Ad Eigilum de libro quem scripseratNullum opus exsurgit quod non annosa vetustas
expugnet, quod non vertat iniqua dies.
grammata sola carent fato, mortemque repellunt.
preterita renovant grammata sola biblis.
grammata nempe dei digitus sulcabat in apta
rupe, suo legem cum dederat populo.
sunt, fuerant, mundo venient quae forte futura,
grammata haec monstrant famine cuncta suo.
Dulcissimo Fratri ac Reverentissimo Abbati Grimoldo
Vive, meae vires lassarumque anchora rerum,
naufragio et litus tutaque terra meo,
solus honor nobis, urbs tu fidissima semper
curisque afflicto tuta quies animo.
sintque licet montes inter cum fluctibus arva
mens tecum est nulla quae cohibetur humo.
te mea mens sequitur, sequitur quoque carmen amoris,
exoptans animo prospera cuncta tuo.
qui mihi te notum dedit et concessit amicum
conservet sanum Christus ubique mihi.
ante solum terrae caelique volubile cyclum
praetereant, vester quam quoque cesset amor.
hocque, pater, monui, moneo te iterumque monebo,
sis memor ipse mei, sicut et ipse tui,
ut deus in terris quos hic coniunxit amicos,
gaudentes pariter iungat in arce poli.
Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |