HUGONIS DE SANCTO VICTORE DIDASCALICON

DE STUDIO LEGENDI

Praefatio

[770C] Multi sunt quos ipsa adeo natura ingenio destitutos reliquit ut ea etiam quae facilia sunt intellectu vix capere possint, et horum duo genera mihi esse videntur. [770D] nam sunt quidam, qui, licet suam hebetudinem non ignorent, eo tamen quo valent conamine ad scientiam anhelant, et indesinenter studio insistentes, quod minus habent effectu operis, obtinere merentur effectu voluntatis. ast alii quoniam summa se comprehendere nequaquam posse sentiunt, minima etiam negligunt, et quasi in suo torpore securi quiescentes eo amplius in maximis lumen veritatis perdunt, quo minima quae intelligere possent discere fugiunt. unde psalmista: Noluerunt, inquit, intelligere ut bene agerent. longe enim aliud est nescire atque aliud nolle scire. nescire siquidem infirmitatis est, scientiam vero detestari, pravae voluntatis. est aliud hominum genus quos admodum natura ingenio ditavit et facilem ad veritatem veniendi aditum praestitit, quibus, [771A] etsi impar sit valitudo ingenii, non eadem tamen omnibus virtus aut voluntas est per exercitia et doctrinam naturalem sensum excolendi. nam sunt plerique qui negotiis huius saeculi et curis super quam necesse sit impliciti aut vitiis et voluptatibus corporis dediti, talentum Dei terra obruunt, et ex eo nec fructum sapientiae, nec usuram boni operis quaerunt, qui profecto valde detestabiles sunt. rursus aliis rei familiaris inopia et tenuis census discendi facultatem minuit. quos tamen plene per hoc excusari minim posse credimus, cum plerosque fame siti nuditate laborantes ad scientiae fructum pertingere videamus. [771B] et tamen aliud est cum non possis, aut ut verius dicam, facile non possis discere, atque aliud posse et nolle scire. sicut enim gloriosius est, cum nullae suppetant facultates, sola virtute sapientiam apprehendere, sic profecto turpius est vigere ingenio, divitiis affluere, et torpere otio.

[741A] Duae praecipue res sunt quibus quisque ad scientiam instruitur, videlicet lectio et meditatio, e quibus lectio priorem in doctrina obtinet locum, et de hac tractat liber iste dando praecepta legendi. tria autem sunt praecepta magis lectioni necessaria: primum, ut sciat quisque quid legere debeat, secundum, quo ordine legere debeat, id est, quid prius, quid postea, tertium, quomodo legere debeat. de his tribus per singula agitur in hoc libro. instruit autem tam saecularium quam divinarum scripturarum lectorem. unde et in duas partes dividitur, quarum unaquaeque tres habet distinctiones. [741B] in prima parte docet lectorem artium, in secunda parte divinum lectorem. docet autem hoc modo, ostendendo primum quid legendum sit, deinde quo ordine et quomodo legendum sit. ut autem sciri possit quid legendum sit aut quid praecipue legendum sit, in prima parte primum numerat originem omnium artium deinde descriptionem et partitionem earum, id est, quomodo unaquaeque contineat aliam, vel contineatur ab alia, secans philosophiam a summo usque ad ultima membra. deinde enumerat auctores artium et postea ostendit quae ex his videlicet artibus praecipue legendae sint. deinde etiam quo ordine et quomodo legendae sint, aperit. postremo legentibus vitae suae disciplinam praescribit, et sic finitur prima pars. [741C] in secunda parte determinat quae scripturae divinae appellandae sint, deinde numerum et ordinem divinorum librorum et auctores eorum et interpretationes nominum. postea agit de quibusdam proprietatibus divinae scripturae quae magis sunt necessariae. deinde docet qualiter legere debeat sacram scripturam is qui in ea correctionem morum suorum et formam vivendi quaerit. ad ultimum docet illum qui propter amorem scientiae eam legit, et sic secunda quoque pars finem accipit.

