GREGORII TURONENSIS HISTORIARUM LIBER QUINTUS

Taedit me bellorum civilium diversitatis, que Francorum gentem et regnum valde proterunt, memorare; in quo, quod peius est, tempore illud quod Dominus de dolorum praedixit initium iam videmus: Consurgit pater in filium, filius in patrem, frater in fratrem, proximus in propinquum. Debebant enim eos exempla anteriorum regum terrere, qui, ut divisi, statim ab inimicis sunt interempti. Quotiens et ipsa urbs urbium et totius mundi capud ingens bella civilia diruit; quae cessante, rursum quasi ab humo surrexit. Utinam et vos, o regis, in his proelia, in quibus parentes vestri desudaverunt, exercimini, ut gentes, vestra pace conterritae, vestris viribus praemirentur! Recordamini, quid capud victuriarum vestrarum Chlodovechus fecerit, qui adversos reges interficet, noxias gentes elisit, patrias subiugavit, quarum regnum vobis integrum inlesumque reliquit! Et cum hoc facerit, neque aurum neque argentum, sicut nunc est in thesauris vestris, habebat. Quid agetis? Quid quaeritis? Quid non habundatis? In domibus dilitiae supercrescunt, in prumtuariis vinum, triticum oleumque redundat, in thesauris aurum atque argentum coacervatur. Unum vobis deest, quod, pacem non habentes, Dei gratiam indegetis. Cur unus tollit alteri suum? Cur alter concupiscit alienum? Cavete illo, quaeso, apostoli: Si ab invicem mordetis et comeditis, vidite, ne ab invicem consummamini. Scrutamini diligenter veterum scripta, et videbitis, quid civilia bella parturiant. Requirite, quod de Carthaginensibus scribat Orhosius, qui, cum post septingentos annos subversam dicat civitatem et regionem eorum, addidit: Quae res eam tamdiu servavit? Concordia. Quae res eam post tanta distruxit tempora? Discordias. Cavete discordiam, cavete bella civilia, quae vos populumque vestrum expugnant. Quid aliud sperandum erit, nisi cum exercitus vester caeciderit, vos sine solatio relicti atque a gentibus adversis oppressi protinus conruatis? Si tibi, o rex, bellum civili delectat, illut quod apostolus in hominem agi meminit exerce, ut spiritus concupiscat adversus carnem et vitia virtutibus caedant; et tu liber capite tuo, id est Christo, servias, qui quondam radicem malorum servieras conpeditus.

1. De Childeberthi iunioris regno et matre eius.

Igitur interempto Sigybertho rege apud Victuriacum villam, Brunichildis regina cum filiis Parisius resedebat. Quod factum cum ad eam perlatum fuisset et, conturbata dolore ac lucto, quid ageret ignoraret, Gundovaldus dux adpraehensum Childeberthum, filium eius parvolum, furtim abstulit ereptumque ab immenente morte, collectisque gentibus super quas pater eius regnum tenuerat, regem instituit, vix lustro aetatis uno iam peracto. Qui die dominici natalis regnare coepit. Anno igitur primo regni eius Chilpericus rex Parisius venit adpraehensamque Brunichildem apud Rodomaginsem civitatem in exilio trusit thesaurisque eius, quos Parisius detulerat, abstulit; filias vero eius Meledus urbe tenire praecipit. Tunc Roccolenus cum Cinomannicis Toronus venit et praedas egit et multa scelera fecit, quod in sequenti, qualiter a virtute beati Martini pro tantis malis quae gessit percussus interiit, memoramus.

2. Quod Merovechus Brunechilde accepit.

Chilpericus vero filium suum Merovechum cum exercitu Pectavus dirigit. At ille, relictam ordinationem patris, Toronus venit ibique et dies sanctos paschae tenuit. Multum enim regionem illam exercitus eius vastavit. Ipsi vero simolans ad matrem suam ire velle, Rodomago petiit; et ibi Brunichilde reginae coniungitur, ea quoque sibi in matrimonio sociavit. Haec audiens Chilpericus, quod scilicet contra fas legemque canonicam uxorem patrui accepisset, valde amarus dicto citius ad supra memoratum oppidum dirigit. At ille, cum haec cognovissent, quod eosdem separare decernerit, ad basilicam sancti Martini, quae super murus civitatis ligneis tabulis fabrecata est, confugium faciunt. Rex vero adveniens, cum in multis ingeniis eos exinde auferre niteretur et illi, dolosae eum potantes facere, non crederent, iuravit eis, dicens: 'Si', inquid , 'voluntas Dei foret, ipse hos separare non conaretur'. Haec illi sacramenta accipientes, de basilica egressi sunt; exosculatisque et dignanter acceptis, epulavit cum eis. Post dies vero paucus adsumpto secum rex Merovecho Sessionas rediit.

3. Bellum contra Chilpericum, et de malitia Rauchingi.

Cum autem ibidem commorarentur, collecti aliqui de Campania Sessionas urbe adgrediuntur, fugatamque ex ea Fredegundem regina atque Chlodovechum, filium Chilperici, volebant sibi subdere civitatem. Quod ut Chilpericus rex conperit, cum exercitu illuc dirigit, mittens nuntius, ne sibi iniuriam facerent et excidium de utroque eveniret exercitu. Illi autem haec neglegentes, praeparantur ad bellum; commissoque proelio, invaluit pars Chilperici atque fugavit partem sibi adversam, multus ex ea strenuos atque utilis viros prosternens; fugatusque reliquos, Sessionas ingreditur. Quae postquam acta sunt, rex propter coniugatione Brunichildis suspectum habere coepit Merovechum, filium suum, dicens, hoc proelium eius nequitia surrexisse; spoliatumque ab armis, datis custodibus, libere custodire praecipit, tractans, quid de eo in posterum ordinaret. Godinus autem, qui a sorte Sigyberthi se ad Chilpericum transtulerat et multis ab eo muneribus locopletatus est, caput belli istius fuit; sed in campo victus, primus fuga dilabitur. Villas vero, quas ei rex a fisco in territurio Sessionico indulserat, abstulit et basilicae contulit beati Medardi. Ipse quoque Godinus non post multum tempus repentina morte praeventus, interiit. Cuius coniugem Rauchingus accepit, viro omni vanitate repletus, superbia tumidus, elatione protervus, qui se ita cum subiectis agebat, ut non cognusceret in se aliquid humanitatis habere, sed ultra modum humanae malitiae atque stultitiae in suos deseviens, nefanda mala gerebat. Nam si ante eum, ut adsolet, convivio utenti puer cereum tenuisset, nudari eius tibias faciebat atque tamdiu in his cereum comprimi, donec lumine privaretur; iterum cum inluminatus fuisset, similiter faciebat, usque dum totae tibiae famuli tenentes exurirentur. Quod si vocem emittere aut se de loco illo alia in parte movere conatus fuisset, nudus ilico gladius imminibat, fiebatque, ut, hoc flente, iste magna laetitia exultaret. Aiebant enim quidam, quod eo tempore duo de famulis eius, ut sepe contingit, mutuo se amore dilixisse, virum scilicet et puella. Cumque haec dilectio per duorum annorum aut eo amplius spatio traheretur, coniuncti pariter aeclesiam petierunt. Quod cum Rauchingus conperisset, accedit ad sacerdotem loci; rogat, sibi protinus reddi suos famulos excusatus. Tunc sacerdos ait ad eum: 'Nosti enim, quae veneratio debeat inpendi aeclesiis Dei; non enim poteris eos accepere, nisi ut fidem facias de permanente eorum coniunctione; similiter et ut de omni poena corporali liberi maneant repromittas'. At ille, cum diu ambiguus cogitatione siluisset, tandem conversus ad sacerdotem, posuit manus suas super altarium cum iuramento, dicens, quia: 'Numquam erunt a me separandi, sed potius ego faciam, ut in hac coniunctione permaneant, quia, quamquam mihi molestum fuerit, quod absque mei consilii coniventia ista sint gesta, illud tamen libens amplectur, quod nec hic ancillam alterius neque haec extranei servum acceperit'. Crededit sacerdus illi simpliciter promissionem hominis callidi reddeditque hominis excusatos. Quibus ille acceptis et gratias agens, abscessit ad domum suam. Et statim iussit elidere arborem truncatamque colomnam eius per capita cuneo scissam praecipit excavare; effossamque in altitudine trium aut quattuor pedum humum, deponi vas iubet in foveam. Ibique puellam ut mortuam conponens, puerum desuper iactare praecipit, positoque operturium, fossam humo replevit sepelivitque eos viventes, dicens, quia: 'Non frustravi iuramentum meum, ut non separarentur hi in sempiternum'. Qui cum sacerdote nuntiata fuissent, cucurrit velociter; et increpans hominem, vix obtenuit, ut detegerentur. Verumtamen puerum vivum extraxit, puellam vero repperit suffocatam. In talibus enim operibus valde nequissimus erat, nullam habens aliam potius utilitatem, nisi in caccinnis ac dolis omnibusque perversis rebus. Unde non inmerito taliter excessit a vita, qui talia gessit, cum frueretur hanc vitam; quod in posterum degesturi sumus. Siggo quoque referendarius, qui anolum regis Sigyberthi tenuerat et ab Chilperico rege ita provocatus erat, ut servitium, quod tempore fratris sui habuerat, obteneret, ad Childeberthum regem, Sigyberthi filium, relicto Chilperico, transivit resque eius, quas in Sessionico habuerat, Ansovaldus obtinuit. Multi autem et alii de his, qui se de regno Sigyberthi ad Chilpericum tradiderant, recesserunt. Uxor quoque Siggonis non post multum temporis spatio obiit; sed ille aliam rursus accepit.

4. Quod Roccolenus Toronus venit.

His diebus Roccolenus, ab Chilperico missus, Toronus advenit cum magna iactantia, et ultra Legerem castra ponens, nuntios ad nos dirixit, ut scilicit Gunthchramnum, qui tunc de morte Theudoberthi inpetebatur, a basilica sancta deberemus extrahere. Quod si non facerimus, et civitatem et omnia suburbana eius iuberet incendio concremare. Quo auditu, mittimus ad eum legationem, dicentes, haec ab antiquo facta non fuisse, quae hic fieri deposcebat, sed nec modo permitti posse, ut basilica sancta violaretur; quod si fierit, nec sibi fore prosperum nec rege, qui haec iussa mandasset; metueretque magis sanctitatem antestetis, cuius virtus hesterna die paralitica membra dirixisset. Nihil his ille furmidans, cum in domo aeclesiae ultra Legerem resederet, domum ipsam, quae clavis adfixerat, dissecet. Ipsos quoque clavos Caenomannici, qui tunc cum eodem advenerant, inpletis follibus portant, annonas evertunt et cuncta devastant. Sed dum haec Roccolenus agit, a Deo percutitur, morboque regio croceus effectus, mandata aspera remittit, dicens: 'Nisi hodie proieceritis Gunthchramnum ducem de basilica, ita cuncta virentia quae sunt circa urbem atteram, ut dignus fiat aratro locus ille'. Interim advenit dies sanctus epifaniae; et hic magis ac magis torquere coepit. Tunc accepto a suis consilio, amne transacto, ad civitatem accedit. Denique cum psallentes de eclesiam egressi, ad sanctam basilicam properarent, hic post crucem, praecidentibus signis, aequo superpositus ferebatur. Verum ubi basilicam sanctam introit, mox furor minantis intepuit; regressusque ad eclesiam, nihil cibi ea die accipere potuit. Exinde cum valde anillus esset, Pectavo abiit. Erant enim dies sanctae quadraginsimae, in qua fetus cunicolorum saepe comedit. Dispositis vero actionibus, quibus in Kalendas Martias cives Pectavus vel adfligeret vel damnaret, pridie animam reddedit; et sic superbia tumorque quievit.

5. De episcopis Lingonicis.

Eo tempore Felix Namneticae urbis episcopus litteras mihi scripsit plenas opprobriis, scribens etiam fratrem meum ob hoc interfectum, eo quod ipse cupidus episcopati episcopum interfecisset. Sed ut haec scriberet, villam ecclesiae concupivit. Quam cum dare nollem, evomit in me, ut dixi, plenus furore opprobria mille. Cui aliquando ego respondi: 'Memento dicti prophetici: Vae his qui iungunt domum ad domum et agrum ad agrum copulant! Numquid soli inhabitabunt terram? O si te habuisset Massilia sacerdotem! Numquam naves oleum aut reliquas species detulissent, nisi cartam tantum, quo maiorem oportunitatem scribendi ad bonos infamandos haberes. Sed paupertas cartae finem inponit verbositati'. Inmensae enim erat cupiditatis atque iactantiae. Sed ego ista postponens, ne illi similis appaream, illud explicabo, qualiter germanus meus ab hac luce migraverit, et quam velocem in percussorem eius Dominus praestiterit ultionem. Consenescente beato Tetrico ecclesiae Lingonicae sacerdote, cum Lampadio diacono, quem creditorem habuit, deicisset et frater meus, dum pauperibus, quos ille male spoliaverat, opitulare cupiens, consensisset in eius humiliatione, odium ex hoc incurrit. Interea beatus Tetricus a sanguine sauciatur. Cui cum nulla medicorum fomenta valerent, conturbati clerici et a pastore utpote destituti, Mundericum expetunt. Qui a rege indultus ac tonsoratus, episcopus ordinatur, sub ea specie, ut, dum beatus Tetricus viveret, hic Ternoderinsim castrum ut archipresbiter regerit atque in eo commoraretur, migrante vero decessore, iste succederet. In quo castro dum habitaret, iram regis incurrit. Adserebatur enim contra eum, quod ipse Sigibertho regi adversus fratrem suum Guntchramnum venienti alimenta et munera praebuisset. Igitur extractus a castro, in exilio super ripam Rhodani in turre quadam arta atque detecta retruditur; in qua per duos fere annos cum grandi exitu commoratus, obtinente beato Nicetio episcopo, Lugduno regreditur habitavitque cum eo per duos menses. Sed cum obtinere non posset a rege, ut in loco, unde eiectus fuerat, restitueretur, nocte per fugam lapsus, ad Sigiberti regnum pertransiit et apud Arisitensim vicum episcopus instituetur, habens sub se plus minus dioceses XV, quas primum quidem Gothi tenuerant, nunc vero Dalmatius Rutenensis episcopus iudicat. Quo abeunte, iterum Lingonici Silvestrum, propinquum vel nostrum vel beati Tetrici, episcopum expetunt. Sed ut eum peterent, fratris mei hoc instinctu fecerunt. Interea transeunte beato Tetrico, hic, tonso capite, presbiter ordinatur, accepta omni potestate de rebus ecclesiae. Qui vero, ut benedictionem episcopalem Lugduno accipiat, iter parat. Quae dum aguntur, ipse, quia iam diu epilenticus erat, ab hoc morbo correptus, asperius ex sensu factus et per dies duos assiduae dans mugitum, tertia die spiritum exalavit. Quae peracta, Lampadius, ut superius dictum est, ab honore et facultate privatus, in odio Petri diaconi cum filio Silvestri coniungitur, machinans atque confirmans, patrem suum ab ipso fuisse maleficiis interfectum. At ille aetate iuvenis, sensu levis contra eum commovetur, ipsum inpetens publice parricidam. Porro ille haec audiens, facto placito in praesentia sancti Niceti episcopi, avunculi matris meae, Lugduno dirigitur; et ibi, Siagrio episcopo coram adstante vel aliis sacerdotibus multis cum saecularium principibus, se sacramento exuit, numquam se in morte Silvestri mixtum fuisse. Post duos vero annos instigatus iterum a Lampadio filius Silvestri, adsecutus in via Petrum diaconum, lancea sauciatum interfecit. Quod cum factum fuisset, de eo loco elevatus et ad Divionensim delatus castrum, secus sanctum Gregorium, proavum nostrum, sepelitur. Iste vero fugam iniens, ad Chilpericum regem transiit, facultatibus suis fisco regis Guntchramni dimissis. Cumque per diversa vagaretur pro commisso scelere nec ei essit locus firmus ad commorandum, tandem, ut credo, contra eum sanguine insonte ad divinam potentiam proclamante, in quodam loco, dum iter ageret, innocentem hominem evaginato gladio interemit. Cuius parentes condolentes propinqui exitum, commota seditione, extractis gladiis, eum in frustra concidunt membratimque dispergunt. Tale iusto iudicio Dei exitum miser accepit, ut, qui propinquum innocentem interimerat, ipse nocens diutius non maneret. Nam tertio ei haec evenerunt anno. Denique Silvestri post transitum Lingonici iterum episcopum flagitantes, Pappolum, qui quondam archidiaconus Agustidunensis fuerat, accipiunt. Qui multa, ut asserunt, egit iniqua, quae a nobis praetermittuntur, ne detractores fratrum esse videamur. Tamen, quale habuerit exitum, non omittam. Anno octavo episcopatus sui, dum dioceses ac villas ecclesiae circuiret, quadam nocte dormienti apparuit beatus Tetricus vultu minaci. Cui ita: 'Quid tu', inquit, 'hic Pappole? Ut quid sedem meam polluis? Ut quid ecclesiam pervadis? Ut quid oves mihi creditas sic dispergis? Cede loco, relinque sedem, abscede longius a regione'. Et haec dicens, virgam quam habebat in manu pectori eius cum ictu valido inpulit. In quo ille evigilans, dum cogitat, quid hoc esset, ficta in loco illo defigitur ac dolore maximo cruciatur. Abhorret cibum potumque et mortem iam sibi proximam praestolatur. Quid plura? Tertia die, cum sanguinem ore proicerit, exspiravit; exinde elatus, Lingonas est sepultus. In cuius loco Mummolus abba, quem Bonum cognomento vocant, episcopus substituitur. Quem multi magnis laudibus prosecuntur: esse eum castum, sobrium, moderatum ac in omni bonitate promptissimum, amantem iustitiam, caritatem omni intentione diligentem. Qui, accepto episcopatu, cognoscens, quod Lampadius multum de rebus fraudasset ecclesiae ac de spoliis pauperum agros vineasque vel mancipia congregasset, eum ab omni re nudatum a praesentia sua iussit abigi. Qui nunc in maxima paupertate degens, manibus propriis victum quaerit. Haec de his sufficiant.

