GREGORII TURONENSIS HISTORIARUM LIBER NONUS
In Christi nomine incipit liber VIIII in anno XII Childeberthi reges.
1. De Richaredo et legatis eius.
Igitur post mortem Leuvigilde Hispanorum regis Richaredus, filius eius, foedus iniit cum Goesintha, relicta patris sui, eamque ut matrem suscepit. Haec enim erat mater Brunechildis reginae, matris Childeberthi iunioris. Richaredus vero de alia uxore erat filius Leuvigildi. Denique, cum noverca habitu consilio, legatus ad Gunthramno rege adque ad Childebertum dirigit, dicens: Tacem habete nobiscum, et ineamus foedus, ut adiutus praesidio vestro, cum necessitas poposcerit, simile nos condicione, intercedente cantate, muniamus'. Venientes vero legati, qui ad Guntchramnum regem directi erant, apud Matascensem oppidum iussi sunt residere, ibique, transmissis viris, rex causas cognovit, sed recipere noluit verba eorum. Unde talis postmodum inter eos inimicitia pullulavit, ut ad civitates Septemaniae nullum de regno eius transire permitterent. Hi vero qui ad Childeberthum regem venerunt cum cantate recepti sunt, datisque muneribus, accepta pace, cum muneribus sunt regressi.
2. De obito beatae Radegundae.
Eo anno beatissima Radegundis ab hoc mundo migravit. Quae magnum planctum in monasterio, quem constituerat, dereliquid. Fuique et ego praesens ad eam sepiliendam. Obiit autem mense sexto, tertia decima die mensis , sepulta post triduum. Quae autem ibi ipsa die virtutes apparuerunt, vel qualiter fuerit funerata, in libro Miraculorum plenius scribere studui.
3. De eo, qui cum cultro ad Gunthchramno rege venit.
Interia advenit festivitas sancti Marcelli, quae apud urbem Cavillonensim mense septimo caelebratur, et Gunthchramnus rex adfuit. Verum ubi, peracta solemnia, ad sacrosanctum altarium communicandi gratia accessisset, venit quidam quasi aliquid suggesturus. Qui dum properat contra regem, culter ei de manu dilabitur; adpraehensumque repente, alium cultrum evaginatum in manu eius repperierunt. Nec mora, eductus a basilica sancta, vinctus et tormentis addictus, confitetur se emissum ad interficiendum regem, dicens: 'Sic enim tractavit, qui me misit, quia: ěCognovit rex multorum in se odia adgregata, et suspectus, ne percutiatur, omnino se a suis vallari praecipit; nec repperitur aditus, qualiter ad eum cum gladiis possimus accedere, nisi in aeclesia, in qua securus et nihil metuens stare denuscitur, verberitur"'. Sed et his de quibus locutus fuit adpraehensis, multis interemptis, hunc verberatum plagis demisit vivum, quia nefas potavit, si his qui ab eclesia eductus fuerat truncaretur.
4. Quod Childebertho alius natus est filius.
Eo anno Childebertho rege alius filius natus est, quem Veranus Cavelonensis episcopus suscipiens a lavacro, Theodorici nomen inposuit. Erat enim eo tempore ipsi pontifex magnis virtutibus praeditus, ita ut plerumque infirmis signum crucis inponens, statim sanitate, tribuenti Domino, restauraret.
5. De prodigiis.
Prodigia quoque multa dehinc apparuerunt. Nam vasa per domus diversorum signis, nescio quibus, caraxata sunt, quae res nullo umquam modo aut eradi potuit aut deleri. Inceptum est autem hoc prodigium ab urbis Carnotinae territurio; et veniens per Aurilianensem, usque Burdegalensem terminum peraccessit, non praetermittens ullam urbem, quae fuit in medio. In vineis vero mense octavo, transacta vindimia, palmites novos cum uvis deformatis aspeximus. In aliis arboribus frondes novi et nova visa sunt poma. Radii a parte aquilonis apparuerunt. Adserebant nonnulli, vidisse se serpentes ex nube delapsos. Alii adfirmabant, villam cum casis et hominibus subitania internicione evanuisse. Et multa alia signa apparuerunt, quae aut regis obitum adnunciare solent aut regiones excidium. Vindimia eo anno tenuis, aquae validae, pluviae inmensae, flumina quoque granditer adaucta fuerunt.
6. De seductoribus et ariolis.
Fuit eo anno in urbe Thoronica Desiderius nomine, qui se magnum quendam esse dicebat, adserens se multa posse facere signa. Nam et nuntius inter se atque Petrum Paulumque apostolos discurrere iactitabat. Ad quem, quia praesens non eram, rusticitas populi multa confluxerat, deferentes secum caecos et debiles, quos non sanctitate sanare, sed errore nigromantici ingenii quaerebat inludere. Nam hos, qui erant paralitici aut alia inpediti debilitate, iubebat valide extendi, ut, quos virtutis divinae largitione diregere non poterat, quasi per industriam restauraret. Denique adpraehendebant pueri eius manus hominis, alii vero pedes, tractumque diversis in partibus, ita ut nervi potarentur abrumpi, cum non sanarentur, demittebantur exanimis. Unde factum est, ut in hoc supplicio multi spiritum exalarent. Tantoque miser elatus erat, ut iuniorem sibi beatum Martinum esse diceret, se vero apostolis coaequaret. Nec mirum, si hic similem se dicat apostolis, cum ille auctor nequitiae, a quo ista procedunt, Christum se esse in fine saeculi fateatur. Nam de hoc animadversum est, ut superius diximus, errore nigromantiae artis fuisse inbutum, quia, ut adserunt qui eum viderunt, cum quisque de eo procul et abditae quicquam locutus fuisset mali, coram populo adstante inproperabat, dicens, quia: 'Hoc et illud de me effatus es, quae sanctitate meae erant indigna'. Et quid aliud nisi nuntiantibus daemoniis cognoscebat? Habebat autem cucullam ac tonicam de pilis caprarum, et in praesente quidem abstinens erat a cybis et potu, clam autem, cum in diversurio venisset, ita infercibat in ore, ut minister non occurrerit tantum poscenti porregere. Sed detecta dolositas eius et a nostris depraehensa, eiectus est extra urbis terminum. Nec cognovimus deinceps, quo abisset; dicebat tamen civem se esse Burdegalensem. Nam et ante hos septem annos fuit et alius valde seductur, qui multos decepit dolositate sua. Hic enim colobio indutus erat, amictus desuper sindonem, crucem ferens, de qua dependebant ampullulae, quas dicebat oleum sanctum habere. Aiebat enim se de Hispaniis adventare ac reliquias beatissimorum martyrum Vincenti levitae Felicisque martyris exhibere. Sed cum iam vespere ad basilicam sancti Martini Thoronus advenisset et nos convivio resederemus, mandatum misit, dicens: 'Occurrant reliquiis sanctis'. Cui nos, quia hora iam praeterierat, dixemus: 'Requiescant beatae reliquiae super altarium, donec mane procedemus ad occursum earum'. Sed hic primum diluculo consurgens, nec expectatis nobis, advenit cum cruce sua et in cellola nostra adfuit. Stupefactus ego et admirans levitatem, interrogo, quid sibi haec vellent. Respondit quasi superbus et inflata voce: 'Meliorem', inquid, 'occursum nobis exhibere debueras. Sed haec ego in auribus Chilperici reges ingeram; ille autem ulciscitur dispectionem meam'. Et ingressus in oraturio, me postposito, ipse capitellum unum adque alterum ac tertium dicit, ipse orationem profert et ipse consumat, elevataque iterum cruce, abiit. Erat enim ei et sermo rusticus et ipsius linguae latitudo turpis atque obscoena; sed nec de eo sermo rationabilis procedebat. Qui usque Pariseus accessit. His enim diebus rogationes publicae caelebrabantur, quae ante sanctum dominicae ascensiones diem agi solent. Factum est autem, ut, procedente Ragnemodo pontifice cum populo suo et loca sancta circumeunte, ut et hic cum cruce sua adveniens, inusitato populis exhibens indumento, adiunctis publicanis ac rusticis mulieribus, et iste chorum suum faceret, et quasi cum sua multitudine loca sancta circuire temptat. Haec cernens episcopus, misit archidiaconum, dicens: 'Si reliquias sanctorum exhibes, pone eas paululum in basilica et nobiscum caelebra dies sanctos; decursa autem sollemnitatem, profecisceris in viam tuam'. At ille parvi pendens, quae ab archidiaconum dicebantur, coepit episcopum conviciis ac maledictionibus prosequi. Sacerdos vero intellegens eum seductorem, iussit eum recludi in cellolam. Perscrutatisque cunctis quae habebat, invenit cum eo sacculum magnum plenum de radicibus diversarum herbarum, ibique et dentes talpae et ossa murium et ungues atque adipes ursinos. Vidensque haec maleficia esse, cuncta iussit in flumine proici; ablataque ei cruce, iussit eum a termino Parisiacae urbis excludi. Sed hic iterum, facta sibi altera cruce, coepit quae prius gesserat exercere; captusque ab archidiacono et catenis vinctus, iussus est costodire. His diebus Parisius adveneram et ad basilicam beati Iuliam marthyris metatum habebam. Nocte igitur insequenti erumpens miser iste de custodia, cum ipsis quibus erat nexus catenis ad antedictam basilicam sancti Iuliam properat atque in pavimento, in loco quo ego stare eram solitus, ruit ac sopore vinoque obpressus obdormivit. Nos vero ignari facto, media surgentes nocte ad reddendas Domino gratias, invenimus eum dormientem. De quo tantus fetor egrediebatur, ut omnium cloacarum adque secessorum fetores fetor ille devinceret. Sed nec nos prae hoc fetore in basilicam ingredi potueramus. Accedens vero unus clericorum, clausis naribus, eum excitare nititur nec potuit; ita enim erat miser madefactus vino. Tunc quattuor accedentes clerici, levantes eum inter manus, in uno angulo basilicae proiecerunt; et exhibentes aquas, abluto pavimento, resperso etiam herbolis odoratis, sic ingressi sumus explere cursum. Numquam tamen nobis psallentibus potuit excitare, donec, dato terris diae, altius solis lampas ascenderet. Dehinc excusatum reddidi sacerdotem. Convenientibus autem episcopis apud urbem Parisiacam, dum haec in convivio narravimus, ipsum pro castigationis gratia adesse praecipimus. Quo adstante, elevatis Amelius Beorretanae urbis episcopus oculis, cognoscit eum suum esse famulum sibique per fugam dilapsum; et sic excusatum receptum reduxit in patriam. Multi enim sunt, qui, has seductiones exercentes, populum rusticum in errore ponere non desistunt, de quibus, ut opinor, et Dominus in euangelio ait, consurgere in novissimis temporibus pseudochristus et pseudoprophetas, qui, dantes signa et prodigia, etiam electos in errore inducant. De his ista sufficiant; nos potius ad propositum rediamus.
7. De remotione Ennodi ducis et de Wasconibus.
Ennodius cum ducatum urbium Thoronicae atque Pectavae ministraret, adhuc et Vice Iuliensis atque Benarnae urbium principatum accipit. Sed euntibus comitibus Thoronicae atque Pectavae urbis ad regem Childeberthum, obtenuerunt, eum a se removere. Ille vero, ubi se remotum de his sensit, ad civitates superius memoratas properat; sed dum in illis commoraretur, mandatum accepit, ut se ab eisdem removerit; et sic accepto otio, ad domum suam reversus, privati operis curam gerit. Wascones vero de montibus prorumpentes, in plana descendunt, vineas agrosque depopulantes, domus tradentes incendio, nonnullus abducentes captivos cum pecoribus. Contra quos saepius Austrovaldus dux processit, sed parvam ultionem exegit ab eis. Gothi vero propter superiores anni devastationem, quam in Septimaniam regis Gunthramni exercitus fecit, in Arelatense provinciam proruperunt, egeruntque praedas atque captivos abduxerunt usque decimo ab urbe miliario. Unum etiam castro Ugernum nomen cum rebus atque habitatoribus desolantes, nullo resistenti, regressi sunt.
8. De praesentia Gunthchramni Bosonis.
Gunthchramnus vero Boso, cum exosus reginae haberetur, coepit per episcopus ac proceres discurrere et veniam sero praecare, quam ante dispexerat. Nam cum rex Childeberthus esset iunior, Brunechildem reginam saepe conviciis atque inproperiis lacessibat; sed et iniuriis, quae ei ab adversis inferebantur, fautor exteterat. Sed et rex ad ulciscendam iniuriam genetricis iussit eum persequi atque interfici. Ille vero cum se cerneret positum in discrimine, Veredunensem eclesiam petiit, per Agericum prorsus episcopum, qui erat regis pater ex lavacro, veniam inpetrare confidens. Tunc pontifex ad regem properat depraecaturque pro eo; cui rex cum negare nequiret quae petebat, ait: 'Veniat coram nobis, et datis fideiussoribus in praesentia patrui mei, quicquid illius iudicium decreverit, exsequamur'. Tunc adductus ad locum ubi rex morabatur, nudatus armis ac per manicas tentus, ab episcopo repraesentatur rege. Ad cuius provolutus pedes, ait: 'Peccavi tibi ac genetrice tuae, non oboediendo praeceptionibus vestris, sed agendo contra voluntate vestram atque utilitatem publicam; nunc autem rogo, ut indulgeatis malis meis, quae in vobis gessi'. Rex autem iussit eum elevari a terra et posuit in manu episcopi, dicens: 'Sit penes te, sanctae sacerdos, donec in praesentia Gunthchramni regis adveniat'. Et iussit eum discidere.
