit alano qui et ipse dedit ulrico.
In hundredo de beauuesberge habet Willelmus pictaviensis dimidium solinum et xij. agros et dimidium ad Siberdeswelde et in hundredo de cornila dimidium solinum et xj. agros et dimidium et valebat tempore regis Edwardi iiij. libras et modo lx. sol.
In hundredo de cornila habet archiepiscopus cantuariensis unum solinum terre de prebenda sci
martini et valet vj. lib. et x. solidos.
In eodem hundredo iacent l. agri terre quos episcopus Baiocensis dedit ascetillo archidiacono
cantuariensi et valent xx. solidos. In hundredo de Beauuesberge dedit episcopus Baiocensis
ascetillo archidiacono l. agros terre et valent xxx. solidos.
In hundredo de cornila tenet athelolldus iij. iuga terre ad dale de prebenda quam ipse habuit tempore regis Edwardi et valent iiij. libras.
In hundredo de Beauuesberge et cornila habet scs augustinus unum solinum terre prebenda ad
dale et ad guthistun tempore regis Edwardi valebat xl. solidos et modo xxx. solidos.
In hundredo de cornila habet Willelmus filius theoldi dimidium solinum et dimidium iugum ad
dale de prebenda quam tenuit diryng canonicus tempore regis Edwardi, et valet lx. solidos.
In hundredo de Beauuesberge habet nigellus unum iugum terre ad sanctam Margaretam tempore
regis Edwardi et valebat xx. solidos et modo xx.
In hundredo de Beauuesberge habet sigar unum iugum et dimidium ad Siberdeswelde de prebenda
tempore regis Edwardi et valebat xxx. solidos et modo xxv. solidos.
In eodem hundredo habet Willelmus Godefridi filius unum solinum terre ad Feruengela ex
prebenda quam tenuit Siredus tempore regis Edwardi et valebat tunc vj. libras et modo iiij.
libras.
Item in eodem hundredo habet baldewynus unum solinum terre ad hucham de prebenda quam
frater eius tenuit tempore regis Edwardi et valebat tunc c. solidos et modo iiij. libras.
In hundredo de Beauuesberge habet godricus latunarius unum solin terrae in bokelande ex
prebenda quam Oswynus silvagius presbiter tenuit tempore regis Edwardi. et valebat tunc viij.
libras et modo vj. libras.
Finis de prebendis sci martini de doura.
In hundredo de Stutinge tenet Godefridus de abbate unum manerium de Bodesham et defendit se
tempore regis Edwardi pro j. solino et valet iiij. libras.
In eodem hundredo habet scs augustinus elmestede et hortune et defendit se tempore regis
Edwardi pro ij. solinis et j. iugo et valet viij. libras.
In hundredo de Blakebourne habet scs augustinus unum manerium burewaremarais. Tempore regis Edwardi se defendit pro ij. solinis et iij. iugis terre et valet xxx. libras.
In hoc concordant homines de quattuor lestis scilicet de burewareleast et de estelest et de
Wiwarelest et de Limwarelest.
Si aliquis homo fecerit sepem vel fossatum unde stringatur callis regis vel foveam in illo calle
fecerit vel palum fixerit aut arborem stantem infra callem inciderit vel si arborem stantem
extra callem cadendo intra ceciderit et postea ramum vel frondem aut ipsam arborem sine
licentia portaverit pro unaquaque harum forfacturarum solvet regi c. solidos. Et liceret abierit
inde domum non calumpniatus nec divadiatus tamen sequeretur illum prepositus regis
ubicunque fuerit et regi c. solidos emendabit.
De grithbreche vero si quis eam fecerit et calumpniatus aut divadiatus in calle fecerit viij.
libras regi emendabit. Sin autem quietus erit erga regem non contra dominum cuius homo
fuerit.
Item concordant hec quod rex habet has supradictas forfacturas super omnes allodarios totius comitatus de Kent et super ipsorum homines excepta terra sancte Trinitatis et sancti augustini et sancti Martini et excepta terra Godrici de burnes et Godrici Karlessune et alnothchild et osbern bigge et Sired de Chileham et turgis et Norman et Atsur. Super eos habet rex tantummodo forfacturam de capitibus suis et quando moritur allodarius rex habet relevamen de terris suis qui habebat suam sacam et socam.
Et de aliis terris scilicet oslaces bocland et tercium bocland herst unum iugum de ore et unum
iugum hertei scheldrisham machehauue Ernulwyntun oslacintun Piria altera Piria thniliga
Ospringes hortune de his terris habet rex has forfacturas hamsocne grithbriche forestal et de
adulterio tantummodo hominem per totum Kent et Archiepiscopus mulierum excepta sancte
Trinitatis et sancti augustini et sancti martini de quibus rex nichil habet.
Et de latrone qui iudicatur ad mortem habet rex medietatem pecunie sue et de huthlago qui
uthlagatus fuerit qui postea illum recepit sine licentia rex habet inde forfacturam.
Et de terris supranominatis scilicet alnoth child sired de chileham Godrich de burnes eorumque
similium habet rex diebus custodiam apud Cantebir' et apud Sandwich si ibi fuerit cum corredio
suo. Et si non habuerint regis corredium sine forfactura recedent.
Et si submoniti fuerint ad schiram ibunt usque pinnendene longius et si non venerint rex
habebit de istis forisfacturis c. solidos, excepta grithbreche quae viij. libras emendatur et de
callibus sicut superius.
Item in Limwarelest in brissegneia habet rex hanc consuetudinem scilicet duas carectas et duas
sticcas anguillarum pro uno inwardo.
Et in terra sophis habet xij. den. pro uno inwardo et de uno iugo in Northbreche 12 den. aut
unum inwardum.
Hee terre iacent in Wi et hee terre custodiebant regem apud Cantebiriam vel apud Sandwich per
tres dies si rex illuc venisset et si aliquis inde forfecisset de custodia regis emendasset per c.
solidos.
In leasto de Suttune et in least de agelesford habuerunt isti sacam et socam brixichild Athellodlod
de Hesteham Athsur de Liesenes Alfwyn horn Wrnold le Wite Ordinge de Hortune Osbern de
Chilesfeld leuenoth de Suttune Edward de terstane wlstan et lieuric de otringeburc Osward de
Northtune Edgeth de eselholte elred de eldyuge.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Page |