6. De Leunaste archidiacono Bitorigo.

Anno vero quo supra, id est quo, mortuo Sigybertho, Childeberthus, filius eius, regnare coepit, multae virtutes ad sepulchrum beati Martini apparuerunt, quas in illis libellis scripsi, quos de ipsis miraculis conponere temptavi. Et licet sermone rustico, tamen celare passus non sum, quae aut ipse vidi aut a fidelibus relata cognovi. Hic tantum, quid neglegentibus evenerit, qui post virtutem caelestem terrena medicamenta quaesierunt, exsolvam, quia, sicut per gratiam sanitatum, ita et in castigationem stultorum virtus eius ostenditur. Leonastis Biturigus archidiaconus, decedentibus cataractis, lumen caruit oculorum. Qui cum, per multos medicos ambulans, nihil omnino visionis recipere possit, accessit ad basilicam beati Martini; ubi per duos aut tres menses consistens et ieiunans assiduae, lumen ut reciperet flagitabat. Adveniente autem festivitate, clarificatis oculis cernere coepit; regressus quoque domum, vocato quodam Iudaeo, ventosas, quorum beneficio oculis lumen augeret, humeris superponit. Decedente quoque sanguine, rursus in redeviva caecitate redigitur. Quod cum factum fuisset, rursum ad sanctum templum regressus est. Ibique iterum longo spatio commoratus, lumen recipere non meruit. Quod ei ob peccatum non praestitum reor iuxta illud dominicum oraculum: Qui habet, dabitur ei et habundavit; et qui non habet, ipsum quod habet aufertur ab eo; et illud: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius eveniat. Nam perstiterat hic in sanitate, si Iudaeum non induxisset super divinam virtutem. Tales enim et monet et arguit apostulus, dicens: Nolite enim iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci cum tenebris? Quae autem communicatio Christi cum Belial? Aut quae pars fideli cum in fidele? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos estis enim templum Dei vivi. Propterea exite de medio eorum et separamini ab his, ait Dominus. Ideo doceat unumquemque christianum haec causa, ut, quando caelestem accipere meruerit medicinam, terrena non requirat studia.

7. De Senoch reclauso.

Sed et illud commemorare libet, qui vel quales viri hoc anno a Domino sunt vocati. Unde magnum eum et Deo acceptabilem ego censeo, qui tales de nostra terra suo paradiso collocavit. Nam benedictus Senoch presbiter, qui apud Turonus morabatur, sic migravit a saeculo. Fuit enim genere Theifalus, et in Turonico clericus factus, in cellulam, quam ipse inter parietes antiquos conposuerat, se removit, collectisque monachis, oratorium, quod multo tempore dirutum fuerat, reparavit. Idem super infirmos multas virtutes fecit, quas in libro vitae eius scripsimus.

8. De sancto Germano Parisiorum episcopo.

Eo anno et beatus Germanus Parisiorum episcopus transiit. In cuius exsequiis multis virtutibus, quas in corpore gesserat, hoc miraculum confirmationem fecit. Nam carcerarius adclamantibus, corpus in platea adgravatum est, solutisque eisdem, rursum sine labore levatur. Ipsi quoque, qui soluti fuerant, in obsequium funeris usque basilicam, in qua sepultus est, liberi pervenerunt. Ad sepulchrum autem eius multas virtutes, Domino tribuente, credentes experiuntur, ita ut quisque iusta petierit velociter exoptata reportet. Quis tamen strenuus virtutes illius, quas in corpore fecit, sollicite vult inquirere, librum vitae illius, qui a Fortunato presbitero conpositus est, legens, cuncta repperiet.

9. De Caluppane reclauso.

Eodem quoque anno et Caluppa reclausus obiit. Hic autem ab infantia sua semper religiosus fuit, et apud monasterium Melitensim termini Arverni conversus, in magna se humilitate fratribus praebuit, sicut in libro vitae eius scripsimus.

10. De Patroclo reclauso.

Fuit autem in Biturigo termino reclausus nomine Patroclus, presbiterii honore praeditus, mirae sanctitatis ac religionis, vir magnae abstinentiae, qui plerumque ab inaedia diversis incommodis vexabatur. Vinum, sicera vel omne quod inebriare potest non bibebat praeter aquam parumper melle linitam; sed nec pulmentum aliquod utebatur. Cuius victus erat panis in aqua infusus atque sale respersus. Huius oculi numquam caligaverunt. Erat enim in oratione assiduus, quam si parumper praetermisisset, aut legebat aut scribebat. Frigoriticis, pustulis laborantibus vel reliquis morbis saepe per orationem remedia conferebat. Sed et alia signa multa fecit, quae per ordinem longum est enarrare. Cilicium semper puro adhibens corpori. Qui octogenaria aetate abscedens a saeculo, migravit ad Christum. Scripsimus et de huius vita libellum.

11. De Iudaeis conversis per Avitum episcopum.

Et quia semper Deus noster sacerdotes suos glorificare dignatur, quid Arverno de Iudaeis hoc anno contigerit pandam. Cum eosdem plerumque beatus Avitus episcopus commoneret, ut, relicto velamine legis Moysaicae, spiritaliter lecta intellegerent et Christum, filium viventis Dei, prophetica et legali auctoritate promissum, corde purissimo in sacris litteris contemplarent, manebat in pectoribus eorum, iam non dicam, velamen illud, quod facies Moysi obumbrabatur, sed paries. Sacerdos quoque orans, ut, conversi ad Dominum, velamen ab eis litterae rumperetur, quidam ex his ad sancta pascha ut baptizaretur expetiit, renatusque Deo per baptismi sacramentum, cum albatis reliquis in albis et ipse procedit. Ingredientibus autem populis portam civitatis, unus Iudaeorum super capud conversi Iudaei oleum foetidum, diabulo instigante, diffudit. Quod cum cunctus aborrens populus voluissent eum urguere lapidibus, pontifex ut fieret non permisit. Die autem beato, quo Dominus ad caelos post redemptum hominem gloriosus ascendit, cum sacerdos de aeclesiam ad basilicam psallendo procederet, inruit super sinagogae Iudaeorum multitudo tota sequentium, distructamque a fundamentis, campi planitiae locus adsimilatur. Alia autem die sacerdos eis legatos mittit, dicens: 'Vi ego vos confiteri Dei Filium non inpello, sed tamen praedico et salem scientiae vestris pectoribus trado. Pastor sum enim dominicis ovibus superpositus; et de vobis ille verus Pastor, qui pro nobis passus est, dixit, habere se alias oves quae non sunt ex ovili suo, quas eum oporteat adducere, ut fiat unus grex et unus pastor. Ideoque si vultis credere ut ego, estote unus grex, costodi me posito; sin vero aliud, abscedite a loco'. Illi autem diu aestuantes atque dubitantes, tertia die, ut credo, obtentum pontificis coniuncti in unum, ad eum mandata remittunt, dicentes: 'Credimus Iesum, filium Dei vivi, nobis prophetarum vocibus repromissum; et ideo petimus, ut abluamur baptismum, ne in hoc delicto permaneamus'. Gavisus autem nuntio pontifex, noctem sanctam pentecosten vigilias caelebratas, ad baptistirio forasmoraneum egressus est; ibique omnis multitudo coram eo prostrata, baptismum flagitavit. At ille prae gaudio lacrimans, cunctos aqua abluens, crismate liniens, in sinu matris eclesiae congregavit. Flagrabant caerei, lampades refulgebant, albecabat tota civitas de grege candido, nec minor fuit urbi gaudium, quam quondam, Spiritu sancto discendente super apostulos, Hierusalem videre promeruit. Fuerunt autem qui baptizati sunt amplius quingenti. Hii vero qui baptismum noluerunt discedentes ab illa urbe, Massiliae redditi sunt.

12. De Brachione abbate.

Transiit post haec et Brachio abba cellulae Manatensis. Fuit autem genere Thoringus, in servitio Sigivaldi quondam ducis venationern exercens, sicut alibi scripsimus.

13. Quod Mummolus Lemovicas vastavit.

Ergo ut ad propositum revertamur, Chilpericus rex Chlodovechum filium suum Toronus transmisit. Qui, congregato exercitu, inter terminum Toronicum et Andecavum usque Sanctonas transiit eamque pervasit. Mummolus vero patricius Gunthchramni regis cum magno exercitu usque Lemovicinum transiit et contra Desiderium ducem Chilperici regis bellum gessit. In quo proelio ceciderunt de exercitu eius quinque milia, de Desiderii vero viginti quattuor milia. Ipse quoque Desiderius fugiens vix evasit. Mummolus vero patricius per Arvernum rediit eamque per loca exercitus eius devastavit. Et sic in Burgundiam peraccessit.

14. Quod Merovechus tunsoratus confugit.

Quod Merovechus tunsoratus ad basilicam sancti Martini confugit.

Post haec Merovechus, cum in custodia a patre reteneretur, tunsoratus est, mutataque veste, qua clericis uti mos est, presbiter ordenatur et ad monasterium Cinnomannicum qui vocatur Aninsola dirigitur, ut ibi sacerdotali eruderetur regula. Haec audiens Gunthchramnus Boso, qui tunc in basilica sancti Martini, ut diximus, resedebat, misit Riculfum subdiaconum, ut ei consilium occulte praeberet expetendi ad basilicam sancti Martini. Qui cum abisset, ab alia parte Gailenus puer eius advenit. Cumque parvum solatium qui eum ducebant haberent, ab ipso Gaileno in itenere excussus est, opertoque capite indutusque veste saeculari, beati Martini templum expetiit. Nobis autem missa caelebrantibus, in sanctam basilicam, aperta repperiens ostia, ingressus est. Post missa autem petiit, ut ei eulogias dare deberemus. Erat autem tunc nobiscum Ragnemodus Parisiacae sedis episcopus, qui sancto Germano successerat. Quod cum refutaremus, ipse clamare coepit et dicere, quod non recte eum a communione sine fratrum conibentia suspenderemus. Illo autem haec dicente, cum consensu fratris qui praesens erat, contestatam causam canonicam, eulogias a nobis accepit. Veritus autem sum, ne, dum unum a communione suspendebam, in multos existerem homicida. Minibatur enim aliquos de populo nostro interficere, si communionem nostram non meruisset. Multas tamen pro hac causa Toronica regio sustenuit clades. His diebus Necetius, vir neptis meae, propriam habens causam, ad Chilpericum regem abiit cum diacono nostro, qui regi fugam Merovechi narraret. Quibus visis, Fredegundis regina ait: 'Exploratores sunt et ad sciscitandum quid agat rex advenerunt, ut sciant, quid Merovecho renuntient'. Et statim expoliatis in exilio retrudi praecepit; de quo mense septimo relaxati sunt. Igitur Chilpericus nuntius ad nos direxit, dicens: 'Eiecite apostatam illam de basilicam; sin autem aliud, totam regionem illam igne succendam'. Cumque nos rescripsissemus, inpossibile esse, quod temporibus hereticorum non fuerat, christianis nunc temporibus fieri, ipsi exercitum commovit et illuc dirigit. Anno autem secundo Childeberthi regis, cum videret Merovechus patrem in hac deliberatione intentum, adsumpto secum Gunthchramnum ducem, ad Brunichildem pergere cogitat, dicens: 'Absit, ut propter meam personam basilica domni Martini violentiam perferat aut regio eius per me captivitate subdatur'. Et ingressus basilicam, dum vigilias ageret, res quas secum habebat ad sepulchrum beati Martini exhibuit, orans, ut sibi sanctus succurrerit atque ei concederit gratiam suam, ut regnum accepere possit. Leudastis tunc comis, cum multas ei in amore Fredegundis insidias tenderit, ad extremum pueros eius, qui in pago egressi fuerant, circumventus dolis gladio trucidavit, ipsumque interimere cupiens, si repperire loco oportuno potuisset. Sed illi consilio usus Gunthchramni et se ulcisci desiderans, redeunte Marileifo archietro de praesentia regis, conpraehendi praecepit; caesumque gravissime, ablato auro argentoque eius vel reliquis rebus, quas secum exhibebat, nudum reliquit; et interfecisset utique, si non inter manus caedentium elapsus eclesiam expetisset. Quem nos postea indutum vestimentis, obtenta vita, Pectavo remisimus. Merovechus vero de patre atque novercam multa crimina loquebatur; quae cum ex parte vera essent, credo, acceptum non fuisse Deo, ut haec per filium vulgarentur, sicut in sequentibus cognovi. Quaedam enim die ad convivium eius accedi. Dum pariter sederemus, suppliciter petiit aliqua ad instructionem animae legi. Ego vero, reserato Salomonis libro, versiculum qui primus occurrit arripui, qui haec contenebat: Oculum, qui aversus aspexerit patrem, effodiant eum corvi de convallibus. Illo quoque non intellegente, consideravi hunc versiculum ad Dominum praeparatum. Tunc direxit Gunthchramnus puerum ad mulierem quandam, sibi iam cognitam a tempori Chariberthi regis, habentem spiritum phitonis, ut ei quae erant eventura narrare. Asserebat praeterea, ipsam sibi ante hoc tempus non solum annum, sed et diem et horam, in qua rex Chariberthus obiret, denuntiasse. Quae haec ei per puerus mandata remisit: 'Futurum est enim, ut rex Chilpericus hoc anno deficiat et Merovechus, exclusis fratribus, omni capiat regnum. Tu vero ducatum totius regni eius annis quinque tenebis. Sexto vero anno in una civitatum, quae super Legeris alveum sita est, in dextera eius parte, favente populo, episcopatus gratiam adipiscis ac senes et plenus dierum ab hoc mundo migrabis'. Cumque haec pueri redeuntes domino nuntiassent, statim ille vanitate elatus, tamquam se iam in cathedram Toronice eclesiae resederet, ad me haec detulit verba. Cuius ego inridens stultitiam, dixi: 'A Deo haec poscenda sunt; nam credi non debent quae diabolus repromittit. Ille autem ab initio mendax est et in veritate numquam stetit'. Illo quoque cum confusione discedente, valde inridebam hominem, qui talia credi putabat. Denique quadam nocte vigilias in basilica sancti antestitis caelebratas, dum lectulo decubans obdormissem, vidi angelum per aera volantem. Cumque super sanctam basilicam praeteriret, voce magna ait: 'Heu heu! Percussit Deus Chilpericum et omnes filios eius, nec superavit de his qui processerunt ex lumbis eius qui regat regnum illius in aeternum.' Erant ei eodem tempore de diversis uxoribus filii quattuor, excepto filiabus. Cum autem haec in posterum inpleta fuissent, tunc a liquidum cognovi, falsa esse quae promiserant arioli. Igitur commorantibus his apud basilicam sancti Martini, misit ad Guntchramnum Bosonem Fredegundis regina, quaequae ei iam pro morte Theodoberthi patrocinabatur occulte, dicens: 'Si Merovechum eiecere potueris de basilica, ut interficiatur, magnum de me munus accipies'. At ille praesto putans esse interfectores, ait ad Merovechum: 'Ut quid hic quasi signes et timidi resedemus et ut hebetis circa basilicam occulimur? Veniant enim equi nostri, et acceptis accipitribus, cum canibus exerceamur venationem spectaculisque patulis iocundemur'. Hoc enim agebat callide, ut eum a sancta basilica separaret. Gunthchramnus vero alias sane bonus - nam in periuriis nimium praeparatus erat -, verumtamen nulli amicorum sacramentum dedit, quod non protinus omisisset. Egressi itaque, ut diximus, de basilica, ad Iocundiacensim domum civitate proximam progressi sunt; sed a nemine Merovechus nocetus est. Et quia inpetebatur tunc Gunthchramnus de interitu, ut diximus, Theodoberthi, misit Chilpericus rex epistulam scriptam ad sepulchrum sancti Martini, quae habebat insertum, ut ei beatus Martinus rescriberet, utrum liceret extrahi Gunthchramnum de basilica eius an non. Sed Baudegyselus diaconus, qui hanc epistulam exhibuit, cartam puram cum eadem quam detulerat ad sanctum tumolum misit. Cumque per triduum expectasset et nihil rescripti reciperet, redivit ad Chilpericum. Ille vero misit alios, qui Gunthchramno sacramenta exigerent, ut sine eius scientiam basilicam non relinqueret. Qui ambienter iurans, pallam altaris fideiussorem dedit, numquam se exinde sine iussione rege egressurum. Merovechus vero non credens phitonissae, tres libros super sancti sepulchrum posuit, id est psalterii, Regum, euangeliorum, et vigilans tota nocte, petiit, ut sibi beatus confessor quid eveniret ostenderet, et utrum possit regnum accepere an non, ut Domino indicante, cognuscerit. Post haec continuato triduo in ieiuniis, vigiliis atque orationibus, ad beatum tumolum iterum accedens, revolvit librum, qui erat Regum. Versus autem primus paginae, quem reseravit, hic erat: Pro eo quod dereliquistis dominum Deum vestrum et ambolastis post deos alienos nec fecistis rectum ante conspectum eius, ideo tradedit vos dominus Deus vester in manibus inimicorum vestrorum. Psalterii autem versus hic est inventus: Verum propter dolositatem posuisti eis mala; deiecisti eos, dum allevarentur. Quomodo facti sunt in desolatione? Subito defecerunt, et perierunt propter iniquitates suas. In euangeliis autem hoc repertum: Scitis, quia post biduum pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur. In his responsibus ille confusus, flens diutissime ad sepulchrum beati antestetis, adsumpto secum Gunthchramno duce, cum quingentus aut eo amplius viris discessit. Egressus autem basilicam sanctam, cum iter ageret per Audisiodorensim territurium, ab Erpone duce Gunthchramni regis conpraehensus est. Cumque ab eo deteneretur, casu nescio quo dilapsus, basilica sancti Germani ingressus est. Audiens haec Gunthchramnus rex, in ira commotus, Erponem septingentis aureis damnat et ab honorem removet, dicens: 'Retenuisti, ut ait frater meus, inimicum suum. Quodsi hoc facere cogitabas, ad me eum debuisti prius adducere; sin autem aliud, nec tangere debueras, quem tenere dissimulabas'. Exercitus autem Chilperici regis usque Toronus accedens, regionem illam in praedas mittit, succendit atque devastat nec rebus sancti Martini pepercit, sed quod manum tetigit, sine ullo Dei intuetu aut timorem deripuit. Merovechus prope duos menses ad antedictam basilicam resedens, fugam iniit et ad Brunichildem reginam usque pervenit; sed ab Austrasiis non est collectus. Pater vero eius exercitum contra Campanensis commovit, putans, eum ibidem occultare. Sed nihil nocuit nec eum potuit repperire.