9. De interitu Rauchingi.
Post haec Rauchingus cuniunctus cum prioribus regni Chlothari, fili Chilperici, confingens se quasi tractaturus de pace, ut inter terminum utriusque regni nulla intentio aut dereptio gereretur, consilium habuerunt, ut scilicet, interfecto Childebertho rege, Rauchingus cum Theodobertho, seniore eius filio , Campaniae regnum teneret, Ursio vero ac Berthefredus , iuniorem filium nuper genitum, qui Theodoricus cognominatur, in se susceptum, excluso Gunthchramno rege, reliquum regni teneret, multa etiam contra Brunechilde reginam frementes, ut eam in contumiliam redigerent, sicut prius fecerant in viduetate sua. Rauchingus ergo, summa elatus potentiam et, ut ita dicam, ad ipsius regalis sceptri se iactans gloriam, iter praeparat ad Childeberthum regem accidendi, ut consilium quod inierat possit explere. Sed pietas Domini haec verba in aures Gunthchramni regis prius inposuit, qui, missis nuntiis clam ad Childeberthum regem, omnes ei molitiones has in notitiam posuit, dicens: 'Accelera velociter, ut videamur a nobis; sunt enim causae, quae agi debeant'. At ille diligenter inquirens, quae ei nuntiata fuerant, veraque esse cognuscens, arcessiri Rauchingum iussit. Qui cum adfuisset, priusquam eum rex suo iussisset adstare conspectui, datis litteris et pueris distinatis cum evectione publica, qui res eius per loca singula deberent capere, iussit eum in cubiculo intromitti; locutusque cum eo alia ex aliis, egredi iterum de cubiculo iubet. Cumque egredieretur, a duobus ostiariis pedibus adpraehensus, ruit in gradibus ostei, ita ut pars corpori eius esset intrinsecus, pars vero extrinsecus extenderetur. Tunc hi, qui iussi ad haec explenda parati erant, cum gladiis super eum ruunt atque ita minutatim caput eius conliserunt, ut simile totum cerebro potaretur; statimque mortuus est. Tunc denudatus et per fenestram eiectus, sepulturae mandatus est. Erat autem levis in moribus, ultra humanum genus cupiditate ac facultatibus inhians alienis et ex ipsis divitiis valde superbus, in tantum ut iam in ipso interitus sui tempore Chlothari regis se filium fateretur. Multum tamen cum eo auri repertum est. Quo interfectu, protinus unus puerorum eius cursu veloci evolans, nuntiavit coniuge eius quae acta erant. Haec vero per plateam Sessionicae civitatis, compta grandibus ornamentis ac gemmarum praetiositatibus vel auri fulgore obtecta, ascensu aequo, praecidentibus pueris aliisque sequentibus, ferebatur atque ad basilicam sancti Crispini Crispinianique properabat, quasi expectatura missas. Erat enim eo diae passio marthyrum beatorum. Sed videns nuntium, per aliam plateam gressum retorquens, proiectis in terra ornamentis, in basilicam sancti Medardi antestitis confugit, ibique se tutare confessores praesidio potans. Pueri vero, qui missi a rege fuerant ad requirendas res eius, tanta in thensauris illius repperierunt, quanta nec in ipso aerarii publice registu poterant invenire; quae totum reges conspectibus praesentarunt. Nam eo diae, quo hic interfectus est, erant cum rege multi Thoronorum atque Pectavorum, de quibus tale fuit consilium, ut, si malum hoc perficere potuissent, hos subditus supplicio, dicerent, quia: 'Ex vobis fuit qui regem nostrum interemit', eosque diversis suppliciis trucidatus, ultoris se mortis regiae esse iactarent. Sed Deus omnipotens consilia eorum, quia iniqua erant, dissipavit implevitque illud, quod scriptum est, quia: Foveam, quam fratri parabis, incedis in ea. In loco tamen Rauchingi Magnovaldus diregitur dux. Iam enim Ursio atque Berthefredus, certi, quod Rauchingus quae conlocuti fuerant possit explere, collectu exercitu, veniebant. Sed audientes, quod scilicit tali fuissit affectus interitu, adaucta adhuc secum multitudinem hominum, quae ad eos pertenere videbatur, infra castrum Vabrensim, quae villae Ursionis propinquus erat, cum rebus omnibus se muniunt conscii consilii sui, tractantes, ut, si rex Childeberthus aliquid contra eos agere voluissit, virtute se ab eius exercitu defensarent. Caput enim horum et causa malorum Ursio erat. Sed Brunichildis regina mandatum misit Berthefredo, dicens: 'Disiungere ab homine inimico, et habebis vitam. Alioquin cum eodem interibis'. Filia enim eius ex lavacro regina susciperat et ob hoc misericordiam de eo habere voluit. Qui ait: 'Nisi morte devellar ab eo, numquam a me relinquitur'.
10. De interitu Gunthchramni Bosonis.
Dum haec autem agerentur, iterum misit Gunthchramnus rex ad nepotem suum Childeberthum, dicens: 'Morae omnes abscedant, et veni, ut te videam. Est enim certae necessitatis causa tam pro vitae vestrae commoda quam pro utilitatibus publicis, ut videamur a nobis'. Haec ille audiens, adsumpta matrem cum sorore et coniuge, ad occursum patrui distinat. Adfuit autem et Magnericus episcopus Trevericae urbis. Venit etiam Gunthchramnus Boso, quem Agericus Veredunensis episcopus sua in fide susciperat. Sed pontifex ille, qui pro eo fidem fecerat, non adfuit, quia convenerat, ut absque ullius defensione regi praesentaretur, scilicet ut, si ipse decerneret eum morte debere, non excusaretur a sacerdote; sin autem ille vitam concideret, liber abiret. Sed, coniunctis regibus, pro diversis facilitatibus culpabilis iudicatur; iussum est, ut interficeretur. Quod cum ille conperisset, ad mansionem Magnerici episcopi convolavit et, clausis osteis, segregatis ab eo clericis vel famulis, ait: 'Scio te, beatissime sacerdos, magnum cum regibus honorem habere. Et nunc ad te confugio, ut evadam. Ecce percussores ad osteum, unde manifeste scias, quod, si a te non eruor, interfectu te, egrediar foris et moriar. Manifestissime enim noveris, quia aut mors una nos occupat aut par vita defensat. O sanctus sacerdos, scio enim, te patrem communem cum rege esse filio eius, et novi, quoniam quaecumque petieris ab eo obtenebis, nec negare omnino poterit sanctitate tuae quaecumque poposceris. Ideoque aut inpertire veniam, aut moriamur simul'. Haec autem evaginato aiebat gladio. Turbatus auditu episcopus ait: 'Et quid faciam, si hic a te tenior? Demitte me, ut eam et depraecer misericordiam regis, et fortassis miserebitur tui'. Et ille: 'Nequaquam, sed transmitte abbates et creditus tuos, ut haec quae loquor exponant'. Verumtamen non haec rege, ut erant, nuntiata sunt; sed dixerunt, quod hic ab episcopo defensaretur. Unde factum est, ut commotus rex diceret: 'Si episcopus exinde egredire noluerit, pariter cum illo auctore perfidiae pereat'. Haec audiens episcopus, direxit nuntius ad regem. Qui cum ista narrassent, ait rex Gunthchramnus: 'Inicite ignem in domo, et si exire nequiverit episcopus, pariter concrementur' . Haec audientes clerici effractum vi osteum, sacerdotem eieciunt foris. Tunc miserrimus, cum videret se flammis validis ab utraque parte vallare, accinctus gladio accidit ad osteum. Verum ubi primum limen domus egrediens gressum foris fixit, statim unus e populo, eiecta lancia, frontem eius inlisit. At ille hoc ictu turbatus, quasi amens, gladio eiecere temptans, ab adstantibus ita lanciarum multitudine sauciatur, ut, defixis in lateribus eius spiculis et sustentantibus astilibus, ad terram ruere non possit. Interfecti sunt et pauci qui cum eo erant expositique in campo simul. Pro quibus vix obtentum fuit cum principibus, ut terrae reconderentur. Fuit autem hic in actu levis, avariciae inhians, rerum alienarum ultra modum cupidus, omnibus iurans et nulli promissa adimplens. Uxor autem eius cum filiis exilio data est, resque illius fisco conlate sunt. Multitudo autem auri argentique ac diversarum specierum in eius regestis reperta est. Sed et quae sub terra absconderat, stimulante conscientia iniquitatis suae, non latuerunt. Ariolus ac sortis saepius utebatur, ex quibus futura cognoscere cupiens, remansit inlusus.
11. Quod se reges viderunt.
Rex vero Gunthchramnus cum nepote suo ac reginis pacem firmavit, datis sibi invicem muneribus ac stabilitatis causis publicis, epulati sunt pariter. Laudabat enim Dominum Gunthchramnus rex, dicens: 'Refero tibi maximas gratias, omnipotens Deus, qui mihi praestetisti, ut videre merear filios de filio meo Childebertho. Unde non me puto usquequaque a tua maiestate relictum, qui mihi haec praestetisti, ut videam filios filii mei'. Tunc Dinamium et Lupum ducem redditus rex Childeberthus recepit, Cadurcum Brunechilde reginae refudit. Et sic cum pace et gaudio iterum atque iterum Deo gratias agentes, conscriptis pactionibus, se remunerantes et osculantes, regressus est unusquisque ad civitatem suam.
12. De interitu Ursionis ac Berthefredi.
Childebertus vero rex, collecto exercitu, ad locum dirigi iubet, in quo Ursio ac Bertefredus inclusi morabantur. Erat enim villa in pago Vabrense, cui inminebat mons arduus. In huius cacumine basilicam in honore sancti ac beatissimi Martini construxit. Ferebant enim ibi castrum antiquitus fuisse; sed nunc non cura, sed natura tantum monitus erat. In hac ergo basilica cum rebus atque uxoribus vel familia se antedicti concluserant. Cummoto ergo exercito, sicut diximus, Childebertus rex illuc dirigit iubet. Verumtamen commoti homines, antequam ad eos accederent, ubicumque aut villas aut res eorum repperire potuerunt, omnia incendio ac praedae tradiderunt. Accedentes autem ad hunc locum, ad montem prorepiunt et basilicam cum armis vallant. Habebant autem quasi ducem tunc Godeghisilum, Lupi ducis generum. Cumque eos extrahere de basilica non valerent, ignem adplicare nituntur. Quod cernens Ursio, accinctus gladio, foris egressus est tantaque caede hos qui adsedebant mactavit, ut, quanti in eius contemplatione advenissent, nullus vivens remanere possit. Ibi et Trudulfus palatii regis comis cecidit, et multi de hoc exercitu prostrati sunt. Cumque iam annillus de caede Ursio cerneretur, percussus a quodam in femore, debilitatus ad terram ruit et sic, inruentibus aliis, vitam finivit. Quod cernens Godeghiselus, clamare coepit ac dicere: 'Fiat nunc pax! Ecce maximus inimicus domnorum nostrorum ruit; hic vero Bertefredus vitam habeat'. Haec eo dicente, cum omnis populus ad dereptionem rerum, quae in basilica adunatae fuerant, inhiaret, Bertefredus, ascenso equite, ad Veredunensem urbem dirigit, ibique in oraturio, qui in domo aeclesiastica erat, se tutari putans, praesertim cum et ipse pontifex Agericus in hac domo resederet. Sed cum Childebertho rege nuntiatum fuisset, effugisse scilicet Berthefredum, perculsus cordis dolore, ait: 'Si hic mortem evaserit, non evadit Godeghiselus manus meas'. Nesciebat tamen rex, eum in domo aeclesiae ingressum fuisse, sed quasi in regione alia confugisse. Tunc timens Godeghisilus, commoto iterum exercitum, domum aeclesiae cum armatis vallat. Sed cum eum pontifex reddere nequiret, sed defensare conaretur, ascendentes supra tectum, eum ab ipsis tegulis ac materiis, quibus oraturium opertum erat, inlidentes interficerunt, ibique cum tribus famulis mortuus est, multum ex hoc episcopus dolens, quod eum non solum defensare non potuit, verum etiam locum, in quo orare consueverat et in quo sanctorum pignora adgregata fuerant, sanguine humano pollui vidit. Misit autem Childeberthus rex cum muneribus, ut a merore revocaretur; sed noluit consolare. Multi autem his diebus pertimiscentes regem, in aliis regionibus abscesserunt. Nonnulli etiam a primatu ducatus remoti sunt, in quorum ordine alii successerunt.
13. De Baddone.
De Baddone, qui in legationem abiens, retentus et post diu dimissus est; et de morbo desenterico.
Guntchramnus vero Baddonem, quem pro crimine maiestates superius vinctum diximus, in praesentia sua venire iussit, et transmissum usque Parisius, ait: 'Si eum cum idoneis hominibus Fredegundis ab hac actione, qua inpetitur, inmunem fecerit, abscedat liber et quo voluerit eat'. Sed veniens Parisius, nullus de parte memoratae mulieris adfuit, qui eum idoneum reddere possit. Tunc vinctus et catenis oneratus, sub ardua custodia ad urbem Cavillonensim reductus est. Sed postea, intercurrentibus nuntiis et praesertim Leudovaldo Baiocassino pontifice, demissus ad propria rediit. Graviter tunc morbus desentericus apud Metensim saeviebat urbem. His diebus nos, dum ad occursum regis properaremus, Wiliulfum civem Pectavum plenum febre, hoc morbo laborantem, in via offendimus, id est ad Remensim urbem. De qua profectus valde exinanitus, cum ad urbem Parisiacam cum filio uxoris suae venisset, apud villam Rigoialinsim, facto testamento, defunctus est. Puer vero, qui et ipse ab hoc langore tenebatur, obiit; et sic pariter in urbis Pectavae delati termino, tumolati sunt. Uxor quoque ipsius Wiliulfi tertio copulatur viro, filio scilicet Beppolini ducis; qui et ipse duas iam, ut celebre fertur, uxores vivas reliquerat. Erat enim levis adque luxoriosas et, dum nimio ardore fornicationis artaretur ac, relicta coniuge, cum famulabus accubarit, exorrens legitimum conubium, aliud expetebat. Sic et secundae fecit et huic, cui tertius copolatus est, ignorans, quod corruptio incorruptionem non possedebit.
14. De pace Egidi episcopi et Lupi ducis.
Post haec cum Egidius Remensis urbis episcopus de illo crimine maiestates, quo superius memorati perempti sunt, suspectus haberetur, cum magnis muneribus ad Childeberthum accedens, veniam deprecatur, prius tamen sacramenta suscipiens in basilicam sancti Remedii, ne aliquid mali in itinere pateretur. Susceptusque a rege, cum pace discessit. Pacem etiam cum Lupo duce obtenuit, quem instinctu eius de Campaniae ducatu supra memoravimus fuisse depulsum. Unde rex Guntchramnus valde in amaritudine excitatus est, eo quod ei promiserit Lupus, numquam se cum eodem pacem facturum, quia fuisset regis cognitus inimicus.