LIBER PRIMUS

CAPUT I

De origine artium.

Omnium expetendorum prima est sapientia, in qua perfecti boni forma consistit. sapientia illuminat hominem ut seipsum agnoscat, qui ceteris similis fuit cum se prae ceteris factum esse non intellexit. [741D] immortalis quippe animus sapientia illustratus respicit principium suum et quam sit indecorum agnoscit, ut extra se quidquam quaerat, cui quod ipse est, satis esse poterat. scriptum legitur in tripode Apollinis: gnoti seauton, id est, cognosce te ipsum, quia nimirum homo si non originis suae immemor esset, omne quod mutabilitati obnoxium est, quam sit nihil, agnosceret. probata apud philosophos sententia animam ex cunctis naturae partibus asserit esse compactam. et Timaeus Platonis ex dividua et individua mixtaque substantia, itemque eadem et diversa, et ex utroque commixta natura, quo universitas designatur, entelechiam formavit. [742A] ipsa namque et initia et quae initia consequuntur capit, quia et invisibiles per intelligentiam rerum causas comprehendit, et visibiles actualium formas per sensuum passiones colligit, sectaque in orbes geminos motum glomerat, quia sive per sensus ad sensibilia exeat sive per intelligentiam ad invisibilia ascendat. ad seipsam rerum similitudines trahens regyrat, et hoc est quod eadem mens, quae universorum capax est, ex omni substantia atque natura, quo similitudinis repraesentet figuram, coaptatur. Pythagoricum namque dogma erat similia similibus comprehendi, ut scilicet anima rationalis nisi ex omnibus composita foret, nullatenus omnia comprehendere posset, [742B] secundum quod dicit quidam:

Terram terreno comprehendimus, aethera flammis, Humorem liquido, nostro spirabile flatu.

nec tamen existimare debemus viros in omni rerum natura peritissimos hoc de simplici essentia sensisse, quod ulla se partium quantitate distenderet, sed, ut apertius mirabilem eius demonstrarent potentiam, dicebant ex omnibus naturis constare, non secundum compositionem sed secundum compositionis rationem. neque enim haec rerum omnium similitudo aliunde aut extrinsecus animae advenire credenda est, sed ipsa potius eam in se et ex se nativa quadam potentia et propria virtute capit. nam sicut Varro in Periphysion dicit: Non omnis varietas extrinsecus rebus accidit, [742C] ut necesse sit quidquid variatur, aut amittere aliquid quod habuit, aut aliquid aliud et diversum extrinsecus quod non habuit assumere. videmus cum paries extrinsecus adveniente forma imaginis cuiuslibet similitudinem accipit. cum vero impressor metallo figuram imprimit, ipsum quidem non extrinsecus, sed ex propria virtute et naturali habilitate aliud iam aliquid representare incipit. sic nimirum mens, rerum omnium similitudine in signita, omnia esse dicitur, atque ex omnibus compositionem suscipere, non integraliter, sed virtualiter atque potentialiter continere, et haec est illa naturae nostrae dignitas quam omnes aeque naturaliter habent, sed non omnes aeque noverunt. animus enim, corporeis passionibus consopitus et per sensibiles formas extra semetipsum abductus, oblitus est quid fuerit, et, [724D] quia nil aliud fuisse se meminit, nil praeter quod videtur esse credit. reparamur autem per doctrinam, ut nostram agnoscamus naturam, et ut discamus extra non quaerere quod in nobis possumus invenire. summum igitur in vita solamen est studium sapientiae, quam qui invenit felix est, et qui possidet beatus.

CAPUT II

Quod studium sapientiae philosophia sit.