15. Bellum inter Saxonis et Suavos.

Et quia tempore illo, quo Alboenus in Italia ingressus est, Chlothacharius et Sigyberthus Suavos et alias gentes in loco illo posuerunt, hi qui tempore Sigyberthi regressi sunt, id est qui cum Alboeno fuerant, contra hos consurgunt, volentes eos a regione illa extrudere ac delere. At illi obtulerunt eis tertiam partem terrae, dicentes: 'Simul vivere sine conlisione possumus'. Sed ille contra eos irati, eo quod ipse hoc antea tenuissent, nullatenus pacificare voluerunt. Dehinc obtulerunt eis iterum iste medietatem, post haec duas partes, sibi tertiam relinquentes. Nolentibus autem illis, obtulerunt cum terra omnia pecora, tantum ut a bello cessarent. Sed nec hoc illi adquiescentis, certamen expetiunt. Et inter se ante certamen, qualiter uxores Suavorum deviderent et qui quam post eorum exitu acciperet, tractant, potantes, eos iam quasi interfectus habere. Sed Domini miseratio, quae iustitiam facit, in aliam partem voluntatem eorum retorsit. Nam confligentibus illis, erant enim XXVI milia Saxonum, ex quibus XX milia caeciderunt; Suavorum quoque VI milia, ex quibus quadringenti octuagenta tantum prostrati sunt, reliqui vero victuriam obtenuerunt. Illi quoque qui ex Saxonibus remanserant detestati sunt, nullus se eorum barbam neque capillos incisurum, nisi prius se de adversariis ulciscerent. Quibus iterum decertantibus, in maiore excidio conruerunt; et sic a bello cessatum est.

16. De interitum Macliavi.

In Brittanis haec acta sunt. Macliavus quondam et Bodicus Brittanorum comites sacramentum inter se dederant, ut, quis ex eis superviveret, filius patris alterius tamquam proprius defensaret. Mortuus autem Bodicus reliquit filium Theudericum nomen. Quem Macliavus, oblitus sacramenti, expulsum a patria, regnum patris eius accipit. Hic vero multo tempore profugus vaguusque fuit. Cui tandem misertus Deus, collectis secum a Brittania viris, se super Macliavum obiecit eumque cum filio eius Iacob gladio interemet partemque regni, quam quondam pater eius tenuerat, in sua potestate restituit; partem vero aliam Warochus, Macliavi filius, vindicavit.

17. De dubietate paschae.

De dubietate paschae vel de aeclesia Cainoninse, et quod Guntchramnus rex filius Magnachari interfecit suosque perdidit atque cum Childebertho coniunctus est.

Gunthchramnus vero rex duos Magnacharii quondam filios gladio interemit, pro eo quod in Austregildem reginam eiusque subolis multa detestabilia atque exsecranda proferrent, facultatesque eorum fisco suo redegit. Ipse quoque duos filios suos subito morbo oppressus perdedit; de quorum funere valde contristatus est, eo quod orbatus absque liberis remansisset. Eo anno dubietas paschae fuit. In Galliis vero nos cum multis civitatibus quarto decimo Kalendas Maias sanctum paschae celebravimus. Alii vero cum Spanis duodecimo Kalendas Aprilis solemnitatem hanc tenuerunt; tamen, ut ferunt, fontes illi, qui in Spaniis nutu Dei conplentur, in nostrum pascha repleti sunt. Cainone vero Toronicum vicum, dum ipso glorioso resurrectionis dominicae die missae caelebrarentur, eclesia contremuit, populusque conterritus a pavore, unam vocem dedit, dicens, quod eclesia caderet, cunctique ab ea, etiam effractis ostiis, per fugam lapsi sunt. Magna post haec lues populum devastavit. Post haec Gunthchramnus rex ad Childeberthum, nepotem suum, legatos mittit, pacem petens ac depraecans eum videre. Tunc ille cum proceribus suis ad eum venit; qui ad Pontem quem Petreum vocitant coniuncti sunt, cumsalutantes atque invicem osculantes se. Gunthchramnus rex ait: 'Evenit inpulso peccatorum meorum, ut absque liberis remanerem, et ideo peto, ut hic nepus meus mihi sit filius'. Et inponens eum super cathedram suam, cunctum ei regnum tradedit, dicens: 'Una nos parma protegat unaque asta defendat. Quod si filius habuero, te nihilhominus tamquam unum ex his reputabo, ut illa cum eis tecumque permaneat caretas, quam tibi hodie ego pollicior, teste Deo'. Proceris vero Childeberthi similiter pro eodem polliciti sunt. Et manducantes simul atque bibentes dignisque se muneribus honorantes, pacifici discesserunt, ad Chilpericum regem legationem mittentis, ut redderet, quod de eorum regno minuerat; quod si differret, campum praepararet ad bellum. Quod ille dispiciens, apud Sessionas atque Parisius circus aedificare praecepit, eosque populis spectaculum praebens.