15. De conversione Richaredi.
Igitur eo tempore in Hispania Richaredus rex, conpunctus miseratione divina, convocatis episcopis relegionis suae, ait: 'Cur inter vos et sacerdotes illus, qui se catholicus dicunt, iugiter scandalum propagatur et, cum illi per fidem suam signa multa ostendant, vos nihil tale agere potestis? Qua de re convenite, quaeso, simul et, discussis utriusque partes credulitatibus, quae vera sunt cognuscamus; et tunc aut accepta illi a vobis ratione ea credant quae dicitis, aut certe vos ab illis veritatem agnuscentes, quae praedicaverint vos credatis'. Quod cum factum fuisset, congregatis utriusque partes episcopis, proposuerunt haeretici illa, quae saepius ab ipsis dicta iam scripsimus. Similiter responderunt episcopi nostrae relegionis ea, de quibus haereticorum partem plerumque victam libris superioribus demonstravimus. Et praesertim, cum rex diceret, quod nullum signum sanitatis super infirmus ab hereticorum ostenderetur episcopis, ac in memoriam replicaret, qualiter tempore genitoris sui episcopus, qui se iactabat per fidem non rectam caecis restituere lumen, tacto caeco et caecitate perpetuae damnato, discessisse confusum - quod nos in libro Miraculorum plenius declaravimus - vocavit ad se seorsum sacerdotes Dei. Quibus perscrutatis, cognovit, unum Deum sub distinctione coli personarum trium, id est Patris et Filii et Spiritus sancti, nec minorem Filium Patri Spirituique sancto, neque Spiritum sanctum minorem Patri vel Filio, sed in una aequalitate atque omnipotentia hanc Trinitatem verum Deum fateri. Tunc intellegens veritatem Richaredus, postposita altercatione, se catholicae lege subdidit et, acceptum signaculum beatae crucis cum crismatis unctione, credidit Iesum Christum, filium Dei, aequalem Patri cum Spiritu sancto, regnantem in saecula saeculorum. Amen. Deinde nuntius mittit ad provinciam Narbonensim, qui narrantes ea quae ille gesserat, simile credulitate populus ille conecteretur. Erat ibi tunc temporis Arrianae sectae episcopus Athalocus, qui ita per propositiones vanas ac interpretationes falsas scripturarum aecclesias Dei conturbabat, ut potaretur, quod ipse esset Arrius, quem proiecisse in secessum exta historiograffus narravit Eusebius. Sed cum haec populo sectae suae credere non sineret et ad consentiendum ei paucorum faverit adulatio, commotus felle, ingressus in cellolam suam, inclinato super lectulum capite, nequam spiritum exalavit. Sicque hereticorum populus in ipsa consistens provincia inseparabilem Trinitatem confessus, ab errore discessit.
16. De legatione ipsius ad reges nostros.
Post haec Richaredus legationem ad Gunthchramnum atque Childeberthum regem direxit pacis gratia, ut scilicet, sicut in fide se adserebat unum, ita et caritate se praestaret unitum. Sed ad Gunthchramno rege repulsi sunt, dicente: 'Qualem mihi fidem promittere possunt aut quemadmodum a me credi debent, qui neptem meam Ingundem in captivitate tradiderunt, et per eorum insidias et vir eius interfectus est, et ipsa in peregrinatione defuncta? Non recipio ergo legationem Richaridi, donec me Deus ulcisci iubeat de his inimicis'. Haec legati audientes, ad Childeberthum proficiscuntur; a quo et in pace suscepti sunt, dicentes: 'Vult se domnus noster, frater tuus, Richaridus, de hoc crimine exuere, quod ei inponitur, quasi in mortem sororis vestrae fuisse conscium; quod aut sacramenta vultis aut qualibet conditione, idoneus reddi potest. Deinde, datis gratia vestra decem milibus solidorum, caritatem vestram habere desiderat, ut et ille vestro utatur solatio et vos eius, ubi necesse fuerit, beneficia potiamini'. Haec illis dicentibus, promiserunt Childeberthus rex et mater eius pacem et caritatem cum ipso se integre custodituros. Acceptisque ac datis muneribus, addiderunt legati: 'Iussit etiam dominus noster ponere verbum in auribus vestris de filia sive sorore vestra Chlodosinda, ut ei tradatur in matrimonio, quo facilius pax, quae inter vos promittitur, confirmetur'. Qui dixerunt: 'Promissio nostra ex hoc habile dabitur, sed sine patrui nostri Gunthchramni regis consilio haec facere non audemus. Promissum enim habemus de maioribus causis nihil sine eius consilio agere'. Accepto itaque responso, redierunt.
17. De exiguetate anni huius.
Eo anno verno tempore pluviae validae fuerunt, et cum iam vel arbores vel vineae fronduissent, nix decidua cuncta operuit. Subsequente quoque gelu tam palmitis vinearum quam reliqui ostensi fructus incensi sunt. Tantusque rigor fuisse visus est, ut etiam erundines alites, quae de externis regionibus venerant, vi algores extinguerentur. Illud etiam admirabile fuit, quod, ubi numquam gelu nocuit, tunc omnia abstulit et ibi, ubi consueverat laedere, non accessit.
18. De Brittanis et obitu Namati episcopi.
Brittani quoque inruentes in termino Namnitico, praedas egerunt, pervadentes villas et captivus abducentes. Quod cum Guntchramno rege perlatum fuisset, iussit commoveri exercitum, dirigens illuc nuntium, qui eis loqueretur, ut componerent cuncta quae male gesserant, aut certe noverint, se gladio casurus ab exercitu eius. At ille timentes promittunt, se omnia quae male gesserant emendare. His auditis, rex dirigit illuc legationem, id est Namatium Aurilianinsim et Bertchramnum Cinomanensim episcopum cum comitibus et aliis viris magnificis. Adfuerunt etiam et de regno Chlotharii, Chilperici regis filii, viri magnifici; qui euntes in termino Namnitico, locuti sunt cum Warocho et Vidimacle omnia quae rex praeciperat. At illi dixerunt: 'Scimus et nos, civitates istas Chlotlhrii regis filiis redebere et nos ipsis debere esse subiectus; tamen quae contra rationem gessimus cuncta componere non moramur'. Et datis fideiussoribus adque subscriptis cautionibus, promiserunt, se singula milia solidorum Guntchramno regi et Chlothario in conpositionem daturus, promittentes numquam terminum civitatum illarum ultra adgressurus. His ita conpositis, regressi sunt reliqui et nuntiaverunt regi quae gesserant. Namatius vero episcopus, dum, receptis villis infra terminum Namneticae urbis, quod olim parentes eius perdiderant, ibidem moraretur, pusulae malae ei tres oriuntur in capite. Ex hoc valde confectus taedio, dum ad civitatem suam reverti cupiret, infra Andegavensis territorii terminum spiritum exalavit. Corpusculum eius ad urbe sua dilatum, in basilicam sancti Aniani confessores sepultum est. In cuius cathedram Austrinus, Pastores quondam filius, subrogatur. Warocus vero oblitus sacramenti et cautionis suae, omnia postposuit, quae promisit, vineas Namneticorum abstulit et, vindimiam colligens, vinum in Vinitico transtulit. Ex hoc iterum rex Guntchramnus valde furens, exercitum commovere iussit, sed quievit.
19. De interitu Sichari civis Thoronici.
Bellum vero illud, quod inter cives Toronicus superius diximus terminatum, in rediviva rursum insania surgit. Nam Sicharius, cum post interfectionem parentum Chramisindi magnam cum eo amicitiam patravisset et in tantum se caritate mutua diligerent, ut plerumque simul cibum caperent ac in uno pariter stratu recumberent, quadam die cenam sub nocturno tempore praeparat Chramisindus, invitans Sicharium ad epulum suum. Quo veniente, resident pariter ad convivium. Cumque Sicharius crapulatus a vino multa iactaret in Chramisindo, ad extremum dixisse fertur: 'Magnas mihi debes referre grates, o dulcissime frater, eo quod interfecerim parentes tuos, de quibus accepta compositione, aurum argentumque superabundat in domum tuam, et nudus nunc essis et egens, nisi haec te causa paululum roborassit'. Haec ille audiens, amaro suscepit animo dicta Sichario dixitque in corde suo: 'Nisi ulciscar interitum parentum meorum, amittere nomen viri debeo et mulier infirma vocare'. Et statim extinctis luminaribus, caput Sichari seca dividit. Qui parvolam in ipso vitae termino vocem emittens, cecidit et mortuus est. Pueri vero, qui cum eo venerant, dilabuntur. Chramisindus exanimum corpus nudatum vestimentis adpendit in saepis stipite, ascensisque aequitibus eius, ad regem petiit; ingressusque aeclesia, ad pedes prosternitur regis, dicens: 'Vitam peto, o gloriose rex, eo quod occiderim homine, qui, parentes meus clam interfectis, res omnes diripuerunt'. Cumque, expositis per ordinem causis, regina Brunechildis graviter accepisset, eo quod in eius verbo Sicharius positus taliter fuerat interfectus, frendere in eum coepit. At ille, cum vidisset eam adversam sibi, Vosagensim territurii Biturigi pagum expetiit, in quo et eius parentes degebant, eo quod in regno Guntchramni regis haberetur. Tranquilla quoque, coniux Sichari, relictis filiis et rebus viri sui in Toronico sive in Pectavo, ad parentes suos Mauriopes vicum expetiit; ibique et matrimonio copulata est. Obiit autem Sicharius quasi annorum XX. Fuit autem in vita sua levis, ebriosus, homicida, qui nonnullis per ebrietatem iniuriam intulit. Chramisindus vero iterum ad regem abiit, iudicatumque est ei, ut convinceret super se eum interfecisse. Quod ita fecit. Sed quoniam, ut diximus, regina Brunechildis in verbo suo posuerat Sicharium, ideoque res huius confiscari praecepit; sed in posterum a Flaviano domestico redditae sunt. Sed et ad Aginum properans, epistolam eius elicuit, ut a nullo contingeretur. Ipsi enim res eius a regina concessae fuerant.
20. De eo, quod ad Gunthchramno directi sumus.
De eo, quod ad Gunthchramno regem in legatione pro custodienda pace directi sumus.