Primus omnium Pythagoras studium sapientiae philosophiam nuncupavit, maluitque philosophos dici, nam antea sophos, id est, [743A] sapientes dicebantur. pulchre quidem inquisitores veritatis non sapientes sed amatores sapientiae vocat, quia nimirum adeo latet omne verum, ut eius amore quantumlibet mens ardeat, quantumlibet ad eius inquisitionem assurgat, difficile tamen ipsam ut est veritatem comprehendere queat. philosophiam autem earum rerum, quae vere essent suique immutabilem substantiam sortirentur, disciplinam constituit. Est autem philosophia amor et studium et amicitia quodammodo sapientiae, sapientiae vero non huius, quae in ferramentis quibusdam, et in aliqua fabrili scientia notitiaque versatur, sed illius sapientiae, quae nullius indigens, vivax mens et sola rerum primaeva ratio est. est autem hic amor sapientiae, intelligentis animi [743B] ab illa pura sapientia illuminatio, et quodammodo ad seipsam retractio atque advocatio, ut videatur sapientiae studium divinitatis et purae mentis illius amicitia. haec igitur sapientia cuncto animarum generi meritum suae divinitatis imponit, et ad propriam naturae vim puritatemque reducit. hinc nascitur speculationum cogitationumque veritas, et sancta puraque actuum castimonia. quoniam vero humanis animis hoc excellentissimum bonum philosophiae comparatum est, ut viae filo quodam procedat oratio, ab ipsis animae efficientiis ordiendum est.

CAPUT III

De triplici vi animae et solum hominem ratione praeditum.

Triplex omnino animae vis in vegetandis corporibus deprehenditur, quarum una quidem vitam solum corpori subministrat, [743C] ut nascendo crescat, alendoque subsistat. alia vero sentiendi iudicium praebet. tertia vi mentis et ratione subnixa est. quarum quidem primae id officium est, ut creandis, nutriendis alendisque corporibus praesto sit, nullum vero praestet rationis sensusve iudicium. haec autem est herbarum atque arborum, et quidquid terrae radicitus affixum tenetur. secunda vero composita atque coniuncta est, ac primam sibi sumens, et in partem constituens varium de quibus potest capere, ac multiforme iudicium capit. omne enim animal, quod sensu viget, idem et nascitur, et nutritur, et alitur. sensus vero diversi sunt, et usque ad quinarium numerum crescunt ita quidquid tantum alitur, non etiam sentit, [743D] quidquid vero sentire potest, etiam alitur, ei prima quoque vis animae, nascendi scilicet atque nutriendi, probatur esse subiecta. quibus vero sensus adest, non tantum eas rerum capiunt formas quibus sensibili corpore feriuntur praesente, sed abscedente quoque sensu sensibilibusque sepositis, cognitarum sensu formarum imagines tenent, memoriamque conficiunt, et prout quodque animal valet, longius breviusque custodit. sed eas imaginationes confusas atque inevidentes sumunt, ut nihil ex earum coniunctione ac compositione efficere possint, atque idcirco meminisse quidem nec aeque omnia, amissam vero oblivionem recolligere ac revocare non possunt. futuri vero his nulla cognitio est. sed vis animae tertia, quae secum priores [744A] alendi ac sentiendi trahit, hisque velut famulis atque obedientibus utitur, eadem tota in ratione est constituta, eaque vel in rerum praesentium firmissima conclusione, vel in absentium intelligentia, vel in ignotarum inquisitione versatur. haec tantum humano generi praesto est, quae non solum sensus imaginationesque perfectas et non inconditas capit, sed etiam pleno actu intelligentiae, quod imaginatio suggessit, explicat atque confirmat. itaque, ut dictum est, huic divinae naturae non ea tantum in cognitione sufficiunt, quae subiecta sensibus comprehendit, verum etiam ex sensibilibus imaginatione concepta, et absentibus rebus nomina indere potest, et quod intelligentiae ratione comprehendit, vocabulorum quoque positionibus aperit. [744B] illud quoque ei naturae proprium est, ut per ea quae sibi nota sunt, ignota vestiget, et non solum unumquodque an sit, sed quid sit etiam, et quale sit, nec non et cur sit, oportet agnoscere. quam triplicem animae vim sola, ut dictum est, hominum natura sortita est, cuius animae vis intelligentiae motibus non caret, qua in his quattuor proprie vim rationis exercet. aut enim aliquid an sit inquirit, aut si esse constiterit, quid sit addubitat. quod, si etiam utriusque scientiam ratione possidet, quale sit unumquodque vestigat, atque in eo cetera accidentium momenta perquirit. quibus cognitis, cur ita sit quaerit, et ratione nihilominus vestigat. cum igitur hic actus sit humani animi, ut semper in praesentium comprehensione, aut in absentium intelligentia, [744C] aut in ignotarum inquisitione atque inventione versetur, duo sunt in quibus omnem operam vis animae ratiocinantis impendit, unum quidem ut rerum naturas inquisitionis ratione cognoscat, alterum vero, ut ad scientiam prius veniat, quod post gravitas moralis exerceat.