18. De Praetextato episcopo et interitu Merovechi.

His ita gestis, audiens Chilpericus, quod Praetextatus Rothomagensis episcopus contra utilitatem suam populis munera daret, eum ad se arcessire praecepit. Quem discussum, repperit cum eodem res Brunichildis reginae conmendatas; ipsasque ablatas, eum in exilium usque sacerdotalem audientiam retenere praecepit. Coniuncto autem concilio, exhibitus est. Erant autem episcopi qui advenerant apud Parisius in basilica sancti Petri apostoli. Cui rex ait: 'Quid tibi visum est, o episcope, ut inimicum meum Merovechum, qui filius esse debuerat, cum amita sua, id est patrui sui uxore, coniungeres? An ignarus eras, quae pro hac causa canonum statuta sancsexissent? Etiam non hic solum excessisse probaris, sed etiam cum illo egisti, datis muneribus, ut ego interficerer. Hostem autem filium patri fecisti, seduxisti paecuniam plebem, ut nullus mecum fidem habitam custodiret, voluistique regnum meum in manu alterius tradere'. Haec eo dicente, infremuit multitudo Francorum voluitque ostea basilicae rumpere, quasi ut extractum sacerdotem lapidibus urgueret; sed rex prohibuit fieri. Cumque Praetextatus episcopus ea quae rex dixerat facta negaret, advenerunt falsi testis, qui ostendebant species aliquas, dicentes: 'Haec et haec nobis dedisti, ut Merovechum fidem promittere deberimus'. Ad haec ille dicebat: 'Verum enim dicitis vos a me saepius muneratus; sed non haec causa extetit, ut rex eieceretur a regno. Nam et cum vos mihi et equos optimos et res alias praeberetis, numquid poteram aliud facere, nisi et ego vos simile sorte remunerarem?' Recedente vero regem ad metatum suum, nos, collecti in unum, sedebamus in secretarium basilicae beati Petri. Confabulantibusque nobis, subito venit Aetius archaediaconus Parisiacae eclesiae, salutatisque nobis, ait: 'Audite me, o sacerdotes Domini, qui in unum collecti estis; aut enim hoc tempore exaltabitis nomen vestrum et bonae famae gratia refulgebitis, aut certe nullus vos amodo pro Dei sacerdotibus est habiturus, si personas vestras sagaciter non eregitis aut fratrem perire permittetis'. Haec eo dicente, nullus sacerdotum ei quicquam respondit. Timebant enim regine fururem, cuius instinctu haec agebantur. Quibus intentis et ora digitis conpraementibus, ego aio: 'Adtenti estote, quaeso, sermonibus meis, o sanctissimi sacerdotes Dei, et praesertim vos, qui familiariores esse regi vidimini; adhibite ei consilium sanctum atque sacerdotalem, ne exardiscens in ministrum Dei pereat ab ira eius et regnum perdat et gloriam'. Haec me dicente, silebant omnes. Illis vero silentibus, adieci: 'Mementote, domini mi sacerdotes, verbi prophetici, quo ait: Si viderit speculatur iniquitatem hominis et non dixerit, reus erit animae pereuntes. Ergo nolite silere, sed praedicate et ponite ante oculos regis peccata eius, ne forte ei aliquid mali contingat et vos rei sitis pro anima eius. An ignoratis, quid novum gestum fuerit tempore? Quomodo adpraehensum Sigymundum Chlodomeris retrusit in carcerem, dixitque ei Avitus Dei sacerdus: ìNe inicias manum in eo, et cum Burgundiam petieris, victuriam obtenebis". Ille vero abnuens quae ei a sacerdote dicta fuerant, abiit ipsumque cum uxore et filiis interemit petiitque Burgundiam, ibique obpraessus ab exercitu, interemptus est. Quid Maximus imperatur? Cum beatum Martinum conpulisset communicare cuidam homicide episcopo, et ille, quo facilius addictus morte liberaret, regi impio consensisset, prosequente Regis aeterni iudicio, ab imperio depulsus Maximus morte pessima condemnatus est'. Haec me dicente, non respondit ullus quicquam, sed erant omnes intenti stupentes. Duo tamen adolatores ex ipsis - quod de episcopis dici dolendum est - nuntiaverunt regi, dicentes, quia nullum maiorem inimicum suis causis quam me haberet. Ilico unus ex aulicis cursu rapitu ad me repraesentandum dirigitur. Cumque venissem, stabat rex iuxta tabernaculum ex ramis factum, et ad dexteram eius Berthchramnus episcopus, ad levam vero Ragnemodus stabat; et erat ante eos scamnum pane desuper plenum cum diversis fercolis. Visoque me, rex ait: 'O episcope, iustitiam cunctis largire debes: et ecce! ego iustitiam a te non accipio; sed, ut video, consentis iniquitati, et impletur in te proverbium illud, quod corvus oculum corvi non eruet. Ad haec ego: 'Si quis de nobis, o rex, iustitiae tramitem transcendere voluerit, a te corrigi potest; si vero tu excesseris, quis te corripiet? Loquimur enim tibi; sed si volueris, audis; si autem nolueris, quis te condemnavit, nisi is qui se pronuntiavit esse iustitiam?' Ad haec ille, ut erat ab adolatoribus contra me accensus, ait: 'Cum omnibus enim inveni iustitiam et tecum invenire non possum. Sed scio, quid faciam, ut noteris in populis, et iniustum te esse in omnibus perpatiscat. Convocabo enim populum Toronicum et dicam eis: ìVoceferamini contra Gregorium, quod sit iniustus et nulli hominum iustitiam praestit". Illis quoque haec clamantibus respondebo: ìEgo qui rex sum iustitiam cum eodem invenire non possum, et vos qui minores estis invenietis?"' Ad haec ego: 'Quod sim iniustus, tu nescis. Scit enim ille conscientia mea, cui occulta cordis sunt manifesta. Quod vero falso clamore populus, te insultante, vociferat, nihil est, quia sciunt omnes a te haec emissa. Ideoque non ego, sed potius tu in adclamatione notaberis. Sed quid plura? Habes legem et canones; haec te diligenter rimari oportet, et tunc quae praeciperint si non observaberis, noveris, tibi Dei iudicium imminere'. At illi quasi me demulcens, quod dolose faciens potabat me non intellegere, conversus ad iuscellum, quod coram eo erat positus, ait: 'Propter te haec iuscella paravi, in qua nihil aliud praeter volatilia et parumper ciceris continetur'. Ad haec ego, cognuscens adulationis eius, dixi: 'Noster cibus esse debet facere voluntatem Dei et non in his diliciis dilectare, ut ea quae praecipit nullo casu praetermittamus. Tu vero, qui alios de iustitia culpas, pollicire prius, quod legem et canones non omittas; et tunc credimus, quod iustitiam prosequaris'. Ille vero, porrectam dexteram, iuravit per omnipotenti Deo, quod ea quae lex et canones edocebant nullu praetermitteret pactu. Post haec, accepto pane, hausto etiam vino, discessi. Ea vero nocte, decantatis nocturnalibus hymnis osteum, mansionis nostrae gravibus audio cogi verberibus; missoque puero, nuntius Fredegundis reginae adstare cognusco. Quibus introductis, salutationem reginae suscipio. Deinde praecantur pueri, ut in eius causis contrarius non existam, simulque ducentas argenti promittunt libras, si Praetextatus, me inpugnante, obpraemeretur. Dicebant enim: 'Iam omnium episcoporum promissionem habemus; tantum tu adversus non incedas'. Quibus ego: 'Si mihi mille libras auri argentique donetis, num quid aliud facere posso, nisi quae Dominus agire praecipit? Unum tantum pollicior, quod ea quae ceteri secundum canonum statuta consenserint sequar'. At illi, non intellegentes quae dicebam, gratias agentes, discesserunt. Mane autem facto, aliqui de episcopis ad me venerunt, simile mandato ferentes; quibus ego similia respondi. Convenientibus autem nobis in basilica sancti Petri, mane rex adfuit dixitque: 'Episcopus enim in furtis depraehensus ab episcopali officio ut avellatur, canonum auctoritas sancxit'. Nobis quoque respondentibus, quis ille sacerdus esset, cuius furti crimen inrogaretur, respondit rex: 'Vidistis enim species, quas nobis furtu abstulit'. Ostenderat enim nobis ante die tertia rex duo volucra, species et diversis ornamentis referta, quae praeciebantur amplius quam tria milia solidorum; sed et saccolum cum nummismati auri pondere, tenentem quasi duo milia. Haec enim dicebat rex sibi ab episcopo fuisse furata. Qui respondit: 'Recolere vos credo, discendente a Rothomaginse urbe Brunichilde regina, quod venerim ad vos, dixique vobis, quia res eius, id est quinque sarcinas, conmendatas haberem, et frequentius advenire puerus eius ad me, ut ea redderem, et nolui sine consilio vestro. Tu autem dixisti mihi, o rex: ìEiece haec a te, et revertantur ad mulierem res suae, ne inimicitia inter me et Childeberthum, nepotem meum, pro his rebus debeat pullulare". Reversus ego ad urbem, unum volucrum tradidi puerus; non enim valebant amplius ferre. Reversi iterum requirebant alios. Iterum consiliatus sum magnificentiam vestram. Tu autem praecipisti, dicens: ìEiece, eiece haec a te, o sacerdos, ne faciat scandalum haec causam". Iterum tradidi eis duo ex his; duo autem alii remanserunt mecum. Tu autem quid nunc calumniaris et me furti argues, cum haec causa non ad furtum, sed ad custodiam debeat deputare?' Ad haec rex: 'Si hoc depositum penes te habebatur ad custodiendum, cur solvisti unum ex his et lymbum aureis contextum filis in partibus desecasti et dedisti per virus, qui me a regno deiecerent?' Praetextatus episcopus respondit: 'Iam dixi tibi superius, quia munera eorum acciperam, ideoque haec, cum non haberem de praesenti quid darem, hinc praesumpsi et eis vicissitudinem munerum tribui. Proprium mihi esse videbatur, quod filio meo Merovecho erat, quem de lavacro regenerationis excipi'. Videns autem rex Chilpericus, quod eum his calumniis superare nequiret, adtonitus valde ac conscientia confusus, discessit a nobis vocavitque quosdam de adolatoribus suis et ait: 'Victum me verbis episcopi fateor et vera esse quod dicit scio; quid nunc faciam, ut reginae de eo voluntas adimpleatur?' Et ait: 'Ite, et accedentes ad eum, dicite, quasi consilium ex vobismet ipsis dantes: ìNosti, quod sit rex Chilpericus pius atque conpunctus et cito flectatur ad misericordiam; humiliare sub eo et dicito, ab eo obiecta a te perpetrata fuisse. Tunc nos prostrati omnes coram pedibus eius, dare tibi veniam inpetramus"'. His seductus Praetextatus episcopus, pollicitus est se ita facturum. Mane autem facto, convenimus ad consuetum locum; adveniensque et rex, ait ad episcopum: 'Si munera pro muneribus his hominibus es largitus, quur sacramenta postulasti, ut fidem Merovecho servarent?' Respondit episcopus: 'Petii, fateor, amicitias eorum habere cum eo, et non solum hominem, sed, si fas fuisset, angelum de caelo evocaveram, qui esset adiutor eius; filius enim mihi erat, ut saepe dixi, spiritalis ex lavacro'. Cumque haec altercatio altius tolleretur, Praetextatus episcopus, prostratus solo, ait: 'Peccavi in caelo et coram te, o rex misericordissime; ego sum homicida nefandus; ego te interficere volui et filio tuo in solio tuo eregere'. Haec eo dicente, prosternitur rex coram pedibus sacerdotum, dicens: 'Audite, o piissimi sacerdotes, reum crimen exsecrabile confitentem'. Cumque nos flentes regem elevassemus a solo, iussit eum basilicam egredi. Ipse vero ad metatum discessit, transmittens librum canonum, in quo erat quaternio novus adnixus, habens canones quasi apostolicus, continentes haec: Episcopus in homicidio, adulterio et periurio depraehensus, a sacerdotio divillatur. His ita lectis, cum Praetextatus staret stupens, Berthechramnus episcopus ait: 'Audi, o frater et coepiscope, quia regis gratiam non habes, ideoque nec nostram caritatem uti poteris, priusquam regis indulgentia merearis'. His ita gestis, petiit rex, ut aut tonicam eius scinderetur aut centisimus octavus psalmus, qui maledictionibus Scarioticas continet, super caput eius recitaretur aut certe iudicium contra eum scriberetur, ne in perpetuo communicaret. Quibus condicionibus ego restiti, iuxta promissum regis, ut nihil extra canones gereretur. Tunc Praetextatus a nostris raptus oculis, in custodia positus est. De qua fugire temptans nocte, gravissime caesus, in insola maris, quod adiacet civitati Constantinae, in exilio est detrusus. Post haec sonuit, quod Merovechus iterum basilica sancti Martini conaretur expetere. Chilpericus vero custodire basilicam iubet et omnes claudi aditus. Custodis autem unum osteum, per quod pauci clerici ad officium ingrederentur, relinquentes, reliqua ostea clausa tenebant; quod non sine taedio populis fuit. Cum autem apud Parisius moraremur, signa in caelo apparuerunt, id est viginti radii a parte aquilonis, qui ab oriente surgentes, ad occidentem properabant; ex quibus unus prolixior et alius supereminens, ut est in sublime elevatus, mox defecit, et sic reliqui qui secuti fuerant evanuerunt. Credo, interitum Merovechi pronuntiassent. Merovechus vero, dum in Remensem campaniam latitaret nec palam se Austrasiis crederit, a Tarabannensibus circumventus est, dicentibus, quod, relicto patre eius Chilperico, ei se subiugarent, si ad eos accederit. Qui velociter, adsumptis secum viris fortissimis, ad eos venit. Hi praeparatus detegentes dolos, in villam eum quandam concludunt et, circumseptum cum armatis, nuntius patri dirigunt. Quod ille audiens, illuc properare distinat. Sed hic cum in hospitiolo quodam reteneretur, timens, ne ad vindictam inimicorum multas lueret poenas, vocatum ad se Gailenum familiarem suum, ait: 'Una nobis usque nunc et anima et consilium fuit; rogo, ne patiaris me in manibus inimicorum tradi, sed, accepto gladio, inruas in me'. Quod ille nec dubitans, eum cultro confodit. Advenientem autem regem, mortuos est repertus. Extetirunt tunc qui adsererent, verba Merovechi, quae superius diximus, a regina fuisse conficta, Merovechum vero eius fuisse iussu clam interemptum. Gailenum vero adpraehensum, abscisis manibus et pedibus, auribus vel narium summitatibus et aliis multis cruciatibus adfectum, infiliciter negaverunt. Grindionem quoque intextum rotae in sublime sustulerunt; Ciucilonem, qui quondam comes palatii Sygiberthi regis fuerat, absciso capite, interficerunt. Sed et alios multos, qui cum eodem venerant, crudile nece diversis mortibus adficerunt. Loquebantur etiam tunc homines, in hac circumventionem Egidium episcopum et Gunthchramnum Bosonem fuisse maximum caput, eo quod Gunthchramnus Fredegundis reginae occultas amicitias potiretur pro interfectione Theodoberthi; Egidius vero, quod ei iam longo tempore esset carus.

19. De aelimosinis Tiberii.

Cum autem Iustinus imperator, amisso sensu, amens effectus esset et per solam Sophiam augustam eius imperium regiretur, populi, ut in superiore libro iam diximus, Tiberium caesarem elegerunt utilem, strinuum atque sapientem, aelymosinarium inopumque optimum defensorem. Qui cum multa de thesauris, quos Iustinus adgregavit, pauperibus erogaret et augusta illa eum frequentius increparet, quod rem publicam redegisset in paupertate, diceritque: 'Quod ego multis annis congregavi, tu infra pauco tempus prodegi dispergis', agebat ille: 'Non deerit fisco nostro; tantum pauperis aelymosinam accipiant, aut captivi redimantur. Hoc est enim magnum thesaurum, dicente Domino: Thesaurizate vobis thesaurus in caelo, ubi neque erugo neque tinea corrumpit, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ergo de quod Deus dedit, congregemus per pauperes in caelo, ut Dominus nobis augere dignetur in saeculo'. Et quia, ut diximus, magnus et verus christianus erat, dum hilare distributione pauperibus opem praestat, magis ac magis ei Dominus subministrat. Nam deambolans per palatium, vidit in pavimento domus tabolam marmoream, in qua crux dominica erat sculpta, et ait: 'Crucem tuam, Domine, frontem nostram munimus et pectora, et ecce crucem sub pedibus conculcamus!' Et dicto citius iussit eam auferre; defossamque tabulam atque erectam, inveniunt subter et aliam hoc signum habentem. Nuntiantesque, iussit et illam auferri. Qua amota, repperiunt et tertiam; iussumque eius et haec aufertur. Qua ablata, inveniunt magnum thesaurum, habentem supra mille auri centinaria. Sublatumque aurum pauperibus adhuc habundantius, ut consueverat, subministrat; nec ei Dominus aliquid defecere faciet pro bona voluntate sua. Quid ei in posterum Dominus transmiserit, non omittam. Narsis ille dux Italiae, cum in quadam civitate domum magnam haberet, Italiam cum multis thesauris egressus, ad supra memoratam urbem advenit ibique in domo sua occultae cisterna magna fodit, in qua multa milia centenariorum auri argentique reposuit idque, interfectis consciis, uno tantummodo seni per iuramentum condita conmendavit. Defuncto quoque Narsite, haec sub terra latebant. Cumque supradictus senex huius aelymosinas assidue cerneret, pergit ad eum, dicens: 'Si', inquid, 'mihi aliquid prodest, magnam rem tib, caesar, edicam'. Cui ille: 'Dic', ait, 'quod volueris. Proderit enim tibi, si quiddam nobis profuturum esse narraveris'. 'Thesaurum' , inquid, 'Narsitis reconditum habeo, quod in extremum vitae positus caelare non possum'. Tunc caesar Tiberius gavisus, mittit usque ad locum pueros suos; praecedente vero sene, hi secuntur attoniti. Pervenientesque ad cesternam deopertamque ingrediuntur, in qua tantum aurum argentumque repperiunt, ut per multos dies vix evacuaretur a deportantibus. Et ex hoc ille amplius hilari erogatione dispensavit egenis.

20. De Salunio et sagittario episcopis.

Igitur contra Salonium Sagittariumque episcopos tumultus exoritur. Hi enim a sancto Nicetio Lugdunensi episcopo educati, diaconatus officio sunt sortiti; huiusque tempore Salonius Ebredunensis urbis, Sagittarius autem Vappinsis ecclesiae sacerdotes statuuntur. Sed, adsumpto episcopatu in proprio relati arbitrio, coeperunt in pervasionibus, caedibus, homicidiis, adulteriis diversisque in sceleribus insano furore crassari, ita ut quodam tempore, celebrante Victore Tricassinorum episcopo sollemnitatem natalicii sui, emissa cohorte, cum gladiis et sagittis inruerent super eum. Venientesque sciderunt vestimenta eius, ministros ceciderunt, vasa vel omne apparatum prandii auferentes, relinquentes episcopum in grandi contumelia. Quod cum rex Guntchramnus comperisset, congregari synodum apud urbem Lugdunensim iussit. Coniunctique episcopi cum patriarcha Nicetio beato, discussis causis, invenerunt eos de his sceleribus quibus accusabantur valde convictos; praeceperuntque, ut qui talia commiserant episcopatus honore privarentur. At illi, cum adhuc propitium sibi regem esse nossent, ad eum accedunt, inplorantes se iniuste remotos, sibique tribui licentiam, ut ad papam urbis Romae accedere debeant. Rex vero annuens petitionibus eorum, datis epistolis, eos abire permisit. Qui accedentes coram papa Iohanne exponunt se nullius rationis existentibus causis dimotos. Ille vero ad regem epistolas dirigit, in quibus locis suis eosdem restitui iubet. Quod rex sine mora, castigatos prius verbis multis, implevit. Sed nulla, quod peius est, fuit emendatio subsecuta. Tamen Victoris episcopi pacem petierunt, traditis hominibus quos in seditione direxerant. Sed ille recordatus praecepti dominici, non debere reddi inimicis mala pro malis, nihil his mali faciens, liberos abire permisit. Unde in posterum a communione suspensus est, pro eo quod, publice accusans, clam inimicis pepercisset absque consilio quibus accusaverat fratrum. Sed per favorem regis iterum in communione revocatus est. Hi vero in maioribus sceleribus cotidie miscebantur; et in proeliis illis, sicut iam supra meminimus, quae Mummolus cum Langobardis gessit, tamquam unus ex laicis, accincti arma, plurimos propriis manibus interfecerunt. In civibus vero suis, nonnullos commoti felle verberantes fustibus, usque ad effusionem sanguinis saeviebant. Unde factum est, ut clamor populi ad regem denuo procederet, eosdemque rex arcessiri praecepit. Quibus advenientibus, noluit suis obtutibus praesentari, scilicet ut, prius habita audientia, si idonei inveniebantur, sic regis praesentiam mererentur. Sed Sagittarius felle commotus, hanc rationem dure suscipiens, ut erat levis ac vanus et in sermonibus inrationabilibus profluus, declamare plurima de rege coepit ac dicere, quod filii eius regnum capere non possint, eo quod mater eorum ex familia Magnacharii quondam adscita regis torum adisset, ignorans, quod, praetermissis nunc generibus feminarum, regis vocitantur liberi, qui de regibus fuerant procreati. His auditis, rex commotus valde, tam equos quam pueros vel quaecumque habere poterant abstulit; ipsosque in monasteriis a se longiori accensu dimotos, in quibus paenitentiam agerent, includi praecepit, non amplius quam singulos eis clericos relinquens; iudices locorum terribiliter commonens, ut ipsos cum armatis custodire debeant, ne cui ad eos visitandos ullus pateat aditus. Superstes enim erant his diebus filii regis, ex quibus senior aegrotare coepit. Accedentes autem ad regem familiares eius, dixerunt: 'Si propitius audire dignaretur rex verba servorum suorum, loquerentur in auribus tuis'. Qui ait: 'Loquimini quae libet'. Dixeruntque: 'Ne forte innocentes hi episcopi exilio condemnati fuissent, et peccatum regis augeatur in aliquo, et ideo filius domini nostri pereat'. Qui ait: 'Ite quantocius et laxate eos, deprecantes, ut orent pro parvulis nostris'. Quibus abeuntibus, dimissi sunt. Egressi igitur de monasteriis, coniuncti sunt pariter, et se osculantes, eo quod olim a se visi non fuerant, ad civitates suas regressi sunt, et in tantum conpuncti sunt, ut viderentur numquam a psallentio cessare, celebrare ieiunia, aelemosinas exercere, librum Davitici carminis explere per diem noctesque in hymnis ac lectionibus meditando deducere. Sed non diu haec sanctitas inlibata permansit, conversique sunt iterum retrorsum; et ita plerumque noctes epulando atque bibendo ducebant, ut, clericis matutinas in eclesia celebrantibus, hi pocula poscerent et vina libarent. Nulla prorsus de Deo erat mentio, nullus omnino cursus memoriae habebatur. Renitente aurora, surgentes a cena, mollibus se indumentis operientes, somno vinoque sepulti, usque ad horam diei tertiam dormiebant. Sed nec mulieres deerant, cum quibus polluerentur. Exsurgentes igitur, abluti balneis, ad convivium discumbebant; de quo vespere surgentes, caenae inhiabant usque ad illud lucis tempus, quo superius diximus. Sic faciebant singulis diebus, donec ira Dei diruit super eos; quod in posterum memoraturi sumus.