Eo anno quoque tertio decimo regis Childeberthi, cum ad occursum eius usque Metensim urbem properassemus, iussi sumus ad Gunthchramnum regem in legationem accedere. Quem apud urbem Cavillonensim repperimus, dicentes: 'Salutem uberrimam mittit tibi gloriosissimus nepus tuus Childeberthus, o inclite rex, inmensas referens gratias pietate tuae, quod ad te iugiter commonetur, ut ea agat, quae et Deo placeant et tibi sint accepta et populo congrua. De his vero quae locuti simul fuistis omnia inplere promittit, nec quicquam se de pactionibus, quae inter vos conscriptae sunt, inrumpere pollicetur'. Et rex ad haec ait: 'Non similiter ego gratias ago, quod taliter inrumpitur, quod mihi promissum est. Pars mea de urbe Silvanectensi non redditur; homines, quos pro utilitate mea, quia mihi infensi erant, migrare volui, non permiserunt. Et quomodo dicetis, quod nihil de pactionibus scriptis transcendere vult dulcissimus nepus meus? Et nos ad haec: 'Nihil vult contra pactiones agere illas, sed omnia inplere promittit, ita ut de praesenti, si ad divisionem Silvanectensim vis mittere, nec tardetur; statim enim recipies tuum. De hominibus vero, quos dicitis, nomina scripta tradantur, et omnia quae promissa sunt implebuntur'. Haec nobis loquentibus, pactionem ipsam relegi rex coram adstantibus iubet. Exemplar pactionis . Cum in Christo nomen praecellentissimi domni Gunthchramnus et Childebertus regis vel gloriosissima domna Brunechildis regina Andelao caritates studio convenissent, ut omnia, quae undecumque inter ipsis scandalum poterat generare, pleniori consilio definirent, id inter eos, mediantibus sacerdotibus atque proceribus, Deo medio, caritates studio sedit, placuit atque convenit, ut, quamdiu eos Deus omnipotens in praesenti saeculo superesse voluerit, fidem et caritatem puram et simplicem sibi debeant conservare. Similiter, quia domnus Gunthchramnus iuxta pactionem, quam cum bonae memoriae domno Sigybertho inierat, integram portionem, quae de rigno Chariberthi ille fuerat consecutus, sibi diceret in integrum redebere et pars domni Childeberthi ea quae pater suus possiderat ad se vellit ex omnibus revocare, id inter ipsus constat fixa deliberatione finitum, ut illam tertiam portionem de Parisius civitatem cum terminibus et populo suo, quae ad domnum Sigyberthum de regno Chariberthi conscripta pactione pervenerat, cum castellis Duno vel Vindocino et quicquid de pago Stampinse vel Carnotino in pervio illo antefatus rex cum terminibus et populo suo perciperat, in iure et dominatione domni Gunthchramni cum id, quod superstite domno Sigybertho de regnodus Chariberthi antea tenuit, debeant perpetualiter permanere. Pari conditione civitatis Mel, et duas portiones de Silvanectis, Thoronus, Pectavis, Abrincatis, Vico Iuli-Consorannis, Lapurdo et Albige domnus Childeberthus rex cum terminibus a praesenti die suae vindicit potestate. Ea igitur conditione servata, ut, quem Deus de ipsis regibus suprestitem esse praeciperit, regnum illius, qui absque filiis de praesentis saeculi luce migraverit, ad se in integritate iure perpetuo debeat revocare et posteris suis, Domino auxiliante, relinquere, illud specialiter placuit per omnia inviolabiliter conservari, ut, quicquid domnus Gunthchramnus rex filiae suae Chlothiheldae contulit aut adhuc, Deo propitiante, contulerit, in omnibus rebus adque corporibus, tam civitatis quam agri vel rediti, in iure et dominatione ipsius debeant permanere. Et si quid de agris fiscalibus vel speciebus atque praesidio pro arbitrii sui voluntate facere aut cuiquam conferre voluerit, in perpetuo, auxiliante Domino, conservetur neque a quocumque ullo umquam tempore convellatur, et sub tuitione ac defensione domni Childeberthi cum ea omnia, quae ipsam transitus genitoris sui inveniret possedentem, sub omni honore et dignitate secura debeat possedere. Pari conditione repromittit domnus Gunthchramnus rex, ut, si, ut habet humana fragilitas, quod divina pietas non permittat nec ille videre desiderat, si contigerit domnum Childeberthum eo suprestite de hac luce migrari, filius suos Theodoberthum et Theodoricum reges, vel si adhuc alios ipsi Deus dare voluerit, ut pius pater sub sua tuitione et defensione recipiat, ita ut regnum patris eorum sub omni soliditate possedeant; et genetricem domni Childeberthi, domnam Brunichildem reginam, vel filiam eius Chlodosuindam, germanam domni Childeberthi regis, quamdiu intra regionem Francorum fuerit, vel eius reginam Faileubam tamquam sororem bonam et filias in sua tuitione et defensione spiritali dilectione recipiat, et sub omni honore et dignitate cum omnibus rebus earum, cum civitatibus, agris, reditibus vel cunctis titulis et omne corpore facultatis, tam quod praesenti videntur tempore possedere quam quod adhuc Christo praesole iuste potuerint augmentare, sub omni securitate et quiete possedeant, ut, si quid de agris fiscalibus vel speciebus atque praesidio pro arbitrii sui voluntate facere aut cuiquam conferre voluerint, fixa stabilitate in perpetuo conservetur, nec a quibuscumque voluntas illarum ullo tempore convellatur. De civitatibus vero, hoc est Burdegala, Lemovecas, Cadurcus, Benarno et Begorra, quae Gailesuinda, germana domnae Brunichilde, tam in dote quam in morganegyba, hoc est matutinale donum, in Francia veniens certum est adquisisse, quas etiam per iudicium gloriosissimi domni Gunthchramni regis vel Francorum, superstitibus Chilpericum et Sigyberthum regem, domna Brunichildis noscitur adquisisse, ita convenit, ut Cadurcus civitatem cum terminibus et cuncto populo suo domna Brunichildes de praesenti in sua proprietate percipiat, reliquas vero civitates ex hac conditione superius nominatas domnus Gunthchramnus, dum advivit, possedeat, ita ut quandoquidem post eius transitum in dominatione domnae Brunichilde heredumque suorum cum omni soliditate Deo propitio revertantur nec superstite domno Gunthchramno neque a domnam Brunechildem neque a filio suo Childeberthum regem filiisque suis quolibet ingenio vel tempore repetantur. Similes modo convenit, ut Silvanectis domnus Childeberthus in integritate teneat, et quantum tertia domni Gunthchramni exinde debita conpetit, de tertiam domni Childeberthi, quae est in Rosontinse, domni Gunthchramni partibus conpensetur. Similiter convenit, ut secundum pactionis inter domnum Gunthchramnum et bonae memoriae domnum Sigyberthum initas leudes illi, qui domnum Gunthchramnum post transitum domni Chlothari sacramenta primitus praebuerunt, et, si postea convincuntur se in parte alia tradidisse, de locis ubi conmanere videntur convenit ut debeant removeri. Similiter et qui post transitum domni Chlothari convincuntur domnum Sigyberthum sacramenta primitus praebuisse et se in alia parte transtulerunt, modo simile removantur. Similiter quicquid antefati regis eclesiabus aut fidelibus suis contulerunt aut adhuc conferre cum iustitiam Deo propitiante voluerint, stabiliter conservetur. Et quicquid unicuique fidelium in utriusque regno per legem et iustitiam redebetur, nullum praeiudicium patiatur, sed liceat res debetas possedere atque recipere; et si aliquid cuicumque per interregna sine culpa tultum est, audientia habita, restauretur. Et de id, quod per munificentias praecedentium regum unusquisque usque transitum gloriosae memoriae domni Chlothari regis possedit, cum securitate possedeat. Et quod exinde fidelibus personis ablatum est, de praesenti recipiat. Et quia inter praefatus regis pura et simplex est in Dei nomen concordia inligata, convenit, ut in utroque regno utriusque fidelibus, tam pro causis publicis quam privatis quicumque voluerit ambulare, pervium nullis temporibus denegetur. Similiter convenit, ut nullus alterius leudis nec sollicitet nec venientes excipiat. Quod si forsitan pro aliqua admissione partem alteram crediderit expetenda, iuxta qualitate culpae excusati reddantur. Hoc etiam huic addi placuit pactione, ut, si qua pars praesentia statuta sub quacumque calliditate tempore quocumque transcenderet, omnia benificia tam repromissa quam in praesenti conlata amittat, et illi proficiat, qui inviolabiliter omnia suprascripta servaverit; et sit de sacramentorum obligatione in omnibus absoluta. His itaque omnibus definitis, iurant partes per Dei omnipotentes nomen et inseparabilem Trinitatem vel divina omnia ac tremendum diem iudicii, se omnia quae superius scripta sunt absque ullo dolo malo vel fraudis ingenio inviolabiliter servaturus. Facta pactio sub die IIII. Kal. Decembris, anno XXVI. regnum domni Gunthchramni regis, domni Childeberti vero XII. anno. Lectis igitur pactionibus, ait rex: 'Iudicio Dei ferear, si de his quicquam transcendero, quae hic contenentur'. Et conversus ad Filicem, qui tunc nobiscum legatus advenerat, ait: 'Dic, o Filex, iam enim plenissime conexuistis amicitias inter sororem meam Brunichildem et inimicam Dei atque hominum Fredegundem?' Quo negante, ego dixi: 'Non dubitet rex, quia illae amicitiae inter easdem costodiuntur, quae ante hos annus plurimus sunt legati. Nam certe scias, quia odium, quod inter illas olim statutum est, adhuc pullulat, non arescit. Utinam tu, o rex gloriosissime, minus cum eam caritatem haberes! Nam, ut saepe cognovimus, dignius eius legationem quam nostram excepis'. Et ille: 'Scias', inquid, 'sacerdus Dei, quia sic eius legatione suscipio, ut caritatem nepotis mei Childeberthi regis non omittam. Nam ibi amicitias legare non possum, de qua saepius processerunt, qui mihi vitam praesentem auferrent'. Haec eo dicente, Filex ait: 'Pervenisse ad gloriam vestram credo, quod Richaredus legationem ad nepotem vestrum direxit, qui neptem vestram Chlodosuindam, filiam fratris vestri, ei in matrimonio postolaret. Sed ille absque vestro consilio nihil exinde promittere voluit'. Rex ait: 'Non est optimum enim, ut illuc neptes mea ambulet, quo soror sua est interfecta. Sed nec illud rationabiliter conplacet, ut non ulciscatur mors neptis meae Ingunde'. Filex respondit: ''Multum se exinde excusare volunt aut sacramentis aut quibuslibet aliis conditionibus iusseritis; tantum vos consensum praebete, ut ei Chlodosuinda, sicut postulat, disponsetur'. Rex ait: 'Si enim nepus meus implet, quae in pactionibus conscribi voluit, et ego de his facio voluntatem eius'. Promittentibus nobis, eum omnia impleturum, adiecit Filex: 'Deprecatur etiam pietatem vestram, ut ei solacium contra Langobardus tribuatis, qualiter expulsi de Italia, pars illa, quam genitur suus vindicavit vivens, ad eum revertatur, reliqua vero pars per vestrum suumque solacium imperatoris dicionibus restituatur'. Respondit rex: 'Non', inquid, 'possum in Italiam exercitum meum dirigere, ut ultro eos morti tradam. Gravissima enim lues Italiam nunc devastat'. Et ego: 'Indecastis enim nepoti vestro, ut omnes regni sui episcopi in unum convenirent, quia multa sunt, quae debeant indegare. Sed iuxta consuetudinem canonum placebat gloriosissimo nepoti vestro, ut unusquisque metropolis cum provincialibus suis coniungeret et tunc, quae inrationabiliter in regione propria fiebant, sanctione sacerdotali emendarentur. Quae enim causa extat, ut in unum tanta multitudo conveniat? Aeclesiae fides periculo ullo non quatitur; heresis nova non surgit. Quae erit ista necessitas, ut tanti debeant in unum coniungi domni sacerdotes?' Et ille: 'Sunt multa', inquid, 'quae debeant discerni, quae iniuste gesta sunt, tam de incestis quam de ipsis quae inter nos aguntur causis. Sed praecipue illa Dei causa extat omnibus maior, ut inquerere debeatis, cur Praetextatus episcopus gladio in aeclesia fuerit interemptus. Sed et de his, qui pro luxoriam accusantur, debet esse discussio, ut aut victi sanctione sacerdotali debeant emendari aut certe, si innocentes inveniuntur, publice error criminis auferatur'. Tunc iussit, ut in Kalendis mensis IIII. haec sinodus prolongaretur. Et his dictis, ad aeclesiam processimus; erat enim dies illa dominicae resurrectionis solempnitas. Dictis igitur missis convivio nos adscivit, quod fuit non minus oneratum in fercolis quam laetitia opulentum. Semper enim rex de Deo, de aedificationem aeclesiarum, de defensionem pauperum sermonem habens, ridebat interdum, spiritali ioco delectans, addens etiam, unde et nos aliquid laetitiae frueremur. Dicebat enim et haec verba: 'Utinam mihi nepus meus promissa costodiat! Omnia enim quae habeo eius sunt. Tamen si eum scandalizat illud, quod legatus Chlothari nepotis mei suscipio, numquid demens sum, ut non possim temperare inter eos, ne scandalum propagetur? Novi enim eum magis incidere quam in longius promulgare. Dabo enim Chlothario, si eum nepotem meum esse cognovero, aut duas aut tres in parte aliqua civitatis, ut nec hic videatur exheredari de regno meo, nec huic inquietudinem praeparent, quae isti reliquero'. His et aliis locutus, dulci nos affectu fovens ac muneribus onerans, discedere iobet, mandans, ut ea semper Childebertho regi insinuentur, quae vitae eius comoda fiant.
21. De elymosinis et bonitate ipsius regis.
Ipse autem rex, ut saepe diximus, in elymosinis magnus, in vigiliis atque ieiuniis prumptus erat. Nam tunc ferebatur, Masiliam a luae inguinaria valde vastare et hunc morbum usque ad Lugdunensim vicum Octavum nomine fuisse caeleriter propalatum. Sed rex acsi bonus sacerdus providens remedia, qua cicatrices peccatoris vulgi mederentur, iussit omnem populum ad eclesiam convenire et rogationes summa cum devotione celebrare et nihil aliud in usu vescendi nisi panem ordeacium cum aqua munda adsumi, vigiliisque adesse instanter omnes iobet. Quod eo tempore ita gestum est. Per triduum enim ipsius elimosinis largius solito praecurrentibus, ita de cuncto populo formidabat, ut iam tunc non rex tantum, sed etiam sacerdus Domini putaretur, totam spem suam in Domini miseratione transfundens et in ipso iactans cogitationes, quae ei superveniebant, a quo eas effectui tradi tota fidei integritate putabat. Nam caelebre tunc a fidelibus ferebatur, quod mulier quaedam, cuius filius quartano tibo gravabatur et in strato anxius decubabat, accessit inter turbas populi usque ad tergum regis, abruptisque clam regalis indumenti fimbriis, in aqua posuit filioque bibendum dedit; statimque, restincta febre, sanatus est. Quod non habetur a me dubium, cum ego ipse saepius larvas inergia famulante nomen eius invocantes audieram ac criminum propriorum gesta, virtute ipsius discernente, fatere.
22. De luae Massiliensis urbis.
Nam superius diximus, Massiliensis urbis contagio pessimo aegrota quanta sustenuerit, altius replecare placuit. His enim diebus Theodorus episcopus ad regem abierat, quasi aliquid contra Nicetium patricium suggesturus. Sed cum a rege Childeberto minime de hac causa fuisset auditus, ad propria redire disposuit. Interea navis ab Hispania una cum negutio solito ad portum eius adpulsa est, qui huius morbi fomitem secum nequiter deferebat. De qua cum multi civium diversa mercarentur, una confestim domus, in qua octo animae erant, hoc contagio interfectis habitatoribus, relicta est vacua. Nec statim hoc incendium lues per domus spargitur totas; sed, interrupto certi temporis spatio ac velut in segetem flamma accensa, urbem totam morbi incendio conflagravit. Episcopus tamen urbis accessit ad locum et se infra basilicae sancti Victoris saepta contenuit cum paucis, qui tunc cum ipso remanserant, ibique per totam urbis stragem orationibus ac vigiliis vacans, Domini misericordiam exorabat, ut tandem cessante interitu populo liceret in pace quiescere. Cessit vero haec plaga valde minsibus duobus, cumque iam securus populus redisset ad urbem, iterum succedente morbo, qui redierant sunt defuncti. Sed et multis vicibus deinceps ab hoc interitu gravata est.
23. De obitu Agerici episcopi et successore eius.
Agericus vero Veredunensis episcopus, cum ex illo diuturnae amaritudinis felle graviter aegrotaret, pro eo quod Gunthramnus Boso, pro quo fideiussor exteterat, interfectus essit, vel etiam addita amaritudine, quod Berthefredus infra oraturium domus eclesiasticae fuerit interfectus, et praesertim cum ipsus Gunthramni filius secum retenens cotidie flerit, dicens: 'In meo vos odio orfani relicti estis', - his accensus, ut diximus, causis, fellis amaritudine adgravatus et maxime inedia consumtus, diem obiit adpositusque est in sepulchro. Bucciovaldus quoque abba eius pro episcopatum concurrit, sed nihil obtenuit. Charimerem enim refrendarium cum consenso civium regalis decrevit auctoritas fieri sacerdotem, Bucciovaldo abbate postposito. Ferebant enim hunc esse superbum, et ob hoc a nonnullis Buccus validus vocitabatur. Obiit autem et Licerius Arelatensis episcopus; in cuius eclesia Virgilius abba Agustidunensis, opitulante Siagrio episcopo, substitutus est.