CAPUT IV

Quae res ad philosophiam pertineant.

Sed ut video, inextricabilem iam ipso loquendi ordine labyrinthum incidimus, ubi nobis non perplexus sermo, sed res obscura difficultatem pariat. quia enim de studio sapientiae loqui suscepimus, idque solis hominibus quodam naturae privilegio competere attestati sumus, consequenter nunc omnium humanorum actuum moderatricem quandam sapientiam posuisse videmur. [744D] si enim brutorum aninalium natura, quae nullo regitur rationis iudicio, motus suos secundum solas sensuum passiones diffundit, et in appetendo seu fugiendo aliquid non intelligentiae utitur discretione, sed caeco quodam carnis affectu impellitur, restat ut rationalis animae actus caeca cupiditas non rapiat, sed moderatrix semper sapientia praecedat. quod si verum esse constiterit, iam non solum ea studia in quibus vel de rerum natura vel disciplina agitur morum, verum etiam omnium humanorum actuum seu studiorum rationes, non incongrue ad philosophiam pertinere dicemus. secundum quam acceptionem sic philosophiam definire possumus: Philosophia est disciplina omnium rerum humanarum atque divinarum rationes plene investigans. [745A] nec movere debet quod supra diximus philosophiam esse amorem et studium sapientiae, non huius quae instrumentis explicatur, ut est architectura, agricultura, et cetera huiusmodi, sed eius sapientiae quae sola rerum primaeva ratio est. potest namque idem actus et ad philosophiam pertinere secundum rationem suam, et ab ea excludi secundum administrationem, verbi gratia, ut de praesenti loquamur: agriculturae ratio philosophi est, administratio rustici. praeterea, opera artificum, etsi natura non sint, imitantur tamen naturam, et sui exemplaris formam, quae natura est, qua imitantur, ratione exprimunt. vides iam qua ratione cogimur philosophiam in omnes actus hominum diffundere, [745B] ut iam necesse sit tot esse philosophiae partes quot sunt rerum diversitates, ad quas ipsam pertinere constiterit.

CAPUT V

De ortu theoricae, practicae, mechanicae.

Omnium autem humanarum actionum seu studiorum, quae sapientia moderatur, finis et intentio ad hoc spectare debet, ut vel naturae nostrae reparetur integritas vel defectuum, quibus praesens subiacet vita, temperetur necessitas. dicam apertius quod dixi. duo sunt in homine, bonum et malum, natura et vitium. bonum quia natura est, quia corruptum est, quia minus est, exercitio reparandum est. malum quia vitium est, quia corruptio est, quia natura non est, excludendum est. quod si funditus exterminari non potest, saltem adhibito remedio temperandum est. hoc est omnino quod agendum est, [745C] ut natura reparetur et exeludatur vitium. integritas vero naturae humanae duobus perficitur, scientia et virtute, quae nobis cum supernis et divinis substantiis similitudo sola est. nam homo, cum simplex natura non sit, sed gemina compactus substantia, secundum unam partem suam quae potior est, et, ut apertius id quod oportet dicam, quae ipse est, immortalis est. secundum alteram vero partem quae caduca est, quae sola his, qui nisi sensibus fidem praestare nesciunt, cognita est, mortalitati et mutabilitati obnoxius est, ubi toties mori necesse est, quoties amittere id quod est. et haec est ultima pars rerum, quae principium et finem habet.