21. De Winnoco Brittone.

Tunc Winnocus Britto in summa abstinentia a Brittaniis venit Toronus, Hierusolimis accedere cupiens, nullum alium vestimentum nisi de pellibus ovium lana privatis habens; quem nos, quo facilius teneremus, quia nobis relegiosus valde videbatur, presbiterii gratia honoravimus. Inghitrudis autem relegiosa consuetudinem habebat, aquam de sepulchrum sancti Martini collegere. Qua aqua deficiente, rogat, vas cum vino ad beati tumulum deportari. Transacta autem nocte, eum exinde hoc presbitero praesenti adsumi mandavit; et ad se delatum, ait presbitero: 'Aufer hinc vino et unam tantum guttam de aqua benedicta, unde parum superest, effunde'. Quod cum fecisset, mirum dictu, vasculum, quod semeplenum erat, ad unius guttae discensum impletum est. Idem bis aut tertio vacuatum, per unam tantum guttam est impletum; quod non ambigetur, et in hoc beati Martini fuisse virtutem.

22. De obitu Samsonis, filii Chilperici.

His ita gestis, Samson, filius Chilperici regis iunior, a desenteria et febre conpraehensus, a rebus humanis excessit. Hic vero, cum Chilpericus rex Tornacum a fratre obsederetur, natus est; quem mater ob metum mortis a se abiecit et perdere voluit. Sed cum non potuisset, obiurgata a rege, eum baptizare praecepit. Qui baptizatus et ab ipso episcopo susceptus, lustro uno nec perfuncto, defunctus est. Nam et mater eius Fredegundis in his diebus graviter egrotavit, sed convaluit.

23. De prodigiis ostensis.

Post haec in nocte, quod erat tertio Idus Novembris, apparuit nobis beati Martini vigilias celebrantibus magnum prodigium; nam in medio lunae stilla fulgens visa est elucere, et super ac subter lunam aliae stillae propinquae apparuerunt. Sed et circolus ille, qui pluviam plerumque significat, circa eam apparuit. Sed quae haec figuraverint, ignoramus. Nam et luna hoc anno sepe in nigridinem versam videmus, et ante natalem Domini gravia fuere tonitrua. Sed et splendores illi circa solem, sicut iam ante cladem Arvernam fuisse commemoravimus, quod rustici soles vocant, apparuerunt; et mare ultra modum egressum adserunt, et multa alia signa apparuerunt.

24. Chilpericus Pectavus invasit.

Quod Guntchramnus Boso filias suas de basilica sancti Helari abstulit, et Chilpericus Pectavus invasit.

Guntchramnus Boso Toronus cum paucis armatis veniens, filias suas, quas in basilica sancta reliquerat, vim abstulit et eas Pectavus civitatem, qui erat Childeberthi regis, perduxit. Chilpericus quoque rex Pectavum pervasit, atque nepotis sui hominis ab eius sunt hominibus effugati. Ennodium ex comitatu ad regis praesentiam perduxerunt. Quem exilio damnatum, facultates eius fisco subdiderunt. Sed post annum et patriae et facultatibus redditus est. Gunthchramnus Boso, relictis filiabus suis in basilica beati Hilari, ad Childebertum regem transiit.

25. De interitu Dacconis et Dracoleni.

Anno quoque tertio Childeberthi regis, qui erat Chilperici et Gunthchramni septimus decimus annus, cum Dacco, Dagarici quondam filius, relicto regi Chilperico, huc illucque vagaretur, a Dracoleno duci; qui dicebatur Industrius, fraudolenter adpraehensus est. Quem vinctum ad Chilpericum regem Brannacum deduxit, data ei sacramenta, quod vitam illius cum rege obteniret. Sed oblitus sacramenti, egit cum principe, nefarias res adserens, ut moreretur. Ille quoque cum vinctus deteneretur et cernerit se paenitus non evasurum, a presbitero, rege nesciente, paenitentiam petiit. Qua accepta, interfectus est. Cum autem idem Dracolenus velociter reverteretur in patriam, his diebus Guntchramnus Boso filias suas Pectavo auferre conabatur. Quod audiens Dracolenus, se super eum obiecit; sed illi, sicut erant parati, resistentes, se defensare nitebantur. Gunthchramnus vero misit unum de amicis suis ad eum, dicens: 'Vade et dic ei: ìScis enim, quod foedus inter nos initum habemus; rogo, ut te de meis removeas insidiis. Quantumvis de rebus tollere non prohibeo; tantum mihi, etsi nudo, liceat cum filiabus meis accedere, quo voluero"'. At ille, ut erat vanus ac levis: 'Ecce', inquid, 'funicolum in quo alii culpabiles legati ad regem me ducente directi sunt, in quo et hic hodie legandus illuc educitur vinctus'. Et haec cum dixisset, calcaneorum ictibus urguens equum, ad illum veloci cursu dirigit; et casso eum verberans ictu, astili divisum, ensis ad terram ruit. Guntchramnus vero cum super se mortem cernerit inminere, invocato nomen Domini et virtutem magnam beati Martini elevatoque contu, Dracolenum artat in faucibus, suspensumque de equo sursum unus de amicis suis eum lancia latere verberatum finivit. Fugatisque sociis ipsumque spoliatum, Gunthchramnus cum filiabus liber abscessit. Post haec Severus, socer eius, a filiis apud regem graviter accusatur. Haec ille audiens, cum magnis muneribus ad regem petiit. Qui in via adpraehensus et spoliatus atque in exilium deductus, morte pessima vitam finivit. Sed et duo filii eius Burgolenus et Dodo, ob crimen maiestatis lesi iudicium mortis susceptum, unus ab exercitu vi obpressus est, alius in fugam adpraehensus, truncatis manibus et pedibus, interiit; resque omnes tam eorum quam patris fisco conlatae sunt. Erant enim eis magni thesauri.

26. Quod exercitus in Brittaniis abiit.

Dehinc Toronici, Pictavi, Baiocassini, Caenomannici et Andecavi cum aliis multis in Brittania ex iussu Chilperici regis abierunt et contra Varocum, filium quondam Macliavi, ad Vicinoniam fluvium resedent. Sed ille dolose per nocte super Saxones Baiocassinos ruens, maximam exinde partem interfecit. Post die autem tertia cum ducibus regis Chilperici pacem faciens et filium suum in obsedatum donans, sacramentum se constrinxit, quod fidelis regi Chilperico esse deberet. Venitus quoque civitatem refudit sub ea condicione, ut, se mereretur eam per iussionem regis regere, tributa vel omnia quae exinde debebantur annis singulis, nullo admonente, dissolverit. Quod cum factum fuisset, exercitus ab ea loca remotus est. Post haec Chilpericus rex de pauperibus et iunioribus eclesiae vel basilicae bannos iussit exigi, pro eo quod in exercitu non ambulassent. Non enim erat consuetudo, ut hi ullam exsolverent publicam functionem. Post haec Varochus obliviscens promissionis suae, volens inrumpere quod fecerat, Eunium episcopum Veneticae urbis ad Chilpericum regem dirigit. At ille ira commotus, obiurgatum eum exilio damnare praecipit.

27. De eiectione Saloni et Sagittari.

Anno quoque quarto Childeberthi, qui fuit 18. Guntchramni et Chilperici regum, apud Cavellonum civitatem sinodus acta est ex iussu principis Guntchramni; discussisque diversis causis, contra Salonium et Sagittarium episcopos iteratur illa antiqua calamitas. Obiciuntur eis crimina, et non solum de adulterium, verum etiam de homicidiis accusantur. Sed haec per paenitentiam purgari censentis episcopi, illud est additum, quod essent rei maiestatis et patriae proditores. Qua de causa ab episcopato discincti, in basilica beati Marcelli sub custodia detruduntur. Ex qua per fugam lapsi, discesserunt per diversa vagantes, donec in civitatibus eorum alii subrogati sunt.

28. De discriptionibus Chilperici.

Chilpericus vero rex discriptiones novas et gravis in omne regno suo fieri iussit. Qua de causa multi relinquentes civitates illas vel possessiones proprias, alia regna petierunt, satius ducentes alibi peregrinare quam tali pericolo subiacere. Statutum enim fuerat, ut possessor de propria terra unam anforam vini per aripennem redderit. Sed et alii functionis infligebantur multi tam de reliquis terris quam de mancipiis; quod implere non poterat. Lemovicinus quoque populus, cum se cernerit tali fasci gravari, congregatus in Kalendas Martias Marcumque refrendarium, qui haec agere iussus fuerat, interficere voluit; et fecisset utique, nisi eum episcopus Ferreolus ab inminente discrimine liberasset. Areptis quoque libris discriptionum, incendio multitudo coniuncta cremavit. Unde multum molestus rex, dirigens de latere suo personas, inmensis damnis populum adflixit suppliciisque conteruit, morte multavit. Ferunt etiam, tunc abbatis atque presbiteros ad stipitis extensus diversis subiacuisse tormentis, calumniantibus regalibus missis, quod in siditione populi ad incendendus libros satellitis adfuissent, acerbiora quoque deinceps infligentes tributa.

29. De vastatione Brittanorum.

Brittani quoque graviter regionem Redonicam vastaverunt incendio, praeda, captivitate. Qui usque Cornutium vicum debellando progressi sunt. Eunius vero episcopus de exilio reductus, Andecavo ad pascendum delegatur nec ad civitatem suam Veneticam redire permittitur. Byppolenus vero dux contra Brittanus dirigitur et loca aliqua Brittaniae ferro incendioque obpraemit; quae res maiorem insaniam excitavit.

30. De imperio Tiberii.

Dum haec geruntur in Galliis, Iustinus, impleto imperii octavo decimo anno, amentiam quam incurrerat cum vita finivit. Quo sepulto, Tiberius caesar arripuit iam olim adgressum imperium. Sed cum eum secundum consuetudinem loci ad spectaculum circi prestularet populus processurum, parare ei cogitans pro parte Iustiniani insidias, qui tunc nepus Iustini habebatur, ille per loca sancta processit. Conpletaque oratione, vocatum ad se urbis papam, cum consolibus ac praefectis palatium est ingressus. Dehinc indutus purpora, diademate coronatus, throno imperiale inpositus, cum inmensis laudibus imperium confirmavit. Factionarii quoque operientes ad circum, cum cognovissent quae acta fuerant, pudore confusi, sine effectu regressi sunt, nihil homini, qui in Deo spem posuerat, adversare valentes. Transactis igitur paucis diebus, adveniens autem Iustinianus, pedibus se proicit imperatoris, quindecem ei centenaria auri deferens ob meritum gratiae. Quem ille secundum patientiae suae ritum collegens, in palatium iussit adsistere. Sophia vero augusta inmemor promissionis, quam quondam in Tiberium habuerat, insidias ei temptavit intendere. Procedentem autem eum ad villam, ut iuxta ritum imperiale triginta diebus ad vindimiam iocundaretur, vocato clam Iustimniano, Sophia voluit eum erigere in imperio. Quod cumpertum, Tiberius cursu veloci ad Constantinopolitanam civitatem regreditur adpraehensamque augustam ab omnibus thesaurus spoliavit, solum ei victus cotidiani alimentum relinquens. Segregatos pueros eius ab ea, alios posuit de fidelibus suis, mandans prorsus, ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum. Iustinianum vero obiurgatum tanto in posterum amore dilexit, ut filio eius filiam suam promitteret rursumque filio suo filiam suam expeteret; sed non est res sortita effectum. Exercitus eius Persas debellavit, victorque regressus, tantam mole praedae detulit, ut crederetur cupiditate humanae posse sufficire. Viginti elifanti capti ad imperatorem deducti sunt.

31. De insidiis Brittanorum.

Brittani eo anno valde infesti circa urbem fuere Namneticam atque Redonicam. Qui inmensam auferentes praedam, agros pervadunt, vineas a fructibus vacuant et captivus adducunt. Ad quos cum Filex episcopus legationem misisset, emendare promittentes, nihil de promissis implire voluerunt.

32. De basilica sancti Dionisii iniuriata per mulierem.

Apud Parisius autem mulier quaedam ruit in crimine, adserentibus multis, quasi quod, relicto viro, cum alio misceretur. Igitur parentes illius accesserunt ad patrem, dicentes: 'Aut idoneam redde filiam tuam, aut certe moriatur, ne stuprum hoc generi nostro notam infligat'. 'Novi', inquit pater, 'ego filiam meam bene idoneam; nec est verum verbum hoc, quod mali homines proloquuntur. Tamen ne crimen consurgat ulterius, innocentem eam faciam sacramento'. Et illi: 'Si', inquiunt, 'est innoxia, super tumulum hoc beati Dionisi martyris sacramentis adfirma'. 'Faciam', inquit pater. Tunc inito placito ad basilicam martyris sancti conveniunt; elevatisque pater manibus super altarium, iuravitque, filiam non esse culpabilem. E contrario vero periurasse eum, alii a parte viri pronuntiant. His ergo altercantibus, evaginatis gladiis in se invicem proruunt atque ante ipsum altarium se trucidantur. Erant enim maiores natu et primi apud Chilpericum regem. Saucianturque multi gladiis, respergitur sancta humano cruore basilica, ostia iaculis fodiuntur et ensibus, atque usque ad ipsum sepulcrum tela iniqua desaeviunt. Quod dum vix mitigatur, locus officium perdidit, donec ista omnia ad regis notitiam pervenirent. Hi vero properantes ad praesentiam principis, non recipiuntur in gratia; sed et ad episcopum loci illius remissi, iussum est, ut, si de hoc facinus culpabiles non inveniebantur, sociarentur communioni. Tunc ab episcopo Ragnimodo, qui Parisiacae ecclesiae praeerat, componentes quae male gesserant, in communione ecclesiastica sunt recepti. Mulier vero non post multis diebus, cum ad iudicium vocaretur, laqueo vitam finivit.

33. De prodigiis.

Anno quinto Childeberthi regis Arvernorum regionem diluvia magna praessirunt, ita ut per dies 12 non cessaret a pluvia, tantaque inundatione Limane est infusum, ut multos, ne simentem iacerent, prohiberet. Flumina quoque Leger Flavarisque, quem Elacrem vocitant, vel reliqui torrentes decurrentes in eum ita intumuerunt, ut terminus, quos numquam excesserant, praeterirent. Quae grande de pecoribus excidium, de culturis detrimentum, de aedificiis fecere naufragium. Pari modo Rhodanus cum Arare coniunctus, ripas excidens, grave damnum populis intulit, murus Lugdunensis civitatis aliqua ex parte subvertit. Quiescentibus vero pluviis, arbores denuo floruerunt; erat enim mensis Septembris. In Toronico vero eo anno mane, priusquam dies inlucescerit, fulgor per caelum cucurrisse visus est et ad orientis plagam caecidisse. Sed et sonitus tamquam diruentes arbores per totam terram illam auditus est; quod ideo non est de arbore aestimandum, quia in quinquaginta aut amplius milia est auditum. Ipso anno graviter urbis Burdegalensis a terrae motu concussa est, moeniaque civitatis in discrimine eversionis extetirunt; atque ita omnes populus metu mortis exterritus est, ut, si non fugiret, potaret se cum urbe dehiscere. Unde et multi ad civitatis alias transierunt. Qui tremor ad vicinas civitatis porrectus est et usque Spaniam attigit, sed non tam valide. Tamen de Pirineis montibus inmense lapides sunt commoti, qui pecora hominisque prostraverunt. Nam et vicus Burdegalensis incendium divinitus ortum exussit, ita ut subito conpraehensi igni tam domus quam areae cum annonis incendio cremarentur, nullum paenitus incitamentum habens ignis alieni, forsitan iussione divina. Nam et Aurilianensis civitas grave incendio conflagravit, in tantum ut ditioribus nihil paenitus remaneret; et si aliquis ab igne quicquam eripuit, ab insistentibus furibus est dereptum. Apud terminum Carnotenum verus de effracto pane sangues effluxit. Graviter tunc et Beturica civitas a grandine verberata est.