24. De episcopatu Fronimi.
Obiit autem et Deotherius Vinciensis episcopus; in cuius locum Fronimius subrogatus est. Hic autem Fronimius Biturigae urbis incola fuit; sed causa nescio qua in Septimaniam abiit ac post mortem Athanaeldi regis a Leuvane, successore eius, magnifice est receptus adque in urbe Agathensi episcopus ordinatus est. Sed post mortem Leuvanis cum Leuvieldus in illa hereticae pravitatis perfidia crassaretur et Ingundis, filia Sigiberti regis, cui supra meminimus, in Hispaniam ad matrimonium duceretur, audivit Leuvieldus, quasi hic episcopus ei consilium dedisset, ut numquam se veneno hereticae credulitatis debent admiscere, et ob hoc semper ei molestus iniuriarum laqueos intendebat, quousque eum ab episcopato deiecerit. Cumque non inveniret, quibus eum muscipulis possit innectere, ad extremum emisit, qui eum gladio deberet adpetere. Quod ille per internuntius cognuscens, relicta urbe Agathensi in Galliis advenit, ibique a multis episcopis receptus ac muneratus, ad Childebertum regem pertransiit. Sicque patefactum loco, apud supradictam urbem potestatem pontificalem nono deiectiones suae anno, rege largiente, suscepit. Brittani eo anno graviter terraturium Namneticum Redonicumque praedae subiecerunt, vindimiantes vineas, culturas devastantes ac populum villarum abducentes captivum, nihilque de promissis superioribus costodientes, et non solum non costodientes promissa, verum etiam detrahentes regibus nostris.
25. Quod exercitus Childeberthi in Italia abiit.
Igitur Childebertus rex cum petentibus Langobardis sororem suam regi eorum esse coniugem, acceptis muneribus, promisisset, advenientibus Gothorum legatis ipsam, eo quod gentem illam ad fidem catholicam conversam fuisse cognoscerit, repromisit ac legationem ad imperatorem direxit, ut, quod prius non fecerat, nunc contra Langobardorum gentem debellans, cum eius consilio eos ab Italia removerit. Nihilominus et exercitum suum ad regionem ipsam capessendam direxit. Commotis ducibus cum exercitum illic abeuntibus, confligunt pariter. Sed nostris valde caesis, multi prostrati, nonnulli capti, plurimi etiam per fugam lapsi, vix patriae redierunt. Tantaque ibi fuit stragis de Francorum exercitu, ut olim simile non recolatur.
26. De obitu Ingobergae reginae.
Anno quoque quarto decimo Childeberthi regis Ingoberga regina, Chariberthi quondam relicta, migravit a saeculo, mulier valde cauta ac vitae relegiosae praedita, vigiliis et orationibus atque elymosinis non ignava. Quae, credo, per providentiam Dei commonita ad me usque nuntios dirigens, ut in his, quae de voluntate sua, id est pro animae remedium, cogitabat, adiutur exsisterem, - sic tamen, ut ad ipsam accedens, quae, consilio habito, fieri decernebat, scriptura conecterit, - accessi, fateor, vidi hominem timentem Deum. Qui cum me benigne excepisset, notarium vocat, et habito, ut dixi, mecum consilio, quaedam aeclesiae Toronicae vel basilicae sancti Martini, quaedam Caenomannicae aeclesiae deligavit. Ac post paucus mensis subitania aegritudine fatigata, migravit a saeculo, multus per chartolas liberus derelinquens, septuagisimo, ut arbitror vitae anno, relinquens filiam unicam, quam in Canthia regis cuiusdam filius matrimonio copulavit.
27. De obitu Amalonis.
Amalo quoque dux, dum coniugem in alia villa pro exercenda utilitate dirigit, in amorem puellolae cuiusdam ingenuae ruit. Et facta nocte, crapulatus a vino, misit puerus, ut detrahentes puellolam eam toro eius adscirent. Illa quoque repugnante et violenter in eius mansione deducta, dum ea alapis caedunt, sanguinis unda ex narium meatibus decurrente perfunditur. Unde factum est, ut ipse quoque stratus ducis antedicti hoc rivo cruentaretur. Quam et ipse pugnis, colaphis aliisque ictibus verberatam ulna suscepit, et statim oppressus somno dormire coepit. At illa, extensa manu trans capud viri, gladium repperit; quo evaginato, capud ducis ac velud Iudith Olofernis ictu virili libravit. Illo quoque voces emittente, concurrunt famuli. Quam cum interficere vellent, exclamavit ille, dicens: 'Ne faciatis, quaeso. Ego enim peccavi, qui vim castitati inferre conatus sum. Nam haec, qui pudicitiam studuit conservare, omnino non pereat'. Haec dicens, spiritum exalavit. Cumque super eum familia coniuncta lamentaret, adiutorio Dei eruta puella domum egreditur et per noctem Cavillonensim urbem adiit, quae est sita ab eo loco quasi milia XXXV, ibique basilica sancti Marcelli ingressa, regis prostrata pedibus, cuncta quae pertulerat pandit. Tunc rex misericordissimus non solum ei vitam donavit, verum etiam praeceptionem tribui iussit, ut, in verbo suo posita, a nullo umquam parentum defuncti illius in aliquo molestiam pateretur. Verumtamen hoc, Deo praestante, cognovimus, quod puellae castitas non est a dereptore saevo ullatinus violata.
28. De speciebus, quas Brunichildis regina transmisit.
Brunechildis quoque regina iussit fabricari ex auro ac gemmis mirae magnitudinis clipeum ipsumque cum duabus pateris ligneis, quas vulgo bacchinon vocant, eisdemque similiter ex gemmis fabricatis et auro, in Hispania regi mittit; in qua re Ebregysilum, qui saepe ad ipsam regionem legationis gratia accesserat, direxit. Quo abeunte, nuntiatum est regi Gunthchramno, dicente quodam, quia Brunechildis regina ad filius Gundovaldi munera dirigit. Quod rex audiens, iussit costodias arduas per vias regni sui fieri, ita ut nullus paenitus praeterire possit, qui non discuteretur. Inquirebant etiam in hominum vel vestimentis vel calciamentis aut in reliquis rebus, si occultae litterae portarentur. Ebregysilus vero Parisius accedens cum his speciebus, ab Ebrecharium duce conprehensus, ad Gunthchramnum deducitur. Dixitque ei rex: 'Non sufficit, o infilicissime hominum, quod inpudico consilio Ballomerem illum, quem Gundovaldum vocitatis, ad coniugium arcessistis, quem manus mea subegit, qui voluit ditioni suae regni nostri superare potentiam; et nunc filiis eius munera mittitis, ut ipsus iterum in Galliis provocetis ad iugulandum? Ideoque non accedis, quo volueris, sed morte morieris, quia contraria est legatio tua genti nostrae'. Illo quoque recusante, non se his verbis esse communem, sed potius ad Richaredum, qui Chlodosuindam, sororem Childeberthi regis, sponsare debuerat, haec munera mitti, crededit rex loquenti et dimisit eum; abiitque in itinere quo directus fuit cum ipsis muneribus.
29. Quod Langobardi pacem ad Childeberthum regem petierunt.
Igitur Childeberthus rex, invitante Sigymundo Momotiacensis oppidi sacerdote, die paschae ad supradictam caelebrari statuit urbem. Graviter tunc Theudoberthus, filius eius senior, gulae adflictus tumore laboravit, sed convaluit. Interea Childeberthus rex exercitum commovit et Italiam ad debellandam Langobardorum gentem cum isdem pergere parat. Sed Langobardi, his auditis, legatus cum muneribus mittunt, dicentes: 'Sit amicitia inter nos, et non pereamus ac dissolvamus certum ditioni tuae tributum. Ac ubicumque necessarium contra inimicus fuerit, ferre auxilium non pegebit'. Haec Childeberthus rex audiens, ad Gunthchramnum regem legatus dirigit, qui ea quae ab his offerebantur in eius auribus intimaret. Sed ille non obvius de hac coniventia, consilium ad confirmandam pacem praebuit. Childeberthus vero rex iussit exercitum in loco resedere misitque legatus ad Langobardus, ut, si haec quae promiserant confirmabant, exercitus reverteretur ad propria. Sed minime est inpletum.
30. De discriptoribus urbis Pectavae atque Thoronicae.
Childeberthus vero rex discriptores in Pectavo, invitante Maroveo episcopo, iussit abire, id est Florentianum maiorem domus reginae et Romulfum palatii sui comitem, ut scilicet populus censum, quem tempore patris reddiderat, facta ratione, innovata re, reddere deberet. Multi enim ex his defuncti fuerant, et ob hoc viduis orfanisque ac debilibus tributi pondus insiderat. Quod hi discutientes per ordinem, relaxantes pauperes ac infirmus, illos quos iustitiae conditio tributarius dabat censo publico subdiderunt. Et sic Toronus sunt delati. Sed cum populis tributariam functionem infligere vellent, dicentes, quia librum prae manibus haberent, qualiter sub anteriorum regum tempore dissolvissent, respondimus nos, dicentes: 'Discriptam urbem Toronicam Chlothari regis tempore, manifestum esse, librique illi ad regis praesentiam abierunt; sed, conpuncto per timorem sancti Martini antestitis rege, incensi sunt. Post mortem vero Chlothari regis Charibertho rege populus hic sacramentum dedit; similiter etiam et ille cum iuramento promisit, ut leges consuetudinesque novas populo non infligeret, sed in illo, quo quondam sub patris dominationem statu vixerant, in ipso hic eos deinceps retenere; neque ullam novam ordinationem se inflicturum super eos, quod pertinent ad spolium, spopondit. Gaiso vero comes eiusdem temporis, accepto capitulario, quem anteriores scriptores fecisse commemoravimus, tributa coepit exegere. Sed ab Eofronio episcopo prohibitus, cum exacta parvitate ad regis direxit praesentiam, ostendens capitularium, in quo tributa continebantur. Sed rex ingemiscens ac metuens virtutem sancti Martini, ipsum incendio tradedit; aureus exactus basilicae sancti Martini remisit, obtestans, ut nullus de populo Toronico ullum tributum publico redderit. Post cuius obitum Sigyberthus rex hanc urbem tenuit nec ullius tributi pondus invexit. Sic et nunc XIIII. anno Childeberthus post patris obitum regnans, nihil exegit, nec ullo tributi onere haec urbs adgravatas congemuit. Nunc autem potestatis vestrae est, utrum censeatis tributum, an non; sed vidite, ne aliquid noceatis, si contra eius sacramentum ambulare disponitis'. Haec me dicente, responderunt: 'Ecce librum prae manibus habemus, in quo census huic populo est inflictus'. Et ego aio: 'Liber hic a regis thesauro delatus non est nec umquam per tot convaluit annus. Non est mirum enim, si pro inimicitiis horum civium in cuiuscumque domo reservatus est. Iudicavit enim Deus super eos, qui pro spoliis civium nostrorum hunc post tanti temporis transacto spatio protulerunt'. Dum autem haec agerentur, Audini filius, qui librum ipsum protulerat, ipsa die a febre correptus, die tertia expiravit. Post haec nos transmisimus nuntios ad regem, ut, quid de hac causa iuberit, mandata remitteret. Sed protinus epistulam cum auctoritate miserunt, ne populus Toronicus pro reverentia sancti Martini discriberetur. Quibus relictis, statim viri, qui ad haec missi fuerant, ad patriam sunt regressi.
31. Quod Guntchramnus rex exercitum in Septimania direxit.
Gunthchramnus vero rex exercitum commovit in Septimaniam. Austrovaldus autem dux prius Carcasonam accedens, sacramenta susciperat ipsosque populos ditioni subegerat regiae. Rex autem ad reliquas civitatis capiendas Bosonem cum Antestio distinat. Qui accedens cum superbia, dispecto Austrovaldo duce atque condemnato, cur absque eo Carcasonam ingredi praesumpsisset, ipse cum Sanctonicis, Petrocoricis Burdegalensibusque, Agennensibus etiam ac Tolosanis illuc direxit. Cumque in hac iactantia ferretur et Gothis haec nuntiata fuissent, paraverunt se in insidiis. Hic vero super fluvium parvolum, propinquum urbi, castra ponit, epulis insedit, aebrietatibus incumbit, convitiis et blasphemiis Gothus exaggerans. Illique inruentes super ipsos, reperierunt epulantes inopinantesque. Tunc hi dantes voces, exsurgunt contra eos. At ille paulolum resistentes, fugam simulant. Prosequentibusque istis, consurgunt qui praeparati erant de insidiis, concludentesque eos in medium, usque ad internitionem caeciderunt. Qui autem evadere potuerunt, vix, equite ascensu, per fugam delapsi sunt, omnem supellectilem relinquentes in campi planitiae nihilque secum de rebus propriis auferentes, hoc pro magno ducentes, si vel vitae donarentur. Insequentes autem Gothi res eorum omnes repperierunt diripieruntque, pedestris omnes captivos abducentes. Caecideruntque ibi quasi quinque milia virorum, captivi autem amplius quam duo milia habierunt; multi tamen ab his laxati, redierunt in patriam.
32. De inimicitia inter Childeberthum et Guntchramnum.
Commotus autem rex vias claudi per regnum suum praecepit, ne ullus de Childeberthi regno per eius regni territurium pervium possit habere, dicens, quia: 'Per niquitiam eius, qui cum regi Hispaniae foedus iniit, exercitus conruit meus, et ut se non subdant urbis illae dicione meae, eius hoc immissio facit'. Addita est etiam huic causae aliud amaretudinis incendium, quod Childeberthus rex filium suum seniorem Theudoberthum nomine Sessonas dirigere cogitabat; quae res suspicionem fecerat Gunthchramno rege, dicente eo, quia: 'In hoc filium suum nepus meus Sessonas dirigit, ut Parisius ingredi faciat regnumque meum auferre cupiat'. Quod numquam Childeberthus vel in cogitatione, si dici fas est, habere potuit. Multa autem et in Brunichildem regina oppropria iactabat, dicens, eius consilio haec fieri, addens etiam, quod Gundovaldi quondam filium invitatum coniugio copulare vellit; unde etiam synodum episcoporum in Kalendas Novembris congregare praecepit. Multique de extremis partibus Galliarum ad hoc conventum properantes de via regressi sunt, pro eo quod Brunichildis regina se ab hoc crimini exuit sacramentis; et sic viis iterum reseratis, pervium patificit volentibus ad regem Childeberthum accedere.