CAPUT VI

De tribus rerum maneriis.

Sunt namque in rebus alia quae nec principium habent nec finem, [745D] et haec aeterna nominantur, alia quae principium quidem habent, sed nullo fine clauduntur, et dicuntur perpetua, alia quae et initium habent et finem, et haec sunt temporalia. in primo ordine id constituimus cui non est aliud esse, et id quod est id est, cuius causa et effectus diversa non sunt, quod non aliunde sed a semetipso subsistere habet, ut est solus naturae genitor et artifex. illud vero cui aliud est esse, et id quod est, id est quod aliunde ad esse venit, et ex causa praecedente in actum profluxit, ut esse inciperet, natura est, quae mundum continet omnem. idque in gemina secatur. est quiddam, quod a causis suis primordialibus ut esse incipiat, nullo movente ad actum prodit, solo divinae voluntatis arbitrio, [746A] ibique immutabile omnis finis atque vicissitudinis expers consistit. eiusmodi sunt rerum substantiae, quas Graeci ousias dicunt, et cuncta superlunaris mundi corpora, quae etiam ideo, quod non mutentur, divina appellata sunt. tertia pars rerum est quae principium et finem habent, et per se ad esse non veniunt, sed sunt opera naturae, quae oriuntur super terram sub lunari globo, movente igne artifice, qui vi quadam descendit in res sensibiles procreandas. de illis ergo dictum est: Nihil in mundo moritur, eo quod nulla essentia pereat. non enim essentiae rerum transeunt, sed formae. cum vero forma transire dicitur, non sic intelligendum est, [746B] ut aliqua res existens perire omnino et esse suum amittere credatur, sed variari potius, vel sic fortassis ut quae iuncta fuerant, ab invicem separentur, vel quae separata erant, coniungantur, vel quae hic erant, illuc transeant, vel quae nunc erant, tunc subsistant, in quibus omnibus esse rerum nihil detrimenti patitur. de his dictum est: Omnia orta occidunt, et aucta senescunt, eo quod cuncta naturae opera, sicut principium habent, ita etiam finis aliena non sunt. de illis dictum est:

De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti,

eo quod omnis natura et primordialem habet causam et subsistentiam perpetuam. de his dictum est:

Et redit ad nihilum, quod fuit ante nihil,

eo quod omne opus naturae sicut temporaliter ex occulta causa [746C] in actum profluit, ita eodem actu temporaliter destructo, eo unde venerat reversurum sit.

CAPUT VII

De mundo superlunari et sublunari.

Hinc est quod mathematici mundum in duas partes diviserunt: in eam videlicet partem quae est a circulo lunae sursum, et in eam quae deorsum est. et superlunarem mundum, eo quod ibi omnia primordiali lege consistant, naturam appellabant, sublunarem, opus naturae, id est, superioris, quia omnium genera animantium, quae in eo vitalis spiritus infusione vegetantur, a superioribus per invisibiles meatus infusum nutrimentum accipiunt, non solum ut nascendo crescant, sed etiam ut alendo subsistant. [746D] eundem etiam superiorem mundum tempus vocabant, propter cursum et motum siderum quae in eo sunt, inferiorem, temporalem, quia secundum motus superiores agitur. item superlunarem, propter perpetuam lucis et quietis tranquillitatem, elysium, hunc autem propter inconstantiam et confusionem rerum fluctuantium, infernum nuncupabant.