34. De desenteriae morbo et filiis Chilperici mortuis.

Sed haec prodigia gravissima lues est subsecuta. Nam et discordantibus reges et iterum bellum civile parantibus, desentericus morbus paene Gallias totas praeoccupavit. Erat enim his qui patiebantur valida cum vomitu febris renumque nimius dolor; caput grave vel cervix. Ea vero quae ex ore proiciebantur colore croceo aut certe viridia erant. A multis autem adserebatur veninum occultum esse, - rusticiores vero coralis hoc pusulas nominabant - quod non est incredibile, quia missae in scapulis sive cruribus ventosae, procedentibus erumpentibusque visicis, decursa saniae, multi liberabantur. Sed et herbae, quae venenis medentur, potui sumptae, plerisque praesidia contulerunt. Et quidem primum haec infirmetas a mense Augusto initiata, parvulus aduliscentes arripuit lectoque subegit. Perdedemus dulcis et caros nobis infantulos, quos aut gremiis fovimus aut ulnis baiolavimus aut propria manu, ministratis cibis, ipsos studio sagatiore nutrivimus. Sed, abstersis lacrimis, cum beato Iob dicimus: Dominus dedit, Dominus abstulit; quomodo Domino placuit, ita factum est. Sit nomen eius benedictum in saecula. Igitur in his diebus Chilpericus rex graviter egrotavit. Quo convaliscente, filius eius iunior, necdum aqua et Spiritu sancto renatus, aegrotare coepit. Quem in extremis videntis, baptismo abluerunt. Quo parumper melius agente, frater eius senior nomen Chlodoberthus ab hoc morbo correpitur; ipsumque in discrimine mortis Fredegundis mater cernens, sero penetens, ait ad regem: 'Diu nos male agentes pietas divina sustentat; nam sepe nos febribus et aliis malis corripuit, et emendatio non successit. Ecce! iam perdimus filios. Ecce! iam eos lacrimae pauperum, lamenta viduarum, suspiria orfanorum interimunt, nec spes remanet cui aliquid congregemus. Thesaurizamus, nescientes, cui congregemus ea. Ecce thesauri remanent a possessore vacui, rapinis ac maledictionibus pleni! Numquid non exundabant prumptuaria vino? Numquid non horrea replebantur frumento? Numquid non erant thesauri referti auro, argento, lapidibus praeciosis, monilibus vel reliquis imperialibus ornamentis? Ecce quod pulchrius habebamus perdimus! Nunc, si placet, venite; incendamus omnes discriptionis iniquas, sufficiatque fisco nostro, quod sufficit patri regique Chlothario'. Haec effata regina, pugnis verberans pectus, iussit libros exhibere, qui de civitatibus suis per Marcum venerant, proiectosque in igne, iterum ad rege conversa: 'Quid tu', inquid, 'moraris? Fac quod vidis a me fieri, ut, etsi dulces natos perdimus, vel poenam perpetuam evadamus'. Tunc rex, conpunctus corde, tradedit omnes libros discriptionum igne; conflagratusque, misit qui futuras prohiberent discriptionis. Post haec infantulus iunior, dum nimio labore tabescit, extinguetur. Quem cum maximo merore deducentes a villa Brinnaco Parisius, ad basilicam sancti Dionisi sepelire mandaverunt. Chlodoberthum vero conponentes in feretro, Sessionas ad basilicam sancti Medardi duxerunt, proicientesque eo ad sanctum sepulchrum, voverunt vota pro eo; sed media nocte anilus iam et tenuis spiritum exalavit. Quem in basilica sanctorum Crispini atque Crispiniani martirum sepelierunt. Magnus quoque hic planctus omni populo fuit; nam viri lugentes mulieresque lucubribus vestimentis induti, ut solet in coniugum exsequiis fieri, ita hoc funus sunt prosecuti. Multa postea Chilpericus rex eclesiis sive basilicis vel pauperibus est largitus.

35. De Austrigilde regina.

His diebus Austrigildis Guntchramni principis regina ab hoc morbo consumpta est; sed priusquam nequam spiritum exalaret, cernens, quod evadere non posset, alta trahens suspiria, voluit leti sui habire participes, agens, ut in exsequiis eius aliorum funera plangerentur. Fertur enim Herodiano more regem petisse, dicens: 'Adhuc spes vivendi fuerat, si non inter iniquorum medicorum manus interissem; nam potionis ab illis acceptae mihi vi abstulerunt vitam et fecerunt me hanc lucem velociter perdere. Et ideo, ne inulta mors mea praetereat, quaeso et cum sacramenti interpositione coniuro, ut cum ab hac luce discessero, statim ipse gladio trucidentur; ut, sicut ego amplius vivere non queo, ita nec ille post meum obitum glorientur, sed sit unus dolus nostris pariter ac eorum amicis'. Haec effata, infilicem animam tradidit. Rex vero, peracto ex more iusticio, oppressus iniquae coniugis iuramento, implevit praeceptum iniquitatis. Nam duos medicos, qui ei studium adhibuerant, gladio ferire praecepit; quod non sine peccato facto fuisse, multorum censit prudentia.

36. De Eraclio episcopo et Nanthino comite.

Hac itaque aegritudine et Nanthinus Equolisinensis comes exinanitus interiit. Sed quae contra sacerdotes vel ecclesias Dei egerit, altius repetenda sunt. Denique Maracharius, avunculus eius, diu in ipsa urbe usus est comitatum. Quo officio completo, ecclesiae sociatur, clericusque factus, ordinatur episcopus. Qui multum vigilanter vel ecclesias vel ecclesiae domos et erigens et componens, septimo sacerdotii anno, iniecto ab inimicis in capite piscis veneno, simpliciter accipiens, crudeliter enecatur. Sed non diu multam eius mortem pertulit divina clementia; nam Frontonius, cuius consilio hoc scelus est perpetratum, adsumto confestim episcopatu, uno in eo degens anno, praecurrente iudicio Dei, interiit. Cuius post obitum Heraclius Burdigalensis presbiter, qui quondam legatus Childeberti senioris fuerat, episcopus ordinatur. Nanthinus vero ob requirendam avunculi sui mortem comitatum in ipsa urbe expetiit. Quo accepto, multas episcopo iniurias inrogavit. Aiebat enim: 'Homicidas illos, qui avunculum meum interfecerunt, tecum retines; sed et presbiteros huic noxae admixtos ad convivium recipes. Deinde inimicitia increscente, paulatim coepit villas ecclesiae, quas Maracharius testamento scripto reliquerat, violenter invadere, adserens, non debere ecclesiam eius facultatem adipisci, a cuius clericis testator fuerat interfectus. Post ista vero, iam aliquibus ex laicis interfectis, addidit, ut adpraehensum presbiterum alligaret ac contu perfoderet. Cui adhuc viventi, retortis post tergum manibus, adpenso ad stipitem, elicere quaerebat, si in hac causa fuisset admixtus. Sed cum ille negaret, profluente cruore de vulnere, reddidit spiritum. Qua de causa commotus episcopus, iussit, eum ab ecclesiae foribus prohiberi. Convenientibus autem apud civitatem Sanctonas sacerdotibus, deprecabatur Nanthinus, ut pacem episcopi mereretur, promittens se omnes ecclesiae res, quas sine ratione abstulerat, redditurum atque humilem exhibere se sacerdoti. At ille fratrum iussionibus obaudire procurans, cuncta quae petebantur indulsit; causam tamen presbiteri omnipotenti Deo commendans, comitem in caritate recepit. Qui post ista regressus urbem, domos illas quas male pervaserat spoliat, elidit ac dissicit, dicens: 'Etsi hoc ab ecclesia recipitur, vel desertum inveniatur'. Qua de causa iterum motus episcopus, eum a communione suspendit. Quae dum aguntur, impletum beatus pontifex vitae cursum migravit ad Dominum. Nanthinus quoque ab aliquibus episcopis, intercedentibus praemiis atque adolationibus, communicatur. Post paucos vero menses a supradicto morbo corripitur; qui nimia exustus febre, clamabat, dicens: 'Heu, heu! Ab Eraclio antistiti exuror, ab illo crucior, ab illo ad iudicium vocor. Cognosco facinus; reminiscor, me iniuste iniurias intulisse pontifici; mortem deprecor, ne diutius crucier hoc tormento'. Haec cum maxima in febre clamaret, deficiente robore corporis, infelicem animam fudit, indubia relinquens vestigia, hoc ei ad ultionem beati antistitis evenisse. Nam exanime corpus ita nigredinem duxit, ut putares eum prunis superpositum fuisse combustum. Ergo omnes haec obstupescant, admirentur et metuant, ne inferant iniurias sacerdotibus! quia ultor est Dominus servorum suorum sperantibus in se.

37. De Martino Calliciense episcopo.

Hoc tempore et beatus Martinus Galliciensis episcopus obiit, magnum populo illi faciens planctum. Nam hic Pannoniae ortus fuit, et exinde ad visitanda loca sancta in Oriente properans, in tantum se litteris inbuit, ut nulli secundus suis temporibus haberetur. Exinde Gallitiam venit, ubi, cum beati Martini reliquiae portarentur, episcopus ordinatur. In quo sacerdotio impletis plus minus triginta annis, plenus virtutibus migravit ad Dominum. Versiculos, qui super ostium sunt a parte meridiana in basilica sancti Martini, ipse composuit.

38. De persecutione christianorum in Spaniis.

Magna eo anno in Hispaniis christianis persecutio fuit, multique exiliis dati, facultatibus privati, fame decocti, carcere mancipati, verberibus adfecti ac diversis suppliciis trucidati sunt. Caput quoque huius sceleris Goisuintha fuit, quam post Athanachilde regis conubium rex Leuvichildus acceperat; sed quae Dei servis notam humilitatis inflixerat, prosequente ultione divina, ipsa quoque est omnibus populis facta notabilis. Nam unum oculum nubs alba contegens, lumen, quod mens non habebat, pepulit a palphebris. Erant autem Leuvichildo regi ex alia uxore duo filii, quorum senior Sigyberthi, iunior Chilperici regis filiam disponsaverat. Sed Ingundis, Sigyberthi regis filiam, cum magno apparato in Hispaniis directa, ab avia Goisuintha cum gaudio magno suscepitur. Quam nec passa est in relegione catholica diu commorare; sed ut rebaptizaretur in Arriana herese, blandis coepit sermonibus inlecere. Sed illa viriliter reluctans, coepit dicere: 'Sufficit satis me ab originale peccato baptismo salutare semel abluta fuisse et sanctam Trinitatem in una aequalitate esse confessam. Haec me credere ex corde toto confiteor nec umquam ab hac fide ibo retrorsum'. Haec illa audiens, iracundiae furore succensa, adpraehensam per comam capitis puellam in terram conlidit, et diu calcibus verberatam ac sanguine cruentatam iussit spoliari et piscinae inmergi; sed, ut adserunt multi, numquam animum suum a fide nostra reflexit. Leuvichildus autem dedit eis unam de civitatibus, in qua resedentes regnarent. Ad quam cum abissent, coepit Ingundis praedicare viro suo, ut, relicta heresis fallacia, catholicae legis veritatem agnuscerit. Quod ille diu refutans, tandem commotus ad eius praedicationem, conversus est ad legem catholicam ac, dum crismaretur, Iohannis est vocitatus. Quod cum Leuvichildus audisset, coepit causas querere, qualiter eum perderet. Ille vero haec intellegens, ad partem se imperatoris iungit, legans cum praefectum eius amicitias, qui tunc Hispaniam inpugnabat. Leuvichildus autem dirixit ad eum nuntius, dicens: 'Veni ad me, quia extant causae, quas conferamus simul'. Et ille: 'Non ibo, quia infensus es mihi, pro eo quod sim catholicus'. At ille, datis praefecto imperatoris triginta milibus solidorum, ut se ab eius solacio revocaret, commotu exercitu, contra eum venit. Herminigildus vero, vocatis Grecis, contra patrem egreditur, relicta in urbe coniuge sua. Cumque Leuvichildus ex adverso veniret, relictus a solacio, cum viderit nihil se praevalere posse, eclesiam, qui erat propinquam, expetiit, dicens: 'Non veniat super me pater meus; nefas est enim, aut patrem a filio aut filium a patre interfici'. Haec audiens Leuvichildus, misit ad eum fratrem eius; qui, data sacramenta ne humiliaretur, ait: 'Tu ipse accede et prosternere pedibus patris nostri, et omnia indulget tibi'. At ille poposcit vocare patrem suum; quo ingrediente, prostravit se ad pedes illius. Ille vero adpraehensum osculavit eum et blandis sermonibus delinitum duxit ad castra, oblitusque sacramenti, innuit suis et adpraehensum spoliavit eum ab indumentis suis induitque illum veste vile; regressusque ad urbem Tolidum, ab latispueris eius, misit eum in exilio cum uno tantum puerolo.

39. De interitu Chlodovechi.

Igitur post mortem filiorum Chilpericus rex mense Octobrio in Cothiam silvam plenus luctu cum coniuge resedebat. Tunc Chlodovechum, filium suum, Brinnacum, faciente regina, transmisit, ut scilicet et ipse ab hoc interitu deperiret. Graviter ibi his diebus morbus ille, qui fratres interficerat, seviebat; sed nihil ibidem incommodi pertulit. Ipsi enim rex Calam Parisiacae civitatis villam advenit. Post paucus vero dies Chlodovechum ad se venire praecepit; cui qualis interitus fuerit, dicere non pigebit. Igitur cum in supradicta villam apud patrem habitaret, coepit inmaturae iactare vel dicere: 'Ecce, mortuos fratres meus, ad me restitit omne regnum; mihi universae Galliae subicientur, imperiumque universum mihi fata largita sunt! Ecce inimicis in manu positis inferam quaecumque placuerit!' Sed et de noverca sua Fredegunde regina non condecibilia detractabat. Quae illa audiens, pavore nimio terrebatur. Post dies vero aliquot adveniens quidam ait reginae: 'Ut urbata de filiis sedeas, dolum id Chlodovechi est operatum. Nam ipsi concupiscens unius ancillarum tuarum filia, maleficiis tuos per matrem eius filios interficit, ideoque moneo, ne speres de te melius, cum tibi spes per quam regnare debueras sit ablata' . Tunc regina timore perterrita, furore succensa, nova orbitate conpuncta, adpraehensam puellam, in qua oculus iniecerat Chlodovechus, graviter verberatam, incidi comam capitis eius iussit ac scisso sode inpositam defigi ante metatum praecipit Chlodovechi. Matrem quoque puellae relegatam et turmentis diu cruciatam, elicuit ab ea professione, quae hos sermones veros esse firmaret. Regi exim haec et alia huiuscemodi insinuans, vindictam de Chlodovechum poposcit. Tunc rex in venatione directus, eum praecepit arcessire secretius. Quo adveniente, ex iussu regis adpraehensus in manicis a Desiderio atque Bobone ducibus, nudatur armis et vestibus, ac vili indumento contectus, reginae vinctus adducitur. Ad illa in custodia eum retinere praecepit, elecere ab eo cupiens, si haec ita ut audierat se haberent, vel cuius consilium usus fuerit, aut cuius haec instinctu fecisset, vel cum quibus maximae amicitias conlegasset. At ille reliqua denegans, amicitias multorum detexit. Denique post triduum regina vinctum iussit eum transire Matronam fluvium et in villa cui Nocito nomen est custodire. In qua custodia cultro percussus interiit ipsoque in loco sepultus est. Interea advenerunt nuntii ad regem, qui dicerent, quod ipse se ictu proprio perfodisset, et adhuc ipsum cultrum, de quo se perculit, in loco stare vulneris adfirmabant. Quibus verbis rex Chilpericus inlusus, nec flevit, quem ipse, ut ita dicam, morte tradiderat instigante regina. Servientes quoque illius per diversa dispersi sunt. Mater autem eius crudele morte negata; soror ipsius in monasterio delusa a pueris reginae transmittitur, in quo nunc, veste mutata, consistit; opesque eorum omnes reginae dilatae sunt. Mulier, quae super Chlodovechum locuta fuerat, diiudicatur incendio concremare. Quae cum duceretur, reclamare coepit misera, se mendacia protulisse; sed nihil proficientibus verbis, legatam ad stipitem, vivens exuritur flammis. Thesaurarius Chlodovechi a Chuppani stabuli comite de Biturigo retractus, vinctus reginae transmissus est, diversis cruciatibus exponendus; sed eum regina et a suppliciis et a vinculis iussit absolvi liberumque, nobis obtenentibus [ad regi], abire permisit.