33. Quod Ingitrudis relegiosa ad Childeberthum abiit.
Quod Ingitrudis relegiosa ad Childeberthum abiit contra filiam suggestura.
His diebus Ingytrudis, quae monasterium in atrio sancti Martini statuerat, ad regem quasi filiam accusatura processit; in quo monastirium Berthefledis, filia quondam Chariberthi regis, resedebat. Sed ista egrediente, haec in Cinomannico est regressa. Erat enim gulae et somno dedita et nullam de officio Dei curam habens. Negutium vero Ingytrudis et filiae eius altius repetendum puto. Igitur ante hos annos cum Ingitrudis monastirium puellarum infra atrium sancti Martini, ut diximus, collocare coepisset, filiae suae mandata mittit, dicens: 'Relinque virum tuum et veni, ut faciam te abbatissam gregi huic, quem congregavi'. At illa, audito levitatis consilio, cum viro Toronus advenit; ingressaque monastirio matris, dicebat viro: 'Regredere hinc et guberna res liberosque nostros, nam ego non revertar tecum. Non enim videbit regnum Dei coniugio copulatus'. Ille vero ad me veniens, nontiavit mihi omnia, quae a coniuge audierat. Tunc ego accedens ad monastirium, canonum Nicenum decreta relegi, in quibus contenetur, quia: Si quis reliquerit virum et torum, in quo bene vixit, spreverit, dicens, quia non sit ei portio in illa caelestis regni gloria, qui fuerit coniugio copulatus, anathema sit. Quibus auditis, Berthegundis metuens, ne a sacerdotibus Dei communione privaretur, egressa monastirio, rediit cum viro suo. Interpositis autem tribus vel quattuor annis, iterum mandata mittit ad eam mater eius, depraecans eam ad se accedere. Ad illa, honeratis navibus, tam de rebus propriis quam viri sui, adsumpto secum uno filio, viro absenti, Toronus est adpulsa. Sed cum a matre propter inprobitatem viri retenere non possit, scilicit ne calumniam, quae eius dolo fabricata fuerat, exciperit, ad Berthchramnum, germanum eius, filium videlicet suum, Burdigalinsis urbis episcopum, eam direxit. Prosequenti igitur viro eius dicebat, quia: 'Sine consilio parentum eam coniugio copolasti; non erit uxor tua'. Erant enim iam fere XXX anni, ex quo coniuncti pariter fuerant. Adiit enim vir eius plerumque urbem Burdigalinsim, sed noluit eam episcopus restituere. Cum autem rex Guntchramnus ad Aurilianensim urbem, sicut in superiorem librum memoravimus, advenisset, ibi eum acrius hic vir inpugnare verbis coepit, dicens: 'Abstulisti uxorem meam cum famulis eius. Et ecce! quod sacerdotem non decit, tu cum ancillis meis, et illa cum famulis tuis, dedecus adulterii perpetrasti'. Tunc furore commotus rex, adstrinxit episcopum, ut polliceretur eam reddere viro suo, dicens, quia: 'Parens mea haec est; si quicquam mali exercuit in domum viri sui, ego ulciscar; sin aliud, cur sub omni deformitate redactus vir, coniux eius aufertur?' Tunc Bertechramnus episcopus pollicitus est, dicens: 'Venit ad me, fateor, soror, mea post multorum annorum curricula, quam pro caritatis ac desiderii studio tenui mecum, ut libuit. Nunc autem recessit a me; requirat nunc eam revocetque quo voluerit, me obvium non habebit'. Et haec dicens, misit clam nuntius ad eam, mandans, ut, veste mutata ac penetentiam accepta, in basilica sancti Martini expeterit. Quod facere illa non distulit. Venitque vir eius cum multis insequentis viris, ut eam ex ipso loco sancto eiecerit. Erat enim in veste relegiosa, adserens, se accepisse paenetentiam; sed virum sequi dispexit. Interea defuncto apud Burdigalinsim urbem Bertechramno episcopo, haec ad se reversa, ait: 'Vae mihi, quae audivi consilio matris meae iniquae. Ecce! frater meus obiit; ecce! a viro derelicta sum, a filiis separata; et quo ibo infilex, vel quid faciam?' Tunc, habito consilio, Pectavum pergit; voluitque eam mater retenere secum, sed penitus non potuit. Ex hoc inimicitia orta, dum saepius regis praesentiam adeunt, et haec res patris defensare cupiens, haec viri, Berthegundis donationem Berthechramni germani sui ostendit, dicens, quia: 'Haec et haec germanus meus mihi contulit'. Sed mater eius non admittens donationem, omnia sibi vindicare cupiens, misit, qui, effractam domum eius, omnes res illius cum hac donationem diriperit; unde se ipsam genetrix reddedit conprobatam, cum de rebus ipsis in sequenti filiae quaedam repetenti districta restituit. Sed cum, saepius ego vel frater noster Maroveus episcopus acceptis regalibus epistulis, ut eas pacificare deberemus, Berthegundis advenit Toronus, in iudicio quoque accedens, coegimus eam, in quantum potuimus, rationem sequi; mater vero eius flecti non potuit. Tunc accensa felle, ad regem abiit, quasi filiam exhereditatura de facultate paterna. Tunc in praesentiam regis exponens causas, filia absente, iudicatum est ei, ut, quartam partem filiae restitutam, tres cum nepotibus suis, quos de filio uno habebat, reciperet. In qua causa Theutharius presbiter, qui nuper, ex referendario Sigyberthi regis conversus, praesbiterii honorem accepit, accessit, ut hanc divisionem iuxta regis imperium celebraret. Sed, resistente filia, nec divisio facta nec scandalum resedatum est.
34. De inimicitiis Fredegundis cum filia sua.
Rigundis autem filia Chilperici, cum saepius matri calumnias inferret diceritque, se esse dominam, genetricemque suam servitio redeberit, et multis eam et crebro convitiis lacesserit ac interdum pugnis se alapisque caederent, ait ad eam mater: 'Quid mihi molesta es, filia? Ecce res patris tui, quae penes me habentur, accipe et utere ut libet'. Et ingressa in registo, reseravit arcam monilibus ornamentisque praetiosis refertam. De qua cum diutissime res diversas extrahens filiae adstanti porregeret, ait ad eam: 'Iam enim lassata sum; inmitte tu', inquid, 'manum et eiece, quod inveneris'. Cumque illa, inmisso brachio, res de arca abstraheret, adpraehenso mater operturio arcae, super cervicem eius inlisit. Quod cum in fortitudine praemeret atque gulam eius axis inferior ita adterreret, ut etiam oculi ad crepandum parati essent, exclamavit una puellarum, quae erat intrinsecus, voce magna, dicens: 'Currite, quaeso, currite; ecce! domina mea a genetrice sua graviter suggillatur'. Et inrumpentes cellolam, qui coram foribus eorum praestulabantur adventum, erutam ab imminente interitu puellam adduxerunt foris. Post ista vero inter easdem inimicitiae vehementius pullulantes, et non de alia causa maxime, nisi quia Rigundis adulteria sequebatur, semper cum eisdem rixae et caedes erant.
35. De interitu Waddonis.
Beretrudis vero moriens filiam suam heredem instituit, relinquens quaepiam vel monastiriis puellarum, quae ipsa instituerat, vel aeclesiis sive basilicis confessorum sanctorum. Sed Waddo, cui in superiore libro meminimus, quaerebatur, a genero eius equos suos fuisse direptus; cogitavitque accedere ad villam eius unam, quam reliquerat filiae suae, qui infra Pectavo termino erat, dicens: 'Hic a regno alterius veniens, diripuit equos meos, et ego auferam villam eius'. Interea mandatum mittit agenti, ut se adveniente omnia quae erant ad expensam eius necessaria praepararet. Quod ille audiens, coniunctis secum hominibus ex domo illa, se ad bellum praeparat, dicens: 'Nisi moriar, non ingreditur Waddo in domum domini mei'. Audiens autem uxor Waddone, adparatum scilicet belli instaurari contra virum suum, ait ad eum: 'Ne accesseris illuc, care coniux; morieris enim, si abieris, et ego cum filiis misera ero'. Et iniecta manu, voluit eum retenire, dicente praeterea tum filio: 'Si abieris, pariter moriemur, et relinques genetricem meam viduam orfanusque germanus'. Sed cum eum haec verba paenitus retenire non possint, furore accensus contra filium et timidum eum mollemque exclamans, proiecta secure paene cerebro eius inlisit. Sed ille in parte excussus, ictum ferientis evasit. Ascensis denique equitibus, abierunt, mandans iterum acturi, ut, domum scupis mundatam, stragulis scamna operiret. Sed ille parvi pendens mandatum eius, cum turbis, ut dixemus, virorum ac mulierum ante fores domini sui stetit, operiens adventum huius. Qui veniens, statim ingressus domum, ait: 'Cur non sunt scamna haec operta stragulis aut domus scupis mundata? ' Et elevans manum cum sica, caput hominis libravit, caeciditque et mortuus est. Quod cernens filius hominis mortui, emissa ex adverso lanceam, contra Waddonem dirigit; cuius mediam alvum ictu penetrans, a tergo egressa falarica, ruens ad terram, advenientem multitudinem, qui collecta fuerat, lapidibus obrui coepit. Tunc quidam de his qui venerant cum eo inter imbres saxeos accedentes, coopertum sago ac populo mitigato, heiulante filio eius, eumque super equum elevans, adhuc viventem domui reduxit. Sed protinus sub lacrimis uxoris ac filiorum spiritum exalavit. Explicita igitur tam infilicem vitam, filius eius ad regem abiit resque eius obtenuit.
36. Quod Childeberthus Theodeberthum Sessionas direxit.
Quod Childeberthus rex Theodeberthum filium suum Sessionas direxit.
Igitur anno quo supra regni sui Childeberthus rex morabatur cum coniuge et matre sua infra terminum urbis quam Strateburgum vocant. Tunc viri fortiores, qui erant in urbe Sessionica sive Meldensi, venerunt ad eum, dicentes: 'Da nobis unum de filiis tuis, ut serviamus ei, scilicet ut de progenie tua pignus retenentes nobiscum, facilius resistentes inimicis, terminus urbis tuae defensare studeamus'. At ille gavisus nuntio, Theudoberthum, filium suum seniorem, illuc dirigendum distinat. Cui comitibus, domesticis, maioribus atque nutriciis vel omnibus qui ad exercendum servitium regale erant necessarii delegatis, mense sexto huius anni direxit eum iuxta voluntatem virorum, qui eum a rege flagitaverant transmittendum. Suscepitque eum populus gaudens ac depraecans, ut vitam eius patrisque sui aevo prolixiore pietas divina concederet.
37. De Droctegyselo episcopo.
Erat enim apud urbem Sessionas his diebus Droctigysilus episcopus, qui propter nimiam, ut ferunt, putationem quarto instante anno sensum perdiderat. Adserebant enim multi civium, quod hoc ei maleficiis accessisset per emissionem archidiaconis, quem ab honore reppulerat, in tantum ut infra muros urbis hanc amentiam magis haberit; si vero de civitate fuisset egressus, agebat commodius. Cumque rex supradictus ad urbem venisset et hic melius ageret, non permittibatur ingredi urbem propter regem, qui advenerat. Et licet esset vorax cibi ac putator vini extra modum, quam sacerdotalem cautilam decit, tamen nullum de eo adulterium quispiam est locutus. Verumtamen in sequenti cum apud Sauriciacum villam episcoporum synodus adgregata fuisset , iussum est, ut licerit ei ingredi urbem suam.
38. De id quod aliqui contra Brunichildem agere voluerunt.
Cum autem Faileuba regina Childeberthi regis, partu editu mox extincto, egrotaret, adtigit aures eius sermo, quod quidam vel contra eam vel contra Brunichildem regina agere conarentur. Cumque, confortata ab incommodo, ad regis praesentiam accessisset, omnia tam ei quam matri eius quae audierat reseravit. Verba autem huiuscemodi erant, quod scilicet Septimina, nutrix infantum eius, consilio suadere vellet regi, ut, eiectam matrem coniugemque relictam, aliam sortiretur uxorem et hic cum eodem quaecumque vellent vel actu agerent vel praecibus obtinerent. Quod si hoc rex nollet adquiescere quae suadebat, ipsum maleficiis interempto, elevatis filiis eius in regno, repulsa nihilhominus matrem eorum et aviam, ipsi regerent regnum. Huius enim consilii socius pronuntiat esse Sunnegysilum comitem stabuli et Gallomagnum referendarium atque Droctulfum, qui ad solatium Septiminae ad nutriendum regis parvolus fuerat datus. Denique corripiuntur hi duo, Septimina videlicet et Droctulfus. Nec mora, extensi inter stipites cum vehementius caederentur, profititur Septimina, virum suum Iovium maleficiis interfecisse ob amorem Droctulfi ipsumque secum scorto miscere. De his, quae supra diximus, causis pariter confitentur et memoratus viros in hoc consilio habitus indecant. Nec mora, inquiruntur et ipsi; sed conscientia terrente, latebram infra eclesiarum septa petiere. Ad quos rex ipse procedens, ait: 'Egrediemini in iudicio, ut cognoscamus de his quae vobis obiciuntur, si vera sunt an falsa. Nam, ego ut opinor, in haec eclesia fuga dilapsi non fuissetis, nisi vos conscientia terruisset. Verumtamen promissionem habitote de vita, etiamsi culpabiles inveniamini. Christiani enim sumus; nefas est enim vel criminosus ab eclesia eductus puniri'. Tunc educti foris, cum rege venerunt ad iudicium; discussisque, reclamant, dicentes, quia: 'Septimina cum Droctulfo hoc nobis consilium patefecit. Sed nos exsecrantes ac fugientes, numquam consentire voluimus hoc scelus'. Et rex: 'Si', inquid, 'vos nullam coniventiam praebuissetis, nostris auribus utique intulissetis. Verumne ergo est, vos in hac causa praebuisse consensum, cum hoc nostrae scientiae oculi voluistis?' Et statim eiecti foris, iterum eclesiam petierunt. Septimina vero cum Droctulfo vehementer caesa ac cauteriis accensis in faciae vulnerata, ablatis omnibus quae habebat, Marilegio villa deducitur, ut scilicet trahens molam his, qui in genitio erant positae, per dies singulos farinas ad victus necessaria praepararet. Droctulfum enim, incisis capillis et auribus, ad vineam excolendam delegaverunt; sed post dies paucus fuga dilabitur. Inquisitusque ab actori, iterum ad regem deducitur; ibique multum caesus, iterum ad vineam, quam reliquerat, distinatur. At vero Sunnegisilus et Gallomagnus, privati a rebus quas a fisco meruerant, in exilio retruduntur. Sed venientibus legatis, inter quos episcopi erant, a rege Gunthchramno et petentibus pro his, ab exilio revocantur; quibus nihil aliud est relictum, nisi quod habere proprium videbantur.