Haec paulo latius prosecuti sumus ut ostendamus hominem, qua in parte mutabilitatis particeps est, in ea quoque necessitati esse obnoxium, in ea vero, qua immortalis est, divinitati esse cognatum. ex quo colligi potest id quod supra dictum est, quod videlicet omnium humanarum actionum ad hunc finem concurrit intentio, ut vel divinae imaginis similitudo in nobis restauretur, [747A] vel huius vitae necessitudini consulatur, quae quo facilius laedi potest adversis, eo magis foveri et conservari indiget.

CAPUT VIII

In quo homo similis sit Deo.

Duo vero sunt quae divinam in homine similitudinem reparant, id est, speculatio veritatis et virtutis exercitium. quia in hoc homo Deo similis est, quod sapiens et iustus est, sed iste mutabiliter, ille immutabiliter et sapiens et iustus est. illarum vero actionum quae huius vitae necessitati deserviunt, trimodum genus est, primum, quod naturae nutrimentum administrat, secundum, quod contra molesta, quae extrinsecus accidere possunt, munit, tertium, quod contra iam illata praestat remedium. [747B] cum igitur ad reparandam naturam nostram intendimus, divina actio est, cum vero illi quod infirmum in nobis est necessaria providemus, humana. omnis igitur actio vel divina est vel humana. possumus autem non incongrue illam, eo quod de superioribus habeatur, intelligentiam appellare, hanc vero, quia de inferioribus habetur, et quasi quodam consilio indiget, scientiam vocare. si igitur sapientia, ut supra dictum est, cunctas quae ratione fiunt moderatur actiones, consequens est iam ut sapientiam has duas partes continere, id est, intelligentiam et scientiam, dicamus. rursus intelligentia, quoniam et in investigatione veritatis et in morum consideratione laborat, eam in duas species dividimus, [747C] in theoricam, id est, speculativam, et practicam, id est, activam, quae etiam ethica, id est, moralis appellatur. scientia vero, quia opera humana prosequitur, congrue mechanica, id est, adulterina vocatur.

CAPUT IX

De tribus operibus.

Sunt etenim tria opera, id est, opus Dei, opus naturae, opus artificis imitantis naturam. opus Dei est, quod non erat creare. unde illud: In principio creavit Deus caelum et terram. opus naturae, quod latuit ad actum producere. unde illud: Producat terra herbam virentem etc. opus artificis est disgregata coniungere vel coniuncta segregare. unde illud: Consuerunt sibi perizomata. neque enim potuit vel terra caelum creare, [747D] vel homo herbam producere, qui nec palmum ad staturam suam addere potest. in his tribus operibus convenienter opus humanum, quod natura non est sed imitatur naturam, mechanicum, id est, adulterinum nominatur, quemadmodum et clavis subintroducta mechanica dicitur. qualiter autem opus artificis imitetur naturam, longum est et onerosum prosequi per singula. possumus tamen exempli causa in paucis id demonstare. qui statuam fudit, hominem intuitus est. qui domum fecit, montem respexit. quia enim, ut ait propheta, qui emittis fontes in convallibus, intra medium montium perstransibunt aquae. eminentia montium aquas non retinet. ita domus in altum quoddam cacumen levanda fuit, [748A] ut irruentium tempestatum molestias tuto excipere posset. qui usum vestimentorum primus adinvenit, consideravit quod singula quaeque nascentium propria quaedam habeant munimenta quibus naturam suam ab incommodis defendunt. cortex ambit arborem, penna tegit velucrem, piscem squama operit, lana ovem induit, pilus iumenta et feras vestit, concha testudinem excipit, ebur elephantem iacula non timere facit. nec tamen sine causa factum est quod, cum singula animantium naturae suae arma secum nata habeant, solus homo inermis nascitur et nudus. oportuit enim ut illis, quae sibi providere nesciunt, natura consuleret, homini autem ex hoc etiam maior experiendi occasio praestaretur, cum illa, [748B] quae ceteris naturaliter data sunt, propria ratione sibi inveniret. multo enim nunc magis enitet ratio hominis haec eadem inveniendo quam habendo claruisset. nec sine causa proverbium sonat quod:

Ingeniosa fames omnes excuderit artes.

hac equidem ratione illa quae nunc excellentissima in studiis hominum vides, reperta sunt. hac eadem pingendi, texendi, sculpendi, fundendi, infinita genera exorta sunt, ut iam cum natura ipsum miremur artificem.