40. De Elafio et Eunio episcopis.

Post haec Elafius Catalaunensis episcopus propter causas Brunichildis reginae in Hispaniis in legatione directus, correptus a febre nimia, spiritum exalavit, et exinde delatus mortuus, ad civitatem suam sepultus est. Eonius quoque episcopus, quem ligatum Brittanorum supra meminimus, ad civitatem suam regredi non permissus, ut Andecavus pasceretur de publico, a rege praeceptum est. Qui Parisius adveniens, dum die dominica sacrosancta sollemnia celebraret, emissa cum hinnitu vocem, terrae conruit. Erumpente vero ab ore eius et naribus sanguinem, inter manus deportatus est, sed convaluit. Nimio enim vino deditus erat et plerumque ita deformiter inebriabatur, ut gressum facere non valeret.

41. De legatis Calliciensibus ac prodigiis.

Mirus rex Galliciensis legatos ad Guntchramnum regem dirixit. Cumque per Pectavum terminum praeterirent, quod tunc Chilpericus rex tenebat, nuntiata sunt ei. At ille sub custodia sibi eos exhibere praecepit et Parisius custodire. Eo tempore apud Pectavensem civitatem lopus ex silvis veniens, per portam ingressus est; clausisque portis, infra murus ipsius urbis obpressus, occisus est. Adserebant enim quidam et caelum ardentem se vidisse. Leger fluvius maior ab anno superiore fuit, postquam ei Cares torrens adiunxit. Ventus auster nimium violente cucurrit, ita ut silvas prosterneret, domus erueret, saepes efferret ipsosque hominis ad internitionem usque volutaret. Erat enim spatium eius in latitudine quasi iugera septem, longitudo autem non potuit aestimare. Nam et galli plauso cantu in initio noctis saepe dederunt. Luna cumtenebricata est, et comitis stilla apparuit. Gravis autem lues in populo subsecuta est. Legati autem Sueborum post annum demissi, ad propria redierunt.

42. De Maurilione Cadurcorum episcopo.

Maurilio Cadurcensis urbis episcopus graviter aegrotabat ab humore podagrico; sed super hos dolores, quos ipse humor commovit, magnos sibi cruciatus addebat; nam saepe candentem ferrum tibiis ac pedibus defigebat, quo facilius cruciatum sibi amplius adderit. Sed cum episcopatum eius multi expeterent, ipse Ursicinum, qui quondam referendarius Ultrogotho reginae fuerat, elegit; quem, dum adhuc viveret, benedici deprecans, migravit a saeculo. Fuit autem valde elemosinarius, in scripturis ecclesiasticis valde instructus, ita ut seriem diversarum generationum, quae in libris Veteris Testamenti describitur, quod a multis difficile retinetur, hic plerumque memoriter recensiret. Fuit etiam et in iudiciis iustus ac defendens pauperes ecclesiae suae de manu malorum iudicum iuxta illud Iob: Conservavi egenum de manu potentis, et inopi, cui non erat adiutor, auxiliatus sum. Os viduae benedixit me, cum essem oculus caecorum, pes clodorum et invalidorum pater.

43. De altercatione cum heretico.

Leuvichildus vero rex Agilanem legatum ad Chilpericum mittit, virum nulli ingenii aut dispositiones ratione conperitum, sed tantum voluntatem in catholica lege perversum. Quem cum via Toronus detulisset, lacessire nos de fide et inpugnare eclesiastica dogmata coepit. 'Iniqua', inquid, 'fuit antiquorum episcoporum lata sententia, quae aequalem adseruit Filium Patri; vel qualiter', inquid, 'poterit esse Patri aequalis in potestate, qui ait: Pater maior me est? Non est ergo aequum, ut ei similis estimetur, cui se minorem dicit, cui tristitia mortis ingemit, cui postremo moriens spiritum, quasi nulla praeditus potestate, commendat. Unde patet, eum et aetate et potestate paterna minorem'. Ad haec ego interrogo, si crederit, Iesum Christum filium Dei esse, si eundemque esse Dei sapientiam, si lumen, si veritatem, si vitam, si iustitiam fateretur. Qui ait: 'Credo, haec omnia esse filium Dei'. Et ego: 'Dic ergo mihi, quando Pater sine sapientia, quando sine lumine, quando sine vita, quando sine veritatem, quando sine iustitia fuerit. Sicut enim Pater sine istis esse non potuit, ita et sine Filio esse non potuit. Quae maximae ad dominice nominis mistirium coaptantur. Sed nec Pater esset utique, si filium non haberet. Quod autem eum dixisse ais: Pater maior me est, scias, eum hoc ex adsumptae carnis humilitate dixisse, ut cognuscas, non potestate, sed humilitate fuisse redemptum. Nam tu qui dicis: Pater maior me est, oportit te meminere, quod alibi ait: Ego et Pater unum sumus. Nam et mortis timor et commendatio spiritus ad infirmitatem corporis est referenda, ut, sicut verus Deus, ita et verus homo credatur'. Et ille: 'Cuius quis implet voluntatem, eius et iunior est; semper filius minor est patri, quia ille facit voluntatem patris, nec pater illius voluntatem facere non probatur'. Ad haec ego: 'Intellegi, quia Pater in Filio et Filius in Patre in una semper Deitate subsistit. Nam ut cognuscas, Patrem Fili facere voluntatem, si in te fides euangelica manet, audi, quid ipse Iesus deus noster, cum ad resuscitandum venit Lazarum, ait: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Et ego sciebam, quia semper me audis; sed propter turbam, qui circumstat, dixi, ut credant, quia tu me misisti. Sed et cum ad passionem venit, ait: Pater, clarifica me claritatem quam habui apud temet ipsum, priusquam mundus fierit. Cui Pater de caelo respondit: Et clarificavi et iterum clarificabo. Aequalis est ergo Filius in Deitati, non minor; sed neque aliquid minus habens. Nam si Deum confiteris, necesse est, integrum fatiares et nihil egentem; si verum integrum esse negas, Deum esse non credis'. Et ille: 'Ex adsumptum hominem coepit Dei filius vocitari; nam erat quando non erat'. Et ego: 'Audi David dicentem ex persona Patris: Ex utero ante lucifero genui te. Et Iohannis euangelista ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc ergo Verbum caro factum est et habitabit in nobis, per quem facta sunt omnia. Nam vos caecati veneno persuasionis, nihil dignum de Deo sentitis'. Et ille: 'Numquid et Spiritum sanctum Deum dicitis aut aequalem Patri Filioque decernitis?' Cui ego: 'Una in tribus est voluntas, potestas, operatio; unus Deus in trinitate et trinus in unitate. Tres personae, sed unum regnum, una maiestas, una potentia omnipotentiaque' . Et ille: 'Spiritum sanctum, quem aequalem Patri profertis ac Filio, utrisque minor accipitur, quia et a Filio promissus et a Patre legitur missus. Nemo enim promittit, nisi quod suae dominationis subsistit, et nemo mittit nisi inferiorem sibi, sicut ipse ait in euangelio: Nisi ego abiero, Paraclitus ille non veniet; si autem abiero, mittam illum ad vos'. Ad haec ego respondi: 'Bene Filius ante passionem ait, quia, nisi ille ad Patrem victor remeaverit ac proprio sanguine redempto mundo dignum Deo ex homine praeparet habitaculum, non potest Spiritus sanctus, idem Deus, in pectore fanatico et originalis criminis labi infectum discendere. Spiritus enim sanctus, ait Salomon, fugiet fictum. Tu autem, si spem aliquam resurrectionis habis, noli loqui adversus Spiritum sanctum, quia iuxta sententia Domini: In Spiritu sancto blasphemante non remittitur neque in hoc saeculo neque in futuro'. Et ille: 'Deus est qui mittit, non est Deus qui mittitur'. Ad haec ego interrogo, si crediderit doctrinam Petri Paulique apostolorum. Respondentem autem eo: 'Credo', adiaci: 'Cum arguerit Petrus apostolus Annaniam pro fraude fundi, vide, quid dicat: Quid tibi visum est mentire Spiritui sancto? Non es enim mentitus hominibus, sed Deo. Et Paulus, cum gratiarum spiritalium distinguerit gradus: Haec omnia, inquid, operatur unus adque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult. Qui enim quod voluerit facit, in nullius redegitur potestate. Nam vos, ut superius dixi, nihil recte de Trinitate sancta sentitis, et quam iniqua sit huius sectae perversitas, ipsius auctoris vestri, id est Arrii, expraessit interitus'. Ad haec ille respondit: 'Legem, quam non colis, blasphemare noli; nos vero quae creditis etsi non credimus, non tamen blasphemamus, quia non deputatur crimine, si et illa et illa colantur. Sic enim vulgato sermone dicimus, non esse noxium, si inter gentilium aras et Dei eclesiam quis transiens utraque veneretur'. Cuius ego stultitiam cernens, aio: 'Ut video, et gentilium defensorem et hereticorum adsertorem te esse manifestas, cum et eclesiastica dogmata maculas et paganorum spurcitias praedicas adorari. Satius', inquio, 'faciebas, si ea te armaret fides, quam Abraham ad ilicem, Isac in ariete, Iacob in lapide, Moyses vidit in sente; quam Aaron portavit in logio, David exultavit in timphano, Salomon praedicavit in intellectu; quam omnes patriarchae, prophetae sive lex ipsa vel oraculis caecinit vel sacrificiis figuravit; quam et nunc praesens suffragatur Martinus noster vel possidit in pectore vel ostendit in opere, ut et tu conversus credens inseparabilem Trinitatem, et acceptam a nobis benedictionem purgatoque a malae credulitatis veneno pectore, delerentur iniquitatis tuae'. At ille furore commotus et nescio quid quasi insanus frendens, ait: 'Ante anima ab huius corporis vinculis emicet, quam ab ullo relegionis vestrae sacerdote benedictione accipiam'. Et ego: 'Nec nostram Dominus relegionem sive fidem ita tepiscere faciat, ut distribuamus sanctum eius canibus ac praetiosarum margaritarum sacra porcis squalentibus exponamus'. Ad haec ille, relicta altercatione, surrexit et abiit. Sed post haec, cum in Hispaniis reversus fuisset, in infirmitate debilitatus, ad nostram relegionem, necessitate cogente, conversus est.

44. De his quae Chilpericus scripsit.

Per idem tempus Chilpericus rex scripsit indicolum, ut sancta Trinitas non in personarum distinctione, sed tantum Deus nominaretur, adserens indignum esse, ut Deus persona sicut homo carneus nominetur; adfirmans etiam, ipsum esse Patrem, qui est Filius, idemque ipsum esse Spiritum sanctum, qui Pater et Filius. 'Sic', inquid, 'prophetis ac patriarchis apparuit, sic eum ipsa lex nuntiavit'. Cumque haec mihi recitare iussisset, ait: 'Sic', inquid, 'volo, ut tu vel reliqui doctores eclesiarum credatis'. Cui ego respondi: 'Hac credulitate relicta, pie rex, hoc te oportit sequi, quod nobis post apostolus alii doctores eclesiae reliquerunt, quod Elarius Eusebiusque docuerunt, quod et in baptismo es confessus'. Tunc iratus rex ait: 'Manifestum est mihi in hac causa Elarium Eusebiumque validos inimicos habere'. Cui ego respondi: 'Observare te convenit, neque Deum neque sanctos eius habere offensos. Nam scias, quia in persona aliter Pater, aliter Filius, aliter Spiritus sanctus. Non Pater adsumpsit carnem neque Spiritus sanctus, sed Filius, ut, qui erat Dei filius, ipse ad redemptionem hominis filius haberetur et virginis. Non Pater passus neque Spiritus sanctus, sed Filius, ut, qui carnem adsumpserat in mundo, ipse offerritur pro mundo. De personis vero quod ais non corporaliter, sed spiritaliter sentiendum est. In his ergo tribus personis una gloria, una aeternitas, una potestas'. At ille commotus ait: 'Sapientioribus a te haec pandam, qui mihi consentiant'. Et ego: 'Numquam erit sapiens, sed stultus, qui haec quae proponis sequi voluerit'. Ad haec ille frendens siluit. Non post multos vero dies adveniente Salvio Albigense episcopo, haec ei praecepit recensire, depraecans, ut sibi consentaneus fieret. Quod ille audiens, ita respuit, ut, si cartam, in qua haec scripta tenebantur, potuisset attingere, in frustra discerperit. Et sic rex ab hac intentione quievit. Scripsit alios libros idem rex versibus, quasi Sedulium secutus; sed versiculi illi nulla paenitus metricae conveniunt ratione. Addit autem et litteras litteris nostris, id est w, sicut Graeci habent, ae, the, uui, quarum caracteres hi sunt: Et misit epistulas in universis civitatibus regni sui, ut sic pueri docerentur ac libri antiquitus scripti, planati pomice, rescriberentur.

45. De obitu Agroeculae episcopi.

Agroecula enim Cabillonnensis episcopus hoc obiit tempore; fuitque homo valde elegans ac prudens, genere senaturio. Multa in civitate illa aedificia fecit, domus composuit, ecclesiam fabricavit, quam colomnis fulcivit, variavit marmore, mosevo depixit. Magnae autem abstinentiae fuit; nam numquam prandium usus est, nisi tantum cenam, ad quam sic temporive resedebat, ut sole stante consurgeret. Humanitatis exiguae, facundiae vero magnae erat. Obiit autem episcopatus anno quadragisimo octavo, evi autem octogisimo tertio. Cui Flavus, referendarius Gunthramni regis, successit.

46. De obitu Dalmatii episcopi.

Eo tempore et Dalmatius Rutenae civitatis episcopus migravit a saeculo, vir in omni sanctitate praecelsus, abstinens vel a cibis vel a concupiscentiis carnis, valde elymosinarius et cunctis humanus, in oratione et vigiliis satis stabilis. Ecclesiam construxit, sed dum eam ad emendationem saepius distruit, inconpositam dereliquit. Post cuius obitum multi, ut fit, episcopatum petibant. Transobadus vero presbiter, qui quondam archidiaconus eius fuerat, maxime in hoc intendibat, fidus, quod filium suum cum Gogone, qui tunc regis erat nutricius, commendaverat. Condidirat autem episcopus testamentum, in quo regis exenium quid post eius obitum accepiret indecabat, adiurans terribilibus sacramentis, ut in ecclesia illa non ordinaritur extraneus, non cupidus, non coniugali vinculo nexus, sed ab his omnibus expeditus, qui in solis tantum dominicis laudibus degebat, substitueritur. Transobadus autem presbiter epulum in ipsa urbe clericis praeparat. Resedentibus autem illis, unus praesbiterorum coepit antestitem memoratum inpudicis blasphemare sermonibus et usque ad hoc erupit, ut eum delerum et fatuum nominaret. Haec eo dicente, pincerna poculum oblaturus advenit. At ille acceptum dum ori proximat, tremire coepit, laxatumque de manu calicem, super alium, qui sibi erat proximus, caput reclinans, reddidit spiritum, ablatusque ab opulo ad sepulchrum, humo contectus est. Post haec relicto testamento antestitis in praesentia Childeberthi regis ac procerum eius, Theodosius, qui tunc archediaconatum urbis illius potiebatur, episcopus ordinatus est.

47. De comitatu Eunomii.

Audiens autem Chilpericus omnia mala, quae faciebat Leudastis ecclesiis Toronicis vel omni populo, Ansovaldum illuc dirigit. Qui veniens ad festivitatem sancti Martini, data nobis populo optionem, Eunomius in comitatum erigitur. Denique Leudastis cernens se remotum, ad Chilpericum dirigit, dicens: 'Usque nunc, o piissime rex, custodivi civitatem Turonicam; nunc autem, me ab actione remoto, vide, qualiter custodiatur. Nam noveris, quia Gregorius episcopus eam ad filium Sygiberthi tradere distinat'. Quod audiens rex, ait: 'Nequaquam, sed quia remotus es, ideo haec adponis'. Et ille: 'Maiora', inquit, 'de te ait episcopus; dicit enim, reginam tuam in adulterio cum episcopo Berthramno misceri'. Tunc iratus rex, caesum pugnis et calcibus, oneratum ferro recludi praecepit in carcere.