39. De scandalo in monasterio Pectavense.
De scandalo in monasterio Pectavense orto per Chrodechilde et Basina.
In monastirio vero Pectavinse, insidiante diabolo in corde Chrodieldis, qui se Chariberthi quondam regis filiam adserebat, orto scandalo, ipsa quoque quasi de parentibus confisa regibus, exacta sacramenta sanctimunialibus, ut, iniectis in abbatissam Leuboveram criminibus, eam monastyrium deiecta, ipsam substituerent principalem, egressa est cum XL aut eo amplius puellis et consubrinam suam Basinam, filiam Chilperici, dicens, quia: 'Vado ad parentes meos regis, ut eis contumeliam nostram innotiscere valeam, quia non ut filiae regum, sed ut malarum ancillarum genitae in hoc loco humiliamur', infilex ac facilis non recordans, in qua se humilitate beata Radegundis, quae hoc instituit monastyrium, exhibebat. Egressa ergo ab eo, Toronus advenit, dataque nobis salutatione, ait: 'Depraecor, sanctae sacerdos, ut has puellas, quae in magna humilitate ab abbatissa Pectavinse redactae sunt, custodire digneris ac cibum praebere, donec ego eam ad reges parentes nostros exponamque eis quae patimur et revertar'. Quibus ego aio: 'Si abbatissa deliquit aut canonicam regulam in aliquo praetermisit, accedamus ad fratrem nostrum Maroveum episcopum et coniuncti arguamus eam; emendatisque negutiis, restituamini in monastirio vestro, ne dispergatur luxoria, quod sancta Radegundis ieiuniis et orationibus crebris aelymosinisque frequentibus adgregavit'. Et illa respondit: 'Nequaquam, sed ad reges ivimus'. Et ego: 'Quare rationi resistitis? Ob quam rem sacerdotale monitum non auditis? Vereor, ne coniuncti sacerdotis eclesiarum vos a communionem removeant'. Sic enim et antecessores in epistulam, quae ad beatam Radegundem in initio huius congregationis scripserunt, habetur insertum. Cuius exemplaria huic lectioni inseri placuit. Exemplar epistulae . Dominae beatissimae et in Christo ecclesiae filiae Radegunde Eofronius, Praetextatus, Germanus, Felix, Domitianus, Victurius et Domnolus episcopi. Sollicita sunt iugiter circa genus humanum inmensae divinitatis provisura remedia nec ab assiduetate beneficiorum suorum quocumque loco vel tempore videntur aliquando seiuncta, cum pius rerum arbiter tales in hereditate culturae ecclesiasticae personas ubique dissiminat, quibus agrum eius intenta operatione fidei rastro colentibus, ad filicem centini numeri reditum divina temperiae Christi seges valeat pervenire. Tantum igitur benignitatis eius se passim dispensatio profutura diffundit, ut illum nusquam denegit, quod prodesse multis agnuscit; quarum personarum exemplo sanctissimo, cum iudicaturus advenerit, habeat in plurimis quod coronet. Itaque cum ipso catholicae relegionis exortu coepissent Gallicanis in finibus venerandae fidei primordia respirare et adhuc ad paucorum notitiam tunc ineffabilia pervenissent Trinitatis dominicae sacramenta, ne quid hic minus adquirere, quam in urbis circuli, praedicantibus apostolis, obtinere, beatum Martinum peregrina de stirpe ad inluminationem patriae dignatus est dirigere, misericordiam consulenti. Qui licet apostolorum tempore non fuerit, tamen apostolicam gratiam non effugit; nam quod defuit ordine, suppletum est in mercede, quoniam sequens gradus illi nihil subtrahit, qui meritis antecellit. Huius quoque, reverentissima filia, in vobis congratulamur reddiviva surgere supernae dilectionis exempla propitiatione divina; nam, declinante tempore saeculi vetustate, vestri sensus certamine fides revirescit in flore, et quod veterno tepuerat algore senectae, tandem ferventis animi rursus incalescat ardore. Sed cum paene eadem veneritis ex parte, qua beatum Martinum huc didicimus accessisse, non est mirum, si illum imitare videaris in opere, quem tibi ducem credimus iteneris extetisse: ut, cuius es secuta vestigia, filici voto conpleas et exempla, et beatissimum virum in tanto tibi facias esse socium, in quantum partem refugis habere de mundo. Cuius opiniones radio praemicante, ita reddis audientium pectora caelesti fulgore suffusa, ut passim provocati puellarum animi, divini ignis scentella succensi, raptim festinent avide in caritate Christi fonte vestri pectoris inrigari et, relictis parentibus, te sibi magis elegant, quam matrem facit gratia, non natura. Igitur huius studii vota videntes, gratias clementiae supernae referimus, qui voluntates hominum suae facit voluntati conecti, quoniam confidimus, quas aput vos iubet colligi, suo vult amplexu servare. Et quia quasdam conperimus, divinitate propitia, de nostris territuriis ad institutionem vestrae regulae desiderabiliter convolasse, inspicientes etiam vestrae petitionis epistulam libenter a nobis exceptam, hoc Christo auctore et remediatore firmamus, ut, - licet omnes aequaliter quae ibi conveniunt in Domini caritate mansurae debeant inviolabiliter custodire, quod videntur libente semel animo suscepisse, quoniam contaminare non decet Christo fides caelo teste promissa, ubi non leve scaelus est, templum Dei, quod absit, pullui, ut ab eo possit, ira succendente, disperdi, - tamen specialiter definimus, si qua, sicut dictum est, de locis sacerdotaliter nostrae gubernationi, Domino providente, commissis in Pectavina civitate vestro monastirio meruerit sociari, secundum beatae memoriae domni Caesarii Arelatensis episcopi constituta nulli sit ulterius discedendi licentia, quae, sicut contenet regula, voluntate prodita videtur ingressa, ne unius turpi dedecore ducantur in crimine, quod apud omnes emicat in honore. Et ideo si, quod avertat Deus, aliqua, insanae mentis inlicitatione succensa, ad tanti opproprii maculam praecipitare suam voluerit disciplinam, gloriam et coronam, ut inimici consilio, sicut Eva eiecta de paradiso, per qualemcumque locum de claustris ipsius monastirii, immo de caeli regno exire pertulerit, mergenda et conculcanda vili platearum in luto, separata a communione nostra, diri anathematis vulnere feriatur, ita ut, si fortassis, Christo relicto, homini voluerit nubere, diabolo captivante, non solum ipsa quae refugit, sed etiam ille, qui ei coniunctus est, turpis adulter et potius sacrilegus quam maritus, vel quisquis, ut hoc fierit, veninum magis quam consilium ministravit, simili ultione, sicut de illa dictum est, caelesti iudicio, nobis optantibus, percellatur, donec, separatione facta, per conpetentem execrandi criminis paenitentiam a loco quo egressa fuerat recipi meruerit et adnecti. Adicientes etiam, ut eorum, qui nobis quandoque successuri sunt sacerdotes, similis condempnationis teneantur adstricti reatu; si, quod non credimus, aliquid ipsi voluerint aliter, quam nostra diliberatio contenet, relaxare, noverint se nobiscum, aeterno definiente Iudice, causaturos, quia communis est salutis instructio, si quod Christo promittitur inviolabiliter observetur. Quod nostrae determinationis decretum pro firmitatis intuitu propriae manus subscriptione credidimus roborandum, perpetualiter a nobis Christo auspice servaturum. Lecta igitur haec epistula, Chrodieldis dixit: 'Numquam nos ulla retinebit mora, nisi ad reges, quos parentes nostros esse novimus, accedamus'. Venerant enim pedestri iteneri a Pectavo nec ullius aequitis habuerant beneficium, unde anillae et satis exiguae erant. Sed nec victus alimonia ullam eis in viam quisquam praebuerat. Accesserunt enim ad urbem nostram diae prima mensis primi; erant enim pluviae magnae, sed et viae dissolutae erant a nimia inmensitate aquarum.
40. De fomite primi scandali.
Detrahebant enim et de episcopo, dicentes, quia illius dolo et haec turbatae et monastirium fuerit derelictum; sed materiam huius scandali altius placuit memorari. Tempore Chlothari regis, cum beata Radegundis hoc monasterium instituisset, semper subiecta et oboediens cum omni congregatione sua anterioribus fuit episcopis. Tempore vero Sygiberthi, postquam Maroveus episcopatum urbis adeptus est, acceptis epistulis Sygiberthi regis, pro fide ac devotione Radegundis beata in partibus orientis clericos distinat pro dominicae crucis ligno ac sanctorum apostolorum ceterorumque martyrum reliquiis. Qui euntes detulerunt haec pignora. Quibus delatis, petiit regina episcopum, ut cum honore debito grandique psallentio in monastyrium locarentur. Sed ille dispiciens suggestionem eius, ascensis aequitibus, villae se contulit. Tunc regina iteratis ad regem Sigibertum direxit, depraecans, ut iniunctione sua quicumque ex episcopis haec pignora cum illo quo decebat honorem votumque eius exposcebat in monastyrium collocaret. Ad hoc enim opus beatus Eufronius urbis Toronicae episcopus iniungitur. Qui cum clericis suis Pectavo accedens, cum grandi psallentium et caereorum micantium ac thymiamatis apparatu sancta pignora, absente loci episcopo, in monastirium detulit. Post haec, cum ponteficis sui saepius gratiam quaereret nec possit adipisci, necessitate commota, cum abbatissa sua, quam instituerat, Arelatensim urbem expetunt. De qua regulam sancti Caesarii atque Casariae beatae susceptam, reges se tuitione munierunt, scilicet quia in illum, qui pastor esse debuerat, nullam curam defensiones suae potuerant repperire. Ex hoc scandalum de diae in diae propagatum, tempus migrationis beatae Radegundis advenit. Qua migrante, iterum petiit abbatissa se sub sacerdotis sui potestate degere. Quod ille cum primum respuere voluisset, consilio suorum promisit, se patrem earum, sicut dignum erat, fieri et, ubi necessitas fuisset, suam praebere defensionem. Unde factum est, ut habiens ad Childeberthum regem praeceptionem elicerit, ut ei hoc monastyrium, sicut reliquas parrochias, regulariter liceat gubernare. Sed nescio quid, credo, adhuc in eius animis resedisset, ut haec puellae adserunt, quod moveret scandalum. His vero intendentibus, ut ad regis, sicut diximus, praesentiam properarent, dedimus eis consilium, dicentes: 'Intendetis contra rationem, et nullo modo vobis ea series inseri potest, quae blasphemium arceat. Sed, si, ut diximus, rationem praetermittetis nec salubre consilium vultis accipere, vel hoc conicite in animis vestris, ut, praeterito hiberni huius tempore, qui in hoc verno accessit, cum aurae commodiores fuerint, quo ducit voluntas pergere valeatis'. Quo consilio aptae suscipientes, subsequente aestate, relictis Toronus ceteris ac commendatis consobrinae suae Chrodieldes sanctaemonialibus, ad regem Gunthchramnum accessit. A quo suscepta ac muneribus honorata, Toronus est regressa, Constantinam, filiam Burgolini, in monastyrio Agustidunensi relicta, expectans episcopos, qui a rege fuerant iussi advenire et causam ipsarum cum abbatissa discutere. Multae tamen ex his, a diversis circumventi, matrimonio copolatae sunt, priusquam haec a rege regrederetur. Cumque praestulantes adventum nullum episcopum advenire senserunt, Pectavum regressi sunt et se infra basilica sancti Helari tutaverunt, congregatis secum furibus, homicidis, adulteris omniumque criminum reis, stabilientes se ad bellum atque dicentes, quia: 'Reginae sumus nec prius in monastyrio nostro ingrediemur, nisi abbatissa eiciatur foris'. Erat ibi tunc reclausa quaedam, quae ante paucus annus, per murum se deiciens, ad basilicam sancti Helari confugit, multa in abbatissa crimina evomens, quae tamen falsa cognovimus. Sed postquam in monastyrium per eum locum, unde se praecipitaverat, funibus est adtracta, petiit, ut se in cellolam secretam reclauderet, dicens, quia: 'Multum peccavi in Domino et dominae meae Radegundae', - quae illis diebus suprestis erat - 'volo me', ait, 'ab hac frequentia congregationis totius amovere et paenitentiam pro neglectis meis agere. Scio enim, quia misericors est Dominus et remittit confitentibus se peccata'. Et ingressa est in cellolam. Cum autem hoc scandalum commotum fuisset et Chrodieldis a Gunthchramno rege regressa esset, haec, disrupto nocturnis horis osteo cellolae, egressa est a monastyrium et ad Chrodieldem abiit, multa sicut prius fecerat, crimina de abbatissa prorumpens.