CAPUT X

Quid sit natura.

Quia vero iam toties naturam nominavimus, licet, ut ait Tullius, Naturam definire difficile sit, non tamen huius vocabuli significatio omnino silentio praetereunda videtur. [748C] neque, quia non omnia quae volumus dicere possumus, id quod possumus tacere debemus. plura veteres de natura dixisse inveniuntur, sed nihil ita ut non aliquid restare videatur. quantum tamen ego ex eorum dictis conicere possum, tribus maxime modis huius vocabuli significatione uti solebant, singulis suam definitionem assignando.

Primo modo per hoc nomen significare voluerunt illud archetypum exemplar rerum omnium, quod in mente divina est, cuius ratione omnia formata sunt, et dicebant naturam esse unius cuiusque rei primordialem causam suam, a qua non solum esse sed etiam talis esse habeat. huic significationi talis definitio assignatur: Natura est quae unicuique rei suum esse attribuit. [748D] secundo modo naturam esse dicebant proprium esse uniuscuiusque rei. cui significationi talis definitio assignatur: Natura unamquamque rem informans propria differentia dicitur. secundum quam significationem dicere solemus: Natura est omnia pondera ad terram vergere, levia alta petere, ignem urere, aquam humectare. tertia definitio talis est: Natura est ignis artifex, ex quadam vi procedens in res sensibiles procreandas. physici namque dicunt, omnia ex calore et humore procreari. unde Vergilius Oceanum patrem appellat et Valerius Soranus in quodam versu de Iove in significatione ignis aetherei dicit:

Iuppiter omnipotens rerum regumque repertor, Progenitor genitrixque Deum verum unus et idem.

CAPUT XI

De ortu logicae. [749A]

Postquam igitur theoricae et practicae et mechanicae ortum demonstravimus, superest logicae quoque originem investigare, quam idcirco ultimam annumero quia postremo inventa est. ceterae prius repertae fuerant, sed necesse fuit logicam quoque inveniri, quoniam nemo de rebus convenienter disserere potest. nisi prius recte et veraciter loquendi rationem agnoverit. nam sicut dicit Boethius: Cum primitus antiqui circa naturas rerum et morum qualitates investigandas operam impenderent, necesse fuit saepe falli eos, quia vocum et intellectuum discretionem non habebant, ut in multis evenit Epicuro, qui atomis mundum consistere putat [749B] et honestum voluptatem mentitur.

Hoc autem idcirco huic atque aliis accidisse manifestum est, quoniam per imperitiam disputandi, quidquid ratiocinatione comprehenderant, hoc in res quoque ipsas evenire arbitrabantur. hic vero magnus est error. neque enim sese res ut in numeris, ita etiam in ratiocinationibus habent. in numeris enim quidquid in digitis recte computantis evenerit, id sine dubio in res quoque ipsas evenire necesse est, ut si ex calculo centum contigerit, centum quoque res illi numero subiectas esse necesse est. hoc vero non aeque in disputatione servatur. neque enim quidquid sermonum decursus invenerit, id in natura fixum tenetur. [749C] quare necesse est falli, qui abiecta scientia disputandi, de rerum natura perquirerent. nisi enim prius ad scientiam venerit, quae ratiocinatio veram teneat semitam disputandi, quae verisimilem, et agnoverit quae fida, quae possit esse suspecta, rerum incorrupta veritas ex ratiocinatione non potest inveniri. cum igitur veteres saepe multis lapsi erroribus, falsa quaedam sibi et contraria in disputatione colligerent, atque id fieri impossibile videretur, ut de eadem re contraria conclusione facta, utraque essent vera, quae sibi dissentiens ratiocinatio conclusisset, cuive ratiocinationi credi oporteret, esset ambiguum, visum est prius disputationis ipsius veram atque integram considerare naturam. qua cognita, tum illud quoque, quod per disputationem inveniretur, [749D] an vere comprehensum esset, posset intelligi. hinc igitur profecta logicae peritia disciplinae, quae disputandi modos atque ipsas ratiocinationes internoscendi vias parat, ut quae ratiocinatio nunc quidem vera, nunc autem falsa, quae vero semper falsa, quae numquam falsa possit agnosci. haec tempore quidem postrema est, sed ordine prima. haec enim incohantibus philosophiam prima legenda est, propterea quod in ea docetur vocum et intellectum natura, sine quibus nullus philosophiae tractatus rationabiliter explicari potest.