48. De malitia Leudastis.

Sed quia liber finem postulat, narrare aliquid de eius actionibus libet; sed prius videtur genus ac patriam moresque ordiri. Gracina Pictavensis insula vocitatur, in qua a fiscalis vinitoris servo Leuchadio nomine nascitur. Exinde ad servitium arcessitus, culinae regiae deputatur. Sed quia lippis erat in adolescentia oculis, quibus fumi acerbitas non congruebat, amotus a pistillo, promovitur ad cophinum. Sed dum inter firmentatas massas se delectari consimulat, servitium fugam iniens dereliquit. Cumque bis aut tertio reductus a fugae lapsu teneri non possit, auris unius incisione multatur. Dehinc cum notam inflictam corpori occulere nulla auctoritate valeret, ad Marcoveifam reginam, quam Chariberthus rex nimium diligens in loco sororis toro adsciverat, fugit. Quae libenter eum colligens, provocat equorumque meliorum deputat esse custodem. Hinc iam obsessus vanitate ac superbiae deditus, comitatum ambit stabulorum; quo accepto, cunctos despicit ac postponit, inflatur vanitate, luxuria dissolvitur, cupiditate succenditur et in causis patronae alumnus proprius huc illucque defertur. Cuius post obitum refertus praedis, locum ipsum cum rege Charibertho, oblatis muneribus, tenere coepit. Post haec, peccatis populi ingruentibus, comes Turonus destinatur ibique se amplius honoris gloriosi supercilio iactitat, ibique se exhibet rapacem praedis, turgidum rixis, adulteriis lutulentum. Ubi seminando discordias et inferendo calumnias non modicos thesauros adgregavit. Post obitum vero Chariberthi, cum in Sigiberthi sorte civitas illa venisset, transeunte eo ad Chilpericum, omnia quae inique adgregaverat a fidelibus nominati regis direpta sunt. Pervadente igitur Chilperico rege per Theodobertum, filium suum, urbem Turonicam, cum iam ego Turonus advenissem, mihi a Theodobertho strenue commendatur, ut scilicet comitatum, quem prius habuerat, potiretur. Multum se nobis humilem subditumque reddebat, iurans saepius super sepulchrum sancti antistitis, numquam se contra rationis ordinem esse venturum seque mihi tam in causis propriis quam in ecclesiae necessitatibus in omnibus esse fidelem. Timebat enim, quod postea evenit, ne urbem illam iterum rex Sigiberthus in suo dominio revocaret. Quo defuncto, succedente iterum Chilperico in regno, iste in comitatum accedit. Adveniente autem Turonus Merovecho, omnes res eius usquequaque diripuit. Sed hic, dum Sigiberthus duos annos Turonus tenuit, hic in Brittaniis latuit. Qui, adsumpto, ut diximus, comitatu, in tali levitate elatus est, ut in domo ecclesiae cum toracibus atque loricis, praecinctus pharetra et contum manu gerens, capite galeato ingrederetur, de nullo securus, quia omnibus erat adversus. Iam si in iudicio cum senioribus vel laicis vel clericis resedisset et vidisset hominem iustitiam prosequentem, protinus agebatur in furias, ructabat convicia in civibus; presbiteros manicis iubebat extrahi, milites fustibus verberari, tantamque utebatur crudelitatem, ut vix referri possit. Discedente autem Merovecho, qui res eius diripuerat, nobis calumniator existit, adserens fallaciter Merovechum nostro usum consilio, ut res eius auferret. Sed post inlata damna iterat iterum sacramenta pallamque sepulchri beati Martini fideiussorem donat, se nobis numquam adversaturum.

49. De insidiis, quas nobis fecit.

De insidiis, quas nobis fecit, et qualiter ipse humiliatus est.

Sed quia longum est per ordinem prosequi periurias vel reliqua mala eius, veniamus ad illud, qualiter me voluit iniquis ac nefariis calumniis supplantare, vel qualiter in eum ultio divina descendit, ut illud adimpleretur: Omnis subplantans subplantabitur; et iterum: Qui fodit foveam, incidit in ea. Igitur post multa mala quae in me meisque intulit, post multas direptiones rerum ecclesiasticarum, adiuncto sibi Riculfo presbitero simili malitia perverso, ad hoc erupit, ut diceret, me crimen in Fredegundem reginam dixisse; adserens, si archidiaconus meus Plato aut Galienus amicus noster subdirentur poenae, convincerent me utique haec locutum. Tunc rex iratus, ut supra diximus, iussit eum pugnis calcibusque caesum oneratumque catenis recludi in carcerem. Nam Riculfum clericum se habere dicebat, per quem haec locutus fuisset. Hic vero Riculfus subdiaconus, simili levitate perfacilis, ante hoc anno consilio cum Leudaste de hac causa habito, causas offensionis requirit, quibus scilicet me offenso ad Leudastem transiret; nanctisque tandem, ipsum adivit, ac per menses quattuor dolos omnes ac muscipulas praeparatas, ad me cum ipso Leudaste revertitur, deprecans, ut eum debeam recipere excusatum. Feci, fateor, et occultum hostem publice in domo suscepi. Discedente vero Leudaste, ipse se pedibus meis sternit, dicens: 'Nisi succurras velociter, periturus sum. Ecce, instigante Leudaste, locutus sum quod loqui non debui! Nunc vero aliis me regnis emitte; quod nisi feceris, a regalibus conprehensus, mortales poenas sum lueturus'. Cui ego aio: 'Si quid incongruum rationi effatus es, sermo tuus in caput tuum erit; nam ego altero te regno non mittam, ne suspectus habear coram rege'. Post ista Leudastis extitit accusator eius, dicens, se sermones iam dictos a Riculfo audisse subdiacono. At ille iterum vinctus, relaxato Leudaste, custodiae deputatur, dicens, Galienum eadem die et Platonem archidiaconem fuisse praesentes, cum haec est episcopus elocutus. Sed Riculfus presbiter, qui iam promissionem de episcopatu a Leudaste habebat, in tantum elatus fuerat, ut magi Simonis superbia aequaretur. Qui tertio aut eo amplius mihi sacramentum super sepulchrum sancti Martini dederat, in die sexta paschae in tantum me conviciis et sputis egit, ut vix manibus temperaret, fidus scilicet doli quem praeparaverat. In crastina autem die, id est sabbati in ipsa pascha, venit Leudastis in urbe Turonica, adsimilansque aliud negotii agere, adprehensis Platonem archidiaconem et Galienum in vincla conectit, catenatosque ac exutos veste iubet eos ad reginam deduci. Haec ego audiens, dum in domo ecclesiae residerem, mestus turbatusque ingressus oratorium, Davitici carminis sumo librum, ut scilicet apertus aliquem consolationis versiculum daret. In quo ita repertum est: Eduxit eos in spe, et non timuerunt; et inimicos eorum operuit mare. Interea ingressi in fluvium super pontem, qui duabus lintribus tenebatur, navis illa, quae Leudastem vehebat, dimergitur, et nisi natandi fuisset adminiculo liberatus, cum sociis forsitan interisset. Navis vero alia quae huic innexa erat, quae et vinctos vehebat, super aquas Dei auxilio elevatur. Igitur deducti ad regem qui vincti fuerant, incusantur instanter, ut capitali sententia finirentur. Sed rex recogitans, absolutos a vinculo libera custodia reservat inlaesos. Ad civitatem vero Turonus Berulfus dux cum Eunomio comite fabulam fingit, quod Gunthramnus rex capere vellet Turonicam civitatem, et idcirco, ne aliqua neglegentia accederet, oportere, ait, urbem custodia consignari. Ponunt portis dolose custodes, qui civitatem tueri adsimilantes, me utique custodirent. Mittunt etiam qui mihi consilium ministrarent, ut ad occultum, adsumptis melioribus rebus ecclesiae, Arverno fuga secederem; sed non acquievi. Igitur rex, arcessitis regni sui episcopis, causam diligenter iussit exquiri. Cumque Riculfus clericus saepius discuteretur occulte et contra me vel meos multas fallacias promulgaret, Modestus quidam faber lignarius ait ad eum: 'O infelix, qui contra episcopum tuum tam contumaciter ista meditaris! Satius tibi erat silere, et, petita venia episcopi, gratiam inpetraris'. Ad haec ille clamare coepit voce magna ac dicere: 'En ipse, qui mihi silentium indicit, ne prosequar veritatem! En reginae inimicum, qui causam criminis eius non sinet inquiri!' Nuntiantur protinus haec reginae. Adprehenditur Modestus, torquetur, flagellatur, et in vincla compactus, custodiae deputatur. Cumque inter duos custodes catenis et cippo teneretur vinctus, media nocte, dormientibus custodibus, orationem fudit ad Dominum, ut dignaretur eius potentia miserum visitare, et qui innocens conligatus fuerat, visitatione Martini praesulis ac Medardi absolveretur. Mox, disruptis vinculis, confracto cippo, reserato ostio, sancti Medardi basilicam, nocte nobis vigilantibus, introiit. Congregati igitur apud Brinnacum villam episcopi, in unam domum resedere iussi sunt. Dehinc adveniente rege, data omnibus salutatione ac benedictione accepta, resedit. Tunc Berthramnus Burdegalensis civitatis episcopus, cui hoc cum regina crimen inpactum fuerat, causam proponit meque interpellat, dicens, a me sibi ac reginae crimen obiectum. Negavi ego in veritate haec locutum, et audisse quidem haec alios, nam non excogitasse. Nam foris domum rumor in populo magnus erat, dicentium: 'Cur haec super sacerdotem Dei obiciuntur? Cur talia rex prosequitur? Numquid potuit episcopus talia dicere vel de servo? Heu, heu, domine Deus, largire auxilium servo tuo!' Rex autem dicebat: 'Crimen uxoris meae meum habetur obprobrium. Si ergo censitis, ut super episcopum testes adhibeantur, ecce adsunt! Certe, si videtur, ut haec non fiant et in fidem episcopi committantur, dicite; libenter audiam quae iubetis'. Mirati sunt omnes regis vel prudentiam vel patientiam simul. Tunc cunctis dicentibus: 'Non potest persona inferior super sacerdotem credi', restitit ad hoc causa, ut, dictis missis in tribus altaribus, me de his verbis exuerem sacramento. Et licet canonibus essent contraria, pro causa tamen regis impleta sunt. Sed nec hoc sileo, quod Rigunthis regina, condolens doloribus meis, ieiunium cum omni domo sua celebravit, quousque puer nuntiaret, me omnia sic implesse, ut fuerant instituta. Igitur regressi sacerdotes ad regem aiunt: 'Impleta sunt omnia ab episcopo quae imperata sunt. O rex, quid nunc ad te, nisi ut cum Berthramno accusatore fratris communione priveris?' Et ille: 'Non', inquid, 'ego nisi audita narravi'. Quaerentibus illis, quis hoc dixerit, respondit, se haec a Leudaste audisse. Ille autem secundum infirmitatem vel consilii vel propositionis suae iam fugam inierat. Tunc placuit omnibus sacerdotibus, ut sator scandali, infitiator reginae, accusator episcopi, ab omnibus arceretur ecclesiis, eo quod se ab audientia subtraxisset. Unde et epistolam subscriptam aliis episcopis qui non adfuerant transmiserunt. Et sic unusquisque in loco suo regressus est. Leudastis vero haec audiens, basilicam sancti Petri Parisius expetiit. Sed cum audisset edictum regis, ut in suo regno a nullo colligeretur, et praesertim quod filius eius, quem domi reliquerat, obisset, Turonus occulte veniens, quae melius habuit in Biturigo transposuit. Prosequentibus vero regalibus pueris, ipse per fugam labitur. Capta quoque uxore eius, in pago Tornacensi exilio recluditur. At Riculfus clericus ad interficiendum deputatur. Pro cuius vita vix obtinui, tamen de tormentis excusare non potui. Nam nulla res, nullum metallum tanta verbera potuit sustinere, sicut hic miserrimus. Nam ab hora tertia diei, revinctis postergum manibus, suspensus ad arborem dependebat; ad horam vero nonam depositus, extensus ad trocleas, caedebatur fustibus, virgis ac loris duplicibus, et non ab uno vel duobus, sed quanti accedere circa miseros potuerunt artus, toti caesores erant. Cum autem iam in discrimine esset, tunc aperuit veritatem et archana doli publice patefecit. Dicebat enim ob hoc reginae crimen obiectum, ut, eiecta de regno, interfectis fratribus et patre, Chlodovechus regnum acciperet, Leudastis ducatum, Riculfus vero presbiter, qui iam a tempore beati Eufronii episcopi amicus erat Chlodovechi, episcopatum Turonicum ambiret, huic Riculfo clerico archidiaconatu promisso. Nos vero cum Dei gratia Turonus reversi, invenimus ecclesiam conturbatam per Riculfum presbiterum. Nam hic sub Eufronio episcopo de pauperibus provocatus, archidiaconus ordinatus est. Exinde ad presbiterium admotus, recessit ad propria. Semper elatus, inflatus, praesumptiosus; nam, me adhuc commorante cum rege, hic, quasi iam esset episcopus, in domo ecclesiae ingreditur impudenter, argentum describit ecclesiae reliquasque res sub sua redegit potestate. Maiores clericos muneribus ditat, largitur vineas, prata distribuit; minoribus vero fustibus plagisque multis etiam manu propria adfecit, dicens: 'Recognoscite dominum vestrum, qui victoriam de inimicis obtinuit, cuius ingenium Turonicam urbem ab Arvernis populis emundavit'; ignorans miser, quod praeter quinque episcopos reliqui omnes, qui sacerdotium Turonicum susceperunt, parentum nostrorum prosapiae sunt coniuncti. Illud saepe suis familiaribus dicere erat solitus, hominem prudentem non aliter nisi in periuriis quis decipere possit. Sed cum me reverso adhuc despiceret nec ad salutationem meam, sicut reliqui cives fecerant, adveniret, sed magis me interficere minitaret, cum consilio provincialium eum in monasterio removeri praecipio. Cumque ibidem artius distringeretur, intercedentibus Felicis episcopi missis, qui memoratae causae fautor extiterat, circumventum periuriis abbatem, fuga labitur et usque ad Felicem accedit episcopum, eumque ille ambienter collegit, quem execrare debuerat. Leudastis vero in Biturigo pergens, omnes thesauros quos de spoliis pauperum detraxerat secum tulit. Nec multo post, inruentibus Biturigis cum iudice loci super eum, omne aurum argentumque vel quod secum detulerat abstulerunt, nihilque ei nisi quod super se habuit relinquentes; ipsamque abstulissent vitam, nisi fuga fuisset elapsus. Resumptis dehinc viribus, cum aliquibus Turonicis iterum inruit super praedones suos, interfectoque uno, aliqua de rebus ipsis recepit et in Turonico revertitur. Audiens haec Berulfus dux, misit pueros suos cum armorum apparatu, ut apprehenderent eum. Ille vero cernens, se iam iamque capi, relictis rebus, basilicam sancti Hilarii Pictavensis expetiit. Berulfus vero dux res captas regi transmisit. Leudastis enim egrediebatur de basilica, et inruens in domibus diversorum, praedas publice exercebat. Sed et in adulteriis saepe in ipsam sanctam porticum deprehensus est. Commota autem regina, quod scilicet locus Deo sacratus taliter pollueretur, iussit eum a basilica sancta eici. Qui eiectus, ad hospites suos iterum in Biturigo expetiit, deprecans, se occuli ab eis.

50. Quae beatus Salvius de Chilperico praedixit.

Et licet de beati Salvii episcopi conlocutione superius memorare debueram, sed quia mentem excessit, esse sacrilegum non arbitror, si in posterum scribatur. Igitur cum, vale post sinodum memoratam regi iam dicta, ad propria redire vellimus, non ante discidere placuit, nisi hunc virum, libatis osculis, linquerimus. Quem quesitum in atrio Brinnacinsis domus repperi. Cui dixi, quia iam eram ad propriam rediturus. Tunc remoti paululum, dum hinc inde sermocinaremur, ait mihi: 'Videsne super hoc tectum quae ego suspicio?' Cui ego: 'Video enim supertegulum, quod nuper rex poni praecepit'. Et illi: 'Aliud', inquid, 'non aspicis?' Cui ego: 'Nihil aliud video'. Suspicabar enim, quod aliquid ioculariter loqueretur. Et adiaci: 'Si tu aliquid magis cernis, enarra'. At ille, alta trahens suspiria, ait: 'Video ego evaginatum irae divinae gladio super domum hanc dependentem'. Verumtamen non fefellit dictio sacerdotem; nam post dies viginti duo filii regis, quos superius mortuos scripsimus, obierunt.

Explicit liber quintus, finitus in anno quinto childeberti regis.

Gregory of Tours The Miscellany The Latin Library The Classics Page