41. De caede in basilica sancti Hilari.
Dum autem haec agerentur, Gundigysilus Burdigalinsis, adiunctis secum Nicasium Ecolesinensim et Saffarium Petrocoricum ac ipso Maroveo Pectavensi episcopis, eo quod huius urbis metropolis esset, ad basilicam sancti Helari advenit, arguens has puellas et in monastirio reducere cupiens. Sed cum illae obstinatius reluctarent et hic cum reliquis iuxta epistulam superius nominatam eis excommonionem indiceret, exsurgens turba murionum praefatorum tanta eos in ipsa sancti Helari basilica caede mactavit, ut, conruentes in pavimento episcopis, vix consurgere possint; sed et diaconi et reliqui clerici sanguine perfusi cum effractis capitibus basilicam sunt egressi. Tam inmensus enim eos, ut credo, diabolo cooperante, pavor obsederat, ut, egredientes a loco sancto nec sibi vale dicentes, unusquisque per viam, quam adrepere potuit, repedaret. Adfuit huic calamitate et Desiderius diaconus Siagri Agustidunensis episcopi, qui, non inquisito Clenni flumines vado, quo primum litus attigit, est ingressus ac, nante equite, ripae ulterioris campo evectus est. Ex hoc Chrodieldis ordinatores elegit, villas monastirii pervadit et, quoscumque de monastirio adripere potuissit, plagis ac caedibus adfectos suo servitio subiugabat, minans, ut, si monastirium possit ingredi, abbatissam de muro proiectam terrae deiecerit. Quod cum Childeberto rege nuntiatum fuisset, statim, directa auctoritate, praecipit Macconi comite, ut haec repraemere omni intentione deberet. Gundigisilus autem, cum has a commonione suspensas cum ceteris, ut diximus, reliquissit episcopis, epistulam ex suo fratrumque praesentium nomine conscripsit ad sacerdotes illos, qui tunc cum rege Gunthchramno fuerant adgregati. A quibus haec rescripta suscepit: Exemplar rescripti . Dominis semper suis atque apostolici sede dignissimis Gundegyselo, Nicasio et Saffario Aetherius, Syacrius, Aunacharius, Esichyus, Agroecula, Urbicus, Felix, Veranus, item Felix et Berthechramnus episcopi. Litteras vestrae beatitudinis quantum, reserante nuntio, de vestra sospitate gavisi excepimus, tantum de iniuria, quam vos pertulisse signastis, non modico maerore adstringuemur, dum et regula transcenditur et nulla reverentia relegioni servatur. Sed quia indicastis monachas, quae de monastirio beatae memoriae Radigundi, instigante diabolo, fuerunt degressae, nullam a vobis adquieverant correctionem audire nec intra monastirii sui septa, de quo egressae fuerant, voluissent reverti, insuper basilicae domni Helarii per caedes vestras vestrorumque iniuriam intulisse, quapropter ipsas a communionis gratia visi fueritis suspendere ac per hoc nostram exinde mediocritatem elegistis consulere: igitur quia optimae vos novimus statuta canonum percurrisse ac regulae plenitudinem contenere, ut, qui in talibus excessibus videntur depraehendi, non solum excommunicationem, verum etiam paenitentiae satisfactionem debeant coerceri, adeo reddentes cum venerationis cultu summae aviditatis dilectionis instinctum, indecamus, ea quae difinistis nos concordanter vestrae sententiae consentire, quoadusque in synodali concilio Kalendis Novembribus pariter positi debeamus consilio pare tractare, qualiter talium temiretas frenum districtionis possit accipere, ut deinceps nulli libeat sub hunc lapsum, faciente iactantia, similia perpetrare. Attamen, quia nos sua dictione domnus Paulus apostolus indesinenter videtur monere, ut 'oportune inportune' debeamus quoscumque excedentes sidola praedicatione corregere, et pietatem protestatur ad omnia utilem esse, adeo suggerimus, ut adhuc et oratione assidua Domini misericordiam depraecimini, ut ipse spiritu conpunctionis ipsas inflammare dignetur, ut id, quod per delictum visae sunt contraxisse, digna satisfactione paeneteant, ut in monastirio suo vestra praedicatione animas, quae quodammodo perierunt, propitio Christo revertantur, ut ille, qui unam humeris inlatam ovem errantem ad ovilem reduxit, et de istarum transgressionem quasi adquisitum gregem congaudere dignetur, hoc specialius postulantes, ut pro nobis intercessionum vestrarum suffragia indesinenter, ut confidemus, tribuatis. Peculiares vester Aetherius peccator salutare praesumo. Cliens vester Isychius reverenter audeo salutare. Amatur vester Siagrius reverenter saluto. Cultor vester Urbecus peccator famulanter saluto. Veneratur vester Veranus episcopus reverenter saluto. Famulus vester Filex salutare praesumo. Humilis vester atque amator Felix audeo salutare. Humilis atque oboediens vester Berthramnus episcopus salutare praesumo.
42. Exemplare epistolae, quam sancta Radegundis direxit.
Sed et abbatissa recitavit epistulam, quam beata Radegundis episcopis, qui suo tempore erant, diregi voluit. Cuius nunc iterum ipsa abbatissa exemplaria ad vicinarum urbium sacerdotes direxit. Cuius haec est exemplar: Exemplar epistulae . Dominis sanctis et apostolica sede dignissimis in Christo patribus, omnibus episcopis Radegundis peccatrix. Congruae provisionis tunc roborabiliter ad effectum tendit exordium, cum generalibus patribus, medicis ac pastoribus ovilis sibi conmissi causa auribus traditur, cuius sensibus conmendatur; quorum participatio de caritate consilium, de potestate suffragium, de oratione ministrare poterit interventum. Et quoniam olim vinclis laicalibus absoluta, divina providente et inspirante clementia, ad relegionis normam visa sum voluntariae duce Christo translata, ac pronae mentis studio cogitans etiam de aliarum profectibus, ut, annuente Domino, mea desideria efficerentur reliquis profutura, instituente atque remunerante praecellentissimo domno rege Chlothario, monastirium puellarum Pectava urbe constitui conditumque, quantum mihi munificentia regalis est largita, facta donatione, dotavi; insuper congregationem per me, Christo praestante, collectae regulam, sub qua sancta Casaria deguit, quam sollicitudo beati Caesarii antestites Arelatensis ex institutione sanctorum patrum convenienter collegit, adscivi. Cui, consentientibus beatissimis vel huius civitatis vel reliquis pontificibus, electione etiam nostrae congregationis, domnam et sororem meam Agnitem, quam ab ineunte aetate loco filiae colui et eduxi, abbatissam institui ac me post Deum eius ordinatione regulariter oboedituram conmisi. Cuique, formam apostolicam observantes, tam ego quam sorores de substantia terrena quae possedere videbamur, factis cartis, tradedimus, metu Annaniae et Saffirae in monastirio positae nihil proprium reservantes. Sed quoniam incerta sunt humanae conditionis momenta vel tempora, quippe mundo in fine currente, cum aliqui magis propriae quam divinae cupiant voluntate servire, zelo ducta Dei, hanc suggestionis meae paginam mereto apostulatus vestri in Christi nomen supraestis porrego vel devota. Et quia praesens non valui, quasi vestris provoluta vestigiis, epistulae vicarietate prosternor, coniurans per Patrem et Filium et Spiritum sanctum ac diem tremendi iudicii, sic repraesentatos vos non tyrannus obpugnit, sed legitimus rex coronet, ut, si casu post meum obitum, si quaecumque persona vel loci eiusdem pontifex seu potestas principis vel alius aliquis, quod nec fieri credimus, congregationem vel suasu malivolo vel inpulsu iudiciario perturbare temptaverit aut regulam frangere seu abbatissam alteram quam sororem meam Agnitem, quam beatissimi Germani praesentibus suis fratribus benedictio consecravit, aut ipsa congregatio, quod fieri non potest, habita murmoratione, mutare contenderit, vel quasdam dominationes in monasterio vel rebus monastirii quaecumque persona vel pontifex loci, praeter quas antecessores episcopi aut alii, me superstete, habuerunt, novo privilegio quicumque affectare voluerit, aut extra regulam exinde egredi quis temptaverit; seu de rebus, quas in me praecellentissimus domnus Chlotharius vel praecellentissimi domni reges, filii sui, contulerunt et ego ex eius praeceptiones permisso monastirio tradidi possedendum et per auctoritates praecellentissimorum domnorum regum Chariberthi, Guntchramni, Chilperici et Sigiberthi cum sacramenti interpositione et suarum manuum subscriptionibus obtenui confirmari; aut ex his, quae alii pro animarum suarum remedio vel sorores ibidem de rebus propriis contulerunt, aliquis princeps aut pontifex aut potens aut de sororibus cuiuslibet personae aut minuere aut sibimet ad proprietatem revocare sacrilego voto contenderit, ita vestra sanctitatem successorumque vestrorum post Deum pro mea supplicatione et Christi voluntate incurrat, ut, sicut praedones et spoliatores pauperum extra gratiam vestram habeantur, numquam de nostra regula vel de rebus monasterii, obsistentibus vobis, inmenuere valeat aliquid aut mutare. Hoc etiam depraecans, ut, cum Deus praedictam domnam sororem nostram Agnitem de saeculo migrare voluerit, illa in loco eius abbatissa de nostra congregatione debeat ordinare, quae Deo et ipsi placuerit, custodiens regulam, et nihil de proposito sanctitatis imminuat; nam numquam propria aut cuiuscumque voluntas praecipitat. Quod si, quod absit, contra Dei mandatum et auctoritatem regum aliquis de suprascriptis condicionibus vobis coram Domino et sanctis eius praecabiliter conmendatis agere aut de persona aut substantiam minuenda voluerit aut memoratae sorore meae Agnite abbatissae molestias aliquas inferre temptaverit, Dei et sanctae Crucis et beatae Mariae incurrat iudicium, et beatus confessores Helarium et Martinum, quibus post Deum sorores meas tradidi defendendas, ipsos habeat contradictores et persecutores. Te quoque, beati pontifex, successoresque vestros, quos patronos in causa Dei diligenter adscisco, si, quod absit, exteterit, qui contra haec aliquid moliri temptaverit, pro repellendo et confutando Dei hoste non pigeat ad regem, quem eo tempore locus iste respexerit, vel ad Pectavam civitatem pro re vobis ante Dominum conmendatam percurrere et contra aliorum iniustitia exsecutores et defensores iustitiae laborare, ut tale nefas ullo modo suis admitti temporibus rex patiatur catholicus, ne convelli permittant, quod Dei et mea et regum ipsorum voluntate firmatum est. Simul etiam principes, quos Deus pro gubernatione populi post discessum meum superesse praeceperit, coniuro per Regem, 'cuius non erit finis' et ad cuius nutum regna consistunt, qui eis donavit ipsum vivere vel regnare, ut monasterium, quod ex permisso et solatio domnorum regum patres vel avi eorum construxisse visa sum et ordinasse regulariter vel dotasse, sub sua tuitione et sermone una cum Agne abbatissa iubeant gubernare; et a nullo neque saepe dictam abbatissam nostram neque aliquid ad nostrum monasterium pertenentem molestari aut inquietari vel exinde imminui aut aliquid mutari permittat; sed magis pro Dei intuitu una cum domnis episcopis ipsi, me supplecante coram Redemptorem gentium, sicut eis conmendo, defensari iubeant et muniri, ut, in cuius honore Dei famulas protegunt, cum defensore pauperum et sponso virginum perpetualiter aeterno socientur in regno. Illud quoque vos sanctos pontifices et praecellentissimos domnos reges et universum populum christianum coniuro per fidem catholicam, in qua baptizati estis et ecclesias conservatis, ut in basilica, quam in sanctae Mariae dominicae genetrices honore coepimus aedificare, ubi etiam multae sorores nostrae conditae sunt in requie, sive perfecta sive inperfecta, cum me Deus de hac luce migrare praeceperit, corpuscolum meum ibi debeat sepeliri. Quod si quis aliud inde voluerit aut fieri temptaverit, obtenente cruce Christi et beata Maria, divinam ultionem incurrat, et, vobis intercurrentibus, in loco ipsius basilicae merear cum sororum congregationem obtenere loculum sepulturae. Et ut haec supplicatio mea, quam manu propria subscripsi, ut in universalis aeclesiae archevo servetur, effusis cum lacrimis depraecor, quatinus, si contra inprobos aliquos necessitas exerit, ut vestra defensione soror mea Agnis abbatissa vel congregatio eius, quo succurri sibi poposcerint, vestrae misericordiae pia consolatio opem pastorali sollicitudine subministret, nec de me distitutas se proclament, quibus Deus praesidium vestrae gratiae praeparavit. Illud vobis in omnibus ante oculos revocantes, per ipsum, qui de cruce gloriosam virginem, suam genetricem, beato Iohanni apostolo commendavit, ut, qualiter ab illo conpletum est Domini de mandato, sic sit apud vos indigna et humilis dominis meis aeclesiae patribus et viris apostolicis quod commendo; quod cum dignanter servaveritis deposito, meretis participes, cuius impletis mandatum, apostolicum digne reparetis exemplum.
43. Quod Teutarius ad hoc scandalum mitigando venit.
Post haec Maroveus episcopus, cum diversa inproperia ab his audiret, Porcarium abbatem basilicae beati Helari ad Gundegysilum episcopum vel reliquos conprovincialis eius distinat, ut, data conmunione puellis, ad audientiam veniendi licentiam indulgere dignarentur. Sed nequaquam potuit obtenere. Childeberthus autem rex, cum assiduas de utraque parte, monasterii scilicet vel puellarum, quae egressae fuerant, molestias patiretur, Theutharium presbiterum ad dirimandas quaeremunias, quae inter easdem agebantur, distinat. Qui, provocatis Chrodieldem cum reliquis puellis ad audientiam, dixerunt: 'Non venimus, quia a communione suspensae sumus. Si reconciliare merimur, tunc ad audientiam venire non differimus'. Haec audiens ille, ad episcopos abiit. Cumque cum his de hac causa locutus fuisset, nullum effectum obtenere potuit de communione earum; et sic ad urbem Pectavam regressus est. Puellae vero separatae ab invicem, aliae ad parentes, aliae ad domus proprias, nonnullae in his monasteriis, in quibus prius fuerant, sunt regressae, quia hiemem validum simul positae propter penuriam ligni tollerare non poterant. Pauci tamen cum Chrodieldae et Basina remanserunt. Erat enim tunc et inter eas magna discordia, pro eo quod alia aliae se praeponire cupiebat.
44. De temperiae anni praesentis.
Eo anno post clausum pascha tam inmensa cum grandine pluvia fuit, ut infra duarum aut trium horarum spatium etiam per minores vallium meatus ingentia currere flumina viderentur. Arbores in autumno floruerunt et poma, sicut prius dederant, ediderunt. Mense nono rosae apparuerunt. Flumina vero ultra modum excreverunt, ita ut excedentes litoribus loca, quae numquam contingere consuetae fuerant, operirent, non minimum de sationibus inferentes damnum.
Explicit liber nonus.
Gregory of Tours | The Miscellany | The Latin Library | The Classics Page |