Logica dicitur a Graeco logos, quod nomen geminam habet interpretationem. [750A] dicitur enim logos sermo sive ratio, et inde logica sermocinalis sive rationalis scientia dici potest. logica rationalis, quae dissertiva dicitur, continet dialecticam et rhetoricam. logica sermocinalis genus est ad grammaticam, dialecticam atque rhetoricam, et continet sub se dissertivam. et haec est logica sermocinalis, quam quartam post theoricam, practicam, mechanicam annumeramus. nec putandum est ideo logicam, id est, sermocinalem dici, quod ante eius inventionem nulli fuerint sermones, et quasi homines mutuas locutiones prius non habuerint. erant prius et sermones communes et litterae, sed nondum ratio sermonum et litterarum in artem redacta fuerat. nulla adhuc recte loquendi vel disputandi praecepta data erant. omnes enim scientiae prius erant in usu quam in arte. sed considerantes deinde homines usum in artem posse converti [750B] et quod vagum fuerat et licentiosum prius certis regulis et praeceptis posse restringi, coeperunt, ut dictum est, consuetudinem quae partim casu, partim natura exorta fuerat, ad artem reducere, id quod pravum usus habebat emendantes, quod minus habebat supplentes, quod superfluum habebat resecantes, et de cetero singulis certas regulas et praecepta praescribentes.

Huiusmodi fuit origo omnium artium; hoc per singula currentes verum invenimus. priusquam esset grammatica et scribebant et loquebantur homines. priusquam esset dialecta, ratiocinando verum a falso discernebant. priusquam esset rhetorica, iura civilia tractabant. priusquam esset arithmetica, scientiam numerandi habebant. [750C] priusquam esset musica, canebant. priusquam esset geometria, agros mensurabant. priusquam esset astronomia, per cursus stellarum discretiones temporum capiebant. sed venerunt artes, quae licet ab usu principium sumpserint, usu tamen meliores sunt. hic locus esset exponere qui fuerint singularum artium inventores, quando extiterint aut ubi, aut quomodo per eos disciplinae exordium sumpserint, sed volo quadam prius philosophiae divisione singulas a se invicem discernere.

Oportet ergo breviter recapitulare quae supradicta sunt, ut facilior fiat transitus ad sequentia. quattuor tantum diximus esse scientias, quae reliquas omnes continent, [750D] id est, theoricam, quae in speculatione veritatis laborat, et practicam, quae morum disciplinam considerat, et mechanicam, quae huius vitae actiones dispensat, logicam quoque, quae recte loquendi et acute disputandi scientiam praestat. hic itaque non absurde ille quaternarius animae intelligi potest, quem ob reverentiam sui antiqui in ius iurandum asciverant. unde et illud dictum est:

Per qui nostrae animae numerum dedit ille quaternum.

hae qualiter sub philosophia contineantur, et rursum quas sub se contineant, repetita breviter definitione philosophiae ostendemus.

Hugo of St. Victor Christian Latin The Latin Library The Classics Page